Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Sap. 8,1 

Attingit ergo1 a fine
1 ergo] enim Weber
usque ad finem
fortiter
et disponit omnia suaviter.
Numérotation du verset Sap. 8,2 

Hanc amavi
et exquisivi eam2 a iuventute mea
2 eam] om. Weber
et quesivi sponsam meam3 assumere
3 meam] mihi Weber
et amator factus sum forme illius.
Numérotation du verset Sap. 8,3 

Generositatem
illius4
4 illius] om. Weber
glorificat contubernium5 habens Dei
5 contubernium] contuberium Rusch
sed et omnium Dominus dilexit illam.
Numérotation du verset Sap. 8,4 

Doctrix est enim discipline Dei et electrix operum illius.
Numérotation du verset Sap. 8,5 

Et si divitie appetantur6 in vita quid sapientia7 locupletius
6 appetantur] appetuntur Weber |
7 sapientia] sapientie Weber |
que operatur omnia8 ?
8 operatur omnia] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 8,6 

Si autem sensus operatur
quis horum
que sunt magis quam illa est artifex ?
Numérotation du verset Sap. 8,7 

Et si iustitiam quis diligit et9 labores huius
9 et] om. Weber
magnas habent virtutes. Sobrietatem
enim et prudentiam10 docet et iustitiam et virtutem
10 prudentiam] sapientiam Weber
quibus utilius
nihil est in vita
hominibus
Numérotation du verset Sap. 8,8 

Et similitudinem11
11 et similitudinem] et si multitudinem Weber
scientie desiderat quis
scit preterita
et de futuris estimat
scit versutias sermonum
et dissolutiones
argumentorum signa
et monstra scit antequam fiant et eventus temporum et seculorum.
Numérotation du verset Sap. 8,9 

Proposui
ergo hanc adducere mihi ad convivandum12 sciens quoniam mecum communicabit13 de bonis
12 convivandum] convivendum Weber |
13 mecum communicabit] inv. Weber |
et erit allocutio
cogitationis et tedii mei.
Numérotation du verset Sap. 8,10 

Habeo14
14 Habeo] Habebo Weber
propter hanc claritatem
ad turbas
et honorem apud seniores.
Iuvenis et15
15 et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 8,11 

acutus inveniar in iudicio
et in conspectu potentium admirabilis ero et facies principum mirabuntur me.
Numérotation du verset Sap. 8,12 

Tacentem me sustinebunt
et loquentem me respicient
et sermocinante me16 pluramanus ori suo imponent.
16 me] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 8,13 

Propterea habebo per hanc immortalitatem
et memoriam eternam
his qui post me futuri sunt
relinquam.
Numérotation du verset Sap. 8,14 

Disponam
populos et nationes mihi erunt subdite17.
17 subdite] subiecte Weber
Numérotation du verset Sap. 8,15 

Timebunt me audientes reges
horrendi in multitudine
bonus videbor18
18 bonus videbor] inv. Weber
et in bello fortis.
Numérotation du verset Sap. 8,16 

Intrans
in domum meam
conquiescam cum illa. Non enim habet amaritudinem conversatio illius nec tedium convictus illius19 sed letitiam et gaudium.
19 illius] ipsius Weber
Numérotation du verset Sap. 8,17 

Hec cogitans apud me et commemorans in corde meo quoniam immortalitas est in cogitatione20 sapientia21
20 cognatione CorS3 Rusch Weber ] cogitatione CorS3* |
21 sapientia] sapientie CorS3 Weber |
Numérotation du verset Sap. 8,18 

et in amicitia illius delectatio bona
et in operibus manuum illius
honestas sine defectione
et in certamine loquelle illius sapientia et preclaritas in communicatione sermonum illius22
22 illius] ipsi Weber
circuibam querens
ut mihi illam assumerem.
Numérotation du verset Sap. 8,19 

Puer autem eram ingeniosus et sortitus23 animam bonam
23 sortitus] + sum Weber
Numérotation du verset Sap. 8,20 

et cum essem magis bonus veni ad corpus incoinquinatum
Numérotation du verset Sap. 8,21 

et ut scivi quoniam aliter non possum esse continens nisi Deus det
et hoc ipsum erat sapientia24 scire cuius esset hoc donum
24 sapientia] sapientie Weber
adii Dominum et deprecatus sum illum et dixi ex totis precordiis meis.

Capitulum 8

Numérotation du verset Sap. 8,1 
marg.| {c} Attingit ergo a fine usque ad finem fortiter] id est principio mundi usque ad adventum suum, qui fuit in fine seculi, sicut dicitur 1Io. 2. fortitudinem suam exercuit, graviter peccata puniens.
marg.| {c} Et] nihilominus disponit omnia suaviter, quia quicquid agit, facit misericorditer. Etenim universe vie Domini misericordia et veritas. Misericordia, ecce suaviter. Veritas, ecce fortiter.
marg.| Vel sic.
marg.| {c} Attingit a fine usque ad finem] id est ab eterno, usque in eternum et ubique semper perfecte agit. Finis enim notat perfectionem.
marg.| {d} Fortiter] sine resistentia, quia est Dei virtus.
marg.| {e} Et disponit omnia suaviter] id est equaliter, quia Dei sapientia est. Unde Paulus 1Cor. 1.d. Nos autem predicamus Christum Dei virtutem et Dei sapientiam. Vel sic secundum beatum Bernardus.
marg.| {c} Attingit a fine usque ad finem fortiter] id est a summo celo usque ad imum inferni.
marg.| {d} Fortiter] in celo deiiciendo superbum. [Fortiter
marg.| in inferno spoliando animas. Fortiter, in medio, scilicet in mundo superando malignum.
marg.| {e} Et] idem [disponit omnia suaviter id est in celo stantes Angelos confirmando et in inferno captivos a diabolo liberando, in mundo venundatos sub peccato redimendo : vel melius.
marg.| Septem sunt gradus, quibus malitia accedit ad expugnandum sapientiam, sed per alios septem gradus fortiores et suaviores sapientia impugnat malitiam et expugnat attingens a fine usque ad finem, a primo gradu usque ad ultimum, fortiter et disponens omnia suaviter, unde ergo.
Primus gradus malitie, est negligentia sui.
Secundus, est curiositas, qua homo se neglecto aliena investigat.
Tertius, est torpor, quem et duo primi generant.
Quartus, est concupiscentia, quam tertius parit.
Quintus est consuetudo, quam quartus gignit.
Sextus est contemptus, quem quintus inducit. Iuxta illud Prv. 18.a. Impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit.
Septimus est malitia, quia mala sapiunt et bona desipiunt, que ex omnibus precedentibus {3. 153ra} generatur.
marg.| Primum gradum expugnat spiritus timoris. Unde Eccl. 7.c. Qui timet Deum, nihil negligit. Secundum impugnat Spiritus pietatis. Unde 1Tim. 4.b. Ineptas et inanes fabulas devita, exerce autem teipsum ad pietatem. Tertium superat spiritus scientie, qui docet bene conversari in medio prave et perverse nationis huius, ut dicit Augustinus Quartum expugnat spiritus fortitudinis corpus proprium fortiter subiiciens servituti. Quintum vincit spiritus consilii divinitus inspirati. Sextum excludit spiritus intelligentie. Septimum expugnat spiritus sapientie, qui bona sapere et mala desipere facit. Et ita patet qualiter sapientia vincit malitiam, attingens a fine usque ad finem fortiter, vitia expellendo ; et disponit omnia suaviter, virtutes contrarias infundendo. Et ideo quia sic operatur sapientia, amabilis facta est mihi, dicit Philo, tam pro se, quam pro quolibet iusto.
Numérotation du verset Sap. 8,2 
marg.| marg. {a} |Unde sequitur Hanc] amabilem sapientiam.
marg.| {b} Amavi] corde.
marg.| {c} Et exquisivi eam] studio et oratione et opere.
marg.| {d} A iuventute mea] Quod est contra multos, qui cum senuerint in scientia seculari, tunc primo incipiunt studere sapientie. Lam. 3.d. Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. Prv. 5.d. Letare iuvenis, cum muliere adolescentie tue.
marg.| {e} Et quesivi sponsam mihi eam assumere] id est illam amore casto et fructuoso et inseparabili mihi copulari. Unde Ct. 3.a. In lectulo meo per noctes quesivi, quem diligit anima mea : Que spirituali amore diligit, non carnali. Sed nonne loquitur Philo de sapientia increata, que est Filius Dei : Constat quod sic. Ergo deberet dicere, quesivi sponsum meum, non sponsam : Christus enim sponsus est et Ecclesia, vel anima sponsa. Sol. Tanta est unio capitis et corporis id est Christi et Ecclesie, ut sepe sponsus nomine sponse nominetur, sicut patet Is. 61.d. ubi dicit Propheta in persona Domini : Induit me vestimento salutis et indumento iustitie circumdedit me quasi sponsum decoratum corona et quasi sponsam ornatam monilibus suis.
marg.| Item sicut Deus dicitur Creator, Trinitas creatrix, quia est generis feminini et tamen omnino est idem Deus et Trinitas ; Ita filius dicitur sponsus et sapientia sponsa, quia est generis feminini et propter sensum moralem, quo de sapientia morali Theologice exponitur, quam multi non ut sponsam, sed ut adulteram sibi assumunt, quia non fructum spiritualem in ea querant, sed voluptatem temporalem.
marg.| {f} Et amator factus sum forme illius] id est formose, quia ipsa est candor lucis eterne et speculum sine macula Dei maiestatis, supra 7.d. vel Amator factus sum forme illius ; id est veritatis, que est principium intelligendi ipsam, sicut forma in naturalibus. Preter hec autem Christus quatuor formas habet, quarum amatores sunt iusti. Prima est conversatio Christi, que fuit in utilitate et paupertate. Secunda est vita Sanctorum, que Christum nobis representat. Tertia est sacra Scriptura, que et ipsum nobis demonstrat. Quarta est rerum universitas, in qua non solum sapientie, sed totius Trinitatis relucet vestigium. Hec amanda est, non propter se, sed propter illum cuius est forma id est cuius benignitatem demonstrat. Unde Augustinus in lib. Confess. Ve illis, qui diligunt nutus tuos pro te. Vel pro sapientia creata potest intelligi, cuius forma est spiritualis intelligentia ; materia vero eius historialis sive litteralis intelligentia. Et ideo bene dicit : Amator factus sum forme illius id est spiritualis intelligentie, non materie, quia littera occidit, spiritus autem vivificat 2Cor. 3.d. De pulchritudine huius sapientie dicitur Za. 9.b. Quid bonum eius et quid pulchrum eius, nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines id est sapientia efficiens castas mentes.
Numérotation du verset Sap. 8,3 
marg.| {g} Generositatem ] etc. Generositas sapientie est Deus Pater, a quo genita est ab eterno, sicut ipse dicit Prv. 8.c. Ab eterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret, nondum erant abyssi et ego iam concepta eram. Et Eccl. 24.b. Ab initio et ante secula creata sum id est genita. Et in Ps. 109. Ante luciferum genui te. Et est summa sententie quod filius gloriam patris quesivit, non suam, sicut ipse dicit Io. 8.f. Ego gloriam meam non quero, est qui querat et iudicet. Sic autem construe litteram.
marg.| {h} Habens contubernium Dei] id est sapientia, sive filius {3. 153rb} habens convenientiam equalitatis cum patre.
marg.| {g} Glorificat generositatem illius] id est patris. Hoc est, glorificat patrem, qui genuit eum, Io. 8.f. Ego honorifico patrem meum.
marg.| Vel sic. {h} Sapientia habens contubernium Dei] id est humilitatem, in qua habitat plenitudo divinitatis corporaliter. Cor. 2.b.
marg.| {g} Glorificat generositatem illius] id est Deum patrem, qui ipsam genuit. Et hanc duplicem expositionem. Interl. innuit, que dicit : In principio erat verbum et verbum erat apud Deum et Deus erat verbum : Hic notatur equalitas filii cum patre et pertinet ad primam expositionem. Et verbum caro factum est et habitavit in nobis : Hic notatur incarnatio sapientie et pertinet ad secundam expositionem. Tertio modo exponitur sic. Vir iustus.
marg.| {h} Habens contubernium Dei] id est animam bonam que est contubernium Dei, sive templum, sicut dicitur 1Cor. 3.d. Templum Dei sanctum est quod estis vos.
marg.| {g} Glorificat generositatem illius] id est sapientie, ore et opere predicando ipsam. Unde 1Cor. 6.d. Glorificate et portate Deum in corpore vestro. Et non solum sapientia glorificat patrem.
marg.| {i} Sed et omnium Dominus] id est Deus pater.
marg.| {k} Dilexit illam] sapientiam, id est filium. Vel dilexit illam id est delectabilem genuit. Et merito dilexit illam.
Numérotation du verset Sap. 8,4 
marg.| {l} Doctrix enim est discipline Dei] id est docet disciplinam, per quam venitur ad Deum id est ordinatam morum correctionem, de qua Prv. 3.b. Disciplinam Domini, fili mi, ne abiicias. Vel disciplinam, de qua Deus disciplinatur. De qua dicitur Is. 53.b. Disciplina pacis nostre super eum. Vel
marg.| {l} Doctrix enim est discipline Dei] id est disciplinam, quam recepit a Deo patre, docuit in mundo. Unde Bar. 3.d. Hic adinvenit omnem viam discipline et dedit eam Iacob puero suo et Israel dilecto suo.
marg.| {m} Et electrix operum illius] qui  a de malis eligit Deus bona, de bonis meliora, de melioribus optima et illa facit. Unde Dionys. Optimi est optima adducere. Et secundum hoc dicitur, electrix operum illius id est Dei patris, quia electa opera eius facit. Omnia enim operatur in sapientia, non qualitercumque, sed electe. Vel dicitur, electrix operum illius, quia nos facit eligere opera illius ad imitandum.
Numérotation du verset Sap. 8,5 
marg.| {n} Et si divitie appetuntur in vita] presenti vel futura.
marg.| {o} Quid sapientia locupletius, que omnia operatur ? ] quasi dicat : si quis divitias appetit habere, querat sapientiam, que omnibus abundat divitiis. In ipsa enim sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi. Coloss. 2.a. Unde dicit hec Interl. Virtutum divitias continet sapientia et amatoribus suis offert. Unde Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et gloria, opes superbe et iustitia, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. Augustinus Nimis dives est Christiana Religio, cui datum est in omnium possessore omnia possidere.
marg.| {p} Si autem sensus operatur, quis horum, que sunt, magis quam illa, est artifex ? ] Dupliciter legitur hoc. Uno modo sic. Vere sapientia operatur omnia.
marg.| {p} Autem] pro quia.
Numérotation du verset Sap. 8,6 
marg.| {q} Si sensus operatur] ipsa enim sanam et profundam intelligentiam operatur.
marg.| {r} Quis est artifex horum, que sunt] id est virtutum et operum virtutum.
marg.| {s} Magis quam illa ? ] quasi diceret, vere omnia operatur sapientia. Operatur enim sensus id est occultas intelligentias. Si autem sensus operatur, ergo et virtutes et opera virtutum, que ad verum esse perducunt. Ita exponit Glossa Tamen non videtur competens expositio : quia quod maius est, supponit ; operari enim sensus id est intelligentias quam virtutes quod non videtur verum.
marg.| Secundo modo exponitur sic, ut hec dictio, sensus, sit nominativus singularis : [ Si divitie appetuntur in vita, quid locupletius sapientia ? ] {p}   Si autem sensus] supple, appetatur.
marg.| {r} Quis operatur] illum, scilicet sensum.
marg.| {s} Magis quam illa] scilicet sapientia ? quasi dicat : nullus. [Illa
marg.| dico.
marg.| {t} Est artifex horum, que sunt] id est virtutum et operum virtutum, quasi dicat : sapientia operatur virtutes : ergo multo fortius operatur et sensus. Si igitur sensus appetitur, queratur sapientia, que ipsum operatur.
Numérotation du verset Sap. 8,7 
marg.| {u} Et si iustitiam quis diligit] id est virtutem, quia communiter hic accipitur iustitia pro {3.153va} omni virtute, sive pro gratia iustificante.
marg.| {a} Et labores huius] id est sapientie, vel dilectionis, que est venerabilis sapientia [magnas habent virtutes quasi dicat : si quis appetat virtutem, accedat ad opera sapientie et in illis exerceat se : quia conferunt magnas virtutes, scilicet quatuor Cardinales. Opera sapientie vocat auctor labores : quia omnis virtus in arduo sita est : Unde dicit Glossa Nihil iners, nihil desidiosum in operibus eius, sed quecumque sunt vera, quecumque pudica, quecumque iusta, agit et agenda suis committit. Et licet opera sapientie labores sint, parum tamen oportet laborare ad ipsam habendam. Assidentem enim foribus suis illam inveniet, sup. 6.c. et Eccl. 6.c. Exiguum in opere eius laborabis et cito edes de generationibus illius.
marg.| {b} Sobrietatem enim] quasi dicat : vere labores eius magnas habent virtutes. Sobrietatem enim, id est temperantiam.
marg.| {c} Et prudentiam docet] sapientiam scilicet.
marg.| {d} Et iustitiam] hic accipitur specialiter pro virtute Cardinali.
marg.| {e} Et virtutem] id est fortitudinem.
marg.| {f} Quibus utilius] ad vitam eternam.
marg.| {g} Nihil est in vita] presenti, vel in via hominibus. Unde Rabanus Qui temperans est et prudens, fortis et iustus, quid illi deest ? quasi dicat : nihil. Tamen has virtutes nemo habet, nisi cui virtutum omnium origo Deus contulit. Et videtur dicere Rabanus quod he virtutes solum per infusionem habentur a Deo. Philosophi tamen dicunt quod habeantur per acquisitionem : Nam bona facientes, boni sumus, dicit Arist. At hoc solvunt quidam dicentes, aliud esse iustitiam Politicam, aliud Theologicam et de aliis duabus similiter dicunt et quod Politice per acquisitionem habentur et de his loquuntur Philosophi : Theologice vero per infusionem obtinentur et de illis loquitur Rabanus et alii Sancti et ita non est ibi contrarietas. Alii dicunt quod idem est habitus iustitia Politica et Theologica, sed quod habitus ille sit virtus perfecta, hoc est, a Deo per infusionem, ipse autem habitus habetur per acquisitionem : Item videtur quod Fides, Spes et Caritas sint utiliores quatuor Cardinalibus. Ad hoc dicimus quod ille tres sub illis quatuor continentur. Fides sub prudentia, Spes sub fortitudine, Caritas sub iustitia. Vel hoc ideo est : quia quatuor Cardinales magis consistunt in usu operum, quam iste.
Numérotation du verset Sap. 8,8 
marg.| {h} Et similitudinem scientie desiderat quis, scit preterita] quasi dicat : si quis appetit in vita presenti habere scientiam, merito debet querere sapientiam : quia ipsa confert omnium presentium, preteritorum et futurorum scientiam. Philo vero scientiam vie vocat similem scientie illius, que erit in patria. Hec enim est enigmatica, illa vera. Hec ex parte, illa perfecta : Et cum venerit quod perfectum est, destruetur quod ex parte est. Et hoc est.
marg.| {h} Similitudinem scientie] id est scientiam in presenti.
marg.| {i} Desiderat quis] habere querat sapientiam. Quia ipsa.
marg.| {k} Scit preterita] id est scire facit : quia revelat ea suis, ut Moysi, qui prophetavit de preteritis id est de creatione mundi et ceteris, que fuerunt ante ipsum.
marg.| {l} Et de futuris estimat] id est estimare, sive coniecturare facit. Et non mirum, si scire facit preterita et futura : quia ipsa est initium et finis, Apc. 1.c.
marg.| {m} Scit versutias sermonum] id est occultos modos loquendi intelligit, vel sententias Et accipitur in bono versutias hic, sicut Eccl. 39.a. ubi dicitur : Sapiens narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit. Et hoc est planum de Christo : Nam cum quererent Herodiani missi a Phariseis : Licet censum dare Cesari, an non ? novit eorum versutias, Mt. 22.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Scit versutias sermonum] id est scire facit dando et sapientiam et modum loquendi. Unde Luce 21.c. Ego dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere omnes adversarii vestri.
marg.| {n} Et dissolutiones argumentorum] id est solutiones argumentorum scire facit. Vel [Dissolutiones argumentorum id est positiones, sicut dicit Glossa Et accipitur hic positio sicut alibi dicitur. Positio est extranea opinio alicuius notorum {3. 153vb} secundum Philosophiam. Habet enim mundus suas positiones et Diabolus suas et Christus suas. Mundus ponit quod nihil movetur id est divitias, delicias et honores vite presentis fingit eternas et numquam deficere. Christus e contrario ponit quod omnia moventur id est quod ista cito deficient. Lc. 21.f. Celum et terra transibunt ; verba autem mea non transibunt. Diabolus ponit quod beati sunt potentes et divites huius mundi. Sed Christus e contrario, Mt. 5.a. Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est Regnum celorum. Christus argumentatur. Tu es pauper, ergo beatus. Diabolus e contrario : Tu es pauper, ergo miser.
marg.| Facit etiam Diabolus syllogismum suis. Proponit verum, assumit bonum, concludit malum. Verbi gratia ; Cum aliquis vocatur ad prebendas, vel dignitates, dicit Diabolus : Non est malum habere beneficium, inde assumit abundantiam divitiarum et ex his concludit gulam et luxuriam, ita fecit Salomon. Unde Eccl. 47.c. Collegisti quasi aurichalcum aurum et ut plumbum complesti argentum. Et post : Inclinasti femora tua mulieribus. Sed huius argumenti solutionem dicit Dominus in Ps. 61. Divitie si affluant, nolite cor apponere. Et Lc. 14.f. Si quis venit ad me et non odit patrem suum etc. non potest meus esse discipulus.
marg.| {o} Signa et monstra scit, antequam fiant et eventus temporum et seculorum] Unde dixit discipulis suis : Erunt signa in Sole et Luna etc. Lc. 21.e. Signa dicit minora, monstra maiora ; eventus temporum et seculorum dicitur scire, quia docet quid eveniet in seculo futuro pro his, que geruntur in tempore et pro malis pena, pro bonis gloria eveniet. Unde Io. 5.e. Procedent, qui bona fecerunt, in resurrectionem vite ; qui vero mala egerunt, in Resurrectionem iudicii. Unde dicit Beatus Bernard. Sancti vite huius non solum Angelicum, vel Apostolicum, sed et propheticum spiritum sortiti sunt. Angelicum quidem, quantum ad vite munditiam : quia in carne preter carnem vivere Angelicum est, non humanum. Apostolicum vero : quia omnia reliquerunt pro Christo. Propheticum autem : quia ipsa vite sue austeritas Prophetat retributionem malorum et bonorum. Is. 20.a. Sicut ambulavit servus meus Isaias discalceatus et nudus trium annorum signum erit et portentum super Egyptum et super Ethiopiam. Ier. 25.f. Ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipio affligere et vos quasi innocentes et immunes eritis ? quasi dicat : non eritis immunes, gladium enim voco super omnes habitatores terre. Et quia talis est sapientia.
marg.| {p} Proposui ergo hanc adducere mihi ad convivandum] id est ut cum illa simul vivam vita gratie et tandem vita glorie. Vel ad convivandum id est ut cum ipsa epuler et ipsa mecum, sicut dicitur Apc. 3.d. Ego asto ad ostium et pulso, si quis audierit vocem meam et aperuerit mihi ianuam, intrabo ad illum et cenabo cum illo et ipse mecum. Et loquitur Philo in persona cuiuslibet iusti, sicut dicit Interl. Nam sapientia cuiuslibet iusti conviva est et copulatrix. Unde sponsa invitat eam ad convivandum, Ct. 5.a. Veniat dilectus meus in hortum suum, ut comedat fructum pomorum suorum, quasi puer : Parvulus enim natus est nobis et filius datus est nobis. Is. 9.b. Sed quia nobiles hospites non solent per nuntios vocari ad convivium, sed ab ipso Domino hospitii, ideo dicit sponsa Ct. 3.a. Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas, queram quem diligit anima mea. Sicut Hest. 5.a. Non mandat ad Regem Assuerum quod veniat, sed ipsa venit ad eum. Talis hospes vocari debet ad convivium : quia pauper : quia iustus : quia de tribu nostra : huiusmodi enim docet sacra Scriptura debere invitari. De iusto habes Eccl. 3.d. Viri iusti sint tibi convive. De paupere invitando habes. Lc. 14.c. Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, cecos et beatus eris. De contribulo invitando legitur Tb. 2.a. ubi dixit Tobias filio suo ; vade et adduc aliquos de tribu nostra timentes Deum, ut epulentur nobiscum. Querendus est autem Dominus et inveniendus, vocandus, adducendus ad convivium. Sed quis querit, quis invenit, quis vocat, quis adducit ? Meditatio querit, contemplatio invenit, oratio vocat, humilitas adducit. Unde dicit sponsa Ct. 1.d. Dum esset Rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum id est humilitas effudit orationem suam, ut vocaret et adduceret sponsum ad convivandum nobiscum in terris, qui cum Patre et Angelis eius convivatur in celis. Duo sunt fercula, ad que invitatus libenter venit et libenter comedit. Primum est vite munditia. Unde Ct. 2.d. Dilectus meus mihi et ego {3. 154ra} illi, qui pascitur inter lilia. Secundum est vera penitentia, unde Gn. 27.b. dixit Rebecca ad Iacob : Pergens ad gregem affer mihi duos hedos optimos, ut faciam ex eis escas patri tuo, quibus libenter vescitur. Si hec duo fercula Christo paraveris, parabit et ipse tibi alia duo meliora, que dat suis invitatis scilicet gratiam in presenti et gloriam in futuro. Et hec quatuor fercula complectitur. Ps. 83 uno versiculo. Veritatem et misericordiam diligit Deus, ecce duo prima ex parte nostra, gratiam et gloriam dabit Dominus ; ecce alia duo ex parte Domini. Et hoc est quod hic sequitur.
marg.| {a} Sciens quoniam mecum communicabit de bonis] quasi dicat : ideo volo eam habere convivam, quia si communicavero ei mea, communicabit et ipsa mihi sua. Si tu propinas cinerem penitentie et potum lacrimarum et ipse pro his dat tibi coronam glorie et gaudium sempiternum. Unde Is. 61.a. Dabo eis coronam pro cinere et oleum gaudii pro luctu et pallium laudis pro spiritu meroris. Et non solum communicabit mecum de bonis suis, sed.
marg.| {b} Et erit allocutio] id est alleviatio.
marg.| {c} Cogitationis et tedii mei] Iuxta illud : Vehiculum in via facundus comes. Cogitationes et tedium alloquitur Dominus, dum cogitationes ad se elevat et tedium revelat quod fit per interiorem consolationem, quandoque per exteriorem tribulationem. Hi enim sunt duo stimuli, quibus et cogitationes elevat et tedium relevat. Adhuc mihi plus facit sapientia.
marg.| {d} Habebo propter hanc claritatem] boni nominis.
marg.| {e} Ad turbas] populorum.
marg.| {f} Et honorem] reverentie.
marg.| {g} Apud seniores] sicut Iob. dicit de se. 29.b. Videbant me iuvenes et abscondebantur et senes assurgentes stabant.
marg.| {h} Iuvenis et acutus inveniar in iudicio] id est fortis et sapiens, omnia diiudicans secundum legem.
marg.| {i} Et in conspectu potentium admirabilis ero] propter sapientiam loquendi.
marg.| {k} Et facies Principum mirabuntur me] lau  d ando loquentem.
marg.| {l} Tacentem me sustinebunt] id est exspectabunt. Unde Iob. 29.b. Exspectabant me sicut pluviam et aperiebant os suum sicut ad imbrem serotinum.
marg.| {m} Et loquentem me respicient] attenti ad sermones meos.
marg.| {n} Et sermocinante me plura, manus] suas.
marg.| {o} Ori suo imponent] non audentes resistere mihi. Iob. 29.b. Quando procedebam ad portam civitatis, in platea parabant cathedram mihi et Principes cessabant loqui et digitum superponebant ori suo.
marg.| {p} Preterea habebo per hanc immortalitatem] quasi dicat : per sapientiam habebo in presenti bona pretaxata et in futuro.
marg.| {p} Preterea habebo per hanc] id est per sapientiam.
marg.| {q} Immortalitatem] id est gloriam immortalem, quam iusti habent spe. Unde supra 3.a. Spes illorum immortalitate plena est.
marg.| {r} Et memoriam eternam] meorum operum et virtutum.
marg.| {s} His, qui post me futuri sunt relinquam] Iuxta illud Ps. 111. In memoria eterna erit iustus. Et Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus. Eccles. 49.a. Memoria Iosie in compositione odoris facta est.
marg.| {t} Disponam populos] erudiendo fidei veritatem et morum compositionem.
marg.| {u} Et nationes] quas docebo.
marg.| {x} Mihi erunt subdite] quia non permittam eos exorbitare a semita veritatis. Et exponit hoc totum Glossa de Predicatoribus et de Christo, quibus et cui subditi erant conversi ad fidem propter Deum. Iuxta illud Ps. 46. Subiecit populos nobis et gentes sub pedibus nostris.
marg.| {y} Timebunt me audientes Reges horrendi] aliis, victi patientia mea, dicit Interl. et videntes Christi miracula, qui ait : Confidite : quia ego vici mundum, Io. 16.g. Unde Eccl. 101. Timebunt gentes nomen tuum, Domine etc.
marg.| {z} Et in multitudine] bonorum.
marg.| {a} Videbor bonus] id est benignus.
marg.| {b} Et in bello] adversariorum, vel in iudicio, ubi pugnabit cum illo totus orbis terrarum contra insensatos, supra 5.d. fortis, quasi dicat : Christus in iudicio blandus iustis et crudelis impiis, apparebit, ut timeatur et ametur. Unde Ex. 13.d. Dominus autem precedebat eos ad ostendendam viam per {3. 154rb} diem in columna nubis et per noctem in columna ignis, in igne terror, in nube mansuetudo designatur. Idem significat Angelus sepulchri, de quo loquitur Mt. 28.a. Et erat aspectus eius sicut fulgur et vestimentum eius sicut nix. Tales debent esse Prelati et Predicatores, peccatoribus terribiles comminando et iustis blandi vitam eternam promittendo. Sed iterum, ne peccatores desperent ex nimia increpatione, debent Predicatores aliquando esse blandi consolando et si peniteant, veniam promittendo ; et iustis, ne inaniter extollantur, debent esse terribiles, casum possibilem eis ostendendo, sicut dicitur Rm. 11.c. Tu autem fide stas, noli altum sapere, sed time. Et 1Cor. 10.c. Qui se existimat stare, videat, ne cadat.
marg.| {c} Intrans in domum meam conquiescam cum illis] id est in secretum conscientie mee, sive mentis conquiescam cum sapientia vacando contemplationi. Sic enim debet facere Predicator, ut dicit Rabanus : Post predicationem veritatis, post laborem operis, quibus auditoribus solatium prebuit, ad se rediens, divine contemplationi vacans, superne dulcedinis quietem invenit. Aliter enim inanis est contemplatio, quam non precesserunt exercitia sanctarum actionum. Unde Prv. 24.d. Prepara foris opus tuum et diligenter exercere agrum tuum et postea edifices domum tuam. Et Iacob Rachelis amplexus non meruit, donec Liam primo cognovit. Nec Israel vocatus est, donec cum Angelo luctatus est. Et merito conquiescam cum illa.
marg.| {d} Non enim habet amaritudinem conversatio illius] imo saporem dulcedinis, iuxta quod nominatur sapientia, sapida scientia.
marg.| {e} Nec tedium convictus illius] quo convivat, vel convivit nobiscum.
marg.| {f} Sed letitiam et gaudium] Letitiam affectus et gaudium intellectus. Et dicit Rabanus quod corporales delitie corpus gravant, spirituales vero mentem relevant et tanto amplius esuriuntur, quanto amplius comeduntur. Unde Eccl. 24.c. Qui edunt me, adhuc esurient. Corporalium delitiarum appetitus placet, experientia displicet. E contrario appetitus spiritualium gravis est, experientia placens. Unde Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus.
marg.| {g} Hec cogitans apud me] id est predictas utilitates sapientie.
marg.| {h} Et commemorans] id est sepe memorans.
marg.| {i} In corde meo] gaudens et admirans, sicut legitur de Beata Virgine, Lc. 2.c. Maria autem conservabat omnia verba hec, conferens in corde suo. Quod proprie est sapientum, conferre in corde audita, antequam loqui. Unde Eccl. 22.c. Cogitatus sensati in omni tempore, vel metu non depravabitur commemorans, inquam.
marg.| {k} Quoniam immortalitas est] id est ad immortalitatem perducens.
marg.| {l} In cogitatione] affectuosa quod nomine cordis innuitur. Unde dicit Beatus Bernardus. anima in scientia, cor in affectu sonat. Iusti in corde cogitant de sapientia, id est ex affectu. Unde Eccl. 14.d. Beatus vir, qui in sapientia morabitur et qui in iustitia sua meditabitur et in sensu cogitabit circumspectionem Dei, qui cogitat vias illius in corde suo. Sic et impii mala cogitant in corde suo : quia afficiuntur in ipsa cogitatione malorum. Unde Mt. 9.a. Ut quid cogitatis mala in cordibus vestris ? Dicit ergo.
marg.| {h} Commemorans in corde meo] id est in intellectu cogitans et affectu.
marg.| {k} Quomodo immortalitas est in cogitatione sapientie] id est quod cogitatio sapientie causa est immortalitatis. Unde supra 6.c. Cogitare de illa sensus est consummatus. Vel cogitatio sapientie immortalitatis est id est quicquid cognoscitur de natura eius, totum est immortale et semper vivere invenitur.
marg.| {3. 154va} {a} Et in amicitia illius delectatio bona] Active et passive verum est : Nam et qui amat sapientiam et qui amatur ab ea, delectatur. Utrumque enim dulce est et amare et amari : dicit Augustinus Amicitia vero in solo amore consistit : ut dicit Tullius. Unde ille amicitiam habet erga sapientiam, qui illam diligit propter ipsam, non propter aliud : et tunc in ipsa delectationem habet. Unde Is. 66.d. Letamini cum Hierusalem et exultate in ea omnes, qui diligitis eam : gaudete cum ea gaudio universi, qui lugetis super eam.
marg.| {b} Et in operibus ] etc. id est opera eius honestatem habent indeficientem. Opera dicit tam creationis, quam recreationis. Sed opera recreationis non solum habent honestatem in se, sed etiam conferunt honestatem indeficientem id est vitam eternam credentibus et imitantibus ipsam.
marg.| {c} Et in certamine] id est sapientie, est.
marg.| {d} Sapientia] hoc est in locutione sancte Scripture, ubi loquitur nobis sapientia, est sapientia ; vel in predicatione morum et fidei, ubi de sapientia loquimur, est sapientia. Hoc est triplex certamen sapientie, in quo est sapientia intus reficiens et erudiens cor et exterius regens linguam, secundum quod dicitur Luce 21.c. Dabo vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri. De primo certamine dicitur Eccles. ultimo c. Colluctata est anima mea cum illa et faciendo illam confirmatus sum. De secundo dicitur Os. 12.b. In fortitudine sua directus est Iacob cum Angelo et invaluit ad Angelum et confortatus est, flevit et rogavit eum, in Bethel invenit eum. Tangit hic quod legitur Gn. 38.f. Remansit solus Iacob et ecce vir luctabatur cum eo usque mane, qui cum videret quod eum superare non posset, tetigit nervum femoris eius et statim emarcuit, dixitque ad eum, dimitte me, iam enim ascendit aurora : Respondit : Non dimittam te, nisi benedixeris mihi. De tertio dicitur 2Tim. 4.b. Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi etc. Et 1Cor. 15.b. Si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest ?
marg.| {e} Et preclaritas in communicatione sermonum ipsius] Que communicatio fit in doctrina et predicatione et sacre Scripture expositione, que doctrina, vel predicatio debet fieri in exquisitis et politis verbis et communibus, que magis elucidant sapientiam. Et hoc notat Philo. per hoc quod dicit, preclaritas in communicatione sermonum illius. Decor enim verborum est absconsio sapientie. Unde Eccl. 4.d. Non abscondas sapientiam in decore eius : in lingua enim sapientia dignoscitur et sensus et doctrina. Ecce quinque ponit Philo, que oportet omnem Predicatorem, vel Doctorem habere ad hoc, ut predicare, vel docere possit sapientiam. Primum est cogitatio sapientie quod tangitur hic. Hec cogitans apud me. Secundum est amor sapientie quod tangitur ibi : In amicitia illius delectatio bona. Tertium est opus quod tangitur ibi : In operibus manuum illius honestas sine defectione. Quartum est studium quod tangitur ibi : Et in certamine loquele illius sapientia. Quintum est doctrina sive predicatio quod tangitur ibi : Et preclaritas in communicatione sermonum ipsius. Hec sunt quinque lapides, quos assumpsit David contra Goliam pugnaturus 1Rg. 17.e. ubi legitur : Elegit sibi David quinque lapides limpidissimos de torrente et misit eos in peram pastoralem, quam secum habebat et fundam manu tulit et processit adversus Philisteum. Et quia talem cognovi esse sapientiam.
marg.| {f} Circuibam] diligenter et studiose.
marg.| {g} Querens] studio, oratione et opere.
marg.| {h} Ut mihi illam assumerem] primo et postea aliis : Iuxta illud 1Tim. 4.d. Attende tibi et doctrine, insta in illis : hoc enim faciens et teipsum salvum facies et eos, qui te audiunt.3.154vb} Querenda est ergo sapientia, quousque inveniatur et inventa tenenda, ne amittatur, secundum quod dicitur Ct. 3.a. Surgam et circuibo civitatem per vicos et plateas, queram quem diligit anima mea : Tenui eum, nec dimittam. Sed ut firmiter teneri possit, apponenda est utraque manus. Sinistra ponitur, cum in adversis fortiter patientia custoditur. Dextera apponitur cum in prosperis pietas exercetur. Sed nos etiam difficile sapientiam invenimus, difficilius inventam apprehendimus, facillime dimittimus apprehensam. Sed posset aliquis querere, quomodo querendo poteras sapientiam circuire ? Et respondet.
marg.| {k} Autem] id est quia.
marg.| {i} Puer eram ingeniosus] in naturalibus.
marg.| {l} Et sortitus sum] sorte gratie.
marg.| {m} Animam bonam] id est bonam voluntatem, quasi dicat : duo habebam, per que possit sapientia citius, inveniri intellectum acutum per naturam et voluntatem bonam per gratiam.
marg.| {n} Et cum essem magis bonus] id est cum voluntas bonitatis premineret in me acumine, sive ingenio naturali.
marg.| {o} Veni ad corpus incoinquinatum] id est ad culmen virtutum et congeriem bonorum operum. Sic accipitur corpus Mt. 6.c. Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Vel aliter.
marg.| {n} Cum essem magis bonus] id est magis proficerem in bono.
marg.| {o} Veni ad corpus ] etc. id est munditiam corporis servavi. Et propter hoc dicit Glossa quod licet ista, que hic dicuntur, videantur convenire Salomoni, qui in pueritia sua sapientiam postulavit, ut iuste populum iudicaret et sortitus est animam bonam : quia cor habuit sapiens, intelligens super omnes, ut legitur 3Rg. b. tamen non venit ad corpus incoinquinatum : quia alienigenas duxit uxores et idolis templa edificavit, ut legitur 3Rg. 11.a.
marg.| {p} Et ut scivi, quoniam aliter non possum esse continens] Expositio, nisi Deus det, continentiam.
marg.| {q} Et hoc ipsum erat sapientie, scire cuius esset hoc donum] id est Dei a quo omne datum optimum et omne donum perfectum, Iac. 1.c. Cum, inquam, hoc scivi.
marg.| {r} Adii Dominum] passibus mentis, orationibus.
marg.| {s} Et deprecatus sum illum] pro habenda sapientia.
marg.| {t} Et dixi ex totis precordiis meis] id est de profundo cordis, non ex summitate labiorum ad Deum clamavi, sicut dicit Ps. 129. De profundis clamavi ad te, Domine. Et alibi : Clamavi in toto corde meo, exaudi me, Domine, quasi dicat : ideo exaudi me, quia clamo toto corde meo. Toto enim corde clamat, qui omnes cogitationes et cuncta desideria in Deum dirigit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_8)

Notes :