Capitulum 14

Numérotation du verset Sap. 14,1 

Iterum alius navigare cogitans et per feros fluctus iter facere incipiens1 ligno portante se fragilius lignum invocat.
1 iter - facere incipiens] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,2 

Illud enim cupiditas acquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua.
Numérotation du verset Sap. 14,3 

Tua autem pater gubernat providentia
quoniam dedisti2 in mari viam et inter fluctus semitam firmissimam.
2 dedisti] + et Weber
Numérotation du verset Sap. 14,4 

Ostendens quoniam potens es3 ex omnibus sanare etsi4 sine rate quis adeat mare5 ?
3 potens es] potes Weber |
4 etsi] etiam si Weber |
5 quis... mare] aliquis adeat Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,5 

Sed ut non essent6 vacua sapientie tue opera propter hoc etiam et7 exiguo ligno credunt homines animas suas et transeuntes mare per ratem liberati sunt.
6 essent] esset Weber |
7 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,6 

Sed ab initio cum perirent
superbi gigantes spes orbis terrarum
ad ratem
confugiens remisit seculo semen nativitatis que manu tua
erat gubernata.
Numérotation du verset Sap. 14,7 

Benedictum est enim lignum
per quod fit iustitia.
Numérotation du verset Sap. 14,8 

Per manus autem quod fit idolum8 maledictum est9 et ipsum et qui fecit illud quia ille quidem operatus est illud autem cum esset fragile Deus cognominatus est.
8 idolum] om. Weber |
9 est] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,9 

Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius
Numérotation du verset Sap. 14,10 

etenim quod factum est cum illo qui fecit tormenta patietur.
Numérotation du verset Sap. 14,11 

Propter hoc et in10 idolis nationum non erit respectus quoniam creature Dei in odium facte sunt et in temptationem anime11 hominum et in muscipulam12 pedibus insipientium.
10 in] om. Weber |
11 anime] animis Weber |
12 muscipulam] muscipulum Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,12 

Initium enim fornicationis est exquisitio idolorum et adinventio illorum corruptio vite est.
Numérotation du verset Sap. 14,13 

Non enim13 erant ab initio neque erunt in perpetuum
13 Non enim] neque Weber
Numérotation du verset Sap. 14,14 

Supervacuitas enim hominum hec adinvenit14 in orbem terrarum et ideo brevis illorum finis est inventus15.
14 hec adinvenit] venit Weber |
15 est inventus] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,15 

Acerbo enim luctu dolens pater cito sibi rapti filii fecit16 imaginem et17 illum qui tunc quasi18 homo mortuus fuerat nunc tamquam deum colere cepit et constituit inter servos suos sacra et sacrificia.
16 rapti filii fecit] filii rapti faciens Weber |
17 et] om. Weber |
18 quasi] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,16 

Deinde interveniente tempore convalescente iniqua
consuetudine hic error tamquam lex custoditus19 est et tyrannorum imperio colebantur figmenta.
19 custoditus] custodita Weber
Numérotation du verset Sap. 14,17 

Hos quos in palam homines20 honorare non poterant propter hoc21 quod longe essent e longinquo figura illorum allata evidentem imaginem regis quem honorare volebant fecerunt ut illum qui aberat tamquam presentem colerent sua sollicitudine.
20 homines] om. Weber |
21 propter hoc] homines propter Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,18 

Provexit autem ad horum culturam et hos qui ignorabant artificis eximia diligentia.
Numérotation du verset Sap. 14,19 

Ille autem22 volens plus23 placere illi qui se assumpsit elaboravit arte24 sua ut similitudinem in melius figuraret.
22 autem] enim Weber |
23 plus] Weber |
24 arte Cors3 Rusch Weber ] fate CorS3* |
Numérotation du verset Sap. 14,20 

Multitudo autem hominum25 abducta26 per speciem operis eum qui ante tempus tamquam homo honoratus fuerat nunc Deum estimaverunt27.
25 hominum] om. Weber |
26 abducta CorS3* Rusch ] adducta CorS3 Weber |
27 estimaverunt] existimaverunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,21 

Et hec fuit vite humane deceptio quoniam aut affectui aut regibus deservientes homines incommunicabile nomen lapidibus et lignis imposuerunt.
Numérotation du verset Sap. 14,22 

Et non sufficerat errasse circa eos28 Dei scientiam
28 circa eos] inv. Weber
sed et in magno viventes
inscientie bello tot et tam magna mala pacem appellant.
Numérotation du verset Sap. 14,23 

Aut enim filios suos sacrificantes aut obscura sacrificia facientes aut insanie plenas vigilias habentes
Numérotation du verset Sap. 14,24 

neque vitam neque nuptias mundas iam custodiunt sed et29 alius alium per invidiam occidit aut adulterans contristat
29 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,25 

et omnia commixta sunt sanguis homicidium furtum et fictio corruptio et30 infidelitas turbatio et periurium tumultus bonorum
30 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,26 

Domini immemoratio animarum inquinatio nativitatis immutatio nuptiarum inconstantia inordinatio31 mechie et impudicitie32
31 inordinatio] om. Weber |
32 impudicitie] impudicitia Weber |
Numérotation du verset Sap. 14,27 

infandorum enim cultura idolorum33 omnis mali causa est et initium et finis
33 cultura idolorum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 14,28 

Aut enim dum letantur
insaniunt
aut certe34 vaticinantur falsa
34 certe] om. Weber
aut vivunt iniuste aut periurant cito.
Numérotation du verset Sap. 14,29 

Dum enim confidunt in idolis que sunt sine anima male iurantes noceri35 se non sperant.
35 noceri] renoceri Weber
Numérotation du verset Sap. 14,30 

Utraque ergo illis evenient digne quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis et iniuste iuraverunt in idolo36 contemnentes iustitiam.
36 idolo CorS3* Rusch ] dolo CorS3 Weber
Numérotation du verset Sap. 14,31 

Non enim iurantium est virtus sed peccantium pena perambulat semper in iniustorum prevaricationem.

Capitulum 14

Numérotation du verset Sap. 14,1 
marg.| Iterum {i} alius navigare cogitans ] Adhuc insultat Sapientia idololatris, ostendens maximam verecundiam esse quod homo ad imaginem Dei factus, manibus suis faciens idolum, similiter et navim, qua mare transit, adoret idolum et non illum, qui dedit ei scientiam faciendi et navim et idolum ; maior enim est factor quam factura. Unde facturam suam adorare insanire est.
Numérotation du verset Sap. 14,mystice 
marg.| Mystice vero intelligitur de hereticis, qui quasi navem quandam errorum fingunt dogmata sua, que ut Deum colunt et venerantur et non illum, qui dedit eis scientiam, quia talia fingunt. Dicit ergo.
marg.| {i} Iterum ]  a p redictis idololatris.
marg.| {k} Navigare ] ad litteram.
marg.| {l} Et per feros fructus ] maris.
marg.| {m} Iter facere ] id est nave.
marg.| {n} Fragilius lignum invocat ] id est idolum suum quod est fragilius, quia subtilioris compositionis, quoad materiam vero eque fragilia sunt.
Numérotation du verset Sap. 14,2 
marg.| {o} Illud ] id est navem.
marg.| {p} Cupiditas ] divitias excogitavit.
marg.| {q} Et artifex ] id est per sapientiam suam.
marg.| {r} Fabricavit ] illam navim, unde magna utilitas consecuta est. Nam quomodo venisset fides ad nos, nisi Apostoli navigio transfretassent ?
Numérotation du verset Sap. 14,3 
marg.| {s} Tu autem ] quasi ille ita invocat lignum fragile. Tu autem id est Deus Creator omnium.
marg.| {t} Gubernas ] navim per mare ambulantem, imo et totum mundum. Et vere gubernas.
marg.| {u} Quoniam dedisti in mari ] in mari rubro.
marg.| {x} Viam ] Israelitis. Ex. 14.e. Et in Iordane similiter. Ex. 3.d.
marg.| {y} Et inter ] id est super terram solidam.
Numérotation du verset Sap. 14,4 
marg.| {z} Ostendens ] vel in omnibus id est de omni periculo liberare et in omni loco.
marg.| {a} Etsi sine rate quis adeat ] confidens in Deum et necessitate compulsus, vel Ecclesie utilitate, ut filii Israel. Ex. 14.d.
Numérotation du verset Sap. 14,mystice 
marg.| Mystice Navis, qua mare transitur crux est, cuius auxilio fluctus seculi transeunt secure fideles. Et hanc navem magna cupiditate plurimum acquirendi populum excogitavit filius Dei, propter quod et populus fidelium dicitur Gens sancta et populus acquisitionis 1Pt. 2.b. Sequitur.
Numérotation du verset Sap. 14,5 
marg.| {3. 162va} {a} Sed ut non essent ] quasi ita potens es sine rate salvare. Sed tamen, ut non essent vacua id est supervacua.
marg.| {b} Sapientie tue opera ] id est per sapientiam excogitata et fabricata ut navis.
marg.| {c} Propter hoc etiam et exiguo ligno ] id est navi.
marg.| {d} Credunt animas suas ] id est vitas suas.
marg.| {e} Et transeuntes mare per ratem liberati sunt ] multi a fluctibus maris. Nec solum a mari, sed a diluvio facto, per ratem liberati sunt Noe et familia sua Gn. 7. de hoc est quod sequitur.
Numérotation du verset Sap. 14,6 
marg.| {f} Sed ab initio ] mundi id est parum post initium.
marg.| {g} Cum perirent superbi Gigantes ] in diluvio.
marg.| {h} Spes orbis terrarum ] id est seminarium humani generis, scilicet Noe et filii eius et filie per quos reparatum est genus humanum.A
A ¶Codd. : Fi2408 Ed1703
marg.| {i} Ad ratem ] id est ad arcam.
marg.| {k} Confugiens remisit seculo semen nativitatis ] propagationem conservavit.
marg.| {l} Que manu tua ] id est potentia tua, erat gubernata, vel fabricata. Et vere manu tua gubernata remisit semen nativitatis seculo.
Numérotation du verset Sap. 14,7 
marg.| {m} Benedictum est enim ] id est ideo benedictum est.
marg.| {n} Lignum ] id est navis.
marg.| {o} Per quod fit iustitia ] id est per quod iuste salvatum est genus humanum per Noe iustum et filios eius, qui in toto mundo soli iusti inventi sunt.
Numérotation du verset Sap. 14,mystice 
marg.| {n} Lignum ] ill  u d est Christus, Pr. 3.c. Lignum vite est his, que apprehenderunt eam. Per hoc lignum vite facta est iustitia, quia per Christum captivi, quos in lymbo iniuste detinebat diabolus, liberati sunt et reprobi iuste damnati et ideo benedictus est, quia omnes benedicunt eum. Vel lignum est crux Christi, per quam facta est iustitia, quia per crucem Dominus iuste diabolum debellavit et suum populum liberavit Et de hoc ligno dicitur Ier. 11.d. Mittamus lignum in panem eius id est panem in ligno et hoc est corpus Domini in Cruce et eradamus eum de terra viventium, hoc est lignum, per quod dulcedinem receperunt aque Marath, quas ante non poterat bibere populus pre amaritudine. Unde Ex. 15.d. Clamavit Moyses ad Dominum, qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem verse sunt. De hoc etiam ligno dicitur 4Rg. 6.b. Precidit homo Dei lignum et misit illuc, statimque natavit ferrum quod in profundum fluvii ceciderat.
Numérotation du verset Sap. 14,8 
marg.| {p} Per manus autem ] etc. quasi lignum illud benedictum est, per quod facta est iustitia, sed per ipsum idolum quod fit per manus hominum maledictum est.
marg.| {q} Et qui fecit illud ] idolum id est diabolus, ad cuius suggestionem fit, qui inde punitur, qui sibi usurpat divinum honorem, vel artifex ipse, qui fecit et qui adorat.
marg.| {r} Quia ille ] etc. idolum.
marg.| {s} Illud autem ] idolum.
marg.| {t} Cum esset fragile ] lignum, Deus cognominatus est. Sed quomodo idolum maledictum est, cum dicat Apostolus quod idolum nihil est in mundo 1Cor. 8.a. Et Is. 40.b. Plaste idoli omnes nihil sunt. Preterea idolum lignum est quod nihil mali facit, quia inanimatum : quare ergo maledictum ? Solutio. Idolum aliquando sumitur pro ligno sic figurato, aliquando pro demone presidente, aliquando pro compacto ex his. Hoc modo dicit Apostolus quod idolum nihil est, quia nihil efficitur ex ligno et demone presidente, sicut ipsi credebant unum esse ex spiritu presidente et ligno, sicut unum est ex corpore et anima vivente {3. 162vb} corpus. In hoc loco sumitur idolum et pro ligno et demone presidente, sed ex diversis respectibus. Respectu huius verbi fit, sumitur pro ligno figurato, respectu huius quod dicit, maledictum, sumitur pro demone qui maledictus est, quia decipit homines. Simile.
marg.| Hic fitus est Phaeton, currus auriga paterni.
Numérotation du verset Sap. 14,9 
marg.| {y} Similiter autem odio sunt Deo impius et impietas eius ] id est idolatra, qui exhibet creature honorem debitum Creatori.
marg.| {x} Et impietas ] etc. id est idolum id est spiritus presidens idolo, qui est causa impietatis.
Numérotation du verset Sap. 14,10 
marg.| {y} Etenim quod factum est ] id est idolum id est spiritus idolo facto.
marg.| {z} Cum illo, qui fecit ] idolum id est cum artifice, tormenta patietur. Diabolus, quia usurpat sibi divinum honorem et homines factos ad imaginem Dei retrahit a servitio eius. Artifex, quia honorem debitum Deo exhibet diabolo et quod opus nefarium facit.
marg.| Vel sic. {y} E teni m quod factum est id est diabolus, qui factus est ab idololatris Deus eorum.
marg.| {z} Cum illo qui fecit ] eum sibi Deum.
marg.| {a} Tormenta patientur ] uterque pro peccato suo.
Numérotation du verset Sap. 14,11 
marg.| {b} Propter hoc ] quia Deus odio habet idololatras et idola.
marg.| {c} Et in idolis nationum ] id est nationibus idololatris, ut sit hypallage, vel demonibus, qui in idolis adorantur a nationibus.
marg.| {d} Non erit respectus ] misericordie Dei, quia nec ipsi idololatre, nec ipsi demones, misericordiam consequentur. Unde Ier. 10.c. Stultus factus est omnis homo a scientia sua, confusus est omnis factor in sculptili, quia falsum est quod conflavit, nec spiritus est in eis, vana sunt et opus risu dignum, in tempore visitationis sue peribunt.
marg.| {e} Quoniam creature Dei ] id est homines a Deo creati.
marg.| {f} In odium facte sunt ] Informantur enim a diabolo, qui invidit Deo cultum suum in odium Dei, unde suggerit eis idola adorare.
marg.| Vel sic {e} Creature Dei ] id est idola ligna, vel lapidea.
marg.| {f} In odium facte sunt ] id est cultores suos faciunt odire Deum et odiri a Deo. Vel
marg.| {e} Creature Dei ] id est demones idolis presidentes.
marg.| {f} In odium facte sunt ] id est et Deum odiunt et a Deo odiuntur propter idololatriam, quam suggerunt hominibus.
marg.| {g} Et in tentationem ] etc. facte sunt supple id est inducte propter idola, quia per ea tentantur simplices et succumbunt.
marg.| {h} Et iterum creature ] id est idola facta sunt in muscipulam id est in deceptionem.
marg.| {i} Pedibus insipientium ] id est affectibus illorum, qui decepti adorant idola.
marg.| Vel sic {e} Creature Dei ] id est idola ut demones.
marg.| {f} In odium facte sunt et in tentationem ] id est odibilem tentationem anime hominum capiende.
marg.| {h} Et in muscipulam ] id est in deceptionem.
marg.| {i} Pedibus insipientium ] id est affectionibus simplicium decipiendis.
Numérotation du verset Sap. 14,11 
moraliter
marg.| {b} Propter hoc et in idolis ] etc. Per idola accipiuntur mulieres Clericorum ornate, ut similitudo templi id est sicut imago crucifixi, que est in templo depicta multis coloribus, quibus multi cultum Deo debitum impendunt et ab eis sibi faciunt exhiberi. Nec est minor hec idololatria spiritualis, idololatria gentilium litterali. Ibi enim idololatria animam suam avertit a Deo, hic vero idololatra multas animas avertit a Deo. Unde dicit Beatus Bernardus. Horrendum omnino facinus quod et ipsorum videtur scelus excedere, qui maiestati Domini manus, sacrilegas iniecerunt. Gentes animas suas avertebant a Domino et operibus manuum suarum per idololatriam adherebant, huiusmodi autem tam suas, quam aliorum animas faciunt a Domino fornicari. De his igitur idolis dicit Philo.
marg.| {b} Propter hoc et in idolis nationum non erit respectus ] misericordie.
marg.| {e} Quoniam creature Dei ] id est mulieres create a Deo
marg.| {f} In odium facte sunt ] per suam fornicationem.
marg.| {g} Et in tentationem anime hominum ] etiam sapientum, qui multoties tentantur ab ipsis. Unde Ec. 7.d. Inveni amariorem morte mulierem, sagena cor eius et vincula manus illius. Si videris mulierem ad concupiscendum, iam in sagenam eius cecidisti. Ideo dicitur Ec. 9.a. Non inspicias mulierem multivolam, ne forte incidas in laqueos illius.
marg.| {h} Et in muscipulam pedibus insipientium ] Qui nec initium, nec finem habent sapientie id est nec timorem, nec amorem ; quia non sapit eis Dominus ut iustus et ideo non timent : nec ut misericors ideo non amant. Unde his creature predicte facte sunt in muscipulam.
Numérotation du verset Sap. 14,12 
marg.| {k} Initium enim fornicationis ] quasi vere idololatria est muscipula pedibus insipientium, quia anima hominis per hanc decepta polluitur1 fornicando cum diabolo. Et hoc est.B
B ¶Codd. : Fi2408 Ed1703
1 polluitur] om. Fi2408
marg.| {k} Initium enim fornicationis ] id est cuiuslibet peccati mortalis, quo anima recedit a Deo. C
C ¶Codd. : Fi2408 Ed1703
marg.| {l} Est exquisitio idolorum ] id est exhibitio cultus divini idolis. D
D ¶Codd. : Fi2408 Ed1703
marg.| {3.163ra} Δ {a} Et adinventio illorum corruptio vite est ] tam naturalis, quam spiritualis, quasi dicat : idololatria causa est et radix omnis malitie et corruptionis. Unde Rm. 1.c. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum in immunditiam, ut contumeliis afficiant corpora sua, in semetipsis.
Numérotation du verset Sap. 14,12 
moraliter
marg.| {l} Initium enim * fornicationis est exquisitio idolorum ] id est circumspectio mulierum ad concupiscendum, est initium fornicationis. Unde Mt. 5.e. Omnis, qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam mechatus est eam in corde suo. De hac inquisitione idolorum spiritualium dicitur Is. 57.b. Misisti legatos tuos procul id est oculos et sensus, alios in vicos et plateas civitatis et humiliata es usque ad inferos. Contra quos dicit Eccl. 9.b. Noli circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius, averte faciem tuam a muliere compta et ne circumspicias speciem alienam.
marg.| {a} Et adinventio illorum ] idolorum [corruptio vite est Unde Eccl. 7.d. Inveni amariorem morte mulIer.
Numérotation du verset Sap. 14,13 
marg.| {b} Non enim ] quasi vere inventio idolorum corruptio vite est et idololatria causa aliorum vitiorum. Non enim erant idola, scilicet
marg.| {c} Ab initio ] mundi.
marg.| {d} Neque erunt in perpetuum ] sed destruentur. Et subdit, unde processerunt idola primo et causam inventionis. Cum enim pater dolens de morte filii imaginem eius fecit ad consolationem sui, quam postea quasi Deum homines coluerunt. Gregorius vero super illud Lc. 11.b. In Beelzebub principe demoniorum etc. dicit quod Ninus Rex Ninive, Belo patre suo mortuo statuam fecit, quam summa reverentia honoravit ; ita ut etiam reis ad eam confugientibus parceret, unde progressu temporis homines ceperunt eam venerari, ut Deum et multiplicari et quidam vocaverunt eam Bel, alii Baal, alii Baalim, alii Beelzebub, secundum varietatem linguarum. Et Cicero dicit, in quibusdam civitatibus viros optimos esse consecratos honore deorum immortalium, ut homines reipublice gratia libentius se exponerent. Unde Romani Cesares suos consecraverunt et Mauri similiter reges suos. Sic paulatim ceperunt religiones dum primi qui eos noverant filios suos, deinde nepotes et postea omnes posteros suos illo ritu imbuerunt. Et hi summi Reges ob celebritatem nominis in provinciis omnibus celebrabantur ; privati vero populi gentis vel urbis sue conditores, vel viros fortitudine insignes, vel mulieres castitate mirabiles, summa veneratione coluerunt, ut Egyptii Isidem, Peni Uraniam, Romani Quirinum, Samos Iunonem, Naxos liberum Mauri Iubam, Latini Faunum, Paphi Venerem et sic per varios populos sacra varia suscepta sunt, dum homines in suos Principes grati esse cupiunt. Preterea pietas eorum, qui successerant, plurimum contulit ad errorem, qui ut divina stirpe nati viderentur divinos honores parentibus suis contulerunt. Ita faciunt heretici hodie, qui suis heresiarchis mortuis, maximum honorem exhibent. Hoc vitio infecti sunt fere omnes, qui curias Magnatum sequuntur. Et hoc est.
Numérotation du verset Sap. 14,13 
moraliter
marg.| {b} Non enim erant ab initio neque erunt in perpetuum ] Fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus id est condemnabit. Hbr. ultimo a. Apc. 18.c. Negociatores terre flebunt super illam et lugebunt, quoniam merces eorum nemo emet amplius. Non enim poterit pulchritudinem suam vendere mulier pulchra et speciosa, quam modo venalem exponit. Unde Ez. 16.b. Habens fiduciam in pulchritudine tua, fornicata es in nomine tuo et exposuisti fornicationem tuam omni transeunti ut eius fieres.2
2 Sequentia : cf. v. 14 moral/g
marg.| {r}* Et 3   omnia commixta sunt sanguis, homicidium etc. 4lumina Babylonis enumerat hic auctor, quibus tota Babylon irrigatur id est mundus. Quorum primum est crudelitas, secundum homicidium, tertium furtum, quartum hypocrisis, quintum raptus, sextum perditio, septimum est sevitia, octavum periurium, nonum contentio, decimum ingratitudo, undecimum gastrimargia, duodecimum sodomia, decimumtertium bigamia, decimumquartum mechia, decimumquintum incestus. Hec sunt flumina Babylonis de quibus dicitur Psalmo5 a : « Super flumina Babylonis illic6 sedimus et flevimus, dum recordaremur7* Sion ». Hec flumina fluunt in mare eterne amaritudinis, sicut dicitur Ecclesiastes 1.b.b « Omnia flumina intrant mare et mare non redundat ». Et sunt quasi contraria quindecim stadiis, quibus de Bethania itur in Hierusalem, ut dicitur Ioannis 11.c.c De quibus alibi dictum est. Alia non mutantur8.E
a Ps. 136, 1.
b Qo. 1, 7.
c Io. 11, 18.
E Codd . : Fi2408 Ed1703 |¶Nota: Les manuscrits ( Fi2408 ) placent cette sentence tout à la fin du chapitre ; les éditions à la suite de v. 14 moral/g
3 Et] om. Fi2408
4 .XV.] om. Ed1703
5 Ps.] + 136 Ed1703
6 illis] om. Fi2408
7 recordaremur] + tui Ed1703
8 Alia non mutantur] om. Fi2408
Numérotation du verset Sap. 14,14 
marg.| {e} Supervacuitas enim ] quasi vere non erant ab initio. Supervacuitas enim id est otium, vel vanitas.
marg.| {f} Hominum hec ] etc. sicut diximus.
marg.| {g} Et ideo brevis ] etc. hominum, vel idolorum [finis est inventus. Et postea subdit, quomodo sunt inventa.
Numérotation du verset Sap. 14,14 
moraliter
marg.| {g} Brevis illorum finis inventus est ] Gregorius Momentanea est voluptas fornicationis, seu eterna pena fornicantis9. Prv. ultimimo d. Fallax gratia et vana est pulchritudo.F
F Codd . : Fi2408 Ed1703 |¶Nota: Les manuscrits ( Fi2408 ) et les éditions consultées placent ce paragraphe entre v. 13moral/g et /r.
9Momentanea... fornicantis] Memento nec est voluptas fornicationis sed eterna pena fornicationis Fi2408
Numérotation du verset Sap. 14,15 
marg.| {h} Acerbo enim ] etc. aliquis.
marg.| {i} Cito sibi rapti filii ] id est citius mortui, quam vellet.
marg.| {k} Fecit imaginem ] filii sui in cuius contemplatione aliquod solatium haberet.
marg.| {l} Et illum, qui tunc quasi   homo mortuus fuerat ] id est vere mortuus. quasi enim veritatis expressivum est hic, non similitudinis signum.
marg.| {m} Nunc ] id est post mortem eius.
marg.| {n} Tamquam Deum colere cepit et constituit inter servos suos ] qui parati erant obedire in omnibus.
marg.| {o} Sacra ] incensum.
marg.| {p} Et sacrificia ] id est oblationes vel victimas animalium.
Numérotation du verset Sap. 14,16 
marg.| {q} Deinde interveniente tempore ] id est procedente tempore.
marg.| {r} Convalescente iniqua consuetudine ] sacrificandi talia imagini, vel tales imagines faciendi.
marg.| {s} Hic error tamquam lex custoditus est tyrannorum ] id est crudelium Principum.
marg.| {t} Imperio celebrantur figmenta ] id est idola facta.
Numérotation du verset Sap. 14,17 
marg.| {u} Hos quos ] etc. Secundam causam inventionis idolorum, {3. 163rb} vel potius multiplicationis tangit hic auctor. Cum enim Reges a suis subditis remotissimis propter loci distantiam non possent personaliter adorari, fecerunt imagines suas deferri ad nationes longinquas et illas tamquam Deos adorari a subditis iusserunt. Et hoc est. Hos, quos in palam id est presentes.
marg.| {x} Homines ] id est subditi.
marg.| {y} Honorare non poterant ] sacrificiis, vel incensis.
marg.| {z} Propter hoc quod longe essent ] ipsi homines a Regibus suis.
marg.| {a} E longinquo figura eorum ] id est similitudine illorum tyrannorum.
marg.| {b} Allata ] ad homines remotos.
marg.| {c} Evidentem imaginem Regis quem honorare volebant, fecerunt ] homines.
marg.| {d} Ut illum, qui aberat ] ab   e is.
marg.| {e} Tamquam presentem colerent ] venerando imaginem.
marg.| {f} Sua solicitudine ] id est diligenter.
Numérotation du verset Sap. 14,18 
marg.| {g} Provexit autem ] id est induxit et invitavit.
marg.| {h} Ad horum ] id est idolorum.
marg.| {i} Culturam ] dil  a tandam.
marg.| {k} Et hos, qui ignorabant ] huiusmodi culturam idolorum.
marg.| {l} Artificis, eximia diligentia ] qui tante pulchritudinis faciebat imagines idolorum quod simplices qui prius ignorabant idololatriam, aliquid numinis credebant inesse eis et ideo adorabant ea.
Numérotation du verset Sap. 14,19 
marg.| {m} Ille enim ] artifex.
marg.| {n} Volens plus placere illi, qui se assumpsit ] id est qui eum elegit artificem sue imaginis.
marg.| {o} Elaboravit arte sua, ut similitudinem ] id est imaginem.
marg.| {p} In melius figuraret ] id est pulchrius, quam ipse Rex esset, vel melius quam aliquis eius artifex, ut scilicet bene et omnino exprimeret formam illius, cuius imago fiebat.
Numérotation du verset Sap. 14,20 
marg.| {q} Multitudo autem hominum abducta ] id est seducta.
marg.| {r} Per speciem operis ] id est per pulchritudinem imaginis que erat usque in libidinem oculorum.
marg.| {s} Eum, qui ante tempus ] id est parvo tempore.
marg.| {t} Tamquam homo honoratus fuerat ] dulia scilicet
marg.| {u} Nunc ] id est facta illa pulchra imagine.
marg.| {x} Deum estimaverunt ] latriam exhibendo.
Numérotation du verset Sap. 14,21 
marg.| {y} Et hec fuit humana deceptio ] scilicet fuga {3. 163va} Δ timoris, vel pulchritudo imaginis id est causa deceptionis.
marg.| {a} Quoniam ] etc. id est dilectioni filiorum defunctorum.
marg.| {b} Aut Regibus ] adhuc vivis.
marg.| {c} Deservientes homines ] ex timore, vel cupiditate placendi.
marg.| {d} Incommunicabile ] id est hoc nomen Deus quod est incommunicabile, quia uni soli convenit.
marg.| {e} Lapidibus ] id est imaginibus lapideis, vel ligneis imposuerunt. Sed videtur quod hoc nomen Deus, communicabile sit multis. Nam dicitur in Ps. 83. Ego dixi, Dii estis. Item Ps. 95. Omnes Dii gentium demonia. Item dixit Dominus ad Moysen. Ex. 8.a. Ecce constitui te Deum Pharaonis. Item Gn. 33.b. Vidi te sicut Deum, dicit Iacob ad Esau. Forte dices quod hoc nomen, Deus, equivocum est et dicitur adoptive de Sanctis, ut ibi : Ego dixi, dii estis : Et nuncupative de idolis, ut ibi : Omnes dii gentium demonia. Et naturaliter de divina essentia. Primo et secundo modo communicabile est nomen Dei, tertio modo, non et sic dicitur hic. Sed contra. Ipsa divina essentia communicabilis est tribus personis, ergo et nomen eius communicabile est, non ergo. Incommunicabile. Solutio. Incommunicabile est, quia uni soli rei convenit per appellationem, licet, pluribus personis, quia ille persone non sunt plura, imo unum solum.
Numérotation du verset Sap. 14,22 
marg.| {f} Et non suffecerat errasse eos ] etc. quasi dicat : non suffecit eis ita errasse circa fidem, sed cum isto errore se omnibus vitiis subdiderunt et cum in multis malis viverent dicebant se pacem habere. Et hoc est : Et non suffecerat errasse eos circa Dei scientiam, qua carebant, credentes ligna et lapides esse Deos.
marg.| {g} Sed et in magno viventes in scientie bello ] id est ignorantie, qua Deum expugnabant auferentes ei cultum suum, vel que eos expugnabat subiiciens idololatrie.
marg.| {h} Tot et tanta mala ] quibus subiecti erant.
marg.| {i} Pacem appellant ] Sic dicitur Iob. 30.a. De avaris. Esse sub sentibus delitias computabant. Sed qui sunt sub regno diaboli diversis vitiis subiecti, veram pacem non possunt habere. Unde Iob. 9.a. Quis restitit ei et pacem habuit ? quasi dicat : nullus.
Numérotation du verset Sap. 14,23 
marg.| {k} Aut enim filios suos sacrificantes ] quasi dicat : vere multis et magnis malis se immiscuerunt : Aut enim filios suos sacrificantes erant demonis. Sicut in sacrificiis Saturni, qui propter odium Iovis filii sui, omnes preceperat immolari. Et Palladi ipsi Sacerdotes proprium sanguinem immolabant. Unde Quintilianus ait. Istud si cogit, Deus vester iratus est ; et si iratus est, non acceptat sacrificia vestra.
marg.| {l} Aut obscura sacrificia facientes ] id est nocturna accensis facibus. Sicut fit in sacrificiis Isidis Egyptie, que cum fletu et planctu, ac facibus accensis ossa Osiris mariti sui ab Egyptiis interfecti dispersa per agros quesivit et ideo sacra eius cum facibus accensis celebrantur. Similiter et sacra Cereris, que proserpinam filiam suam, quam patruus eius Pluto rapuerat cum facibus accensis in Sicilia quesisse legitur et ideo sacra eius ardentium tedarum actione celebrantur.
marg.| {m} Aut insanie plenas vigilias habentes ] ut in sacrificiis Bacchi et Cybelis matris Deorum, in quorum festivitate Dii congregati, totam noctem lusibus et luxibus vacantes, turpiter insaniendo transigebant.
marg.| {n} Neque vitam ] id est vite honestatem.
marg.| {o} Neque nuptias mundas custodiunt ] quasi diceret, iura corrumpunt, vitam exterminant occidendo et nuptias adulterando maculant, quia sic diis suis placere putant. Non vere custodiunt vitam, vel nuptias.
marg.| {p} Sed et alius alium per invidiam occidit ] spiritualiter, vel corporaliter.
marg.| {q} Aut adulterans ] etc. uxorem eius contristat.
marg.| {r} Et omnia commixta sunt ] id est confusa, quia nulla ratio est, nulla ordinatio, ubi non est religio. Et quanto quis simulatior erat, tanto Deo suo placere magis putabat.
marg.| Que autem sunt illa commixta, enumerat Auctor.
marg.| {3.163vb} {s} Sanguis ] in vulneratione aliorum.
marg.| {t} Homicidium ] in occisione.
marg.| {u} Furtum ] in aliene rei indebita subtractione.
marg.| {x} Et fictio ] in falsa hypocrisis simulatione.
marg.| {y} Corruptio ] in virginum defloratione.
marg.| {z} Infidelitas ] in mutua proditione.
marg.| {a} Turbatio ] in discordiarum et schismatum seminatione.
marg.| {b} Et periurium ] in falsa iuratione, vel iuramenti transgressione.
marg.| {c} Tumultus ] in rixarum contentione.
marg.| {d} Bonorum Dei immemoratio ] in beneficiorum Dei ingratitudine.
marg.| {e} Animarum inquinatio ] in gastrimargie et luxurie operatione.
marg.| {f} Nativitatis immutatio ] in vitii contra naturam perpetratione.
marg.| {g} Nuptiarum inconstantia ] in uxorum illicita permutatione.
marg.| {h} Inordinatio mechie et impudicitie ] in adulterii, vel incestus commissione. Hec omnia commixta erant.
Numérotation du verset Sap. 14,27 
marg.| {i} Infandorum enim idolorum cultura, omnis mali causa est et initium et finis ] Cum enim mens a suo Creatore avertitur per infidelitatem, prope est, ut omnibus sceleribus implicetur. Sed contra Eccl. 10.b. Initium omnis mali superbia : Non ergo idololatria. Item 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum cupiditas : Non ergo idololatria. Solutio. Sicut dicit Rabanus in quad. Glossa sup. 13. Idololatrie initium fuit superbia et cupiditas.
marg.| Superbia enim Principum imagines adinvenit10 in quibus ab absentibus se faciebat adorari ut Deos. G
G ¶Codd. : Fi2408 Ed1703
10 adinvenit] invenit Fi2408
marg.| Superbia autem maxima est, si creatura Creatori velit equari, que diabolo et homini fuit perditionis initium, sicut dicit quedam Glossa sup. Eccl. 10. Imaginum autem tanta fuit cupiditas, ut que pretiosiores erant, honorabiliores haberentur, ut dicit Rabanus Et ideo avaritiam vocat Apostolus idolorum servitutem. Eph. 5.b. Patet ergo quod ex eo ipso quod superbia, vel avaritia initium est omnis mali et ex hoc etiam idololatria. In malo autem sunt duo, aversio a Deo et conversio ad creaturam. Unde dicit Glossa qued. sup. Ec. 10. Caveamus cupiditatem et superbiam, non duo mala, sed unum, a quo omnia trahunt initium. Sequitur.
Numérotation du verset Sap. 14,28 
marg.| {k} Aut enim dum letantur ] quasi vere cultura idolorum causa est omnis mali : Aut enim dum letantur, in festis Deorum, aut ludis.
marg.| {l} Insaniunt ] quia homicidia faciunt, aut libidine se polluunt.
marg.| {m} Aut certe vaticinantur falsa ] sicut Prophete Achab, de quibus dicitur 3Rg. 22.d. Ecce dedit Dominus spiritum mendacii in ore omnium prophetarum tuorum.
marg.| {3. 164ra} Δ {n} Aut vivunt iniuste ] proximis nocendo.
marg.| {a} Aut periurant cito ] de facili pro levi causa falsa iurando.
marg.| {b} Dum enim confidunt in idolis, que sine intellectu et sine anima ] id est sine voluntate sunt.
marg.| {c} Male iurantes noceri se non sperant ] id est non timent ex hoc puniri.
marg.| {d} Utraque ergo ] quasi quia non credunt aliquid sibi posse nocere.
marg.| {e} Ergo ] id est ideo.
Numérotation du verset Sap. 14,30 
marg.| {d} Utraque ] id est periurare et in idolis credere.
marg.| {f} Illis evenient digne ] id est pena pro utroque eveniet eis iusto iudicio Dei, scilicet pro peiurio et idololatria.
marg.| {g} Quoniam male senserunt de Deo attendentes idolis ] ecce idololatria.
marg.| {h} Et iniuste iuraverunt in idolo ] id est in cultu idoli faciendo, vel per idolum.
marg.| {i} Contemnentes iustitiam ] id est fidem iuramenti sui. Et in hoc dupliciter peccant et quia iuramentum transgrediuntur et quia iurabant per idola quod prohibetur in lege. Ex. 23.b. Per nomen eternorum Deorum non iurabitis Dt. 6.c. Dominum Deum tuum timebis et illi soli servies, ac per nomen illius iurabis. Mt. 5.e. Reddes iuramenta Deo tuo.
marg.| {k} Non enim iurantium est virtus ] id est iurare non est ex virtute, vel iurare non est bonum.
marg.| {l} Sed peccantium pena ] id est ex pena peccati. Propter incredulitatem enim hominum oportet aliquando iurare. Unde Mt. 5.f. Sit sermo vester, est, est, non, non quod autem abundantius his est, a malo est. Et vere iurare est pena peccati, quia.
marg.| {m} Perambulat semper in iustorum prevaricationem ] Due dictiones, in iustorum id est in mandatorum Dei, que iusta sunt.
marg.| {o} Prevaricationem ] id est transgressionem. Aliqui libri habent, perambulabat. Et tunc legitur sic.
Numérotation du verset Sap. 14,31 
marg.| {k} Non est iurantium virtus ] id est iurare non est bonum,
marg.| {l} Sed peccantium pena perambulabat ] id est crescebat.
marg.| {n} In iustorum prevaricationem ] id est in mandatorum transgressionem, pena enim semper crescebat, dum ipsi precipitabant se de vitio in vitium mandata transgredientes.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_14)

Notes :