Hugo de Sancto Caro

Capitulum 10

Numérotation du verset Sap. 10,1 

Hec illum
qui primus formatus1 est a Deo pater2 orbis terrarum cum solus esset creatus custodivit
1 formatus] finctus Weber |
2 a Deo pater] patrem Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,2 

et eduxit illum
a delicto suo3 et eduxit illum
3 illum - a delicto suo ] inv. Ω M
de limo terre4 et dedit illi5 virtutem continendi omnia.
4 et eduxit illum de limo terre Z² S² ΦP Θ Ω Rusch ] om. Z* S* Weber , heduxit illum de limo terrae et heruit eum ha delicto suo Cava, eduxit eum de limo terrae et eruit eum a [de ?] peccato proprio X | terre] om. Cor3 (Rabanus et anti. non habent) |
5 illi] M* Ω M |
Numérotation du verset Sap. 10,3 

Ab hac ut recessit
iniustus
in ira sua per iram homicidii fraternitatis deperiit.
Numérotation du verset Sap. 10,4 

Propter quem cum aqua
deleret terram sanavit6 iterum7 sapientia
6 sanavit CorS3* Rusch Weber ] salvavit CorS3 |
7 san. iterum Rusch Clementina ] inv. Weber |
per contemptibile lignum
iustum
gubernans.
Numérotation du verset Sap. 10,5 

Hec et in consensu superbie8 cum se nationes extulissent9
8 superbie] nequitie Weber |
9 extulissent] contulissent Weber |
scivit iustum
et conservavit10 sine querela Deo et in filiis
10 conservavit] servavit Weber
misericordiam11 fortem custodivit.
11 filiis misericordiam] filii misericordia Weber
Numérotation du verset Sap. 10,6 

Hec iustum
a pereuntibus impiis
liberavit fugientem descendente
igne12 in Pentapoli
12 descendente igne] descendentem ignem Weber
Numérotation du verset Sap. 10,7 

quibus13 in testimonium nequitie fumigabunda constat deserta terra et incerto tempore fructus habentes arbores et incredibilis anime memoria stans figmentum salis.
13 quibus] cuius Weber
Numérotation du verset Sap. 10,8 

Sapientiam enim pretereuntes non tantum in hoc lapsi sunt ut ignorarent bona sed et insipientie sue reliquerunt hominibus memoriam ut in his que peccaverunt nec latere potuissent.
Numérotation du verset Sap. 10,9 

Sapientia autem hos qui se observant a doloribus liberabit14.
14 liberabit] liberavit Weber
Numérotation du verset Sap. 10,10 

Hec autem15 profugum
15 autem] om. Weber
ire fratris
iustum deduxit per vias rectas
et ostendit illi regnum Dei et dedit illi scientiam sanctorum honestavit
illum in laboribus et complevit labores illius
Numérotation du verset Sap. 10,11 

in fraude circumvenientium
illi16 affuit et honestum fecit illum17.
16 illi] illum Weber |
17 fecit illum] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,12 

Custodivit illum ab inimicis et a seductoribus tutavit illum18.
18 illum] eum Weber
Et certamen forte
dedit illi ut vinceret et19 sciret
19 et] ut Weber
quoniam omnium potentior est sapientia.
Numérotation du verset Sap. 10,13 

Hec venditum
iustum
non dereliquit sed a peccatoribus liberavit eum20
20 eum] illum Weber
descenditque21 cum illo in foveam
21 descenditque] descendit Weber
Numérotation du verset Sap. 10,14 

et in vinculis non dereliquit eum22 donec afferret illi
22 eum] illum Weber
sceptrum
regni
et potentiam adversus eos qui eum deprimebant et mendaces ostendit qui maculaverunt eum23 et dedit illi claritatem eternam.
23 eum] ipsum Weber
Numérotation du verset Sap. 10,15 

Hec populum iustum
et semen
sine querela liberavit a nationibus
que illum opprimebant24.
24 opprimebant] comprimebant Weber
Numérotation du verset Sap. 10,16 

Intravit in animam servi Dei25
25 Dei] Domini Weber
et stetit contra reges horrendos
in portentis et signis
Numérotation du verset Sap. 10,17 

et reddidit iustis
mercedem laborum suorum
et deduxit eos26
26 eos] illos Weber
in via mirabili et fuit illis in velamento
diei et in luce stellarum per noctem
Numérotation du verset Sap. 10,18 

et27.transtulit illos per28 mare Rubrum et transvexit illos per aquam nimiam.
27 per noctem et] nocte Weber |
28 per] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 10,19 

Inimicos autem illorum demersit in mare et ab altitudine inferorum eduxit illos.
Ideo iusti tulerunt spolia
impiorum
Numérotation du verset Sap. 10,20 

et decantaverunt Domine nomen sanctum tuum
et victricem manum tuam pariter laudaverunt29.
29 pariter laudaverunt] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 10,21 

Quoniam sapientia
aperuit os mutorum
et linguas infantium fecit dissertas.

Capitulum 10

Numérotation du verset Sap. 10,1 
marg.| Hec illum, qui primus formatus est ] Cedit auctor ramos de arboribus, ut sternat in via. Dixerat enim ante per sapientiam sanatos esse, quicumque a principio placuerunt Deo quod modo pluribus ostendit exemplis. Et primum est de Adam et recitat plures liberatos a malis per sapientiam et multos punitos, incipiens ab Adam et discurrens usque ad posteros, ait :
marg.| {g} Hec ] sapientia.
marg.| {h} Illum ] id est Adam.
marg.| {i} Qui primus formatus est a Deo ] non generatus.
marg.| {k} Pater orbis terrarum ] id est dominans omnibus animantibus terre.
marg.| {l} Cum solus esset creatus ] primo antequam esset mulier.
marg.| {m} Custodivit ]  a D iabolo. Sed videtur hoc falsum esse : quia peccavit homo. Sol. est quod custodivit, quantum in se est. Et est simile Ier. 51.a. Curavimus Babylonem et non est sanata.
Numérotation du verset Sap. 10,2 
marg.| {n} Et eduxit illum a delicto suo ] id est redemit per Christum a limbo ubi erat pro delicto suo. Vel eduxit illum a delicto suo gratiam penitentie conferendo. Unde Ps. 17. Et eduxit me in latitudinem, salum me fecit, quoniam voluit me.
marg.| {o} Et eduxit illum de limo terre ] id est de agro Damasceno, ubi de limo formatus fuerat et transtulit in paradisum. Et est ordo preposterus ; quia prius fuit eductus de limo terre utroque modo, quam a delicto. Vel sic eduxit illum de limo terre id est de vilitate et tenacitate peccati. Limus enim dicitur peccatum : quia sicut aqua admixta terrenis facit limum ; sic concupiscentia admixta terrenis facit peccatum tenacissimum et vilissimum. Unde Ps. 68. Infixus sum in limo profundi et non est substantia. Et sicut Dominus educendo Adam de limo terre, inspiravit in faciem eius spiraculum vite naturalis ; sic educendo de limo culpe, inspiravit spiraculum vite spiritualis. Et secundum hoc {3. 156vb} nulla est preposteratio : quia prius eduxit eum a delicto quoad culpam et postea a limo terre quoad miseriam. Unde Ps. 39. Eduxit me de lacu miserie et de luto fecis.
marg.| {p} Et dedit illi virtutem continendi omnia ] id est naturam habentem convenientiam cum omni natura. Unde supra 1.b. dicitur de homine. Et hoc quod continet omnia, scientiam habet vocis.
marg.| Vel dedit illi virtutem continendi omnia id est dignitatem et potestatem omnibus dominandi.
marg.| Vel dedit illi virtutem continendi omnia id est dedit gratiam, per quam anime iuste omnia subiiciantur. Omnia etiam sunt iustorum, scilicet superiora, media, inferiora. Superiora ad fruendum, media ad convivendum, inferiora ad utendum. Fruimur quidem Deo, utimur mundo, vivimus cum Angelis, unde dicit Apostolus 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt. Et non distinguit Glossa que omnia.
Numérotation du verset Sap. 10,3 
marg.| {q} Ab hac ] id est a sapientia.
marg.| {r} Non recessit ] iniustus in ira sua id est Cain, qui in ira et invidia sua iniuste peremit fratrem suum Abel, quasi dicat : sicut Adam custoditus est per sapientiam ; ita Cain punitus. Iusta enim est sapientia, sicut et misericors. Adam quia penituit, custoditus est ; Cain quia desperavit punitus. Et utrumque fecit sapientia propter nos, ut sciamus, post peccatum si penituerimus, nos esse custodiendos ; si desperaverimus, puniendos.
marg.| Vel sic {q} Ab hac non recessit iniustus in ira sua ] omnino, quia sicut ante peccatum sapientia Cain creavit ; ita post peccatum esse conservavit. Littera verior est.
marg.| {r} Ab hac non recessit iniustus in ira sua ] non Dei.
marg.| {s} Per iram homicidii ] id est per homicidium ex ira proveniens.
marg.| {t} Fraternitas deperiit ] inter ipsum et Abel : quia uno relativorum destructo, necesse est destrui et reliquum. Vel [Fraternitas deperiit id est frater ; vel amicitia, que debet esse inter fratres. Et signanter dicit : Ab hac, ut recessit iniustus in ira sua, quia ab illa nemo recedit, nisi per iniustitiam et ipsa a nemine recedit, sicut lapis stabilis a nullo recedit, sed receditur ab illo.
Numérotation du verset Sap. 10,4 
marg.| {u} Propter quod ] homicidium, scilicet.
marg.| {x} Cum aqua deleret terram ] id est superficiem terre, que privata est fertilitate sua. Vel terram id est ea, que erant super terram, metonymice.
marg.| {y} Sanavit iterum sapientia per contemptibile lignum ] id est per arcam, propter quam deridebatur Noe, quando fabricabat eam.
marg.| {z} Iustum gubernans ] id est Noe, Gn. 7. quasi dicat Philo : Sapientia primo custodivit Adam et iterum sanavit id est custodivit Noe, quem ad reparationem generis humani elegit de stirpe Seth, quando totus mundus periit diluvio, propter peccatum Cain et alia peccata, que postea emerserunt, sicut dicitur Gn. 6.a.
Numérotation du verset Sap. 10,5 
marg.| {a} Hec et in consensu superbie ] id est in consensum superborum.
marg.| {b} Cum se nationes ] id est gigantes.
marg.| {c} Extulissent ] edificare volentes turrim altissimam usque ad celum attingentem. Gn. 11.a.
marg.| {d} Scivit ] id est cognovit custodiendo.
marg.| {e} Iustum ] id est Abraham, qui credidit Deo et reputatum est ei ad iustitiam.
marg.| {f} Et conservavit eum, sine querela Deo ] id est ita conservavit eum quod Deus de eo non conquerebatur, nec ipse de Deo, nec de ipso alius apud Deum.
marg.| {g} Et in filiis ] eius id est Abrahe.
marg.| {h} Misericordiam fortem custodivit ] quia misertus eorum, hostes eorum fortiter conculcavit. Vel misericordiam fortem dicit id est perseverantem.
Numérotation du verset Sap. 10,6 
marg.| {i} Hec ] id est sapientia.
marg.| {k} Iustum ] id est Loth.
marg.| {l} A pereuntibus impiis ] id est a Sodomitis.
marg.| {m} Liberavit fugientem ] Gn. 19.e.
marg.| {n} Descendente igne ] de celo.
marg.| {o} In Pentapolim ] id est in quinque civitates scilicet Sodomam, Gomorrham, Segor, Seboim, Adamam.
Numérotation du verset Sap. 10,7 
marg.| {p} Quibus ] id est contra quas.
marg.| {q} In testimonium nequitie earum fumigabunda ] id est emittens fumum.
marg.| {r} Constat deserta terra ] id est remanet. Unde Gregorius Qualitate ultionis innotuit macula criminis. Et Secunde Petri 2.b.a « Civitates Sodomorum et Gomorrheorum in cinerem redigens eversione damnavit, exemplum eorum qui impie acturi sunt, ponens et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria ac luxuriosa conversatione eripuit ».
a 2Pt. 2, 6-7
marg.| {s} Et ] iterum   in testimonium illius constat, in certo tempore fructus habentes arbores, non sicut alie arbores, ut ipsa incertitudo contra necessariam aliarum arborum demonstrarent {3.157ra} enormitatem peccati contra naturam. Dicitur enim ibi esse arbores fructus pulcherrimos exterius habentes, qui cum manu tanguntur inclinantur et fetor et fumus exit, per quod significatur quod anime damnatorum et maxime Sodomitarum carentes penitentia, fructuosa, sine fine ardebunt igne fetenti. Unde Ps. 10. Ignis fulgur et spiritus procellarum pars calicis eorum.
marg.| {a} Et ] iterum constat in testimonium illis,   incredibilis anime id est uxoris Loth incredule.
marg.| {b} Memoria stans figmentum ] id est statua   salis . Conversa enim est in eam, quia noluit credere Angelo, ut non respiceret post tergum suum, Gn. 19.e. Vel quia vix potest credi et tunc est, incredibilis, nominativi casus adiectivum huius nominis memoria. Et merito ita puniti sunt Sodomite.
Numérotation du verset Sap. 10,8 
marg.| {c} Sapientiam enim ] quam debuerunt habere ducem.
marg.| {d} Pretereuntes ] id est negligentes vel contemnentes.
marg.| {e} Non tantum in hoc lapsi sunt, ut ignorarent bona ] facienda et mala non facienda.
marg.| {f} Sed et insipientie sue reliquerunt hominibus ] id est ratione utentibus.
marg.| {h} Memoriam ] cautele per exemplum.
marg.| {i} Ut in his, que peccaverunt, nec latere potuissent ] quasi dicat : pena Sodomitarum duo fecit ; quia et eorum peccatum latere non permisit et aliis exemplum cavendi talia reliquit, ut audita pena eorum, caveant sibi a tali peccato, ut corrigantur. Unde Prv. 19.d. Pestilente flagellato, stultus sapientior erit. Et 21.b. Mulctato pestilente, sapientior erit parvulus. Vel in malo.
marg.| {g} Reliquerunt memoriam hominibus ] id est humum sapientibus, quia ipsi similiter damnabuntur.
Numérotation du verset Sap. 10,9 
marg.| {k} Sapientia autem ] quasi ita puniti sunt, qui preterierunt sapientiam. Sapientia autem hos, qui se observant a doloribus liberabit, ad litteram, ut patet in subiectis exemplis et in quiete pacis eterne perpetuo conservabit, ut dicit <Glossa> interlinearis.
marg.| Moraliter autem per quinque civitates Pentapolis, significantur quinque sensus corporis, qui aliquando dicuntur quinque porte mortis, quia per illos sepe intrat mors ad animam, ut dicitur Ier. 9.f. Loth interpretatur declinans et significat illos, qui ab immunditiis voluptatum carnalium declinant. Sodomite significant deditos voluptati carnis, qui recte igne sulphureo puniuntur, quia ignis luxuriam et ardorem et fervorem comitantur. Unde ipsa qualitas pene, qualitatem culpe ostendit. Iuxta illud quod dicitur infra 11.c. Per que quis peccat, per hec et torquetur. Sodomite etiam interpretantur muti, quia tales maxime sunt muti in laude Dei. Unde Eccl. 15.c. Non est speciosa laus in ore peccatoris. Uxor Loth significat illos, qui a peccatis ad horam exeunt, sed mente protinus ad eadem revertuntur. De quibus dicit Lc. 9.g. Nemo mittens manum suam ad aratrum et respiciens retro, aptus est Regno Dei. Hec in statuam salis conversa est, quia alios salit et docet exemplo suo. Unde Lc. 17.g. Memento uxoris Loth. Sequitur.
Numérotation du verset Sap. 10,10 
marg.| {l} Hec autem ] etc. Hic ostendit auctor, quomodo sapientia fugientem Iacob Esau fratrem suum deduxit et reduxit de Mesopotamia, ubi eum multis ditavit et a fratris et avunculi sui Laban persecutione liberavit. Unde dicit.
marg.| {l} Hec autem ] id est sapientia.
marg.| {m} Profugum ire fratris ] id est Iacob fugientem iram fratris sui Esau.
marg.| {n} Iustum ] id est quia iustus erat.
marg.| {o} Deduxit per vias rectas ] usque Mesopotamiam.
marg.| {p} Et ostendit illi regnum Dei ] id est scalam in celum erectam et Angelos ascendentes et descendentes per eam et Dominus innixum scale, dicentem sibi : Ego sum Dominus Deus Abraham patris tui et Deus Isaac etc. Gn. 28.c.
marg.| {q} Et dedit illi scientiam sanctorum ] Neutri generis id est de Sanctis id est de Ecclesia triumphante. Vel masculini, {3. 157rb} id est scientiam talem, qualem decet habere Sanctos id est scientiam cum operibus id est scientiam bene conversandi in medio prave et perverse nationis.
marg.| {r} Honestavit illum in laboribus ] suis id est ditavit illum pro laboribus, quos sustinuit in pascendis gregibus avunculi sui Laban, Gn. 31. Similiter accipitur honestare. Eccl. 13.a. Pondus supertollit, qui honestiori se communicat id est ditiori se. Et eodem 11.c. Facile est in oculis Dei subito honestare pauperem id est ditare. Et e contra sordidum ponitur pro vili vel paupere. Iac. 2.a. Si intraverit pauper in sordido habitu id est vili et paupere etc.
marg.| {s} Et complevit labores illius ] id est remuneravit in presenti et in futuro.
Numérotation du verset Sap. 10,11 
marg.| {t} In fraude circumvenientium ] id est Laban et filiorum eius.
marg.| {u} Illi ] id est Iacob.
marg.| {u} Affuit ] sapientia, non permittens
marg.| {3. 157va} Δ illum circumveniri in pacti mutatione, sed potius e contra illi circumventi fuerunt, ut legitur Gn. 31.
marg.| {a} Et honestum fecit illum ] divitiis et moribus refertum.
Numérotation du verset Sap. 10,12 
marg.| {b} Custodivit illum ab inimicis ] id est Esau et Palestinis, Gn. 33. et 34.
marg.| {c} Et a seductoribus ] id est filiis Laban et Esau, qui volebant eum seducere.
marg.| {d} Tutavit illum ] id est tutum fecit illum.
marg.| {e} Et certamen forte ] id est fortitudinem certandi id est luctandi cum Angelo [dedit illi
marg.| {f} Ut vinceret ] id est premium victorie obtineret id est benedictionem, Gn. 32.f.
marg.| {g} Et sciret ] Iacob scilicet expertus in tot necessitatibus.
marg.| {h} Quoniam omnium potentior est sapientia ] que eum ab omnibus liberavit.
marg.| *
marg.| {l} Hec autem ] etc. Moraliter, per Iacob, qui lenis fuit, significatur spiritus, qui lenis et mitis naturaliter est creatus, per Esau pilosum, significatur caro quia superflua querit. Et bene Esau maior natu est, quia prius generatur caro, quam anima infundatur, Hi pugnant in utero matris, quia caro concupiscit adversus spiritum et spiritus adversus carnem, Gal. 5.c. Sed maior servit minori id est caro spiritui. Et ipsa rebellio carnis servitium est impensum spiritui, quia stimulat eum ad patriam properare. Unde et Paulus carnis rebellionem stimulum vocat. Datus est, inquit, mihi stimulus carnis, qui me colaphizet, 2Cor. 12.b. Mesopotamia interpretatur elevatio cuiusdam vocationis et significat celestem patriam, in qua elevati sunt Sancti, ad quam et nos vocamur. Illuc fugit spiritus a persecutione carnis et in itinere dormit, quia a strepitu mundi conquiescit et dormiens celestia contemplatur. Super lapidem caput ponit, quia fundamentum mentis Christum constituit. Scalam, quam vidit erectam in celum et Dominum innixum scale, est penitentia, per quam in celum ascenditur Cuius tres sunt gradus Cordis contritio, oris confessio, operis satisfactio. Duo latera sunt ; Spes et timor. Huic scale Dominus innixus est, quia penitentes exspectat et vocat. Venite ad me omnes, qui laboratis et onerati estis et ego reficiam vos, Mt. 11.d. Angeli ascendentes et descendentes, sunt cogitationes penitentium, que ad penas inferni descendunt, nunc ad Paradisi gaudia ascendunt. Iuxta illud Is. 38.b. Ego dixi in dimidio dierum meorum, vadam ad portas inferi, supple et in alio dimidio ad portas celi. Et Ct. 4.b. Ibo ad montem myrrhe et ad collem thuris. Iacob dormienti in via dixit Dominus : Terram, in qua dormis, dabo tibi, quia qui hic in celestibus per contemplationem requiescit, in futuro per possessionem requiescet in eis. Due filie Laban, quas duxit Iacob, sunt due vite ; activa scilicet et contemplativa. Cum Angelo luctatur Iacob et obtinet benedictionem peccatorum, sed claudus efficitur, quia spiritus penitentis cum Domino, qui est consilii Angelus, penitentiam faciendo luctatur et perseverando obtinet benedictionem, peccatorum remissionem et eterne glorie et future promissionem. Terram, inquit, in qua dormis, dabo tibi, sed claudus efficitur, quia pede voluptatis a terra suspenso, solo pede necessitatis terre innititur. Dicit ergo.
marg.| {l} Hec ] id est sapientia.
marg.| {m} Profugum ] etc. id est spiritum fugientem iram carnis.
marg.| {n} Iustum deduxit per vias rectas ] id est per vias iustitie, que recte dicuntur, quia directe ducunt ad patriam. Unde Is. 26.b. Semita iusti recta est ; rectus callis iusti ad ambulandum.
marg.| {p} Et ostendit illi ] etc. per gratiam prelibantem spe gaudia future iucunditatis sicut legitur fecisse Petro et Iacobo et Ioanni in transfiguratione, Mt. 17.a.
marg.| {q} Et dedit illi ] etc. qua Sancti eligunt temporaliter cruciari et in eternum gloriari, ut dicit Beatus Bernardus.
marg.| {r} Honestavit illum in laboribus ] suis et complevit labores illius id est in hac vita honestos fecit labores illius et in futuro remunerabit. Et tangitur hic triplex gratia operans, cooperans et consummans. Operans deduxit, cooperans labores honestavit, consummans labores complevit : Et hanc triplicem gratiam nobis insinuat Paulus 1Cor. 15.b. ubi dicit : Gratia Dei sum id quod sum, ecce prima et gratia eius in me vacua non fuit, ecce secunda, scilicet cooperans et gratia Dei mecum est, ecce tertia, scilicet consummans.
marg.| {r} In fraude ] etc. id est demonum, qui circumvenire spiritum moliuntur penitentis.
marg.| {u} Ille affuit ] id est sapientia illuminans oculos eius ad videndum et cavendum laqueos eorum. Unde Ps. 90. dicit : Cum ipso sum in tribulatione eripiam eum et glorificabo eum.
marg.| *
prol.| {a} Et ho-
marg.| {a} Et honestum fecit illum ] id est purgatum per tentationes demonum, sicut aurum in fornace purgatur, Eccl. 2.a. In igne probatur aurum et argentum ; homines vero receptibiles in camino humiliationis.
marg.| {b} Custodivit illum ab inimicis ] exterioribus et manifestis id est detractoribus, hereticis et tyrannis, quorum primi famam, secundi fidem, tertii vitam auferre conantur.
marg.| {c} Et a seductoribus tutavit illum ] id est ab occulte insidiantibus id est mundo, carne, demonibus, quorum primus pietatem, secundus castitatem, tertius humilitatem auferre conatur. Ecce sex atrocissimi inimici. Et septimus est, per quem omnes alii pugnant et sine quo alii nihil valent id est propria voluntas. Et he sunt septem gentes, que semper filios Israel impugnabant.
marg.| {e} Et certamen forte dedit illi ] id est patientiam.
marg.| {f} Ut vinceret ] et haberet coronam, que victoribus est promissa, Iac. 1.b. Beatus vir qui suffert tentationem etc.
marg.| {g} Et sciret ] per experientiam.
marg.| {h} Quoniam omnium potentior est sapientia ] Und  e supra 8.a. Sapientiam non vincit malitia. Sequitur.
marg.| {i} Hec venditum iustum ] id est Ioseph venditum Hismaelitis a fratribus suis, Gn. 37.f.
marg.| {l} Non dereliquit ] sed cum eo fuit semper.
marg.| {m} Sed a peccatoribus ] id est a fratribus.
marg.| {n} Liberavit eum ] ne interficerent eum. Vel
marg.| {m} A peccatoribus ] id est ab uxore Putipharis et famulis eius.
marg.| {n} Liberavit eum ] cum accusassent eum de adulterio erga Putipharem.
marg.| {o} Descenditque cum illo ] per tuitionem et consolationem.
marg.| {p} In foveam ] cisterne, vel carceris.
marg.| {q} Et in vinculis ] quibus vincantus fuit in carcere.
marg.| {r} Non dereliquit illum ] solum, sed cum eo fuit.
marg.| {s} Donec afferret illi ] per expositionem somnii Pharaonis.
marg.| {t} Sceptrum Regni ] id est principatum Egypti, quo pretulit eum Pharao super totam Egyptum, Gn. 41.e.
marg.| {u} Et ] afferret illi [potentiam adversus eos id est fratres, vel accusatores de adulterio.
marg.| {x} Qui eum deprimebant ] id est deprimere volebant iniuste.
marg.| {y} Et mendaces ostendit ] conservando iustitiam, eos.
marg.| {z} Qui maculaverunt eum ] accusando eum de adulterio.
marg.| {a} Et dedit illi claritatem eternam ] per promissionem et postea per solutionem.
marg.| Moraliter de quolibet iusto, qui venundatus est in Adam pro esu pomi exponi potest. Sed sapientia patris id est Christus liberavit eum per iustitiam Crucis. Unde Io. 8.e. Si filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Dicit ergo.
marg.| {i} Hec ] id est sapientia.
marg.| {k} Iustum venditum ] diabolo in primis parentibus.
marg.| {l} Non dereliquit ] solum, etsi ad horam tribulationi ex posuit.3.157vb} {m}   Sed a peccatoribus ] id est demonibus.
marg.| {n} Liberavit eum ] in baptismo.
marg.| {o} Descenditque cum eo in foveam ] tribulationis.
marg.| {q} Et in vinculis ] peccatorum.
marg.| {r} Non dereliquit illum ] sed eripuit, cum eo semper existens.
marg.| {s} Donec afferret illi sceptrum regni ] perpetui in morte.
marg.| {u} Et potentiam adversus eos, qui eum deprimebant ] Hoc erit in die iudicii, quando iusti iudicabunt eos, qui se angustiaverunt, ut dictum est sup. 5.a.
marg.| {y} Et mendaces ostendit eos, qui maculaverunt illum ] id est maculatum ostendere voluerunt accusando apud Deum id est demones, qui iustos accusant, Apc. 12.c. Vel [Maculaverunt eum
marg.| malas cogitationes immittendo per occasionem offerendo imagines, que sunt musce morientes, que perdunt suavitatem unguenti, Eccl. 10.a.
marg.| {b} Hec ] id est sapientia.
marg.| {c} Populum iustum ] id est populum Israeliticum, fidem unius Dei habentem.
marg.| {d} Et semen sine querela ] id est populum Israeliticum, qui fuerunt semen Patriarcharum, qui sine querela vixerunt.
marg.| {e} Liberavit a nationibus ] id est ab Egyptiis, qui dicuntur nationes id est tales nati, quia non circumcisi, nec baptizati.
marg.| {f} Que illum opprimebant ] in luto et latere servire cogentes, Ex. 1.c. Quomodo liberavit eum sapientia, ostendit auctor.
marg.| {g} Intravit ] sapientia, scilicet.
marg.| {h} In animam servi Dei ] per inspirationem gratie.
marg.| {i} Et stetit ] sapientia, vel Moyses.
marg.| {k} Contra Reges horrendos ] id est contra Pharaonem et alios Principes Egypti. Et quomodo stetit ?
marg.| {l} In portentis et signis ] id est in signis, que potenter fecit in Egypto, Ex. 78.9. et 10.
Numérotation du verset Sap. 10,17 
marg.| {m} Et reddidit ] sapientia [iustis id est Israelitis credentibus.
marg.| {n} Mercedem laborum suorum ] id est terram promissionis, vel vasa aurea et argentea etc. que mutuo ab Egyptiis acceperunt et pro laboribus, quos sustinuerunt in Egypto in luto et latere, auctoritate Domini retinuerunt, Ex. 11.
marg.| {o} Et deduxit illos ] id est de Egypto eduxit.
marg.| {p} In via mirabili ] per desertum.
marg.| {q} Et fuit illis ] etc. id est nubem contra estum diei pro velamine dedit.
marg.| {r} Et in luce ] etc. id est dedit eis columnam ignis, que per noctem lucebat eis ut stelle.
Numérotation du verset Sap. 10,18 
marg.| {s} Et transtulit illos ] etc. sicco vestigio, Ex. 14.g.
marg.| {t} Et transvexit illos ] etc. id est per Iordanem, quem sicco pede transierunt, Iosue 3.d. Et dicitur aqua nimia, quia supra solitum inundaverat tunc.
Numérotation du verset Sap. 10,19 
marg.| {u} Inimicos autem illorum ] id est Egyptios.
marg.| {x} Demersit in mare ] rubro. Ex. 14.g.
marg.| {y} Et ab altitudine inferorum eduxit illos ] id est de profundo maris, quia omne mortuum a se abiicit. Vel [ab altitudine inferorum id est de profunditate tribulationum et ineffabilium afflictionum.
marg.| {z} Eduxit illos ] scilicet Hebreos. Et quia sapientia ita deducebat eos.
marg.| {a} Ideo iusti ] id est Israelite.
marg.| {b} Tulerunt spolia impiorum ] id est vasa aurea et argentea Egyptiorum, qui impie egerant in eos, vel spolia submersorum.
Numérotation du verset Sap. 10,20 
marg.| {c} Et decantaverunt, Domine ] etc. id est tibi nominabile canticum cantaverunt. Cantemus Domino ; gloriose enim magnificatus est, Ex. 15.a.
marg.| {d} Et victricem manum tuam laudaverunt pariter ] in eodem cantico. Unde misisti manum tuam, que devoravit eos sicut stipulam. Et merito laudaverunt.
Numérotation du verset Sap. 10,21 
marg.| {e} Quoniam sapientia aperuit os mutorum ] id est Hebreorum, qui prius pre timore non audebant aperire os.
marg.| {f} Et linguas infantium fecit disertas ] id est linguas Israelitarum, qui, prius non poterant fari, fecit diserte loqui laudes Dei.
marg.| {g} Direxit ] sapientia.
marg.| {h} Opera eorum ] id est Israelitarum.
marg.| {i} In manibus ] etc. id est Moysi.
marg.| {3. 158ra} {a} Iter fecerunt per deserta ] Sin et Cades et alia loca.
marg.| {b} Que non habitabantur ] ab hominibus. Unde et locus horroris et vaste solitudinis dicuntur. Dt. 32.b.
marg.| {c} Et in locis desertis fecerunt casas ] id est tabernacula. Unde Hbr. 11.b. Abraham fide demoratus est in terra promissionis tamquam in aliena in casulis habitando cum Isaac et Iacob coheredibus suis repromissionis eiusdem.
Numérotation du verset Sap. 10,mystice 
marg.| Hoc totum exponitur de Christo, qui per Adam et Abel et Noe et Abraham et Isaac et Iacob et Ioseph et Moysen significatur. Adam enim de terra virgine formatus est opere Dei et Christus de virgine natus est operatione Spiritus sancti. Unde Ps. Dominus dabit benignitatem et terra nostra dabit fructum suum. Abel a fratre suo per invidiam est occisus et Christus per invidiam a Iudeis est crucifixus. Unde Apc. 13.b. dicitur : Agnus, qui occisus est ab origine mundi id est prefiguratus occidi. Noe rector arce, per arcam salvavit familiam suam et Christus per crucem suam salvavit Ecclesiam, cuius rector erat Abraham, servato Isaac, arietem immolavit et Christus in divinitate nihil passus, humanitatem suam mactavit in cruce Deo Patri. Loth inter Sodomitas iustus permansit et Christus inter peccatores innocens, omnino vixit Iacob, Esau frater suus persecutus est et Iudei Christum similiter. Ioseph a fratribus est venditus et Christus a Discipulo suo est venditus. Moyses populum Israeliticum de Egypto liberavit et Christus populum Christianorum de tenebris peccatorum eduxit. Iuxta illud mystice collige cursum totius capituli quod tangitur in Glossa in parte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_10)

Notes :