Hugo de Sancto Caro

Capitulum 13

Numérotation du verset Sap. 13,1 

Vani autem sunt1 omnes homines
1 autem sunt] inv. Weber
in2 quibus non subest scientia Dei
2 in] om. Weber
et de his que videntur bona non potuerunt intelligere eum qui est.
Neque operibus attendentes agnoverunt quis esset artifex.
Numérotation du verset Sap. 13,2 

Sed aut ignem aut spiritum aut citatum aerem aut gyrum stellarum aut nimiam aquam aut solem aut3 lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt
3 aut] et Weber
Numérotation du verset Sap. 13,3 

quorum et4 si specie delectati deos putaverunt sciant quanto his5 dominator eorum speciosior est.
4 et] om. Weber |
5 his] om. Weber |
Speciei enim generator hec omnia constituit
Numérotation du verset Sap. 13,4 

aut si virtutem et opera eorum mirati sunt intelligant ab ipsis quoniam qui hec fecit6 fortior est illis.
6 fecit] constituit Weber
Numérotation du verset Sap. 13,5 

A magnitudine enim speciei et creature cognoscibiliter poterit creator horum7 videri.
7 creator horum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,6 

Sed tamen adhuc in his minor est querela et hii enim fortassis errant Deum querentes et volentes invenire.
Numérotation du verset Sap. 13,7 

Etenim cum in operibus illius conversentur et8 inquirunt et persuasum habent quoniam bona sunt que videntur.
8 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 13,8 

Iterum autem nec his debet ignosci.
Numérotation du verset Sap. 13,9 

Si enim tantum potuissent9 scire ut possent estimare seculum quomodo huius Dominum facilius non10 invenerunt ?
9 potuissent] potuerunt Weber |
10 facilius non] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,10 

Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est qui appellaverunt deos opera manuum hominum
aurum
et argentum
artis inventionem
et11 similitudines animalium
11 et] om. Weber
aut lapidem inutilem opus manus
antique.
Numérotation du verset Sap. 13,11 

Aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secuerit12 et huius docte radat13 corticem omnem14 et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile in conversationem15 vite
12 secuerit Z ΩS Ω J Rusch Ed1530 Clementina ] secaverit Weber |
13 rabat] eradat Weber |
14 corticem omnem] inv. Weber |
15 inutile in conversationem] utile in conversatione Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,12 

reliquiis16 autem huius17 operis ad preparationem esce abutatur
16 reliquiis] reliquias Weber |
17 huius] eius Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,13 

et reliquum horum quod ad nullum facit usum18. Lignum curvum et verticibus plenum sculpat diligenter per vacuitatem suam et per scientiam sue artis19 figuret illud et assimilet20 imagini hominis
18 nullum... usum] nullos usus facit Weber |
19 sue artis] inv. Weber |
20 assimilet] + illud Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,14 

aut alicui ex animalibus illud comparet perliniens lubrica et rubicundo faciat21 fuco colorem illius et omnem maculam que in illo est perliniens terra22
21 rubicundo faciat] rubicundum faciens Weber |
22 terra] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,15 

ut23 faciat ei dignam habitationem et24 in pariete ponens illud et25 confirmans ferro
23 ut] et Weber |
24 et] om. Weber |
25 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,16 

ne forte cadat prospiciens illi sciens quoniam non potest adiuvare se26. Imago enim est et opus est illi adiutorium27.
26 adiuvare se] inv. Weber |
27 adiutorium] adiutorio Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,17 

Et de substantia sua et de28 filiis suis et de29 nuptiis votum faciens inquirit. Non erubescit loqui cum illo qui sine anima est
28 de] om. Weber |
29 de] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 13,18 

et pro sanitate quidem infirmum deprecatur et pro vita mortuum rogat et in adiutorium inutilem invocat
Numérotation du verset Sap. 13,19 

et pro itinere petit ab eo30 qui ambulare non potest et de acquirendo et de operando et de omnium rerum eventu petit ab eo qui in omnibus est inutilis.
30 eo] hoc Weber

Capitulum 13

Numérotation du verset Sap. 13,1 
marg.| Vani autem sunt omnes homines etc. De pena idololatrarum actum est in capitulo precedenti, ubi ostendit auctor quod iustissime puniuntur per hec, que coluerunt, nunc invehitur in eosdem, ostendens vanitatem eorum et inexcusabilitatem : Nam per creaturarum speciem, quam colebant, Creatorem eorum possent cognoscere, si vellent et ideo inexcusabiles erunt et vani, creaturam pro Creatore colentes. Et hoc est.
marg.| {q} Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei] id est scientia de Deo id est fides, qua Deus agnoscitur. Et bene dicitur, subest, quia fides est fundamentum totius edificii spiritualis. Unde Hbr. 11.a. Fides est sperandarum rerum substantia. Vani sunt omnes homines, vanitate mutabilitatis. Vaniores vanitate mortalitatis. Vanissimi vanitate iniquitatis. Que triplex est, scilicet vanitas voluptatis, vanitas curiositatis, vanitas infidelitatis. De qua dicitur hic.
marg.| {q} Vani sunt omnes homines, in quibus non subest scientia Dei] id est fides unius Dei.
marg.| {3. 161va} {a} Et de his, que videntur bona] et sunt bonitate nature.
marg.| {b} Non potuerunt] id est noluerunt, excecati malitia.
marg.| {c} Intelligere eum, qui est] id est Deum, qui proprie est, quia immutabilis. Unde Ex. 3.d. Ego sum, qui sum et qui est, misit me ad vos.
marg.| {d} Neque operibus attendentes] id est aurem intellectus extendentes ad similitudinem auscultantis.
marg.| {e} Agnoverunt quis esset artifex] omnium creaturarum.
marg.| {f} Sed aut ignem] quem Vulcanum dicebant.
marg.| {g} Aut spiritum] id est etherem, quem Iovem dicebant.
marg.| {h} Aut citatum aerem] id est mobilem, quem Iunonem dicebant.
marg.| {i} Aut gyrum stellarum] id est [multitudinem stellarum habentes figuras diversas id est diversorum hominum, vel animalium.
marg.| {k} Aut nimiam aquam] quam Thetym dicebant.
marg.| {l} Aut Solem] quam Phebum dicunt.
marg.| {m} Aut Lunam] id est Dianam. Et his figuram humanam tribuebant : Et sub humana specie insensibilia colebant maiores Philosophi, minores vero rustici colebant serpentes et huiusmodi.
marg.| {n} Rectores orbis terrarum Deos putaverunt] Et ita dupliciter peccabant. Primo quia elementa id est Dei opera Deo preferebant. Secundo, quia elementorum figuras sub humana specie colebant.
marg.| {o} Quorum etsi specie delectati] id est pulchritudine, Deos putaverunt.
marg.| {p} Sciant] id est scire poterant.
marg.| {q} Quanto his Dominator eorum] id est Deus.
marg.| {r} Speciosior est] qui talia fecit et tanta et tam speciosa, cuius pulchritudinem Sol et Luna mirantur :
marg.| Mundum mente gerens pulchrum, pulcherrimus ipse.
marg.| {s} Speciei enim generator] id est formarum Creator. Vel [speciei generator id est filii, qui est species. Unde Augustinus Eternitas in patre species, in imagine, usus in munere.
marg.| {t} Hec omnia] que dicta sunt :
marg.| {u} Constituit] id est effectus.
marg.| {y} Mirati] quia magna.
marg.| {z} Intelligant ab ipsis] elementis.
marg.| {a} Quoniam qui hec fecit, fortior est illis] quia omnis causa prestantior est suo effectu.
marg.| {b} Magnitudine enim speciei et creature] id est a magnitudine speciei create :
marg.| {c} Cognoscibiliter poterit Creator horum videri] id est intelligi, non solum Deus, imo tota Trinitas, ut magnitudo referatur ad potentiam et ita ad Patrem ; species ad sapientiam et sic ad Filium ; creatio ad benignitatem et sic ad Spiritum Sanctum : ex sola enim benignitate fuit quod Deus omnia creavit, qui nihilo indigebat.
marg.| {d} Sed tamen adhuc in his minor querela est] qui adorant Solem et Lunam et huiusmodi creaturas Dei nobiles, quam in aliis, qui adorant opera hominum, quasi dicat : stulti erant illi, qui Solem et Lunam adorabant, sed stultiores fuerunt, qui lapides et ligna fabricata, Deos putabant. Et de his satis habes. Is. 41.b. et 44.b. Ier. 10.a. et Bar. 5.
marg.| {e} Et hi enim] qui Solem et Lunam et huiusmodi colunt.
marg.| {f} Fortassis errant Deum querentes] id est investigantes per creaturas.
marg.| {g} Et volentes invenire] sistendo delectantur in creaturis. Fortassis, {3. 161vb} non est ibi nota dubitationis, sed libertatis arbitrii. Et vere volebant invenire querentes.
marg.| {h} Etenim cum in operibus illius] id est Dei.
marg.| {i} Conversentur] ratione perquirentes quid sit Deus. Vel Conversentur id est delectando quiescant.
marg.| {k} Et inquirunt quid sit Deus.
marg.| {l} Et persuasum habent id est ratum Vel Persuasum habent, a propria ratione.
marg.| {m} Quoniam bona sunt, que videntur oculis corporis et oculis cordis, que omnia bona sunt participatione prime bonitatis, a qua sunt et in quam ducunt.
marg.| {n} Iterum autem nec his qui colunt Solem et Lunam et huiusmodi.
marg.| {o} Debet ignosci quia non volunt Deum invenire, cum possent, quasi dicat : licet dixerim quod minor est in his querela non tamen omnino sunt sine querela.
marg.| {p} Si enim tantum potuerunt scire, ut possent estimare seculum id est motum firmamenti et cursus planetarum et huiusmodi.
marg.| {q} Quomodo huius Dominum non facilius invenerunt quasi dicat : non sunt excusabiles, quia sicut scientiam mundi habuerunt, ita scientiam Dei habere potuerunt, quia invisibilia Dei per eius visibilia cognoscuntur. Rm. 1.c. Sed videtur quod Philo sibi ipsi sit contrarius. Sup. n. 9.d. dixit Que in terris sunt, difficile estimamus, que in celis sunt, quis investigabit : Hic dicit, quomodo huius Dominum non facilius invenerunt ? Imo deberet dicere difficilius. Deus enim incomprehensibilis est, creature vero comprehensibiles intellectu. Solutio. Aliud est comprehendere Deum, aliud est comprehendere quod Deus est. Primum impossibile, vel nimis difficile est. Et de hoc dictum est sup. 9. Secundum facile est, quia ductu proprie rationis, potest quilibet comprehendere quod Deus est, hoc dicitur hic.
marg.| {r} Infelices autem sunt et inter mortuos spes illorum est, qui appellaverunt Deos opera manuum hominum aurum et argentum, artis inventionem] id est simulacrum aureum et argenteum arte nova ita excogitatum, ita credentes.
marg.| {l} Et similitudines animalium] brutorum.
marg.| {t} Aut lapidem inutilem] edificio, vel impotentem se iuvare vel alios. Lapidem dico.
marg.| {u} Opus manus antique] id est antiqui artificis. Hoc dicit, quia in maiori reverentia habebantur idola, que antiqua erant.
marg.| {x} Aut si quis artifex faber] ferrarius, vel lignarius.
marg.| {y} De silva lignum rectum secuerit] cum securi.
marg.| {z} Et huius] ligni.
marg.| {a} Docte] id est artificialiter.
marg.| {b} Eradat corticem omnem] id est decorticet omnino.
marg.| {c} Et arte sua usus diligenter fabricet vas inutile] id est valde utile. Similiter dicit Virgilius,
marg.| ——— Numquam imprudentibus imber. Obfuit. id est valde prudentibus. Vel Vas inutile id est simulacrum ad nihil utile.
marg.| {d} In conversationem vite] id est in usus humane vite. Huiusmodi enim simulacrum nulli usui aptum est. Is. 44.b. Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile ?
marg.| {e} Reliquias autem operis] id est vasis inutilis.
marg.| {f} Ad preparationem escas abutatur] id est utatur ponendo in ignem ad coquendum cibos. Et est antiqua grammatica quod dicit, abutatur reliquias id est reliquiis. Et dicit abutatur, quia videtur abusio quod illud quod iunctum fuit Deo suo, ponatur in ignem ad comburendum.
marg.| {g} Et reliquum horum] id est preparationis esce et vasis, de quibus sermo precessit.
marg.| {h} Quod ad ] etc. id est quod ad nullum usum valet.
marg.| {i} Lignum cervum vertitur ] etc. id est nodis.
marg.| {k} Sculpat diligenter per vacuitatem suam] id est quando vacat ei id est quando non est alibi occupatus.
marg.| {l} Et per scientiam sue artis ] etc. in statuam.
marg.| {m} Et assimilet illud imagini hominis, aut] {3. 162ra} alicui ex animalibus brutis illud comparet id est simile faciat.
marg.| {a} Per liniens rubrica] id est rubro colore. Aliqui libri habent, rubrica, media correpta, que est instrumentum, quo utuntur mulieres ad perlavandum vestes, cuius diminutivum est rubriciuncula et Gallice dicitur, liche. Is. 44.b. appellatur instrumentum, quo fit idolum runcina. Artifex, inquit, lignarius extendit normam, formavit illud in runcina.
marg.| {b} Et rubicundum faciens fuco colorem illius] sculptilis.
marg.| {c} Et omnem maculam, que in illo] sculptili est, faciat rubicundam fuco.
marg.| {d} Per liniens terra] id est ita sternens pavimentum, ut pulchra templa idolo suo construat :
marg.| Unde sequitur
marg.| {e} Ut faciat ei dignam habitationem] id est pulchrum templum.
marg.| {f} Et in pariete ponens illud] idolum, vel Deum.
marg.| {g} Et confirmans ferro] id est confidens clavis ferreis parieti.
marg.| {h} Ne forte cadat] ad terram.
marg.| {i} Prospiciens illi] Deo id est providens contra casum et fractionem.
marg.| {k} Sciens quoniam non potest adiuvare se] ille Deus, Sicut Dagon, qui cecidit in terram arca posita iuxta ipsum 1Rg. 5.a.
marg.| {l} Imago enim est et opus est illi adiutorium] id est indiget adiutorio alieno. Simile Mt. 9.b. Non est opus valentibus medicus.
marg.| {m} Et de substantia sua] id est de sua possessione.
marg.| {n} Et de filiis suis et de nuptiis] suis, an bene proveniant.
marg.| {o} Votum faciens] idolo.
marg.| {p} Inquirit] id est de possessione sua faciens votum Deo suo, inquirit de filiis suis, quid eis eveniet et de nuptiis suis et de uxoribus suis.
marg.| {q} Non erubescit loqui cum illo, qui sine anima est] cum ipse sit rationalis.
marg.| {r} Et profanitate] recuperanda, vel conservanda.
marg.| {s} Infirmum] id est impotentem deprecatur. Unde Bar. 6.b. Habet in manu gladium et securim, se aut a bello, aut a latronibus non liberat.
marg.| {t} Et pro vita] conservanda.
marg.| {u} Mortuum rogat] id est idolum inanimatum.
marg.| {x} Et in adiutorium] suum.
marg.| {y} Inutilem] id est qui iuvare non potest.
marg.| {z} Invocat] in auxilium.
marg.| {a} Et pro itinere] faciendo.
marg.| {b} Petit] id est consulit id est rogat auxilium.
marg.| {c} Ab eo qui ambulare non potest] id est ab idolo quod pedibus caret. Unde Bar. 6.c. Sine pedibus in humeris portantur ostentantes ignobilitatem suam hominibus.
marg.| {d} Et de acquirendo] id est de negotiatione.
marg.| {e} Et de operando] id est de operatione sua facienda vel inchoanda.
marg.| {f} Et de omnium eventu] qualiter proveniat.
marg.| {g} Petit ab eo] consilium.
marg.| {h} Qui in omnibus est inutilis] id est impotens. Sic insultat Sapientia, vel ipse Philo his, qui colunt idola, ut intelligant, quam pernitiosum sit omnipotentem deserere et figmenta adorare. Unde Is. 44.b. Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile ? Ecce omnes participes eius confundentur.
Numérotation du verset Sap. 13,mystice 
marg.| autem quicquid de idolis hic dicitur, refertur ad Principes hereticorum, quia simulacra id est falsa dogmata sua artifici corde componunt et venerantur, que faciunt.
marg.| Nec sufficit eis error proprius, sed simplices decipiunt, {3. 162rb} questum putant pietatem 1Tim. 6.b. Et devorant domus viduarum sub obtenta prolixe orationis. Mc. 12.d.
marg.| Moraliter autem cultores idolorum suorum, sunt omnes superbi, qui nihil nisi quod ipsi faciunt, reputant ; aliorum autem omnia facta, vel dicta vilificant et contemnunt, vel ore, vel corde. Sed ab hoc vitio nos arcet Dominus. Lc. 17.c. cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis : dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere, fecimus Iob. 31.c. Si vidi Solem cum fulgeret et Lunam incedentem clare et letatus sum in abscondito et osculatus sum manum meam. Quidam adorant idolum aureum sapientie sue, alii idolum argenteum eloquentie sue, alii luteum luxurie sue, alii terreum avaritie sue, alii idolum ex omnibus his conflatum, qualis fuit imago Nabuchodonosor. Dn. 3.a. De hoc dicitur Ez. 16.b. Tulisti vasa decoris tui de auro meo et de argento meo, que dedi tibi et fecisti tibi imagines masculinas et fornicata es in eis. Os. 8.a. Argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut interirent. Origenes super Os. Unusquisque quod miratur quod colit quod diligit, hoc isti Deus est. Augustinus O Magne ! minus te amat, qui tecum aliquid amat quod non propter te amat.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_13)

Notes :