Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Sap. 19,1 

Impiis autem usque in novissimum sine misericordia ira supervenit. Presciebat enim et futura illorum
Numérotation du verset Sap. 19,2 

quoniam cum ipsi1 reversi essent et premisissent2 ut se ducerent et cum magna sollicitudine premisissent illos consequebantur penitentie actus3.
1 cum ipsi] inv. Weber |
2 et permisissent] om. Weber |
3 penitentie actus] illos penitentia acti Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,3 

Adhuc enim inter manus habentes luctum4 et deplorantes ad monumentum5 mortuorum aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie et quos rogantes proiecerant6 hos tamquam fugitivos persequebantur.
4 luctum] scrips., luctû Rusch, luctus Weber |
5 monumentum] monumenta Weber |
6 proicerant] proicerunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,4 

Ducebat enim illos ad hunc finem digna necessitas et horum que acciderant memorationem amittebant
Numérotation du verset Sap. 19,5 

ut7 que deerat tormentis repleret punitio8 et populus quidem tuus mirabiliter transiret illi autem novam mortem invenirent.
7 ut] + eam Weber |
8 repleret punitio] replerent punitionem Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,6 

Omnis enim creatura ad suum genus ab initio refigurabatur deserviens tuis preceptis
ut pueri tui custodirentur illesi.
Numérotation du verset Sap. 19,7 

Nam nubes illorum castra obumbrabat9 et ex aqua que ante erat terra apparuit arida10
9 nubes illorum castra obumbrabat Rusch (obumbarbat cacogr. )] nubis castra eorum adumbrabat Weber |
10 apparuit arida] inv. Weber |
et in11 mari Rubro via sine impedimento
11 in] ex Weber
et campus germinans de profundo nimio
Numérotation du verset Sap. 19,8 

per quem omnis natio transivit que tegebatur tua manu videntes tua12 mirabilia et13 monstra.
12 tua] om. Weber |
13 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,9 

Tamquam enim equi14
14 enim equi] inv. Weber
depaverunt escam15 et tamquam agni exultaverunt magnificantes te Domine qui liberasti illos.
15 escam] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 19,10 

Memores enim adhuc erant illorum que16 incolatu illorum facta fuerant quemadmodum pro natione animalium produxit17 terra muscas et pro piscibus eructavit fluvius multitudinem ranarum.
16 adhuc erant illorum que] erant adhuc eorum que in Weber |
17 produxit] eduxit Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,11 

Novissime autem viderunt novam creaturam avium cum abducti concupiscentia postulaverunt escam epulationis.
Numérotation du verset Sap. 19,12 

In allocutione enim desideriorum18 descendit19
18 desideriorum] desiderii Weber |
19 descendit] ascendit Weber |
illis de mari ortygometra et vexationes peccatoribus supervenerunt non sine illis que ante facta erant argumentis per vim fluminum. Iuste enim patiebantur secundum suas nequitias.
Numérotation du verset Sap. 19,13 

Etenim indetestabiliorem hospitalitatem20 instituerunt.
20 indetestabiliorem hospitalitatem] detestabiliorem inhospitalitatem Weber
Alii quidem ignotos non recipiebant advenas, alii autem bonos hospites in servitutem accipiebant.
Numérotation du verset Sap. 19,14 

Et non solum hec21 sed et alius quidem erat respectus22 illorum quoniam inviti recipiebant extraneos.
21 hec] hoc Weber |
22 quidem erat respectus] quis respectus erit Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,15 

Qui autem cum letitia receperunt hos qui eisdem usi erant institutis23 sevissimis afflixerunt doloribus.
23 institutis] iustitiis Weber
Numérotation du verset Sap. 19,16 

Percussi sunt autem cecitate sicut illi in foribus iusti
cum subitaneis cooperti essent tenebris unusquisque transitum ostii sui24 querebat.
24 transitum (h)ostii sui Rusch Clementina ] ostii sui transitum Weber
Numérotation du verset Sap. 19,17 

In se enim elementa25 convertuntur sicut in organo qualitatis sonus immutatur et omnia suum sonum custodiunt. Unde estimari26 ex ipso certo visu potest27.
25 elementa] + dum Weber |
26 estimari] est estimare et Weber |
27 potest] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 19,18 

Agrestia enim in aquatica convertebantur et quecumque erant natantia in terra28 transiebant.
28 terra] terram Weber
Numérotation du verset Sap. 19,19 

Ignis in aqua valebat supra suam virtutem et aqua extinguentis nature obliviscebatur.
Numérotation du verset Sap. 19,20 

Flamme e contrario corruptibilium animalium non vexaverunt carnes coambulantium nec dissolvebant illam que facile dissolvebatur29 sicut glacies bonam escam. In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine30 et honorasti et non despexisti in omni tempore etiam31 in omni loco assistens eis32.
29 dissolvebatur] dissolvitur Weber |
30 magnificasti populum tuum - Domine] inv. Weber |
31 etiam] et Weber |
32 eis] + Explicit liber sapientie Salomonis Weber |

Capitulum 19

Numérotation du verset Sap. 19,1 
marg.| {3.170va} Impiis ] etc. Dixerat quod sola tentatio Dei fuit sufficiens ad deletionem peccatorum filiorum Israel, quia in afflictione sua emendati reversi sunt ad Dominum. Egyptiis vero supervenit vindicta usque ad consummationem, quia in plagis suis, nec vitam nec mores correxerunt, sed fictis argumentis simulabant penitentiam et ideo non meruerunt indulgentiam. Et hoc est.   Impiis autem quasi dicat : iustis sufficit sola tentatio.
marg.| {e} Impiis autem ] id est Egyptiis.
marg.| {f} Usque in novissimum sine misericordia ] liberante.
marg.| {g} Ira supervenit ] quia ipsi sine misericordia populum Israel afflixerunt. Unde Iac. 2.c. Iudicium illi sine misericordia, qui non fecerit misericordiam. Et merito et iuste ita puniti sunt.
marg.| {h} Presciebat enim ] Dominus   et futura illorum facta.
Numérotation du verset Sap. 19,2 
marg.| {i} Quoniam cum ipsi ] Egyptii, scilicet.
marg.| {k} Reversi essent ] ad pristinam crudelitatem, vel ad cor.
marg.| {l} Et permisissent ] filios Israel abire.
marg.| {m} Ut seducerent ] illos, inter montes et mare rubrum. Vel
marg.| {l} Permisissent ] Egyptii, scilicet filios Israel.
marg.| {m} Ut se educerent ] de Egypto.
marg.| Et cum magna sollicitudine premisissent exire compellente. Ex. 12.e.
marg.| {o} Consequebantur illos ] id est Egyptios.
marg.| {p} Penitentie actus ] id est cum Egyptii permisissent abire Iudeos penituerunt, nec tamen tunc retinuerunt eos, sicut sepe fecerant, nec statim insecuti sunt eos propter sepulturam primogenitorum, cui intenti erant. Nec mirum.
Numérotation du verset Sap. 19,3 
marg.| {q} Adhuc enim inter manus habentes luctum ] id est corpora occisorum, que erant eis causa luctus.
marg.| {r} Et deplorantes ] id est valde plorantes.
marg.| {s} Ad monumentum ] primogenitorum.
marg.| {t} Aliam sibi assumpserunt cogitationem inscientie ] id est provenientem ex inscientia, vel per quam facti sunt inscientes.
marg.| {y} Et quos rogantes proiecerant ] id est eiecerant de Egypto. Unde Ex. 12.e. Urgebant Egyptii de terra exire populum velociter, dicentes. Omnes moriemur.
marg.| {x} Hos tamquam fugitivos ]  a D omino suo.
marg.| {y} Persequebantur ] Egyptii. Unde Eccl. 14.b. Induravit Dominus cor Pharaonis Regis Egypti et persecutus est filios Israel.
Numérotation du verset Sap. 19,4 
marg.| {z} Ducebat enim ] id est Egyptios.
marg.| {a} Ad hunc finem ] ut scilicet in mari rubro submersi perirent.
marg.| {b} Digna necessitas ] id est exigentia peccatorum suorum, quibus talem penam meruerunt.
marg.| {c} Et horum ] eis in Egypto in plagis.
marg.| {d} Commemorationem ] propria malitia excecati.
marg.| {e} Ut que deerant tormentis ] etc. eorum, que sustinebant in Egypto.
marg.| {3.170vb} {f} Repleret punitio ] maris rubri.
Numérotation du verset Sap. 19,5 
marg.| {g} Et populus quidem tuus ] id est miraculose.
marg.| {h} Transiret ] mare rubrum.
marg.| {i} Illi autem ] id est Egyptii.
marg.| {k} Novam mortem ] id est submersionem. Sed numquid prius multi submersi fuerunt et perierunt in aquis ? Constat quod sic, ad minus in diluvio generali. Sol. Nova mors dicitur, quia aqua prius pepercit eis in introitum alvei, quo usque omnes intrassent et filii Israel omnes exissent et postea subito se coniunxit aqua divisa,
Numérotation du verset Sap. 19,6 
marg.| {l} Omnis ] quasi dicat : . Ita tui liberati sunt et mali puniti, aqua cedente filiis tuis et Egyptios submergente. Nec hoc mirum. [Omnis id est ad naturam suam, vel ad Deum, qui est principium generationis cuiuslibet creature.
marg.| {m} Ab initio ] id est obediendo reflectebatur sicut a principio.
marg.| {n} Deserviens ] ad hoc enim omnis creatura est, ut Conditori suo per omnia obediat. Et hoc ita.
marg.| {o} Ut pueri tui ] id est filii Israel tibi servientes.
marg.| {p} Custodirentur ] in Egypto, in mari, in deserto.
Numérotation du verset Sap. 19,7 
marg.| {q} Nam nubes illorum castra obumbrabat ] de die propter estum Solis et de nocte illuminabat. Et videtur dicere Gregorius super Act. quod erant due columne, nubis una et ignis altera. Alii autem dicunt quod una tantum erat columna, que obumbrabat de die et illuminabat de nocte et propter hos duos effectus dicitur due columne.
marg.| {r} Et ex aqua, que ante erat ] id est in loco ubi prius erat aqua,
marg.| {r} vel ex aqua remota   que ante erat in alveo maris.
marg.| {s} Terra apparuit arida ] hinc et inde a latere stante aqua maris.
marg.| {t} Et in mari rubro, via sine impedimento ] filiis Israel et non Egyptiis.
marg.| {u} Et campus germinans ] id est similis germinanti [de profundo nimio
Numérotation du verset Sap. 19,8 
marg.| {x} Per quem ] campum, scilicet.
marg.| {y} Omnis natio ] id est omnes filii Israel.
marg.| {z} Transivit, que tegebatur ] vel   regebatur manu tua id est potentia tua, vel filo tuo. Natio dico.
marg.| {a} Videntes tua mirabilia ] in mari.
marg.| {b} Et monstra ] in Egypto. Et secure hec videbant.
Numérotation du verset Sap. 19,9 
marg.| {c} Tamquam enim equi depaverunt escam ] id est leti sicut equi pascentes in pascuis.
marg.| {d} Et tamquam agni exultaverunt ] post transitum maris.
marg.| {e} Magnificantes te ] id est magnitudinem tuam laudantes.
marg.| {f} Qui illos liberasti ] de servitute Pharaonis et periculo maris. Et merito laudabant te in deserto.
Numérotation du verset Sap. 19,10 
marg.| {g} Memores enim adhuc erant illorum ] id est in terra Egypti, in qua incole fuerunt [que facta fuerant
marg.| {h} Quemadmodum pro natione animalium ] id est in loco utilium animalium.
marg.| {i} Produxit terra muscas ]  Ex. 8.f.
marg.| {k} Et pro piscibus ] id est loco piscium.
marg.| {l} Eructavit fluvius multitudinem ranarum ]  Ex. 8.b.
Numérotation du verset Sap. 19,11 
marg.| {m} Novissime autem viderunt ] filii Israel.
marg.| {n} Novam creaturam avium ] id est coturnices, Ex. 16.c. Et videtur innuere Philo quod tunc fuerunt de novo create ille coturnices. Sed contrarium dicitur, Nm. 11.g. scilicet quod ventus egrediens arreptas trans mare coturnices detulit et demisit in castra. Solutio. Non fuerunt tunc de novo create, sed de novo adducte et novo modo. Sed ideo nova creatura dicuntur hic.
marg.| {o} Cum abducti concupiscentia ] id est extra seducti, vel a Deo separati.
marg.| {p} Postulaverunt escas epulationis ] id est escas carnium delectabiles, quas in {3.171ra} Egypto comedere consueverant, Ex. 16.a. Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti, quando sedebamus super ollas carnium. Et revera viderunt novam creaturam avium.
Numérotation du verset Sap. 19,12 
marg.| {a} In allocutione ] etc. id est secundum desiderium eorum quod locutio est apud Deum.
marg.| {b} Descendit illis de mari ] id est de transmarinis partibus. Nm. 11.g.
marg.| {c} Ortigometra ] id est coturnix. Sed quomodo dicit Philo : Descendit de mari ortigometra, quia in Ex. 16.c. dicitur. Ascendens coturnix operuit castra ? Sol. Ascendit coturnix volando super castra et descendit, quia a Deo venit, vel de alto aere, ubi prius volabant prope terram duobus cubitis, ut capi possent ut dicitur Nm. 11.g. [Et vexationes etc.
marg.| propter murmur et concupiscentiam eorum. Unde Nm. 11.g. Adhuc carnes erant in dentibus eorum, nec defecerat huiuscemodi cibus ; et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimis, vocatusque est locus ille sepulchra concupiscentie.
marg.| {e} Non sine illis ] quasi merito punivit illos Deus, quia peccaverunt post visum miraculum maris rubri quod debuit eos arctare ad timendum et diligendum Deum. Et hoc est.
marg.| {e} Non sine illis ] etc. id est in mari rubro, supple supervenerunt illis vexationes, imo post iam visis miraculis factis, in mari rubro.
marg.| {f} Iuste enim ] etc. Hic loquitur Auctor iterum de Egyptiis et satis abrupte ; continuatur autem ei quod dixerat supra, scilicet terram eis produxisse muscas et fluvium eructasse ranas. Et merito.
marg.| {f} Iuste enim patiebantur ] hec et alias penas.
marg.| {g} Secundum suas nequitias ] id est merito nequitiarum suarum.
Numérotation du verset Sap. 19,13 
marg.| {h} Etenim detestabiliorem inhospitalitatem instituerunt ] id est crudeles hospites fuerunt, vel omnino inhospitales, aut enim nullum penitus hospitio recipiebant ; aut cum recipiebant, male tractabant. Et hoc est.
marg.| {i} Alii quidem ] de Egyptiis.
marg.| {k} Ignotos non recipiebant advenas ] id est inhospitales erant.
marg.| {l} Alii autem bonos hospites ] quos recipiebant et qui eos recipiebant.
marg.| {m} In servitutem redigebant ] in luto et latere servire cogentes.
Numérotation du verset Sap. 19,14 
marg.| {n} Et non solum hec ] faciebant.
marg.| {o} Sed et alius quidem erat respectus illorum ] id est ad aliud malum intentio eorum, qui non solum in hospitio libenter non recipiebant extraneos, sed nec etiam in terra ad cohabitandum : et si aliqui recipiebant, contristabantur alii contra illos. Et hoc est [Alius erat respectus illorum
marg.| {p} Quoniam inviti recipiebant extraneos ] venientes in terram Egypti ad manendum.
Numérotation du verset Sap. 19,15 
marg.| {q} Qui autem cum letitia receperunt ] extraneos.
marg.| {r} Hos, qui eisdem usi erant institutis ] vel [iniustitia
marg.| alia littera [sevissimis afflixerunt doloribus
marg.| hoc est, illi, qui instituerant, ut nullus extraneus reciperetur, illos, qui recipiebant extraneos, affligebant sevissimis doloribus.
Numérotation du verset Sap. 19,16 
marg.| {s} Percussi sunt autem ] etc. quasi dicat : . Ita faciebant, sed non impune.
marg.| {s} Percussi sunt autem cecitate illi Egyptii, scilicet
marg.| {t} Sicut illi in foribus Iusti ] scilicet. Loth.
marg.| {u} Cum subitaneis ] cooperti [essent tenebris id est subito immissis.
marg.| {x} Unusquisque transitum ostii sui ] id est introitum ostii Loth.
marg.| {y} Querebat ] et non poterat invenire. Gn. 19.c.
marg.| {z} In se enim ] etc. Hoc totum respicit quod dictum est de punitione malorum et liberatione bonorum. Et loquitur Auctor per similitudinem. Sicut ille, qui organum moderatur, facit sonare modo hanc chordam, modo illam et eandem modo graviter, modo acute ; Ita Dominus pro voluntate sua utitur elementis et ceteris creaturis ad beneficium Iustorum et punitionem impiorum. Et hoc est.
Numérotation du verset Sap. 19,17 
marg.| {y} In se enim dum elementa convertuntur ] id est suas vires mutant, vel inter mutant.
marg.| {a} Sicut in organo qualitatis sonus ] {3. 171rb} id est qualitas soni.
marg.| {b} Immutatur ] pro voluntate organizantis.
marg.| {c} Et omnia ] elementa, scilicet licet sic immutentur.
marg.| {d} Suum sonum custodiunt ] quoad universalem modulationem. Non enim creaturam condidit Deus sibi contrariam, sed sue voluntati consentaneam.
marg.| {e} Unde ] id est de quo facto.
marg.| {f} Estimari ex ipso certo visu ] vel   usu potest quod non ex natura rerum, sed ex voluntate Conditoris ita fiebat.
Numérotation du verset Sap. 19,18 
marg.| {g} Agrestia enim ] id est homines et animalia.
marg.| {h} In aquatica convertebantur ] scilicet, sicut pisces aquatici in fundo maris ambulabant.
marg.| {i} Et quecumque erant natantia ] ut rane.
marg.| {k} In terre transibant ] Intrabant enim rane domos Egyptiorum, sicut animalia agrestia, Ex. 8.b.
Numérotation du verset Sap. 19,19 
marg.| {l} Ignis in aqua valebat supra suam virtutem ] propriam, hoc est, ignis mixtus cum grandine de celo veniebat ; nec ignis aquam, nec aqua ignem impediebat, Ex. 9.e.
marg.| {m} Et aqua extinguentis nature obliviscebatur ] id est non extinguebat ignem, cum quo mixta cadebat : vel in transitu maris rubri oblita est aqua maris naturam extinguentem, quoad filios Israel, qui sicco vestigio transierunt, Ex. 14.e.
Numérotation du verset Sap. 19,20 
marg.| {n} Flamme e contrario corruptibilium animalium ] id est serpentium ignitorum.
marg.| {o} Non vexaverunt carnes ambulantium ] id est corpora filiorum Israel ambulantium pariter per desertum.
marg.| {p} Nec dissolvebant ] flamme ignis.
marg.| {q} Illam, que facile dissolvebatur sicut glacies, bonam escam ] hoc est, manna id est ignis quasi oblitus virtutis sue non dissolvebat manna quod facile dissolvebatur ad Solem sicut glacies.
marg.| {r} In omnibus enim magnificasti populum tuum, Domine ] hoc est et in hostium destructione et eorum liberatione.
marg.| {s} Et honorasti ] pro eo talia faciendo.
marg.| {t} Et non despexisti in omni tempore ] licet in aliquo visus fueris despexisse.
marg.| {u} Et in omni loco assistens eis ] liberans et salvans. <Explicit Postilla Domini Hugonis Cardinalis super librum Sapientie>



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_19)

Notes :