Capitulum 3

Numérotation du verset Sap. 3,1 

Iustorum
autem anime in manu
Dei sunt et non tanget illos tormentum mortis.
Numérotation du verset Sap. 3,2 

Visi sunt in oculis insipientium mori
et estimata est afflictio exitus illorum
Numérotation du verset Sap. 3,3 

et ab itinere iusto abierunt in exterminium1
1 Et ab... exterminium Edmaior. ( Ω etc.)] om. Weber (A etc. Clementina )
et quod a nobis est iter exterminii, illi autem sunt in pace.
Numérotation du verset Sap. 3,4 

Et si coram hominibus tormenta passi sunt
spes illorum
immortalitate
plena est.
Numérotation du verset Sap. 3,5 

Et in paucis vexati
in multis bene disponentur
quoniam Deus temptavit illos
et invenit illos
dignos se.
Numérotation du verset Sap. 3,6 

Tamquam aurum in fornace probavit illos et quasi holocausta hostiam accepit illos
et in tempore
erit respectus illorum.
Numérotation du verset Sap. 3,7 

Fulgebunt iusti2
2 iusti ΠH² Y ΦG² T W² S Γ ΨD Ω Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber
et tamquam scintille in arundineto
discurrent.
Numérotation du verset Sap. 3,8 

Iudicabunt nationes
et dominabuntur populis et regnabit Dominus illorum in perpetuum.
Numérotation du verset Sap. 3,9 

Qui
confidunt in illum intelligent veritatem
et fideles in dilectione acquiescent illi
quoniam donum
et pax
est electis eius3
3 eius] illius Weber
Numérotation du verset Sap. 3,10 

Impii autem
secundum que cogitaverunt correptionem
habebunt qui neglexerunt iustum
et a Domino recesserunt.
Numérotation du verset Sap. 3,11 

Sapientiam enim4 et disciplinam qui5 abicit6
4 enim] +° Dei X |
5 qui] quis Cava |
6 abicit] abiecit L ΦR Z ² ΨD |
infelix est et vacua est spes illorum7
7 spes illorum] pes il. L, + in perpetuum
et labores8 sine fructu
8 labores] labor X
et inhabitabilia9 opera eorum10.
9 inhabitabilia Cor1 (Rabanus) Rusch Weber ] om. ΩS*, inutilia Cava X Σ ΘM² Cor3 (al.) ΩS² Ω M², + et inutilia ΩJ* |
10 eorum C Y ΘH ΩS ΩJ Rusch edd. ] illorum Weber , + sunt Weber |
Numérotation du verset Sap. 3,12 

Mulieres eorum insensate sunt
et nequissimi filii illorum11.
11 illorum] eorum Weber
Numérotation du verset Sap. 3,13 

Maledicta creatura12 eorum13
12 creatura] generatio cum graec. |
13 eorum Cava M ΘH ΩS ΩJ Rusch edd. ] illorum Weber |
quoniam felix est14 sterilis et15 incoinquinata16*
14 felix est ΣT Y Ω M ΩJ ΩS *3 Rusch Ed1530 Clementina ] infelix est ΦG, felix Cor1 (Rabanus) Cor3 (antiqui non habent EST ) Weber |
15 et X L M Q² Z² T W S ΛL Φ ΘHAM² ΨD Cor1 (Rabanus) Ω M ΩJ ΩS ² Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
16 incoinquinata Ω etc. Weber ] coinquinata Z² T* Ω M* Rusch , + et ΩJ² |
que nescivit17 thorum18 in delicto19.
17 nescivit X Ω M² ΩS ΩJ Rusch = Corpus antiphonalium officii (n°3001)] nesciunt Ω M*, non scivit Weber, autem praem. Z² |
18 thorum] virum Amiatinum Z² |
19 delicto] dilecto ΓA |
Habebit20
20 Habebit] + enim ΣTC²
fructum
in respectione animarum sanctarum21.
21 sanctarum plerique codd. edd. Rusch = Corpus antiphonalium officii (n°3001)] om. Amiatinus Cava L Q* Z* W* h* ΣT*C Θ Weber
Numérotation du verset Sap. 3,14 

Et spado
qui non operatus est per manus suas iniquitatem nec cogitavit adversus Deum nequissima. Dabitur enim illi fidei donum electum et sors
in templo
Domini acceptissima.
Numérotation du verset Sap. 3,15 

Bonorum enim laborum gloriosus est fructus
et que non concidat radix sapientie.
Numérotation du verset Sap. 3,16 

Filii autem adulterorum
in consummatione22 erunt
22 in consummatione plerique codd. edd. Rusch ] inconsummati Weber , in inconsummatione Clementina
et ab iniquo thoro
semen
exterminabitur.
Numérotation du verset Sap. 3,17 

Et si quidem longe vite erunt in nihilum computabuntur
et sine honore erit novissima senectus illorum.
Numérotation du verset Sap. 3,18 

Et si celerius23 defuncti fuerint24 non habebunt spem nec in die25 agnitionis allocutionem.
23 celerius] scelerius Rusch ( hapax ) |
24 fuerint Rusch Weber ] erunt Cava Σ Z* T |
25 die Rusch Weber ] diem Cava X M* Q Y W* S* ΠH |
Numérotation du verset Sap. 3,19 

Nationes26 enim27 inique dire28 sunt consummationis29.
26 Nationes plerique codd. Cor1 (al.) ΩJ² Rusch ] Nationis Amiatinus M² Q² W* S Λ ΠH Θ Cor1 (Rabanus) Ed1530 Clementina Weber |
27 enim Cor1 Cor3 (vel) Rusch Weber ] autem ΩS ΩJ² ( in ras .) |
28 dire] dure X T ΛL² ΓAM² ΩS |
29 consummationis Z² T W* ΛL² Φ Γ ΨD Cor1 (al.) Ω M ΩJ ΩS ² Rusch ] consummationes Cor1 Weber, inconsummationes Cava |

Capitulum 3

Numérotation du verset Sap. 3,1 
marg.| Iustorum autem anime in manu Dei sunt ] Sicut dici Raban. in priori capitulo, expressa est sententia iniquorum, quam contra Christum protulerunt, nunc condemnantur de stultitia, quia sanctos penitus interire putant, quos ipsi pro confessione Christi trucidant. quasi ergo diceret auctor, ita intravit mors in orbem terrarum, tamen timendum est malis qui Diabolum imitantur, iustis autem non est timendum, licet corporaliter interficiantur.
marg.| {g} Autem ] pro quia.
marg.| {f} Iustorum ] id est Martyrum pro iustitia fidei morientium.
marg.| {h} Anime in manu Dei sunt ] id est in protectione, quamvis corpora eorum in manu impiorum sint. Unde Iob. 9.c. Terra data est in manus impii.
marg.| {i} Et non tanget illos tormentum mortis ] eterne, vel tormentum consecutivum mortis, id est pena eterna.
marg.| Vel sic.
marg.| {f} Iustorum anime in manu Dei sunt ] sicut oblatio in manu sacerdotis : nunc enim iusti in manibus suis portant animas suas, quasi offerendas Deo. Unde Iob. 13.c. Quare lacero carnem meam dentibus meis et animam meam porto in manibus meis ? In morte vero accipit eos Dominus sicut oblationes in manu sua.
marg.| {i} Et ] ideo [non tanget illos tormentum mortis
marg.| quod est triplex, ut dicit Beatus Bernardus. Dolor in exitu, horror in transitu, pudor in conspectu glorie Domini. Mors omnes tangit, sed hoc triplex tormentum malos tantum.
marg.| {k} Visi sunt oculis insipientium mori ] qui palmam Martyrii tantum afflictionem putant et eos mori, in corpore simul et anima. Quod falsum est : nam obitus iustorum non est mors proprie sed dormitio. Unde Is. 14.e. Omnes reges gentium, universi dormierunt in gloria sua celesti, dicit Glossa Et Io. 11.b. Lazarus amicus noster dormit.
marg.| {l} Et estimata est afflictio exitus illorum ] id est dissolutio corporis et anime quam dicunt afflictionem   estimata est ] ab   i nsipientibus   exitus ] id est finis iustorum, quia ipsi putabant sanctos finem omnino habere in afflictione id est omnino finiri.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Estimata est afflictio exitus illorum ] id est exitus illorum a corpore estimatus est afflictio tantum id est mali putabant quod sancti non haberent in exitu nisi afflictionem. Sed hoc est falsum quia habebant consolationem multo maiorem afflictione. Unde Za. 1.b. Ecce vir ascendens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, que erant in profundo. Myrtus arbor est aromatica, membra fessa consolidans et significat consolationem quam Christus facit iustis positis in pressuris. Et recte dixit, in profundo, quia consolatio illa est in abscondito, sicut dicit Beatus Bernardus. Multi vident cruces nostras, qui non vident nostras unctiones.
marg.| {m} Et ab itinere iusto ] id est a via iustitie.
marg.| {n} Abierunt ] {3. 142vb} ipsi iusti.
marg.| {o} In exterminium ] mortis eterne, secundum opinionem malorum. Vel [in exterminium id est nihilum, quia ipsi dicunt animam simul perire cum corpore.
marg.| {p} Et quod a nobis est iter exterminii ] Construe sic.
marg.| {n} Et abierunt iter exterminii quod a nobis ] inflictum est eis, non a Deo. Vel
marg.| {p} Quod est a nobis ] id est a nostris primis parentibus. Nam per hominem mors intravit in mundum. Rm. 5.b.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Et abierunt iter exterminii quod est a nobis ] id est quod redditur a nobis, id est a vita presenti, quasi diceret, Philo, iusti secundum malorum opinionem in morte sua omnino exterminati sunt.
marg.| {q} Illi autem sunt in pace ] quietis eterne, vel in ipso martyrio sunt in pace pectoris et in pace eternitatis spe et tandem re, Is. 41.a. Transibit in pace et semita in pedibus eius non apparebit.
marg.| {r} Et si coram hominibus tormenta passi sunt ] qui tantum vident ea que patent exterius.
marg.| {s} Spes illorum immortalitate ] vera [plena est
marg.| Immortalitatis vere dico, ad differentiam immortalitatis innocentie, in qua creatus est homo, que non fuit vera, quia potuit deficere, sed hec vera, quia non poterit deficere. Et de hac spe dicitur Rm. 5.a. Tribulatio patientiam operatur, patientia probationem, probatio spem, spes autem non confundit. E contrario spes malorum mortalitate plena est et est in temporalibus, que deficiunt. Unde Iob. 11.d. Oculi impiorum deficient et refugium peribit ab eis et spes illorum abominatio anime.
marg.| {t} In paucis ] tribulationibus.
marg.| {u} Vexati ] corporaliter.
marg.| {x} In multis bene disponentur ] id est in septem dotibus, quatuor corporis et tribus anime. Sed videtur quod in multis vexati sunt Sancti, ut patet in B. Laurentio et in B. Vincentio et aliis Sanctis. Unde Paulus Hbr. 11.g. Alii ludibria et verbera experti sunt, insuper et vincula et carceres, lapidati sunt, secti sunt tentati sunt, in occisione gladii mortui sunt. Sol. In paucis sunt vexati sua reputatione. Parum enim reputabant Sancti quicquid pro Christo patiebantur pre amoris magnitudine : Sic legitur de Iacob, Gn. 29.e. quod dies laboris sui videbantur pauci pre amoris magnitudine. Vel in paucis comparatione premii. Unde Rm. 8.d. Estimo quod non sint condigne passiones huius temporis ad futuram gloriam, que revelabitur in nobis. 2Cor. 4.d. Id enim quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Vel in paucis dicit, quia tribulationes, quas Sancti pro Christo patiuntur, temporales sunt, omnia autem temporalia pauca sunt et parva respectu eternorum. Unde Mt. 25.b. Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam. Vel in paucis vexati sunt Sancti, respectu dolorum Christi. Unde Lam. 1.d. O vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor, sicut dolor meus. Et Ps. 140. Absorpti sunt iuncti petre iudices eorum id est passiones Sanctorum, qui mundum iudicabunt, comparate passionibus Christi nulle sunt. Bene ergo dicit.
marg.| {t} In paucis vexati ] brevibus et levibus tribulationibus.
marg.| {x} In multis ] id est in multitudine gaudiorum, que nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se, Is. 64.b.
marg.| {y} Bene disponentur ] id est iuxta qualitatem sui meriti in gloria ponentur. In domo enim patris mei mansiones multe sunt, dicit Dominus, Ioa. 14.a. Merito enim bene disponendi sunt sancti in futuro, quia in presenti viliter dispositi fuerunt a tyrannis : Laurentius enim non multum delicate dispositus fuit supra craticulam, neque Vincentius sub cultro, sed modo suaviter disponentur ab ipso Domino, sicut dicitur Lc. 22.c. Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus regnum, ut edatis et bibatis, supra mensam meam in regno meo. E contrario mali, qui modo suaviter disponuntur et delicate, in futuro duriter disponentur, sicut dixit Abraham diviti, Lc. 16.f. Fili recordare, quia recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala, nunc autem hic consolatur, tu vero cruciaris. Vel ideo Sancti bene disponentur in futuro in domo Domini, quia in presenti disposuerunt domui id est conscientie sue cogentes carnem servire spiritui, mali vero, quia male et inordinate disponunt hic domum suam, carnem spiritui preponentes, male et inordinate disponentur. Ponentur enim in locum ubi nullus ordo, sed sempiternus horror inhabitat, Iob. 10.d. Ideo Isaias dicit Ezechie cum egrotaret : Dispone domui tue, morieris enim tu et non vives, Is. 38.a. quasi dicat : si vis in futuro bene disponi, dispone hic bene domum tuam. Et merito bene disponentur sancti.
marg.| {z} Quoniam Deus tentavit illos ] id est tribulationibus probavit.
marg.| {a} Et invenit {3. 143ra} illo s
marg.| sic probatos.
marg.| {a} Dignos se ] id est societate, ac dilectione. ac visione sua, sive participatione beatitudinis sue. Sed quia multi sunt modi probationis. Aliter enim probatur equus dextrarius, aliter equus veredarius, aliter gladius, aliter aurum quod tripliciter probatur per tactum lapidis. per repositionem in luto, per fornacem. Illum modum probationis quo Dominus probavit sanctos suos subdit auctor dicens.
marg.| {b} Tamquam aurum in fornace ] quo  d non uritur, sed depuratur.
marg.| {c} Probavit illos ] in fornace tribulationis. Eccl. 2.a. In igne probatur argentum et aurum ; homines vero receptibiles in camino humiliationis. Prv. 27.c. Quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace aurum, sic probatur homo in ore laudantium. Ec. 27. Vasa figuli probat fornax et homines iustos tentatio tribulationis. Notandum vero quod tentat Deus, tentat homo, tentat mundus et caro, tentat Diabolus, sed aliter et aliter. Tentat Deus, ut probet et promoveat. Unde Gn. 22.a. Tentavit Deus Abraham. Et Ps. 25. Proba me Deus et tenta me. Tentat homo, ut sciat, 3Rg. 10.a. Regina Saba audita fama Salomonis in nomine Domini venit tentare eum in enigmatibus. Tentat mundus, ut alliciat Ex. 17.b. Vocavit Moyses nomen loci illius, tentatio propter iurgium filiorum Israel, quia ibi tentaverunt Dominum. Et de hac tentatione dicitur Eccl. 2.a. Fili accedens ad servitutem Dei, sta in iustitia et timore et prepara animam tuam ad tentationem. Tentat caro, ut illiciat. Iac. 1.b. Unusquisque tentatur a propria concupiscentia, abstractus et illectus. Tentat Diabolus, ut decipiat Mt. 4.a. Ductus est Iesus in desertum, ut tentaretur a Diabolo. De qualibet istarum tentationum dicit Iac. 1.b. Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam cum probatus fuerit, accipiet coronam vite, quam repromisit Deus diligentibus se. He quinque tentationes sunt quinque talenta, que Dominus dat servis suis ad negociandum in eis. Mt. 25.b. Duo vero talenta sunt duo genera tentationum, quibus mundus tentat et malos deiicit, scilicet prosperitas et adversitas, que valde sunt graves tentationes. Unde Salomon timens rogat. Divitias et paupertatem ne dederis mihi, tribue mihi tantum necessaria. Prv. 30.b. Causam autem quare Salomon has tentationes timuit, subdit ibidem. Ne forte satiatus divitiis, illiciar ad negandum Deum et dicam quis est Dominus, vel egestate compulsus furer et periurem nomen Dei mei. Unum vero talentum omnium tentationum gravissima, ut dicit Augustinus scilicet non tentari Hec enim gravissima est tentatio, quia quinque vulnera facit gravissima. Primum est stulta securitas, secundum est torpor animi, tertium est contemptus fratrum, quartum est elatio mentis, quintum negligentia sui propter hoc dicit Eccl. 34.b. Qui non est tentatus quid scit ? quasi diceret, vel etiam seipsum non cognoscit. Unde Dominus postquam tentavit Abraham dixit. Nunc cognovi quod timeas Dominum. Gn. 22.c. id est cognoscere te feci.
marg.| {d} Et qui quasi   ] etc. id est sicut holocaustum quod totum Deo incenditur, Deo acceptum est, ita passio Martyrum igne tribulationum exterius combustorum et igne caritatis et fidei interius accensa, est et in conspectu Domini pretiosa. Unde Pretiosa est Deo accepta in conspectu Domini mors sanctorum eius.
marg.| {e} Et in tempore ] etc. id est in die iudicii respicientur a Domino, qui modo despiciuntur a mundo, quasi diceret, non est perpetua mors sanctorum, sed in die iudicii copiosa remuneratio. Unde et de Martyribus cantat Ecclesia in festo omnium sanctorum, Constantia Martyrum laudabilis, o caritas inextinguibilis, o patientia invincibilis, que licet inter pressuras persequentium visa est execrabilis, invenietur in laudem et gloriam et honorem in tempore retributionis.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Et in tempore ] id est quando opportunum erit tempus.
marg.| {f} Erit respectus {3. 143rb} eoru m id est liberatio. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te et in miserationibus magnis congregabo te.
marg.| {g} Fulgebunt iusti ] etc. Hoc totum dicitur ad sanctorum commendationem. Et exponitur dupliciter, de presenti, sc. et de futuro. De presenti sic.
marg.| {g} Fulgebunt iusti ] in presenti vita et doctrina. Unde dictum est eis. Vos estis lux mundi. Mt. 5.b.
marg.| {h} Et tamquam ] etc. id est sicut scintilla comburendo arundinetum a fine nunc ad finem discurrit, ita sancti increpando vitia in congregatione malorum discurrunt. Unde Habac. 3.d. Viam fecisti in mari equis tuis in luto aquarum multarum. Per scintillam significantur sancti propter quinque. Scintille enim subtiles sunt, modice sunt, leves sunt, de igne magno procedunt et magna incendunt, ut dicitur Eccl. 11.d. Ascintilla una augetur ignis. Sic sancti subtiles sunt in Dei agnitione. Modici, sui et mundi reputatione. Unde Apostolus. 1Cor. 4.c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsema. Leves sine peccatorum ac temporalium onere. De igne magno procedunt id est ex Deo per creationem et recreationem orti sunt, qui est magnus ignis omnia peccata consumens Dt. 4.d. Deus noster ignis omnia peccata consumens est. Magna succendunt, quia potentes seculi graviter reprehendunt. Per arundinetum significatur malorum congregatio. Arundo enim in luto crescit, omni vento cedit, vacua est et sonora. Sic mali in luto vitiorum sunt fixi. Unde Ioel. 1.d. Computruerunt iumenta in stercore suo. Omni tentationi cedunt. Lc. 8.b. Ad tempus credunt et in tempore tentationis recedunt. Vacui sunt a gratia Dei. Ier. 4.f. Aspexi terram et ecce vacua erat. Sonori sunt, contra bonos murmurantes. Propter hoc dicitur de Behemoth Iob. 40.c. sub umbra dormit in secreto calami in locis humentibus. De futuro exponitur sic.
marg.| {g} Fulgebunt iusti ] in iudicio, utraque stola induti.
marg.| {h} Tamquam scintille in arundineto discurrent ] id est malos iudicando eterno incendio tradant sine omni contraditione. Sequitur.
marg.| {i} Iudicabunt nationes ] ut assessores, Mt. 19.d. Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue se debitis et vos super sedes duodecim, iudicantes duodecim tribus Israel. Prv. ultimo c. Nobilis in portis vir eius, quando sederit cum senatoribus terre Eccl. 43.b. In verbis sancti stabunt ad iudicium et non deficient in vigiliis suis.
marg.| {k} Et dominabuntur populis ] quia nullus resistet eis. Et tyranni qui crudeliter hic subiecerunt eos sibi, ibi erunt subiecti pedibus eorum. Unde Mal. ultimo a. Salietis sicut vituli de armento et calcabitis impios cum fuerint cinis sub planta pedum vestrorum.
marg.| {l} Et regnabit Dominus illorum in perpetuum ] Nec per hoc excluditur regnum a membris Christi, que cum eo regnabunt in eternum. Unde Dn. 7.g. et Regnum et potestas et magnitudo regni, que est subter omne celum dabitur populo sanctorum Altissimi.
marg.| {m} Qui confidunt ] etc. quia secundum veram confidentiam datur intellectus veritatis, dicit Glossa Unde Is. 7.b. secundum aliam editionem. Nisi credideritis non intelligetis.
marg.| {n} Et fideles in dilectione ] id est qui habent fidem operantem per dilectionem.
marg.| {o} Acquiescent illi ] id est voluntati eius se penitus conformabunt. Vel
marg.| {n} Fideles in dilectione ] sunt qui nec prosperis nec adversis ab eius amore retrahuntur. Et tales.
marg.| {o} Acquiescent illi ] id est per omnia acquiescentes consentient.
marg.| {p} Quoniam donum ] id est gratia que gratis datur, vel vita eterna, que similiter gratis datur. Vel [Donum
marg.| eterne societatis.
marg.| {q} Et pax ] Eternitatis.
marg.| {r} Et electis eius ] id est sanctis, quos eligit de mundo. Sicut dicitur. Io. 15.c. Non vos me elegistis, sed ego elegi vos
marg.| {s} Impii autem ] id est omnes mali generaliter, vel Iudei specialiter, qui in Deum peccaverunt ipsum crucifigentes.
marg.| {t} Secundum que cogitaverunt correptionem ] id est penam   habebunt {u}   Qui neglexerunt iustum ] id est iustitiam, vel ipsum Christum. Am. 5.c. Odio habuerunt in porta corripientem et loquentem perfecte abominati sunt.
marg.| {x} Et a Domino recesserunt ] sapientiam et disciplinam Domini abiicientes a se.
marg.| {y} Sapientiam enim et disciplinam qui abiicit ] male operando, vel [murmurando, infelix est
marg.| Sapientia secundum quosdam dicitur hic cognitio Dei, disciplina cognitio sui. Utraque necessaria est. Nam prima desperationem eliminat, secunda presumptionem. Unde Augustini brevis et utilis oratio, Noverim me, noverim te, utraque ultro se offert et qui abiicit illam, infelix est et abiectus a Deo. Unde Os. 4.b. Quia tu scientiam repulisti, repellam te et ego, ne sacerdotio fungaris mihi. Aliter et melius. Sapientia dicitur sapida scientia, qua omnia secundum suum valorem cognoscuntur et secundum saporem proprium saporantur : sic accipitur. Prv. 3.b. Beatus homo qui invenit sapientiam. Disciplina vero duplex est. Verborum que dicitur doctrina et verberum, que dicitur Grece pedia. De utraque dicitur Prover. 3.b. disciplinam Domini fili mi, ne abiicias, neque {3. 143va} deficias cum ab eo argueris. Hbr. 12.b. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris cum ab eo argueris, quem enim diligit Dominus castigat. Et infra c. Si extra disciplinam estis, cuius participes facti sunt omnes : ergo adulteri et non filii estis. Sequitur.
marg.| {a} Et vacua est Spes illorum ] id est malorum. De quibus actum est supra qui putant temporalia fore eterna et peccata impunita et abiiciunt sapientiam. et disciplinam et replent se temporalibus, que nihil replere possunt, quia vacua sunt et inania. Gn. 1.a. Terra erat inanis et vacua.
marg.| {b} Et labores ] eorum quibus laborant sub sole sunt.
marg.| {c} Sine fructu ] eterne mercedis, qui est fructus permanens de quo Io. 15.c. Elegi vos, ut eatis et fructum afferatis et fructus vester maneat.
marg.| {d} Et inhabitabilia opera eorum ] id est non facientia habitare in celis. Sic legitur [inhabitabilia
marg.| active. Et passive. [Inhabitabilia opera eorum id est indigna habitari. Domus enim illorum, quas edificaverunt, corruent etc. opera eorum destruentur Is. 1.b. Terra vestra deserta est, civitates vestre succense sunt igni.
marg.| {e} Mulieres eorum insensate et nequissimi filii illorum ] ad litteram, quia qualis rector civitatis, tales inhabitantes in ea. Eccl. 10.a. Et ideo quales viri, tales mulieres et filii. Vel
Numérotation du verset Sap. 3,mystice 
marg.| Mulieres sunt carnis voluptates, que vigorem anime emolliunt et enervant. Iste sunt insensate ab effectu, quia insensatos faciunt acquiescentes eis. Et de tali muliere dicit Eccl. 9.a. Non des mulieri potestatem anime tue, ne ingrediatur in virtute tua et confundaris. Filii eorum sunt mala opera. Et hi filii sunt nequissimi, quia tria mali faciunt. Gratiam auferunt, pene eterne obligant, animam maculant. Propter primum sunt nequam, propter secundum nequiores, propter tertium nequissimi. Vel mulieres, prave interpretationes sacre Scripture, que totum vigorem emolliunt. Et dicuntur insensate, quia a vero sensu avertunt. Filii nequissimi sunt prava dogmata hereticorum. Que dicuntur nequissima propter tria damna, que faciunt. Primo, seipsos damnant ; secundo, alios decipiunt ; tertio, Deum per impietatem offendunt, quia eius Scripturam corrumpunt. Propter primum nequam, propter secundum nequiora, propter tertium nequissima.
marg.| {f} Maledicta ] id est maledictione digna.
marg.| {g} Creatura eorum ] id est factura sive operatio eorum.
marg.| {h} Quoniam felix est sterilis ] casta mente et corpore.
marg.| {i} Et incoinquinata ] que nec heresi, nec idololatria polluta est.
marg.| {k} Que nescivit ] per experientiam.
marg.| {l} Thorum in delicto ] adulterii corporalis, vel spiritualis quod dico, quia coniugata cum viro proprio potest committere adulterii crimen per vehementiam voluptatis : vehemens enim amator uxoris adulter est, dicit August. Talis anima.
marg.| {m} Habebit fructum ] eterne beatitudinis centesimum sive tricesimum.
marg.| {o} In respectione animarum sanctarum ] id est in die Iudicii et deinceps quando Dominus respicit animas sanctas liberando a miseria et remunerando in gloria et seipsum eis visibilem ostendet, non iam fide, sed specie. Potest etiam exponi de beata Virgine.
marg.| {h} Felix est sterilis ] id est Virgo beata, que nec consensum malum, aut opus malum peperit. De qua dicitur Is. 54.a. Lauda sterilis, que non paris, decanta laudem et hymnum, que non pariebas.
marg.| {i} Et incoinquinata ] mente et corpore. Quod dicitur. Ct. 4.b. Tota pulchra es amica mea et macula non est in te.
marg.| {k} Que nescivit thorum in delicto ] id est matrimonium suum custodivit impollutum et sanctum.
marg.| {m} Habebit ] id {3. 143vb} est, habuit.
marg.| {n} Fructum ] uteri, Dei filium.
marg.| {o} In respectione animarum sanctarum ] id est ad respectionem. In hoc enim misericorditer respexit Dominus animas sanctas, quia dignatus est fieri filius Virginis.
marg.| {p} Et ] iterum, felix est [spado qui non operatus est per manus suas iniquitatem id est qui opere peccatum incontinentie non perpetravit.
marg.| {q} Nec cogitavit adversus Deum nequissima ] id est nec consensu, nec cogitatione suam pudicitiam violavit. Hoc est. Felix est ille, qui et mentis et corporis pudicitiam custodivit. Spado hic accipitur improprie pro Eunucho, qui se castrat propter regnum celorum. De quo dicitur Is. 56.b. Non dicat Eunuchus, ecce ego lignum aridum, quia hec dicit Dominus Eunuchis, qui custodierint. Sabbata mea et elegerint, que ego volui et tenuerint fedus meum, dabo eis in domo mea et in muris meis locum et nomen melius a filiis et filiabus. Et hoc est quod sequitur.
marg.| {r} Dabitur enim ] etc. id est gaudium eternum quod solis fidelibus quos elegit Dominus, est promissum.
marg.| {s} Et sors ] etc. id est gloria Sanctorum. Sors naturalium accepta est, sors gratuitorum acceptior, sors eternorum acceptissima. Et hec dabitur in futuro, due prime in presenti. Et de hac triplici sorte dicitur Ier. 5.f. Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam et plenitudinem annue messis.
marg.| {i} Bonorum enim ] etc. scilicet gaudium eternum quod oritur ex semine bonorum laborum. Unde Ps. 125. Qui seminat in lacrimis, in exultatione metet. Et Os. 10.d. Seminate vobis in veritate iustitiam et metite in ore misericordie. Hic fructus communis est omnium bonorum laborum. Sed preter hunc, in presenti habet quilibet bonus labor fructus suos speciales, verbi gratia. Labor vigiliarum fructus habet valde bonos et multos, quorum unus est castigatio carnalis lascivie. Unde Eccl. 31.a. Vigilie honestatis tabe facient carnes. Habet et labor orationis fructus multiplices et gloriosos. Similiter et labor peregrinationis ; et sic de aliis, que causa brevitatis transimus.
marg.| {u} Et que non concidat ] etc. quasi dicat : et laborum bonorum radix est sapientia, que non concidat, sed semper fructificat, quasi dicat : ille fructus gloriosus bonorum laborum procedit ex radice sapientie, que permanet in eternum, hoc est ex timore filiali. De quo Ps. 18. Timor Domini sanctus permanens in seculum seculi. Hic est initium sapientie. Sive radix dicitur in quantum est initialis, sicut dicitur Eccl. 1.a. Radix sapientie est timor Domini et rami eius longevi.
marg.| {x} Filii autem adulterorum ] id est discipuli hereticorum, qui verbum Dei adulterant, falso interpretando.
marg.| {y} In consummatione erunt ] id est in consumptione eterna in qua sine defectu deficient, ut dicit Gregorius Secundum hanc expositionem, uxor dicitur sacre Scripture verus sensus, falsus, adulter. Aliter de malis operibus exponitur generaliter, que nascuntur de adulterio : nam anima quelibet, sponsa est et Christus sponsus verus, Diabolus adulter, caro ancilla, per quam Diabolus animam sollicitat, ut ei consentiat, que quando consentit, tunc dormit cum adultera et inde generantur mala, que dicuntur filii adulterorum id est Diaboli et anime peccatricis. Unde conqueritur Dominus Is. 57.b. Iuxta me discooperuisti et suscepisti adulterum et dilatasti cubile tuum et pepigisti cum eo fedus. Et bene dicit, dilatasti cubile tuum ; ipsum enim ita angustum est, ut duos capere non possit, sponsum, scilicet et adulterum. Unde Is. 28.e. Coangustatum est stratum, ita ut alter decidat et pallium breve utrumque operire non potest. Est ergo sensus.
marg.| {x} Filii adulterorum ] id est mala opera de adulterino consensu nata.
marg.| {y} In consummatione erunt ] id est in consummatione parentum sive auctorum suorum, cum quibus sine fine comburentur in gehenna. Unde Eccl. 27.a. Conteretur cum delinquente delictum. Et infra 14.b. Similiter odio sunt Deo impius et impietas eius, etenim quod factum est, cum illo, qui fecit tormenta patietur. Vel
marg.| {x} Filii adulterorum ] id est quilibet imitatores malorum.
marg.| {y} In consummatione erunt ] id est in consumptione eterna.
marg.| {z} Et ab iniquo thoro ] pollute conscientie.
marg.| {a} Semen ] id est opus vel cogitatio.
marg.| {b} Exterminabitur ] in futuro. Ps. 154. In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Vel
marg.| {z} Ab iniquo thoro semen exterminabitur ] id est extra terminos sanctorum ponetur : sancti enim quasi grana recondentur in horreum Domini et mali quasi palee tradentur eterno igni. Unde Mt. 3.c. Ipse baptizabit vos in Spiritu sancto et igni, cuius ventilabrum in manu sua et permundabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inextinguibili, {3. 144ra} {a}   Et si quidem ] etc. ab eo apud quem mille anni sunt quasi dies hesterna, que preteriit, quasi dicat : quandiu vivant in hoc seculo, in futuro pro nihilo computabitur vita eorum, quia memoria eorum in eternum benedictione carebit.
marg.| {b} Et sine honore ] etc. quia in morte non venient eis obviam sancti Angeli, sicut faciunt bonis hominibus. Unde Io. 12.d. Si quis mihi ministraverit, honorificabit eum pater meus qui in celis est mittendo ei obviam Angelos, propter quod et transitus iustorum dicitur obitus.
marg.| {c} Et si celerius ] etc. id est si morte preoccupati fuerint.
marg.| {d} Non habebunt spem ] salutis. Vel [non habebunt spem id est nec sperabunt.
marg.| {e} Nec in die agnitionis ] id est in die iudicii, quando Dominus cognoscet suos et sui cognoscent eum, sicut et cogniti sunt, habebunt.
marg.| {f} Allocutionem ] excusationis, vel defensionis, vel appellationis, vel consolationis, quam habebunt sancti quibus dicetur : Venite benedicti Patris mei possidete preparatum vobis regnum a constitutione mundi. Esurivi enim et dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.c. Quod autem nomine allocutionis intelligatur consolatio, habetur Os. 2.c. ubi dicitur. Ducam eam in solitudinem et loquar ad cor eius. Glossa Hieronymi Verba mollia et consolatoria ad cor quidem loquitur, qui cordi contristato ex annuntiato gaudio satisfacit. Et Is. 40.a. Loquimini ad cor Hierusalem. Glossa blande consolando. Dies iudicii dicitur dies agnitionis triplici de causa ; quia scilicet tunc agnoscentur abscondita cordium apertis libris conscientiarum. Dn. 7.c. Iudicium sedit et libri aperti sunt. Et quia tunc agnoscemus sicut et cogniti sumus, 1Cor. 23.d. Et quia tunc Dominus cognoscet suos quos modo videtur ignorare. Gn. 45.a. Non se ultra poterat cohibere Ioseph, multis coram astantibus, unde precepit, ut cuncti egrederentur foras et nullus interesset alienus agnitioni mutue.
marg.| {g} Nationes enim ] etc. id est condemnationis. Malos omnes vocat nationes iniquas, quia sicut nati sunt filii ire, ita vivunt et moriuntur filii ire iniquitate actuali supradicta.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_3)

Notes :