Hugo de Sancto Caro

Capitulum 4

Numérotation du verset Sap. 4,1 

O quam pulchra est1 casta2 generatio cum claritate3.
1 est Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ ] es Cor3 (al.) |
2 O quam... casta Ω Rusch plerique codd. ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°4069)] Melior est Edmaior. Weber |
3 claritate Ω M Ω ΩJ² (marg.) etc.] caritate ΩS = Corpus antiphonalium officii officii (n°4069: codd. EHDFSB ²) |
Immortalitas est enim
memoria4 illius quoniam et apud Deum nota est
4 memoria] in praem. Weber
et apud homines
Numérotation du verset Sap. 4,2 

Cum presens est.
illam imitantur5
5 illa imitantur] inv. Weber
et
desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens.
Numérotation du verset Sap. 4,3 

Multigena
autem impiorum
multitudo
non erit utilis
et adulterine plantationes6
6 adulterine plantationes Cor1=Cor3 () ΩS ΩJ Ed1530 Ed1532 ] spuria vitulamina Cor3 (Rabanus anti.) Ω M etc. Weber
non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt.
Numérotation du verset Sap. 4,4 

Et si in ramis
in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum
eradicabuntur.
Numérotation du verset Sap. 4,5 

Confringentur enim7 rami inconsummati et fructus
7 enim] om. Weber
illorum inutiles8 et acerbi ad manducandum
8 inutiles] inutilis Weber
et ad nihilum apti.
Numérotation du verset Sap. 4,6 

Ex iniquis enim omnes filii
qui nascentur9 testes sunt nequitie adversus parentes10 interrogatione sua.
9 nascentur] nascuntur Weber |
10 parentes] + in Weber |
Numérotation du verset Sap. 4,7 

Iustus autem si morte preoccupatus fuerit
in refrigerio erit.
Numérotation du verset Sap. 4,8 

Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata.
Cani sunt11 sensus hominis12
11 sunt] + autem Weber |
12 hominis] hominibus Weber |
Numérotation du verset Sap. 4,9 

et etas senectutis vita immaculata.
Numérotation du verset Sap. 4,10 

Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est.
Numérotation du verset Sap. 4,11 

Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius13 aut ne14 fictio
13 eius] illius Weber |
14 ne] om. Weber |
deciperet15 animam illius.
15 deciperet] decipiat Weber
Numérotation du verset Sap. 4,12 

Fascinatio enim nugacitatis
obscurat bona
et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia.
Numérotation du verset Sap. 4,13 

Consummatus in brevi explevit tempora multa.
Numérotation du verset Sap. 4,14 

Placita enim erat Deo anima eius16 propter hec17 properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi
16 eius] illius Weber |
17 hec] hoc Weber |
autem videntes
et non intelligentes
nec preponentes sibi18 in precordiis talia
18 preponentes sibi] ponentes Weber
Numérotation du verset Sap. 4,15 

quoniam gratia Dei
et misericordia in sanctos eius19 et respectus
19 eius] illius Weber
in electos illius.
Numérotation du verset Sap. 4,16 

Condemnat autem
iustus mortuus
vivos impios
et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Numérotation du verset Sap. 4,17 

Videbunt enim finem
sapientis
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus
et quare munierit illum
Dominus.
Numérotation du verset Sap. 4,18 

Videbunt20
20 Videbunt] + enim Weber
et contemnent21 illum22.
21 contemnent Cor1 (Rabanus) Rusch Weber |
22 illum Z* Σ Ω M ΩJ* (rubr. sublin.) Rusch ] eum Cava X Q² S² h² Θ ΩS Clementina , om. Weber |
Illos autem Dominus23 irridebit
23 Dominus] Deus W Ω M
Numérotation du verset Sap. 4,19 

et erunt post hec decidentes sine honore
et in contumelia inter mortuos
in perpetuum quoniam dirumpet
illos inflatos
sine voce
et commovebit illos a fundamentis
et usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes
et memoria eorum24 periet.
24 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 4,20 

Venient
in cogitatione peccatorum suorum
timidi
et traducent illos
ex adverso
iniquitates ipsorum25.
25 ipsorum] illorum Cava L W h ΘH

Capitulum 4

marg.| {h} O Quam pulchra est casta ] etc. Sicut diximus in introitu libri, Philo interscalariter agit de bonis et malis. Supra actum est de generatione mala ab illo loco. [Impii autem secundum que cogitaverunt corruptionem habebunt
marg.| Hic agit de bona generatione. Mala generatio anime est ex adulterio cum diabolo. Unde dictum est. Filii adulterorum in consummatione erunt. Bona generatio est ex aqua et Spiritu S. De qua dicit.
marg.| {h} O quam pulchra ] etc. in duobus commendat pulchritudinem eius, in castitate et claritate. Per castitatem accipit innocentiam, per claritatem bonam operationem, que duo tangit. Lc. 12.e. Sint lumbi vestri precincti et lucerne ardentes in manibus vestris. Propter hec duo datur puero in baptismo camisia alba, per quam designatur munditia sive innocentia et candela accensa, per quam intelligitur lux boni operis, secundum quod dicitur Mt. 5.b. Luceant opera vestra etc. Vel castitas refertur ad nitorem conscientie quoad Deum et claritas ad odorem bone fame, quoad proximum. Que duo similiter necessaria sunt cuilibet Christiano. Unde parvulus in baptismo chrismate ungitur quod conficitur ex oleo et balsamo. Oleum nitorem conscientie significat, balsamum odorem bone fame. In his duobus commendat sponsus sponsam suam. Ct. 1.d. Ecce tu pulchra es amica mea, ecce tu pulchra. Et quod pulchra sit casta generatio, probat,
marg.| {i} Immortalis est enim memoria illius apud Deum] quod non esset nisi esset pulchra valde : amicus enim non libenter memoratur amice sue, nisi valde pulchra fuerit in oculis eius. Memoria malorum mortalis est, quia cito finitur {3. 144rb} post mortem. Unde Iob. 13.b. Memoria vestra comparabitur cineri et redigentur in lutum cervices vestre. Memoria vero bonorum eterna est. Unde in memoria eterna erunt iusti. Prv. 10.b. Memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet. Et vere memoria illius est immortalis.
marg.| {k} Quoniam et apud Deum] qui est immortalis et nihil obliviscitur.
marg.| {l} Nota est] notitia approbationis. De qua dicit Ps. Novit Dominus viam iustorum et Prv. 4.d. Vias que a dextris sunt novit Dominus.
marg.| {m} Et apud homines] similiter nota est memoria illius pulchre generationis sanctorum.
marg.| {n} Cum presens est] id est in presenti vita.
marg.| {o} Imitantur illam] homines provocati eius exemplo.
marg.| {p} Et desiderant eam] sequi in gloria
marg.| {q} Cum se eduxerit] de ergastulo corporis, vel de carcere huius mundi. Et cum Deus educat eam, dicit tamen, cum se eduxerit, ad notandum quod tales dissolvi cupiunt et esse cum Christo et quod voluntarie se offerunt mori Christo prohabentes animas suas in manibus suis, sicut dicit Ps. 118 Anima mea in manibus meis.
marg.| {r} Et in perpetuum ] etc. Sic construe. Et ipsa generatio casta in perpetuum coronata est corona glorie, vincens omnes hostes suos, mundum, carnem, diabolum.
marg.| {s} Triumphat] id est triumphando acquirit.
marg.| {t} Premium incoinquinatorum certaminum] id est premium quod datur certaminibus incoinquinatis, qualia sunt certamina sanctorum Martyrum et etiam Confessorum, scilicet vigilie, discipline, abstinentie etc. huiusmodi, que nihil aliud sunt quam martyrium prolongatum, ut dicit Hieronymus
marg.| {u} Multigena autem ] etc. Ecce qualiter alternatim agit Philo de bonis et de malis, ut hos laudabiles et illos vituperabiles ostendat. Exponitur hoc specialiter de hereticis, generaliter vero de omnibus malis. Hereticorum multigena multitudo dicitur, quia multiplici errore generata est. Alii enim generati sunt ab Arrio, alii a Sabellio, alii a Donato, alii ab aliis, sc. que diversitas in hoc consistit quod Ecclesiam persequentur quod significant vulpes Samsonis, que facies diversas habent, sed caudas colligat as simul Idc. 15.a. De hereticis igitur sic exponitur. Talis est casta generatio, ut dixi. Sed
marg.| {u} Multigena impiorum multitudo] id est multiplex hereticorum doctrina, vel congregatio.
marg.| {x} Non erit utilis] sed nociva. Minus dicit et plus significat. Subtilius tamen dicit [Non erit utilis
marg.| quam si dixisset, erit nociva, quia non semper nocet, sed numquam est utilis.
marg.| Item generaliter de malis convenientius exponitur, quorum infirmitas exponitur per hoc quod dicitur multitudo. Unde Eccl. 1.d. Stultorum infinitus est numerus. Et varietas vitiorum, per hoc quod dicitur, multigena, alii enim generantur in avaritia, alii in luxuria, alii in superbia ; et sic de aliis. Dicit ergo. Talis est casta generatio.
marg.| {u} Multigena autem impiorum] id est malorum [multitudo non erit utilis
marg.| in futuro, nisi forte ad ignem eternum nutriendum. Unde Ez. 15.a. Fili hominis quid fiet de ligno vitis ? Numquid erit utile ad opus ? Et cum esset integrum non erat aptum ad opus, quanto magis cum ignis illud devoraverit, vel combusserit, nihil ex eo operis fiet. Modo vero utilis est, quia bonos exercet et custodit a latronibus spiritualibus sicut spine custodiunt vineam a latronibus materialibus. Nota quod est multiplex generatio sive nativitas, scilicet generatio culpe, generatio nature, generatio doctrine, generatio gratie, generatio glorie. Prima est in utero, secunda est ex utero tertia in Evangelio, quarta in Baptismo, quinta erit in iudicio. De prima dicitur Eph. 2.a. Omnes nascimur filii ire. Et Mt. 3.b. Genimina viperarum quis demonstravit vobis fugere a ventura ira ? De secunda dicitur in Ps. 77. Qui nascentur enarrabunt filiis suis, ut cognoscat generatio altera, a prima scilicet tertia dicitur in Ps. 99. Generatio et generatio laudabunt opera tua. Et iterum. In generatione et generationem veritas eius. De quarta dicitur Iob. 3.a. Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu S. non potest intrare in regnum Dei. De quinta dicitur Mt. 19.d. Amen dico vobis quod vos, qui secuti estis me, in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, se debitis et vos etc. In prima nascimur peccato, in secunda nascimur mundo, in tertia nascimur Evangelio, in quarta nascimur Deo, in quinta nascimur celo. In prima est homo sperma putridum, in secunda vas stercorum, in tertia vas doctrine et potius discipline, in quarta vas gratie, in quinta vas glorie. Prima est tantum malorum, secunda et tertia bonorum pariter et malorum, quarta tantum bonorum, quinta beatorum. Quamlibet istarum generationum transcendit generatio Christi. De qua dicitur Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ; Primam transcendit, quia sine peccato conceptus. Unde Ps. 14. Qui ingreditur sine macula {3. 144va} et operatur iustitiam. Secundam transcendit, quia clauso matris utero exivit. Unde Ez. 44.a. Porta hec clausa erit principi et non aperietur. Tertiam transcendit, quia Evangelium non solum ore docuit, sed opere adimplevit et legem simul cum Evangelio observavit. Unde Mt. 5.b. Non veni legem solvere, sed adimplere. Unde et baptizatus fuit simul et circumcisus.
marg.| Quartam transcendit, quia non tantum baptismum accepit, sed etiam baptismo efficaciam contulit. Unde Ioannes Baptista dixit ei. Ego a te debeo baptizari et tu venis ad me Mt. 3.d. Quintam transcendit quia non exspectavit generalem resurrectionem sed post diem tertium resurrexit cum gloria. Unde 1Cor. 15.c. Nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitie dormientium.
marg.| {a} Et adulterine plantationes] id est adulteri qui malo exemplo plantant alios in peccato, vel filii id est imitatores eorum, qui plantantur ab illis.
marg.| {b} Non dabunt ] etc. id est non figent cogitationes suas ad desideria sursum in celo sed deorsum in terra, sicut faciunt boni, de quibus dicitur Ier. 17.b. Erit quasi lignum quod transplantatum est super aquas quod ad humorem mittit radices suas.
marg.| {c} Nec stabile ] etc. quia in Christo qui stat immobilis in eternum non sunt fundati per fidem, spem et caritatem, sed in mundo qui transit et concupiscentia eius, 1Io. 2.c. Vel sic :
marg.| {a} Adulterine plantationes] id est hereticorum discipuli, in errore plantati.
marg.| {b} Non dabunt radices altas] id est firmas, sed facile eradicabiles. Unde exponendo subdit.
marg.| {c} Nec stabile ] etc. quia facile vento unius persecutionis decident, vel examine extremi iudicii cito deficient. Et hoc est quod dicitur Mt. 15.b. Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus, eradicabitur.
marg.| {d} Et si in ramis ] etc. ipsi heretici, vel eorum Discipuli, quas per plantationes accipimus id est si ad horam in suis doctrinis, vel operibus florere et fructificare visi fuerint, aut a divitiis, vel honoribus,
marg.| {e} Infirmiter posite] sine firmitate fidei, spei et caritatis.
marg.| {f} A vento] superbie.
marg.| {g} Commovebuntur] ad sui ostensionem et bonorum conculcationem,
marg.| {h} Et a nimietate ventorum] id est multiplici incursu sive impetu tentationum, vel persecutionum,
marg.| {i} Eradicabuntur] id est penitus a suo statu evellentur. Is. 64.c. in persona istorum. Cecidimus quasi folium universi, iniquitates nostre quasi ventus abstulerunt nos.
marg.| {k} Confringentur enim ] etc. id est doctrina eorum in perfecta caritate, vel operibus bonis non consummata, cito destruetur. Unde Is. 18.c. Immatura perfectio germinavit, precidentur ramusculi eius falcibus et que derelicta fuerint abscindentur.
marg.| {l} Et fructus illorum] id est expositiones sive sensus hereticorum.
marg.| {m} inutiles] erunt [et acerbi id est pravi et venenosi.
marg.| {n} Ad manducandum] id est ad credendum, vel intelligendum Ez. 18.a. Patres comederunt unam acerbam et dentes filiorum obstupescunt, Dt. 32.e. Uva eorum uva fellis et botrus amarissimus.
marg.| {o} Et ad nihil apti] nisi ad subversionem audientium. Vel sic
marg.| {l} Fructus eorum ] etc. id est opera malorum inutilia sunt et amara ad imitandum, imo mortifera. Unde Is. 59.a. Ova aspidum ruperunt et tela aranee texuerunt, qui comederit de ovis eorum morietur. Aliqui codices habent [Adulterina etc.
marg.| Sed male habent : decepti enim fuerunt, qui sic transtulerunt per equivocationem. Moschos enim Grecum equivocum est ad plantam et ad vitulum, ut dicit Augustinus in libr.3.144vb} de doct. Christ. et ideo promoschumata quod interpretatur plantationes, ipsi transtulerunt vitulamina, qui error multos codices preoccupavit, ut dicit Augustinus Sequitur.
marg.| {p} Ex iniquis ] etc. id est hereticorum discipuli, ab eis in errore generati,
marg.| {q} Testes sunt ] etc. id est sunt probatio, vel argumentum quod illi heretici, qui deceperunt eos, merito sunt damnandi.
marg.| {r} In interrogatione sua] id est si interroges eos, vel in die iudicii, quando iudex interrogabit et examinabit dicta et facta singulorum. De hoc videtur dicere Eccl. 41.b. De Patre iniquo conqueruntur filii, quoniam propter illum sunt in opprobrio. Vel sic intelligitur de omnibus malis.
marg.| {p} Ex iniquis omnes filii qui nascentur ] etc. id est opera iniquorum testificabuntur contra auctores suos in die iudicii ipsa evidentia facti : quilibet enim portabit opera sua secum ad iudicium, ut secundum ea iudicetur, non in sacco, sed in libro conscientie sue scripta, sicut dicitur, Apc. 21.d. Libri aperti sunt et alius liber apertus est, qui est liber vite et iudicati sunt mortui ex his, que scripta erant in libris secundum opera eorum. De istis filiis dicitur Eccl. 41.b. Filiorum peccatorum peribit hereditas et cum semine illorum assiduitas opprobrii. Ita est de malis.
marg.| {s} Iustus autem] id est qui de seipso iustitiam facit Deo, sibi et proximo.
marg.| {t} Si morte preoccupatus fuerit] id est antequam etas exigatur, moriatur, vel si antequam perfecerit quod bene inceperit.
marg.| {u} In refrigerio erit] id est in quiete. Unde Apc. 7.d. Hi sunt, qui venerunt ex magna tribulatione et laverunt stolas suas in sanguine agni et dealbaverunt eas, ideo sunt ante Thronum Dei et serviunt ei die ac nocte in templo eius et qui sedet super Thronum habitat super illos, non esurient neque sitient amplius, neque cadet super illos sol, neque ullus estus. Et hoc est quod dicit Ps. 65. Transivimus per ignem et aquam et eduxisti nos in refrigerium. Si quid autem perficiendum est in eis, perficietur ab inhabitatore suo Spiritu Sancto dicit Augustinus Sed posset quis querere, quomodo erit iustus in refrigerio, si non compleverit dies suos ? Respondet auctor quod non etas temporis, sed maturitas mentis laudabilis est apud Deum : sicut enim mentis iustitia, temporis supplet defectum ita Maturitas morum redimit annositatem temporum. Non est igitur mirandum si iustus in refrigerio erit, quandocumque moriatur, sive cito, sive sero.
marg.| {x} Senectus enim venerabilis est] apud Deum et Angelos eius et que.
marg.| {y} Non diuturna ] etc. quasi diceret senectus iusti venerabilis est non quia diuturna, sed quia moribus comprobata. Unde Seneca dicit : Vita hominis se habet ut fabula, quia numquam longa, sed qualis sit attenditur. Et est mirabilis antithesis. De malis enim, sup. 3.d. dictum est quod si longe vite fuerint in nihilum computabuntur et sine honore erit novissima senectus illorum et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem et ita in neutro statu bene continget eis sive diu vivant, sive cito moriantur. Hic totum contrarium dicit iusto, quia si preoccupatus fuerit morte, in refrigerio erit, si diu vixerit, venerabilis est senectus eius, non tamen quia diuturna, sed quia virtutibus plena.
marg.| {z} Cani sunt ] etc. id est loco canorum sunt ei : ille enim bene canus est, qui bene sensatus est. Sensus ergo sunt cani hominis interioris, quia sicut cani corporis nascuntur calore naturali frigescente, ita cani spirituales, qui ornant caput hominis interioris id est mentem oriuntur incentivo vitiorum cessante.
marg.| {a} Et etas ] etc. id est sine macula peccati alicuius quasi diceret ille bene est senex qui est mundus et simplex. Senectus ergo ista venerabilis in duobus consistit, in sensu sapientie et munditia vite. Unde Eccl. 25.a. Quam speciosa veteranis sapientia et gloriosus intellectus et consilium, corona senum peritia multa et gloria illorum timor Domini.
marg.| {b} Placens Deo] est [factus dilectus id est amicus, quasi diceret, ille placet Deo, quia factus est amicus eius. Et bene dicit, factus dilectus, quia a se non habet homo, ut sit amicus vel dilectus Deo, sed a gratia.
marg.| {c} Et vivens] vita gratie.
marg.| {d} Inter peccatores] id est in medio prave et perverse nationis.
marg.| {e} Translatus est] ad vitam glorie, quasi diceret, quia bene vixit inter peccatores, translatus est inter cives celestes, spe, vel re, sicut dicitur 1Io. 3.c. Nos scimus quia translati sumus de morte ad vitam, quoniam diligimus fratres.
marg.| {f} Raptus est] de mundo ad celum.
marg.| {g} Ne malitia mutaret intellectum eius] Mala enim affectio nimis inclinat ad se intellectum et ab eo quod bonum, declinare eum facit ad id quod malum est.
marg.| {h} Aut ne fictio] discipline. De qua dictum est supra 1.b. Spiritus S. disciplina effugiet fictum. Vel   Fictio id est hereticorum sive hypocritarum simulatio.
marg.| {i} Deciperet animam illius] De qua dicit Dominus Mt. 7.c. Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Sed numquid posset Dominus iustum illesum conservare inter peccatores, qui Loth servavit in Sodomis salvum ? Gn. 19.d. Et {3. 145ra} Susannam inter nequam presbyteros. Dn. 13.g. Et discipulos suos misit quasi oves in medio luporum. Mt. 10.b. Pro quibus etiam rogavit Patrem, non ut tolleret eos de mundo, sed ut servaret eos a malo Io. 17.c. Non est ergo sufficiens causa que hic dicitur. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius. Sol. Hec dictio [ne
marg.| non ponitur causaliter, sed consecutive. Et est sensus. Raptus est iustus de hac vita et hoc consecutum est quod malitia non mutavit intellectum eius. Vel potest teneri causaliter. Et est sensus. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius id est mutare posset. Unde 2Pt. 2.b. Novit Deus pios de tentatione eripere, iniquos autem in die iudicii cruciandos reservare. Triplici autem causa tolluntur iusti de hoc mundo. Propter suam dignitatem, quia meruerunt. Unde Apc. 3.a. Ambulabunt mecum in albis quoniam digni sunt. Item propter mundi indignitatem, quia mundus non est dignus talibus habitatoribus propter suam malitiam. Is. 57.a. Colliguntur viri misericordie, quia non est qui intelligat : a facie enim malitie collectus est iustus Et Hbr. 11.g. Quibus dignus non erat mundus. Item propter securitatem. Unde hic. Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius. Et posset aliquis querere, quomodo malitia posset mutare intellectum iusti, aut fictio decipere animam eius ? Et ipse respondet.
marg.| {a} Fascinatio ] etc. id est sequentem nugas. id est qui non solum nugaces, sed nugaciter emphatice.
marg.| {b} Obscurat bona] naturalia et gratuita in simplicibus, quos adulando, vel decipiendo corrumpit. 1Cor. 15.d. Corrumpunt bonos mores colloquia prava. Fascinatio dicitur quodlibet prestigium, quo perstringuntur oculi videntium, ut nihil videant vel talem non videant, qualis est res. Cantor Parisiensis bone memorie dicebat ; quod fascinatio est proprie quedam ustio radii visibilis procedentis ex corde invidentis, in faciem quem respicit ad nauseam cogentis, ut cibum retinere non possit. Unde dicit Glossa quod invidus Grece dicitur fascinator. Fascinare igitur est invidendo corrumpere. Et sic accipitur Gal. 3.a. ubi dicitur : O insensati Galate, quis vos fascinavit non obedire veritati ? Et Eccl. 18.c. datus indisciplinati tabescere facit oculos. Raban. dicit quod hac sententia notatur generalis lascivia reproborum, sed manifestius astutia hereticorum, qui pravis doctrinis et cupiditate nociva avertunt sensum hominis a tramite veritatis : fascinat enim et gravat qui adulando impedit, vel laudando decipit.
marg.| {c} Et inconstantia concupiscentie] id est inconstans concupiscentia.
marg.| {d} Transvertit ] etc. id est qui est sine malitia et sine plica quod fit quando invalescente concupiscentia caro spiritui dominatur. Iuxta illud Ps. 40. Universum stratum eius versasti in infirmitate eius. Signanter autem dicit, inconstantia concupiscentie, quia huiusmodi homines dum in temporalibus venantur felicitatem, quam non inveniunt in uno, querunt in alio. Unde dicuntur naves Tharsis id est gaudii temporalis, quia modo huc, modo illuc explorando discurrunt quod est peccatum peccati. Lam. 1.c. Peccatum peccavit Hierusalem, propterea instabilis facta est.
marg.| {e} Consummatus in brevi ] etc. Hoc respicit quod supra dixerat de iusto. Iustus autem si morte preoccupatus fuerit, in refrigerio erit, quia   consummatus cari tate brevi   tempore explevit multa tempora quia maturitas morum supplevit diuturnitatem temporum. Vel
marg.| {f} Explevit tempora multa] id est tantum meruit illo brevi tempore quo vixit, quantum alius multis temporibus vivens. Unde Apostolus monet Eph. 5.d. Vide te fratres quomodo {3. 145rb} caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Vel sicut dicit Rabanus in priore comate perfidiam hereticorum expressit, hic vero exprimit gloriam Martyrum, qui in brevi tormento laudabilem expenderunt vitam, sed ipsa mors fuit eis etas annosa, que eis peperit vitam eternam. Et est sensus secundum eum.
marg.| {e} Consummatus in brevi] tormento.
marg.| {f} Explevit multa tempora] quoad perfectionem et meritum premii. Sicut de Christo legitur Hbr. 5.c. Et quidem cum esset filius Dei, didicit ex his, que passus est obedientiam et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis eterne. Sed quare hoc ?
marg.| {g} Placita enim erat Deo anima eius] id est Martyris vel cuiuslibet iusti. De quo supra actum est.
marg.| {h} Propter hoc properavit] Deus [educere illum
marg.| iustum.
marg.| {i} De medio iniquitatum] id est de medio prave et perverse nationis huius quod omnes sancti desiderant. Unde Ps. 145. Educ de carcere animam meam Rm. 7.d. Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius ? supra dixit Philo de viro iusto quomodo, se eduxerit modo dicit quod Dominus eum educit. Utrumque verum est quod Dominus educit, interfici permittendo, gratiam merendi conferendo, a miseriis liberando et ipsemet educit se voluntarie consentiendo et gratie cooperando educit desiderando. Unde Ct. 4.b. dicit sponsus. Veni de Libano id est de mundo sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis. Et Ier. 1.b. Recedite de medio Babylonis et de terra Chaldeorum egredimini.
marg.| {k} Populi autem] id est persecutores, qui sunt de civitate Diaboli.
marg.| {l} Videntes] penam iustorum hic.
marg.| {m} Et intelligentes] fut  u ram gloriam eorum, que pro illa pena preparata est eis a Domino.
marg.| {n} Nec ponentes in precordiis] id est in corde suo.
marg.| {o} Talia] scilicet.
marg.| {p} Quoniam] id est quod
marg.| {q} Gratia Dei] subveniens, peccata dimittens.
marg.| {r} Et misericordia] id est gratia concomitans sive subsequens a penis et miseriis eripiens est.
marg.| {s} In sanctos eius] in presenti.
marg.| {t} Et respectus] eterne retributionis, erit in futuro.
marg.| {u} In electos illius] quando consumet illos in gloria.
marg.| {x} Condemnat autem iustus ] etc. Dupliciter legitur hoc, de presenti et de futuro. De presenti sic.
marg.| {y} Iustus mortuus] id est quilibet Martyr interfectus, qui antonomastice dicitur iustus, quia totum impendit se Deo.
marg.| {x} Condemnat impios vivos] Et est occasio materialis damnationis eorum : nam propter quod occiderunt eum, hic condemnabuntur. Vel de futuro.
marg.| {x} Condemnat autem] id est iudicabit. Unde Apc. 18.b. Reddite illi sicut et ipsa reddidit et duplicate duplicia secundum opera eius. Vel
marg.| {x} Condemnat iustus mortuus vivos impios] sola recordatione, qua recogitant quod illum iniuste occiderunt. Unde Is. 19.c. Erit terra Iuda Egypto in pavorem.
marg.| {z} Et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti] condemnat supple, Inde enim cumulatur pena iniustorum, ex eo quod diutius vivunt, nec tamen convertuntur ad exempla iustorum. Unde Gregorius Longe melius esset, ut flagitiis quibus terminum voluntas non ponit. vel necessitas finem ponat : vident enim exempla sanctorum, nec convertuntur, ideoque gravius punientur.
marg.| {a} Videbunt enim] ipsi persecutores.
marg.| {b} Finem] scilicet, mortem.
marg.| {c} Sapientis] id est Martyris sive iusti cuiuslibet.
marg.| {d} Et non intelligent] propria malitia excecati, vel felicitate terrena.
marg.| {e} Quid cogitaverit de illo Deus] scilicet quod ei daturus sit vitam eternam, quem ita cruciari permisit.
marg.| {f} Et quare munierit illum Dominus] armis virtutum. De qua munitione dicit Apostolus. Eph. 6.c. State succincti lumbos vestros in veritate, induti lorica iustitie et calceati pedes in preparationem Evangelii pacis in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere et galeam salutis assumite et gladium spiritus quod est verbum Dei.
marg.| {g} Videbunt] persecutores iustum mori.
marg.| {h} Et contemnent illum] quasi cadaver mortuum.
marg.| {i} Illos autem Dominus irridebit] id est dignos irrisione monstrabit in iudicio, quando quod sibi sperabant prodesse, invenient nocuisse. Unde Ps. 36. Qui habitat in celis, irridebit eos. Et alibi. Dominus autem irridebit eum, quoniam prospicit quod venit dies eius et Prv. 1.c. Vocavi et renuistis, extendi manum meam et non fuit qui aspiceret, despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis, ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis id quod timebatis advenerit. De hoc dicitur Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis et qui spernis, nonne et ipse sperneris ? cum consummaveris depredationem, depredaberis, cum fatigatus desieris contemnere contemneris. Unde et hic sequitur.
marg.| {3. 145va} {a} Et erunt post hec] id est postquam alios contempserint, veli post hanc vitam.
marg.| {b} Decidentes sine honore] id est sine obsequio Angelorum quod habent iusti, immo sicut olera herbarum cito decident.
marg.| {c} Et in contumelia] id est in confusione erunt.
marg.| {d} Inter mortuos] id est damnatos.
marg.| {e} In perpetuum] id est sine fine. Quod est contra originem, qui promittit post mille annos propitiationem damnatis. Sed quomodo fiet istud, ut tam potentes, ita decidant, bene dicit. Philo.
marg.| {f} Quoniam] Dominus [dirumpet illos id est a vita ista evellet.
marg.| {g} Inflatos] vento superbie.
marg.| {h} Sine voce] excusationis, aut defensionis, quia non erit tunc locus excusationi vel defendendi se Mt. 22.b. Amice quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem, At ille obmutuit.
marg.| {i} Et commovebit illos a fundamentis] id est a terrenis divitiis, in quibus fundati erant et quas stabiles putabant. Unde Iob. 22.c. Sublati sunt ante tempus suum et fluvius subvertit fundamentum eorum, qui dicebant, recede a nobis, Vel
marg.| {i} Commovebit illos a fundamentis] id est a cogitationibus.
marg.| {k} Et usque ad supremum] operum   desolabuntur id est a minimo peccato quod commissum est in cogitatione, usque ad ultimum quod commissum est in opere examinabuntur et punientur. Sicut enim a planta pedis usque ad verticem non fuit in eis sanitas ut dicit Isaias, 1.b. ita a minimo peccato usque ad maximum, nullum relinquetur impunitum. Unde Ez. 26.a. Dissipabunt muros Tyri et destruentur turres eius, radam pulverem ex ea id est minima peccata etiam cogitationum puniam. Adhuc tolerabile esset hoc, si haberent aliquam consolationem aliquando, sed nullam habebunt. Unde subdit.
marg.| {l} Et erunt gementes] in penis, quia nulla consolatione relevabuntur.
marg.| {m} Et memoria eorum peribit] vel [periet
marg.| in eternum apud Deum quoad miserendum et apud homines quoad compatiendum, vel pro eis intercedendum, quia nec Deus de cetero miserebitur eorum, nec sancti compatientur, aut orabunt pro eis.
marg.| {n} Venient ] etc. id est agnoscent quid fecerint, vel quid facere noluerint conscientia sua accusante eos. Sicut pueri vocati a magistro ad emendationem incipient cogitare de versibus suis, quos non fecerunt, vel quos male fecerunt, ita impii qui modo dissimulant peccata sua et nolunt cogitare de eis ad dolendum, ad confitendum, ad satisfaciendum, tunc velint nolint memores erunt omnium ad eorum confusionem. Tunc dicetur eis. Quem fructum habuistis tunc in illis in quibus nunc erubescitis ? Rm. 6.d.
marg.| {o} Et traducent ] etc. id est propter iniquitates suas traducent in ignem eternum. Vel [traducent etc.
marg.| stantes quasi adversarii ex adverso accusantes eos. Opera enim illorum sequuntur illos. Apc. 14.c. Vel [Traducent etc. id est propalabunt sicut sup. 2.c. dictum est. Factus est nobis in traductionem cogitationum nostrarum id est manifestationem. Et hoc merito quia non traduxerunt hic eas per confessionem.
marg.| {p} Ex adverso] id est contra se, sed potius gloriantes de ipsis. De quibus Ps. 51 :"Quid gloriaris in malitia quia potens es in iniquitate".



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_4)

Notes :