Hugo de Sancto Caro

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 

Dixerunt enim impii cogitantes apud se1
1 impii cogitantes apud se] apud se cogitantes Weber
non recte: Exiguum
et cum tedio est tempus vite nostre2
2 nostre] + et Weber
non est refrigerium
in fine hominis et non est qui agnitus sit reversus ab inferis.
Numérotation du verset Sap. 2,2 

Quia ex nihilo nati sumus et post hec3 erimus tamquam non fuerimus. Quoniam fumus et flatus4 est in naribus nostris et sermo scintille
3 hec] hoc Weber |
4 et flatus] afflatus Weber |
ad commovendum cor nostrum.
Numérotation du verset Sap. 2,3 

Quia extinctus5 cinis erit corpus et spiritus diffundetur tamquam mollis aer. Et transiet vita nostra tamquam vestigium nubis et sicut nebula dissolvetur que fugata est a radiis solis et a calore illius aggravata.
5 extinctus] extincta Weber
Numérotation du verset Sap. 2,4 

Et nomen nostrum oblivionem accipiet per tempus et nemo habebit memoriam6 operum nostrorum.
6 habebit memoriam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,5 

Umbre enim transitus est tempus nostrum et non est reversio finis nostri quoniam consignata est et nemo revertitur7.
7 revertitur] revertetur Weber
Numérotation du verset Sap. 2,6 

Venite ergo et fruamur bonis que sunt et utamur creatura8 tamquam in iuventute celeriter.
8 creatura] creaturam Weber
Numérotation du verset Sap. 2,7 

Vino pretioso et unguentis nos impleamus et non pretereat nos flos temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,8 

Coronemus nos rosis antequam marcescant, nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra.
Numérotation du verset Sap. 2,9 

Ubique relinquamus signa letitie quoniam hec est pars nostra et hec est sors.
Numérotation du verset Sap. 2,10 

Opprimamus pauperem
iustum et non parcamus vidue nec veterani
revereamur canos
multi temporis.
Numérotation du verset Sap. 2,11 

Sit autem fortitudo nostra lex iustitie9.
9 iustitie Ω M Ω ΩJ*3 Ed1452 Clementina cum LXX ] iniustitie ΩS etc. Edmaior. Weber Sabatier (t. 2, p. 394 nota: « In ms. vero Corb. et s. Theod. »), + quod enim infirmum est inutile invenitur ΩS Ω ΩJ etc. Edmaior. Weber ( plerique codd. )
Numérotation du verset Sap. 2,12 

Circumveniamus ergo
iustum
quoniam inutilis est nobis
et contrarius est operibus nostris
et improperat nobis
peccata legis et diffamat in nos peccata
discipline nostre.
Numérotation du verset Sap. 2,13 

Promittit se scientiam Dei10 habere et filium Dei
10 se - scientiam D.] inv. Weber
se nominat.
Numérotation du verset Sap. 2,14 

Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,15 

Gravis est nobis etiam ad videndum
quoniam dissimilis est aliis vita illius
et immutate sunt vie eius.
Numérotation du verset Sap. 2,16 

Tamquam nugaces
existimati11 sumus ab illo et abstinet se a viis nostris
11 existimati] estimati Weber
tamquam ab immunditiis et prefert novissima iustorum et gloriatur se Deum patrem12 habere.
12 se Deum Patrem] inv. patrem se Deum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,17 

Videamus ergo si sermones illius veri sint13 et temptemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius.
13 sint] sunt Weber
Numérotation du verset Sap. 2,18 

Si enim est verus filius Dei suscipiet illum et liberabit illum14de manibus15 contrariorum.
14 illum] eum Weber |
15 manibus] manu Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,19 

Contumelia et tormento interrogemus eum ut sciamus reverentiam eius16 et probemus patientiam illius17.
16 eius] illius Weber |
17 illius] ipsius Weber |
Numérotation du verset Sap. 2,20 

Morte turpissima condemnemus eum18. Erit enim ei respectus ex sermonibus illius.
18 eum] illum Weber
Numérotation du verset Sap. 2,21 

Hec cogitaverunt et erraverunt, excecavit enim illos malitia eorum
Numérotation du verset Sap. 2,22 

et nescierunt sacramenta Dei
neque mercedem
speraverunt iustitie nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum.
Numérotation du verset Sap. 2,23 

Quoniam Deus creavit hominem inexterminabilem et ad imaginem similitudinis sue19 fecit illum.
19 sim. sue] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 2,24 

Invidia autem diaboli
mors introivit in orbem terrarum.
Numérotation du verset Sap. 2,25 

Imitantur autem illum qui sunt ex parte illius.

Capitulum 2

Numérotation du verset Sap. 2,1 
marg.| Dixerunt enim impii ] etc. Sup. egit Philo de peccato in Deum secundum omnem speciem eius id est cogitationem, locutionem, operationem, nunc agit de peccato hominis in se et in proximum. In se enim peccat homo per delicias, in proximum per iniurias. Et primo agit de peccato hominis in se dicens.
marg.| {h} Dixerunt impii ] etc. Et est vox perditorum, qui quasi bruta animalia amant presentia et despiciunt futura, nec post hanc vitam eternam sperant requiem. De quibus dicit Ps. 48. Homo cum in honore esset non intellexit, comparatus est iumentis insipientibus et similis factus est illis. Et Am. 6.b. Ve qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris et comeditis agnum de grege. Istos vocat Philo impios id est peccatores.   Dicit ergo dixerunt enim impii] Eni  m , superfluit.
marg.| {i} Cogitantes apud se non recte] quia aperte non audent dicere cogitatum, hoc, scilicet.
marg.| {k} Exiguum et cum tedio est tempus vite nostre] id est vite presentis. Istud verum est. Unde Iacob dixit Pharaoni. Dies peregrinationis mee pauci et mali. Gn. 47.b. et Iob. 14.a. Homo natus de muliere brevi vivens tempore repletur multis miseriis. Nota quod est tedium infirmitatis quod est commune bonis et malis : De quo dicitur 2Cor. 1.b. Gravi sumus supra virtutem, ita ut tederet nos vivere. Item est tedium acedie quod est proprium malorum. De quo dicitur in Ps. Dormitabit anima mea pre tedio. Item est tedium gratie, quo mundus vertitur in tedium et contemptum quod est proprium bonorum, de quo Iob. 10.a. Tedet animam meam vite mee. Et item dixerunt apud se.
marg.| {l} Non est refrigerium in fine hominis] id est quies post mortem. In hoc mentiuntur, quia dicitur Ier. 6.d. Interrogate de semitis antiquis que sit via bona et ambulate in ea et invenietis refrigerium animabus vestris. Item Dn. 12.a. Multi de his qui dormiunt in pulvere terre, evigilabunt, alii in vitam eternam, alii in opprobrium sempiternum. Et iterum ad confirmationem sui erroris dixerunt impii apud se.
marg.| {m} Et {3. 141rb} non est qui agnitus sit reversus ab inferis
marg.| post mortem. Et in hoc etiam mentiuntur, quia Christus et Lazarus post mortem reversi ab inferis visi fuerunt a multis. De Christo habetur Io. 20.e. De Lazaro 11.f. Quia autem nullus post mortem possit reverti ab inferis probant.
marg.| {n} Quia ex nihilo nati sumus] quoad animam, que non est ex traduce per generationem sed ex traduce per creationem, vel ex nihilo quoad corpus, id est ex vilissima materia, que non est digna reverti a morte. Et ideo.
marg.| {o} Post hec] id est post hanc vitam.
marg.| {p} Erimus tamquam non fuerimus] id est nihil erimus, sicut ante nihil fuimus. Naturale est enim ei quod ex nihilo est, in nihilum posse reverti, dicit Augustinus Verum est, sed ista potentia voluntate artificis superatur et anime et spiritus que natura sunt corruptibiles, ex voluntate artificis, sive creatoris sunt stabiles in eternum, ut dicit Plato et Augustinus et Dionysius Et vere erimus nihil.
marg.| {q} Quoniam fumus et flatus est in naribus nostris] quasi dicat : non est mirum si in nihilum sumus redigendi, quia vita nostra non est, nisi parum fumi et venti, sicut dicit Iac. 4.d. Que est vita nostra ? vapor ad modicum parens et deinceps exterminabitur. Et Iob. 7.b. Memento quia ventus est vita mea et non revertetur oculus meus, ut videat bona. Ergo isti verum dicunt ? Bene potest esse ; sed non vere, quia nec intendunt dicere illud, nec intelligunt. Ipsi enim intendunt dicere quod anima nostra nihil aliud est, quam illud quod de aere respiramus et expiramus quod deficit cum corpore : Iacobus vero et Iob. loquuntur de vita corporali que cito deficit, ut dicit Ps. 101. Dies mei, sicut umbra declinaverunt. Et alibi. Defecerunt, sicut fumus dies mei. Et Eccl. 18.a. Numerus dierum hominum, ut multum centum anni, quasi gutte aque maris deputati sunt.
marg.| {r} Et sermo scintille] est in naribus nostris, id est in corpore nostro, pars pro toto.
marg.| {s} Ad commovendum cor nostrum] quasi dicat : anima que vegetat corpus et facit fumum exire, est quasi scintilla fragilis et cito deficiens, quam dicunt tantum esse ad timorem, sicut dicitur in Itinerario Petri : Solus in orbe Deos fecit timor. Et quia de illa loqui possunt, sed non intelligere, ideo dixerunt, non scintilla, sed sermo scintille, ac si dicerent, sermo tantum est quicquid de anima fantur. Et vere patet quod anima post mortem nihil aliud est quam sermo.
marg.| {t} Quia extinctus cinis ] etc. quod prius erat vivum, antequam scintilla, id est anima defecisset, quasi dicat : sicut scintilla lignum aliquod inflammat et cum lignum in cinerem vertit et resolvit, scintilla simul deficit, nec ultra cinis ille accenditur a scintilla, sic cum corpus nostrum incineratur in morte, deficit anima, nec ulterius ab ea vivificatur.
marg.| {u} Et spiritus] id est anima.
marg.| {x} Diffundetur tamquam ] etc. facile in imum resolvetur, ut aer.
marg.| {y} Et transisset vita nostra] tota id est corpus et anima.
marg.| {z} Tamquam vestigium nubis] non dicit, tamquam nubes, cuius vestigium remanet post transitum eius, sed quasi vestigium nubis, cuius nullum vestigium remanet. Ita ipsi sentiebant de anima.
marg.| {a} Et sicut ] etc. id est nebula calore Solis deorsum cadit in terram et omnino annihilatur, sic spiritus hominis penitus perit. Et videtur Iob. 7.b. consonate istis. Sicut inquit consumitur nubes et pertransit, sic qui descendit ad inferos, non ascendet, nec revertetur ultra in domum suam, nec cognoscet eum amplius locus eius. Sed Iob. loquitur de reditu ad statum vite presentis, ad quem sine dubio non revertentur anime post mortem, nisi forte aliquis per miraculum. Sed miracula non faciunt legem. Similiter loquitur Ps. 38. ubi dicit : Remitte mihi, ut refrigerer prius quam abeam ab hac vita et amplius non ero, in hoc statu.
marg.| {b} Et nomen etc.   per tempus] id est cito. Callide accedunt ad propositum suum. Supra enim ostenderunt quod timore pene, vel amore premii non est abstinendum a voluptatibus, quia anima nihil est post mortem et ideo nec bonum, nec malum habet quicquid fecerit hic : Modo ostendere volunt quod nec etiam timore infamie cessandum est a voluptate, quia cito periit memoria nostra ab hominibus post mortem. Et hoc est.
marg.| {b} Et nomen nostrum oblivionem accipiet ] etc. qualiacumque fuerint.
marg.| {c} Umbre enim transitus est tempus nostrum] id est sicut umbra cito transit, ita tempus nostrum.
marg.| {d} Et non est reversio finis nostri] id est post finem huius vite nemo revertitur ad vitam. Et revera non est reversio.
marg.| {e} Quoniam consignata est] reversio id est impedita per sepulchri consignationem, in quo consignatur quicquid post mortem remanet de homine, secundum eos. Ac si aperte dicerent illud Ps. 48. Sepulchra eorum domus illorum in eternum. Et ideo.
marg.| {f} Nemo revertitur] post mortem. Vel vita hominis cuiusque consignata est, id est sub certo termino signata, quantum duret et non plus scilicet usque ad mortem.
marg.| {g} Venite ergo] quasi ex quo nullum bonum, vel malum est homini post mortem et tempus hominis breve est. [Venite ergo
marg.| cito, dicit Philo in persona eorum se ad invicem invitantium.
marg.| {h} Et fruamur bonis, que sunt] id est bonis temporalibus {3. 141va} que vera non sunt, sed ipsi non credunt alia bona esse et ideo dicunt fruamur, ibi finem sue dilectionis ponentes.
marg.| {a} Et utamur creatura] id est bonis temporalibus ad hoc tantum creatis.
marg.| {b} Tamquam in iuventute celeriter] id est tamquam iuvenes, qui in talibus maxime delectantur, malitia enim vel nequitia non sinit esse senem. Vel
marg.| {b} Tamquam in iuventute] id est sicut iuventus exigit.
marg.| {c} Celeriter] quia tempus breve est et nos, vel illa transeamus. Is. 22.d. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur id est cito.
marg.| {d} Vino pretioso] id est vino bono magno pretio comparato.
marg.| {e} Et unguentis] id est electuariis ad melius bibendum : vel [Unguentis
marg.| ad corpus ungendum propter calorem, secundum consuetudinem Palestinorum.
marg.| {f} Nos impleamus] id est abundanter sumamus, ut vinum interius calorem faciat ad luxuriam et unguentum exterius calorem extenuet ad refrigerium.
marg.| {g} Et non pretereat nos flos temporis] id est iuventus in qua floret homo, vel florem temporis, dicunt communem voluptatem cuiuslibet temporis. Verbi gratia. In hieme focos et ignes, in vere flores, in estate prata virentia, in autumno fructuum varietates. Vel ad litteram de ipsis floribus colligendis in suo tempore intelligitur, sub hoc sensu.
marg.| {g} Et non pretereat nos flos temporis] anni, scilicet colligamus ipsum in tempore suo ad delectandum : Habent enim viole tempus suum, habent et lilia, habent et rose et de aliis similiter. Et hanc expositionem videtur innuere littera quam sequitur :
marg.| {h} Coronemus nos rosis antequam marcescant] ut rubor earum splendorem faciei conferat et odor olfactum demulceat et fetorem alienum expellat.
marg.| {i} Nullum pratum sit quod non pertranseat luxuria nostra] id est per quod non transeat luxuria nostra : quasi dicat : nullus locus amenus sit ubi non luxuriemur, ipsa locorum diversitas amenitatem iuvat et voluptatem augmentat.
marg.| {k} Nemo vestrum exors sit luxurie nostre] id est luxuria nostra communis sit omnibus, nemo excludatur in quo libertas peccandi denegetur, que nonnihil facit ad augmentum voluptatis :
marg.| {l} Ubique relinquamus signa letitie nostre] scilicet coronas roseas, prata calcata et vineas dissipatas, ostia fracta, arbores deramatas et huiusmodi.
marg.| {m} Quoniam hec est pars nostra et hec est sors] quasi dicat : non plus habebimus de hac vita. Ecce illi monent ad voluptates et delicias, sacerdotes Baal, predicatores Diaboli. E contrario Dominus et predicatores eius monent ad luctum et ad penitentiam. Mt. 3.a. Agite penitentiam. Is. 22.d. Vocavit Dominus Deus exercituum in die illa ad fletum et ad planctum et calvitium et ad cingulum sacci quod valde asperum est contra concupiscentiam carnis. Item Ioel. 2.c. Nunc ergo dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et fletu et planctu. Prv. 23.c. Noli esse in conviviis potatorum, nec in comessationibus eorum, qui carnes conferunt ad vescendum, quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur. Eccles. 7.a. Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii. Is. 24.b. Cessavit gaudium tympanorum, quievit sonitus letantium, conticuit dulcedo cithare cum canticis, non bibent vinum, amara erit potio bibentibus illam. Am. 6.a. Ve qui opulenti estis in Sion. Et infra b. Ve qui dormitis in lectis eburneis et lascivitis in stratis vestris, qui comeditis agnum de grege et vitulum de medio armenti, qui canitis ad vocem psalterii, bibentes in phialis vinum et optimo unguento delibuti et nihil patiebantur super contritione Ioseph. Sequitur.
marg.| {n} Opprimamus pauperem iustum] Vox est perditorum, sicut et prius. Et pertinet generaliter ad eos qui Deum contemnentes, {3. 141vb} nulli sexui, vel etati parcunt, sed iniuste omnes opprimunt. Specialiter autem pertinet ad hereticos, qui pauperem populum Ecclesie modis omnibus persequuntur et viduam etiam id est Ecclesiam de qua dicitur in Ps. 131. Viduam eius benedicens benedicam, pauperes eius saturabo panibus. Venatos id est prophetas et Apostolos reprehendunt. Nec ipsi Episcopo, id est Christo parcunt, sed blasphemant et arguunt, non divine legis decreta, sed sui erroris devia sectantes. Dicunt ergo facto ipso, vel animo.
marg.| {n} Opprimamus pauperem] spiritu, vel ad litteram iustum nulli iniuriantem, de seipso iustitiam facientem.
marg.| {o} Et non parcamus vidue] ad litteram, cui parcendum est eo ipso quod vidua est, vel [Vidue id est Ecclesie, que sponsi sui caret presentia corporali, de qua dicit Iob. 24.a. Asinum pupillorum abegerunt et abstulerunt pro pignore bovem vidue.
marg.| {p} Nec veterano] parcamus, cui pro reverentia etatis parcendum esset : vel   veteranos] id est Prophetis et Apostolis, quibus non parcunt heretici, eorum dicta vel penitus respuentes, vel male exponentes.
marg.| {q} Nec revereamur canos multi temporis] ad litteram, vel ad sapientiam senum. Cani enim sunt sensus hominis, infra 4.b. Et Iob. 12.b. In antiquis est sapientia et in multo tempore prudentia. Et talibus, tum propter sapientium, tum propter etatem debetur reverentia, secundum legem Lv. 19.f. Coram cano capite consurge et honora personam senis. Hos quos Dominus sibi specialiter segregavit, quasi non habentes alium defensorem persequuntur isti, scilicet pauperes et pupillos et viduas et senes. Unde Is. 1. Subvenite oppresso, iudicate pupillo, defendite viduam. Et Eccl. 35.c. Non despiciet preces pupilli, nec viduam si effundat loquelam gemitus : Nonne lacrime vidue ad maxillam descendunt et exclamatio eius super deducentem eas est ? A maxilla enim descendunt usque ad celum et Dominus exauditor non delectabitur in illis. Sic non revereamur quemquam.
marg.| {r} Sit autem fortitudo nostra lex iustitie] quasi dicat : fortitudinem pro lege iustitie habeamus. alia littera habet :   Sit fortitudo nostra lex iniustitie] id est quicquid possumus quasi licite faciamus, licet iniustum sit.
marg.| {s} Quod enim infirmum est, inutile invenitur] Hec clausula in quibusdam codicibus est interlinearis , in quibusdam textus quod magis placet. Et est sensus :   Ideo fortitudo nostra sit lex iustitie] qui  a quod infirmum est] ut   p auper, pupillus, vidua, senex.
marg.| {t} Inutile invenitur] quoad nos et ideo opprimamus eos. Non ita Iob. 31.c. Si levavi manum meam supra pupillum, etiam cum viderem me in porta superiorem, humerus meus a iunctura sua cadat.
marg.| {u} Circumveniamus ergo iustum] vox est malorum generaliter, ut supra, vel specialiter Iudeorum contra Christum dicentium : Circumveniamus iustum, id est Christum, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius. Is. 53.b., Io. 11.f. hoc impletum : Collegerunt Pontifices et Pharisei consilium adversus Iesum. Et Mt. 22.b. Abeuntes Pharisei consilium inierunt, ut caperent Iesum in sermone. [  Circumveniamus] inq  u am.
marg.| {x} Quoniam inutilis est nobis] Et quid mirum ? Ipsi eum sibi inutilem fecerunt, sicut infirmus inobediens medico, reddit sibi medicinam inutilem, quantum autem ad se perutilis erat, sicut patet Io. 8.b. Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habet lumen vite. Et Act. 10.f. dixit Petrus : Vos scitis quomodo unxit eum Deus Spiritu sancto et virtute, qui pertransiit benefaciendo et sanando omnes oppressos a Diabolo.
marg.| {y} Et contrarius est operibus nostris] Verum est hoc simpliciter. Nam opera eius simpliciter erant bona, eorum vero opera mala : Sic dicitur Is. 55.c. Non sunt cogitationes mee cogitationes vestre, neque vie mee, vie vestre, dicit Dominus, quia sicut exaltantur celi a terra, sic exaltate sunt vie mee a viis vestris et cogitationes mee a cogitationibus vestris.
marg.| {z} Et improperat nobis] id est transgressoribus.
marg.| {a} Peccata legis] id est peccata prohibita in lege. Unde Io. 7.c. Nonne Moyses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem, quid me queritis interficere ? Et Mt. 15.a. Irritum fecistis mandatum Dei, propter traditionem vestram : Hypocrite, bene prophetavit de vobis propheta dicens : populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Is. 29.d. secundum Septuaginta. Et hoc est quod sequitur hic.
marg.| {b} Et diffamat in nobis peccata discipline nostre] id est traditionis nostre, sive constitutionis. Constituerant enim de consilio sacerdotum, ut omnia sua devoverent Deo et postea quando parentes eorum indigentes quererent aliquid ab eis responderent. Munus quodcumque ex me est, tibi proderit. Et hoc improperavit ei Dominus. Mt. 15.a. et Mc. 7.b. dicens : Bene irritum fecistis preceptum Dei propter traditiones vestras, ut traditionem vestram servetis : Moyses enim dixit : Honora patrem tuum et matrem tuam, Ex. 20.b. Et qui maledixerit patri, vel matri, morte moriatur, Lev. 20.b. Vos autem dicitis : Si dixerit homo patri, vel matri corban quod est, donum quodcumque ex me est, tibi proderit et ultra dimittitis eum quicquam facere patri {3. 142ra} suo, vel matri, rescindentes verbum Dei propter traditionem vestram.
marg.| {a} Promittit se scientiam Dei habere] id est dicit se Deum scire. Io. 7.d. A meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis, ego autem scio eum, quia ab ipso sum. Vel   Promittit se scientiam Dei habere id est dicit se omnia scire, sicut Deus.
marg.| {b} Et filium Dei se nominat] et coeternum ei. Io. 5.c. Propterea magis querebant eum interficere Iudei, quia non solum solvebat sabbatum, sed etiam Patrem suum dicebat Deum equalem se faciens Deo.
marg.| {c} Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum] id est nostras cogitationes traducit in lucem et revelat aliis. Mt. 9.a. Cum vidisset Iesus cogitationes eorum, dixit Mt. 17.c. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Traducere ergo accipitur hic pro manifestare. Similiter accipitur Mt. 1.c. Ioseph vir eius cum esset vir iustus et nollet eam traducere id est manifestare, voluit eam occulte dimittere.
marg.| {d} Gravis est nobis etiam ad videndum] ex invidia. De qua dicit Poeta : « Nusquam recta acies, livent rubigine dentes : Pectora felle virent, lingua est suffusa veneno ».
marg.| {e} Quoniam dissimilis est aliis vita illius] Nam sine libidine natus est et sine peccato conversatus quod in nullo alio potuit inveniri.
marg.| {f} In veritate sunt vie eius] id est opera eius vera sunt, non vana, aut falsa, sicut hypocritarum. Et quid mirum ? Ipse est via et veritas. Io. 14.a. Ego sum via, veritas et vita.
marg.| {g} Tamquam nugaces] id est inania facientes et docentes.
marg.| {h} Estimati sumus ab illo] quia cognoscebat illos intus et extra.
marg.| {i} Et abstinet se a viis nostris] id est a traditionibus et operibus nostris.
marg.| {k} Tamquam ab immunditiis] quia in veritate immunda erant.
marg.| {l} Et prefert novissima iustorum] id est ea que iusti post mortem sunt habituri, prefert voluptatibus nostris. Vel novissimos iustos prefert nobis. Mt. 20.b. Erunt novissimi primi et primi novissimi. Vel :
marg.| {l} Prefert novissima iustorum] id est finem iustorum laudat et magnificat et prefert vite nostre. Sic et Balaam, Nm. 23.b. Moriatur anima mea morte iustorum et fiant novissima mea horum similia.
marg.| {m} Et gloriatur Deum se patrem habere] Io. 8.f. Pater meus qui glorificat me, quem vos dicitis quod Deus vester est et non cognovistis eum, ego autem novi eum.
marg.| {n} Videamus ergo si sermones illius veri sint] quibus se dicit filium Dei.
marg.| {o} Et tentemus que ventura sunt illi et sciemus que erunt novissima illius] quasi dicat : tentemus interficiendo ipsum si sunt vera, que dicit, scilicet quod iustis post mortem bona retribuentur et quod filius Dei est.
marg.| {p} Si enim est verus filius Dei] per naturam ei equalem.
marg.| {q} Suscipiet illum] in gloriam.
marg.| {r} Et liberabit illum de manibus contrariorum] id est Iudeorum, vel crucifixorum. Simile Mt. 27.e. Si rex Israel est, descendat nunc de cruce et credimus ei Confidit in Deo, liberet eum nunc si vult : dicit enim, quoniam filius Dei sum.
marg.| {s} Contumelia et tormento interrogemus eum] id est contumelias verborum et tormenta verberum irrogemus ei.
marg.| {t} Ut sciamus reverentiam eius] id est humilitatem et patientiam. De qua Hbr. 5.b. Exauditus est pro sua reverentia.
marg.| {u} Et probemus patientiam illius] Ipse vero quasi sapiens disputator, respondit ad primam obiectionem id est ad contumelias, humilitatem. Ad secundam obiectionem id est ad tormenta, respondit patientiam et ita conclusit eis. Unde Beatus Bernardus. Ad vulnera patiens fuit, ad opprobria humilis.
marg.| {3. 142rb} {x} Morte turpissima condemnemus eum] id est morte crucis, que usque ad Passionem Christi pena mortis fuit, nunc tropheum est victorie et Ecclesie gloria. Unde dicit Augustinus Crux finita est in pena, nunc manet in gloria. De loco enim suppliciorum transiit ad frontes Imperatorum. Ecce in contumeliis et tormentis vitam finivit Dominus, alteram per humilitatem, alteram superans per patientiam, dans nobis exemplum, ut similiter faciamus, si volumus ire post ipsum. Hec sunt duo latera scale, per quam ascenditur in celum cetere virtutes sunt gradus.
marg.| {y} Erit enim respectus ex sermonibus illius] id est per hoc sciemus veritatem sermonum illius, quibus dixit Io. 2.d. Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud, quasi dicat : per hoc videbimus si possit suscitare carnem suam post mortem, sicut dixit. Vel aliter.
marg.| {x} Morte turpissima] et durissima [condemnemus
marg.| affigentes cruci cum latronibus, nec poterimus argui super hoc.
marg.| {y} Erit enim respectus] noster id est defensio et excusatio nostra.
marg.| {z} Ex sermonibus illius] Si enim queretur, quare interfecerimus eum, dicemus quia filium Dei se faciebat.
marg.| {a} Hec cogitaverunt] impii.
marg.| {b} Et erraverunt] cogitationes implendo. Ecce supra posuit Philo cogitationes et maledictiones impiorum in mortem iusti generaliter et specialiter in mortem Christi, nunc ostendit ipsos ex sua cogitatione factos deteriores et in voluptates et iniustitiam delapsos.
marg.| {c} Excecavit enim illos malitia eorum] qua cogitaverunt interficere Christum, qui tot beneficia eis prestitit.
marg.| {d} Et nescierunt sacramenta Dei] id est sacramentum sancte incarnationis et passionis Christi, vel secreta consilia Dei, quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, supra 1.a.
marg.| {e} Neque mercedem speraverunt iustitie] id est non putaverunt mortem Christi esse mercedem iustitie id est iustificationis nostre. Vel non crediderunt sibi reddi mercedem id est remunerationem de malis suis quod est iustitie. Vel non putaverunt mercedem laborum suorum esse reddendam iustis. Unde infra 5.a. Nos insensati vitam illorum estimabamus insaniam et finem illorum sine honore.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Neque mercedem speraverunt iustitie] id est non speraverunt vitam eternam, que debetur operibus iustitie.
marg.| {f} Nec iudicaverunt honorem sanctarum animarum] id est non discreverunt, sive cognoverunt Christum, qui est honor sanctorum. Vel non iudicaverunt sanctis animabus honorem esse reddendum, quem hic propter Christum despexerunt. De quo dicitur Io. 12.d. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum Pater meus. Et Est. 6.c. Hoc honore dignus est quemcumque rex voluerit honorare.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Nec iudicaverunt honorem animarum sanctarum] id est non intellexerunt mortem Christi honorem esse sanctis animabus. Vel
marg.| {f} Non iudicaverunt] id est non cognoverunt.
marg.| {g} Honorem sanctarum animarum] quo honoravit eas Deus in creatione et recreatione.
marg.| {h} Quoniam Deus creavit hominem] quantum ad animam.
marg.| {i} Inexterminabilem] id est immortalem, id est potentem non mori, si vellet.
marg.| {k} Et ad imaginem similitudinis sue fecit illum] id est creavit ad imaginem et similitudinem suam. Ad imaginem quoad naturalia et ad similitudinem quoad gratuita. Vel ad imaginem, quantum ad innocentiam et similitudinem, quantum ad iustitiam. Vel ad imaginem, quoad potentiam diligendi et ad similitudinem, quoad potentiam cognoscendi. Vel
marg.| {k} Ad imaginem similitudinis sue] id est ad imaginem filii sui, qui est figura substantie eius, Hbr. 1.a. Posset aliquis querere, {3. 142va} si homo factus est inexterminabilis, unde ergo mors in hominem venit ? Et respondet Philo
marg.| {b} Autem] id est quia.
marg.| {a} Invidia Diaboli] qui invidet homini beatitudinem quam perdidit.
marg.| {c} Mors introivit in orbem terrarum] in omnes homines diffusos per omnes partes orbis terrarum. Nec sola invidia Diaboli introduxit mortem, sed coadiuvit consensus hominis, quia nisi homo voluntarie consensisset suggestioni Diaboli, non haberet mors potestatem in eo. Unde Apostolus Rm. 5.b. non dicit per Diabolum intrasse peccatum, sed per hominem, dicens. Sicut per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit et per peccatum mors, ita et in omnes homines mors pertransiit.
marg.| {d} Imitantur autem illum] id est Diabolum.
marg.| {e} Qui sunt ex parte illius] id est filii perditionis. De quibus Io. 8.f. Vos ex patre Diabolo estis et desideria patris vestri vultis facere.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_2)

Notes :