Hugo de Sancto Caro

Capitulum 11

Numérotation du verset Sap. 11,1 

Direxit opera eorum1
1 eorum] illorum ΩP Weber
in manibus prophete sancti.
Numérotation du verset Sap. 11,2 

2 Iter fecerunt per deserta
2 Iter] hic incip. cap. 11 Ω ΩP
que non habitantur3 et in locis desertis fecerunt4 casas.
3 habitantur] inhabitabantur ΩP Weber |
4 desertis fecerunt] secretis fixerunt Weber, desertis fixerunt ΩP |
Numérotation du verset Sap. 11,3 

Steterunt contra hostes
et de inimicis se5 vindicaverunt.
5 se] suis ΩP ( (hapax) )
Numérotation du verset Sap. 11,4 

Sitierunt et invocaverunt te et data est illis aqua de petra altissima6
6 aqua - de petra altissima ΩP Rusch ] inv. Weber
et requies
sitis7 de lapide duro.
7 sitis] siti Φ ΨD ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,5 

Per que enim penas passi sunt inimici illorum
a defectione potus sui in eis cum abundarent filii Israel letati sunt8.
8 a defectione... letati sunt ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 11,6 

Per hec cum illis
deesset9 bene cum illis actum est.
9 deesset] deessent ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,7 

Nam pro fonte10 sempiterni fluminis
10 fonte] + quidem ΩP Weber
humanum sanguinem
dedisti iniustis.
Numérotation du verset Sap. 11,8 

Qui11 cum minuerentur12 in traductione13 infantium14 occisorum
11 Qui] quin G, quo Z* Σ |
12 cum minuerentur plerique codd. edd. Amiatinus S Λ Φ ΘM (al.) ΩP Rusch Clementina ] cum invenirentur Θ, comminuerentur G M X Y T W* ΠH Weber, conmonerentur Cava Z Σ ΘM (al.) |
13 in traductione ΩP] in traductionem L S* Σ , introductione W |
14 infantium Amiatinus Cava M Q S² W X Y Z² ΛL ΨD Ω ΩP Rusch edd.] infantum Weber |
dedisti illis15 abundantem aquam
15 illis Cor3 (Rabanus) Rusch Weber ] eis Ω M ΩP, enim praem. ΩS*, + autem Z Σ | dedisti illis] illis autem dedit inv. Z* Σ
insperate16
16 insperate ΩP] inspirate Cava G* L S* T* W X Σ, + salutis X T ΣT² ΛL Γ
Numérotation du verset Sap. 11,9 

ostendens per sitim que tunc fuit quemadmodum tuos exaltares
et adversarios
illorum necares.
Numérotation du verset Sap. 11,10 

Cum enim temptati sunt et quidem cum misericordia disciplinam
acceperunt17 scierunt18
17 acceperunt] accipientes Weber |
18 scierunt Rusch Weber ] scientes ΩP ( (hapax) ), steterunt ΨD |
quemadmodum cum ira iudicati impii19 tormenta paterentur.
19 impii] + et ΩP
Numérotation du verset Sap. 11,11 

Hos
quidam20 tamquam pater monens probasti illos autem
20 quidam] quidem ΩP Weber
tamquam durus rex interrogans condemnasti.
Numérotation du verset Sap. 11,12 

Absentes enim et presentes similiter torquebantur.
Numérotation du verset Sap. 11,13 

Duplex enim illos acceperat tedium et gemitus cum memoria preteritorum.
Numérotation du verset Sap. 11,14 

Cum enim audirent per sua tormenta bene secum agi commemorati sunt Dominum admirantes21 in22 finem23 exitus24.
21 admirantes plerique codd. ΩP Rusch ] admirantur Cava , ammirati sunt ΓM, mirantes S * ΘH, et praem. M S Y Z² Φ ΘH ΨD, om. om. Weber ( G T* X ) |
22 in ΩP ] om. Cava Σ Weber (G T* X) |
23 finem] fine ΛL ΩP, om. Weber ( G T* X ) |
24 exitus Amiatinus Cava M S Z Σ Λ Φ ΩP edd. Rusch ] om. Weber (G T* X) |
Numérotation du verset Sap. 11,15 

Quem enim in expositione prava proiectum deriserunt in finem eventus mirati sunt. Non similiter iustis faciens
Numérotation du verset Sap. 11,16 

pro cogitationibus autem insensatis
iniquitates illorum.
Quod quidam errantes colebant mutos25 serpentes
25 mutos CorS3 Rusch Weber ] multos CorS3*
et bestias supervacuas
immisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam
Numérotation du verset Sap. 11,17 

ut scirent quia per que peccat quis per hec et torquetur.
Numérotation du verset Sap. 11,18 

Non enim impossibilis erat omnipotens manus tua
que creavit orbem terrarum ex materia invisa
immittere illis multitudinem ursorum
aut audaces leones
Numérotation du verset Sap. 11,19 

aut novi generis ira plenas et26 ignotas bestias aut vaporem ignium27 spirantes
26 et Rusch Weber ] aut Amiatinus Q Y Z² Φ ΘAM ΨD ΩP, om. Clementina |
27 vap. ignium Ω M ΩJ ΩS *(rubr. sublin.) Rusch Clementina ] vap. igneum Cor1 (Rabanus) ΩP Weber , inv. ΩP |
aut odorem fumi proferentes
aut horrendas ab oculis
scintillas emittentes
Numérotation du verset Sap. 11,20 

quarum non solum lesura poterat illos exterminare sed et aspectus per timorem occidere.
Numérotation du verset Sap. 11,21 

Nam28 et sine his uno spiritu poterant occidi29
28 Nam] Sed ΩP Weber |
29 poterant occidi] inv. ΩP Weber |
persecutionem passi ab ipsis factis suis et dispersi per spiritum virtutis tue sed omnia in30 mensura et numero et pondere disposuisti.
30 in ΩP Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 11,22 

Multum enim valere tibi soli superat semper
et virtuti brachii tui
quis resistet ?
Numérotation du verset Sap. 11,23 

Quoniam tamquam momentum statere
sic est ante te31 orbis terrarum et tamquam gutta roris antelucani qui32 descendit in terram
31 est - ante te] inv. ΩP Weber |
32 qui] que ΩP Weber |
Numérotation du verset Sap. 11,24 

et33 misereris omnium quoniam omnia potes et dissimulas peccata hominum propter penitentiam.
33 et] sed ΩP Weber
Numérotation du verset Sap. 11,25 

Diligis enim omnia que sunt et nihil odisti eorum34 que fecisti nec enim odiens aliquid35 constituisti36 aut fecisti37.
34 eorum W Ω Rusch Clementina ] horum ΩP Weber | odisti eorum] inv. Ω M Ed1530 ( horum) |
35 aliquid] + quod ΨD |
36 nec... constituisti] om. T |
37 aut fecisti Cor1 Q² S X Y Z² Φ ΨD Ω M ΩJ ΩS ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 11,26 

Quomodo autem posset aliquid permanere nisi tu voluisses aut quod a te vocatum non esset conservaretur ?
Numérotation du verset Sap. 11,27 

Parcis autem omnibus quoniam tua sunt Domine qui animas amas.

Capitulum 11

Numérotation du verset Sap. 11,1 
marg.| Steterunt contra hostes ] etc. Quomodo venerint filii Israel de Egypto in desertum, ducente eos sapientia, dictum est supra in capitulo precedenti. Nunc que et qualia sustinuerunt in deserto, ostendit Philo, dicens.
marg.| {d} Steterunt ] Israelite.
marg.| {e} Contra hostes ] Amalech et alios, Ex. 17.c.
marg.| {f} Et de inimicis se vindicaverunt ] ut legitur Ibid. Nm. 25. de Madianitis.
marg.| {g} Sitierunt ] filii Israel in deserto.
marg.| {h} Et invocaverunt te ] qui omnia potes, Moyses et Aaron.
marg.| {i} Et data est illis aqua de petra altissima ] id est abundantissima, Nm. 20.b.
marg.| {k} Et requies sitis de lapide duro ] id est aqua de lapide duro, per quam cessavit sitis eorum.
marg.| {l} Per quem enim ] etc. Commemoratis beneficiis populo Israelitico datis, revertitur auctor et narrat penas Egyptiorum, quas in morte primogenitorum et multis aliis cladibus passi sunt. Primo dicens quod cum filii Israel abundarent aquis dulcibus in Egypto, in terra Gessen1 : Egyptii ob defectum aquarum affligebantur, aquis eorum conversis in sanguinem. Et hoc est.
1 Gessen] scrips. hic et ubique, Iessen Edd.
marg.| {s} Per que enim penas passi sunt inimici illorum ] id est Egyptii.
marg.| {n} A defectione potus sui in eis ] vel [in eo, cum abundarent filii Israel, letati sunt per hec, cum illis deessent, bene cum illis actum est
marg.| Ita construe. Data est aqua filiis Israel de petra altissima. Et merito.
marg.| {l} Per que enim ] id est per aquas, per quas.
marg.| {m} Penas passi sunt inimici illorum ] id est Egyptii.
marg.| {n} A defectione potus sui ] id est ob defectum aquarum ad potandum.
marg.| {s} Per hec ] id est per eas aquas.
marg.| {n} Bene actum est cum illis ] id est cum filiis Israel.
marg.| {t} Cum illis deessent ] id est Egyptiis.
marg.| {q} Filii Israel letati sunt cum abundarent in eis ] aquis, vel in eo potu, quia cum omnes aque Egypti converse essent in sanguinem, in terra Gessen, ubi erant filii Israel, aque {3. 158rb} dulces et clare inveniebantur abundanter, Exodi 7.d.
marg.| Vel sic.
marg.| {l} Per que penas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui ] id est per aquas, quibus deficientibus ad potum puniti sunt Egyptii.
marg.| {s} Per hec bene actum est cum illis ] id est cum filiis Israel.
marg.| {t} Cum deessent illis ] id est filiis Israel aque, cum prius defuissent eis in deserto.
marg.| {o} Et in eis ] aquis.
marg.| {p} Cum abundarent ] postea exauditi a Domino.
marg.| {r} Letati sunt ] filii Israel, quia aqua fluebat de petra. Et vere passi sunt Egyptii a defectione potus sui.
marg.| {x} Nam pro fonte sempiterni fluminis ] id est Nili, quo prius utebantur semper.
marg.| Δ
prol.| {b} Humanum sanguinem
Numérotation du verset Sap. 11,moraliter 
marg.| {d} Steterunt contra hostes ] Tres sunt hostes, contra quos stare debemus. Caro, mundus, diabolus.
marg.| Primus pugnat contra nos duplici manu, gula et luxuria. Sed primam manum amputare debemus per abstinentiam, secundam per continentiam.
marg.| Secundus similiter pugnat duplici manu, ambitione bonorum et amore parentum. Sed primam amputat timor iudicii ; nam iudicium durissimum fiet in his, qui presunt, sup. 6.b. Et secundam amputat amor Christi. Iuxta illud Mt. 10.d. Qui amat patrem, aut matrem plus quam me, non est me dignus.
marg.| Tertius hostis pugnat similiter duplici manu, occulta suggestione et aperta impugnatione. Primam evadimus per prudentiam, que metitur rerum exitus ; secundam vincimus, per patientiam ; que fortiter sustinet hostis ictus. In verbo standi, significatur perseverantia. Dicit ergo de Martyribus et penitentibus.
marg.| {d} Steterunt contra hostes ] perseverando usque ad mortem.
marg.| {f} Et de inimicis ] suis [se vindicaverunt
marg.| ut dictum est, expugnando.
marg.| {g} Sitierunt ] aquam sapientie, de qua Eccl. 15.a. Aqua sapientie, salutaris potabit illos.
marg.| {h} Et invocaverunt te ] Quoniam apud te est fons vite. Et Christus in bello suo sitivit. Unde dixit : Sitio, Io. 19.e. Cui propinatus est triplex potus, myrrhe, fellis et aceti. Et significat hic Christi potus triplicem amaritudinem triplicis tentationis. Potus myrrhe est tentatio avaritie, que nimiam habet amaritudinem. Potus fellis est tentatio carnis, que sub specie dulcedinis amaritudinem tenet mortiferam. Potus aceti est ambitio seculi, que dentes stupescere facit. Hos potus gustat, qui tentatur ; sed bibit qui succumbit. Dominus autem cum gustasset, noluit bibere, dans nobis exemplum, ut similiter faciamus. Gustare necesse est, quia necesse est, ut veniant scandala tentationum ; sed bibere prohibemur. Prv. 1.b. Fili, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. Contra hunc triplicem potum mortiferum, dedit nobis Dominus in passione triplicem potum salutiferum. Primum in sudore sanguinis, secundum in aqua lateris, tertium in effusione lacrimarum. Sudorem sanguinis, contra estum avaritie. Aquam lateris, contra ardorem carnis. Lacrimarum effusionem, contra seculi ambitionem.
marg.| {i} Et data est illis aqua de petra altissima et requies sitis de lapide duro ] Christus petra est, 1Cor. 10.a. Petra autem erat Christus.
marg.| Item Christus lapis est. Unde Ps. 117 Lapidem, quem reprobaverunt edificantes, hic factus est in caput anguli. Petra duritatem habet, sed lapis politionem. Unde Christus in passione petra fuit, in resurrectione lapis durissimus Aqua de petra tibi datur, cum cogitans de Christi passione compateris. Aquam de lapide bibis, si cogitans gaudia resurrectionis resurgenti congratularis. Igitur aqua de petra, est aqua doloris et compassionis ; sed aqua de lapide est aqua gaudii et exultationis.
marg.| Prima est aqua Marath, que ligno posito dulcorata est, Ex. 15.d.
marg.| Secunda est aqua de cisterna Bethleem, quam sitiebat David 2Rg. 23.c. De prima dicitur : Super aquam refectionis educavit me. De secunda dicitur Io. 4.b. Qui biberit de aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in eternum.
marg.| Vel aqua de petra est consolatio de consideratione humanitatis, aqua de lapide duro, est consolatio vel gaudium de contemplatione divinitatis.
marg.| {l} Per que enim penas passi sunt inimici illorum a defectione potus sui et in eis, cum abundarent filii Israel, letati sunt, per hec cum illis deessent bene actum est ] Per penas, quas Christus in Cruce sustinuit, Iudei defecerunt a potu gratie et sacre Scripture. Unde Mt. 21.d. Auferetur a vobis Regnum Dei et dabitur genti facienti fructum
marg.| * eius.
marg.| {3. 158va} Δ
marg.| {b} Humanum sanguinem dedisti iniustis ] aquis Nili versis in sanguinem. Vel sic. Bene actum est cum illis id est cum Israelitis, in eo, in quo puniti sunt Egyptii.
marg.| {a} Nam pro fonte sempiterni fluminis ] id est loco aquarum petre Oreb, que sequebantur eos per desertum tamquam fluvius sempiternus id est semper fluens.
marg.| {b} Humanum sanguinem dedisti iniustis ] id est Egyptiis.
marg.| {c} Qui cum minuerentur ] etc. Ostenso quod bene actum est cum Israelitis, in eo in quo Egyptii sunt uniti, ostendit auctor quam bene actum est cum ipsis, in eo in quo male actum est prius cum eisdem, quia in recompensatione parvulorum suorum, quos Pharao necari fecit, dedit eis Dominus aquam insperatam, ut non morerentur siti. Et hoc est.
marg.| {c} Qui ] Israelite.
marg.| {d} Cum minuerentur in traductione infantium occisorum ] quos Pharao iussit necari, Ex. 2.c. Quorum nece imminutus est numerus Hebreorum, quia si non essent occisi parvuli, plures essent filii Israel exeuntes de Egypto. In recompensatione autem huius mali.
marg.| {e} Dedisti illis ] id est Israelitis.
marg.| {f} Abundantem aquam insperate ]  Nm. 20.b. nam nisi habuissent, morerentur siti.
marg.| {g} Ostendens per sitim, que tunc fuit ] in deserto.
marg.| {h} Quemadmodum tuos exaltares ] succurrendo illis, quos prius humiliaveras in defectu aque.
marg.| {k} Et adversarios eorum necares ] siti in Egypto, vel submersione in mare rubrum. Per hoc, inquam, ostendisti quod sicut filios Israel, quos prius humiliaveras in siti, postmodum exaltasti dando aquas ; ita tuos quos hic humiliari et affligi permittis, exaltabis in futuro, cum torrente voluptatis tue potabis eos ; et adversarios id est persecutores eorum necabis siti eterna. Vel sic expone litteram.
marg.| {c} Qui ] scilicet Egyptii.
marg.| {d} Cum minuerentur in traductione infantium ] id est in morte primogenitorum suorum [occisorum
marg.| ab Angelo exterminatore.
marg.| {e} Dedisti illis ] id est filiis Israel.
marg.| {f} Abundantem aquam insperate ]  Nm. 20.
marg.| {g} Ostendens per sitim, que tunc fuit ] filiis Israel in deserto eam extinxisti.
marg.| {h} Quemadmodum tuos ] quos prius humiliari permittis.
marg.| {i} Exaltares ] id est exaltabis.
marg.| {k} Et adversarios illorum necares ] id est necabis.
marg.| {l} Cum enim tentati sunt Israelite ] id est afflicti ab Egyptiis.
marg.| {m} Et quidem cum misericordia disciplinam ] id est correctionem.
marg.| {n} Acceperunt ] quasi donum, quasi dicat : indignatio tua misericorditer conversa est eis in indignationem. Iuxta illud Ps. 59. Iratus est et misertus est nobis.
marg.| {o} Scierunt ] ipsi filii Israel id est experimento cognoverunt.
marg.| {p} Quemadmodum cum ira iudicati impii ] Egyptii.
marg.| {q} Tormenta paterentur ] Pena enim Iudeorum fuit ex misericordia et ideo disciplina sive correctio dicitur ; pena Egyptiorum ex ira fuit et ideo tormentum dicitur.
marg.| {r} Hos quidem ] id est Israelitas.
marg.| {s} Tamquam pater monens ] ad correctionem.
marg.| {t} Probasti ] per penas illatas.
marg.| {u} Illos autem ] id est Egyptios, vel Chananeos.
marg.| {x} Tamquam Rex durus interrogans ] id est penis duris subiiciens.
marg.| {y} Condemnasti ] id est temporaliter et eternaliter damnasti, vel in corpore et in anima.
marg.| Δ
prol.| {a} Absentes
marg.| * eius. Per easdem penas veri filii Israel id est universi fideles letati sunt et redempti.
marg.| {a} Nam pro fonte sempiterni fluminis humanum sanguinem dedisti iniustis ] Sempiternus fluvius, Christus est, qui a patre nascendo semper fluit, qui totam irrigat Ecclesiam. Unde Gn. 2.b. Fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad irrigandum Paradisum. Fons fluminis, est misericordia Christi. De quo Ps. 35. Quoniam apud te est fons vite. Per sanguinem significatur peccatorum, Os. 4.a. Sanguis sanguinem tetigit id est peccatum peccato additum est, Item per sanguinem significatur pena.
marg.| {3. 158vb} Unde Ps. 57. Letabitur iustus, cum viderit vindictam, manus suas lavabit in sanguine peccatoris. Ergo pro fonte sempiterni fluminis, datus est sanguis iniustis Iudeis, quia per mortem Christi ipsi peccatum et penam ; nos vero misericordiam consecuti sumus. Humanus dicitur, quia non ex natura divinitatis, sed ex natura humanitatis passus est Christus.
marg.| {c} Qui cum minuerentur in traductione occisorum infantium, dedisti illis abundantem aquam insperate ] Ecce iustitia Dei et misericordia eius simul, Egyptii occiduntur et filii Israel insperate potantur, cum se derelictos putarent. Iob. 11.d. Cum te consumptum putaveris, orieris ut lucifer.
marg.| {g} Ostendens per sitim, que tunc fuit, quemadmodum tuos exaltares et adversarios illorum necares ] In hoc enim ipso quod Dominus hic suos flagellari permittit, figuratur futura eorum consolatio et damnatio impiorum. Presens enim afflictio, future serenitatis indicium est. Et e contrario presens iucunditas, future desolationis signum est. Unde Mt. 16.a. Vespere facto dicitis serenum erit, rubicundum enim est celum ; et mane, hodie tempestas, rutilat enim triste celum. Nunc celum Sanctorum, qui pro Christo affliguntur, rubicundum est ; sed crastino serenum erit. E contrario malorum celum modo rutilat, sed tempestatem futuram promittit. Ier. 25.f. Ecce in civitate, in qua invocatum est nomen meum, ego incipio affligere et vos immunes eritis ? Non eritis immunes. Ideo dicitur Ier. 49.c. Ecce quibus non erat iudicium, ut biberent calicem, bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris ; Non eris innocens, sed bibens bibes, Is. 32.c. Super humum populi mei spine et vepres ascendent, quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis.
marg.| {l} Cum enim tentati sunt ] filii Israel.
marg.| {m} Et quidem cum misericordia disciplinam acceperunt ] Sic omnes boni cum flagellantur a Domino, libenter recipiunt disciplinam, scientes se misericorditer flagellari. Sed et medicinaliter. Ideo enim hic flagellantur, ne in eternum damnentur et si quid in eis purgandum est, per flagella purgetur, Hbr. 12.b. Quem diligit Dominus, castigat ; flagellat autem omnem filium, quem recipit.
marg.| {o} Scierunt quemadmodum cum ira iudicati impii tormenta paterentur ] Notabile est hoc verbum. Electi enim non solum ex misericordia, sed cum misericordia corriguntur : mali vero cum ira et ex ira.
marg.| Unde sequitur
marg.| {r} Hos quidem tamquam pater monens probasti ] igne tribulationis.
marg.| {u} Illos autem tamquam Rex durus interrogans condemnasti ] eternaliter. Duo autem modo maxime interrogat Dominus omnes nos, timorem scilicet et honorem, Malachie 1.b.
marg.| Si ego Pater sum, ubi est honor meus ? Et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? Qui amore Dei bona faciunt, respondent prime questioni. Qui timore iudicii declinant a malo, respondent secunde. Qui autem nec amore Dei bona facit, nec timore iudicii mala declinat, concludetur, sed conclusione indissolubili. Ite, maledicti, in ignem eternum. Et hec erit disciplina et ex ira et cum ira. Sed disciplina bonorum in presenti et cum misericordia est, quia minor est exigentia meritorum. Unde Iob. 11.a. Utinam Deus loqueretur tecum et aperiret tibi labia sua, ut ostenderet tibi secreta sapientie et quod multiplex esset lex eius et intelligeres quod multo minora exigaris, quam meretur iniquitas tua. Et est ex misericordia, quia fructus multiplex cum ea datur etiam in presenti.
marg.| Primus est conversio ad Deum. Unde Ps. 34. Imple facies eorum ignominia et querent nomen tuum, Domine. Os. sexto, a. In tribulatione sua mane consurgent ad me.
marg.| Secundus est fecundatio bonorum operum, Ex. 1.b. Quanto opprimebant eos, tanto magis multiplicabantur et crescebant. Et Psalmus 134. Fulgura in pluviam fecit.
marg.| Tertius est purgatio peccatorum, Malachie 3.a. Sedebit conflans et emundans quasi argentum et purgabit filios Levi. Et in libro Prosperi : Iusto iudicio Dei datur plerumque
marg.| * pecca-
marg.| {3. 159ra} Δ
marg.| {a} Absentes enim ] quasi vere Israelitas in correctione probasti. Absentes enim. Israelite, Pharaoni.
marg.| {b} Et presentes ] id est coram Pharaone positi.
marg.| {c} Similiter torquebantur ] pena scilicet temporali tantum, velut infra dicetur.
marg.| {d} Duplex enim tedium ] id est duplex afflictio.
marg.| Unum enim tedium eis penale, non culpabile.
marg.| {e} Acceperat illos ] id est Hebreos. Et quod sit illud duplex tedium, ostendit.
marg.| {g} Et gemitus cum memoria preteritorum ] id est gemitus pro presentibus penis et recordatio preteritarum penarum. Unde dicit Interl. Preteritorum malorum recordatio et presentium tempestas.
marg.| {h} Cum enim audirent ] etc. Probat auctor quod Dominus tamquam pater monens probavit Israelitas. Cum enim audirent id est intelligerent ipsi Israelite.
marg.| {i} Per sua tormenta ] id est sibi inflicta, quia vexatio dat intellectum. Is. 28.e.
marg.| {k} Bene secum agi ]  a D omino id est iuste et misericorditer.
marg.| {l} Commemorati sunt Dominum admirantes ] consilium eius.
marg.| {n} In finem exitus ] id est post rei eventum videntes Israelite mirabilem exitum sue afflictionis, mirati sunt consilium Domini, quo punivit eos tam misericorditer et tam iuste.
marg.| {o} Quem enim ] scilicet, Moysen.
marg.| {p} In expositione prava proiectum ] id est in carecto ripe fluminis morti expositum.
marg.| {q} Deriserunt ] Israelite cum intraret ad Pharaonem tamquam ductor populi.
marg.| {r} In finem eventus ] id est post rei eventum.
marg.| {s} Mirati sunt ] consilium Dei, qui per Moysen eos eduxit, quem ipsi deriserunt prius.
marg.| {t} Non similiter iustis faciens ] ut iniustis, quia non similiter peccant. Septies enim cadit iustus et resurgit, penitendo. Prv. 24.b. Impius autem cum venerit in profundum malorum contemnit, desperando. Prv. 18.a. Vel sic ab illo loco. [Absentes etc.
marg.| quasi vere interrogans per tormenta condemnasti impios.
marg.| {a} Absentes enim ]  a f iliis Israel id est Chananei et Amalechite.
marg.| {b} Et presentes ] eis, similiter torquebantur, audita fama eorum. Unde Raab dixit exploratoribus quos miserat Iosue. Irruit in nos terror vester et elanguerunt omnes habitatores terre. Iosue 2.b.
marg.| {d} Duplex enim tedium ] id est preteritorum malorum recordatio et presentium tempestas.
marg.| {f} Illos ] scilicet, Chananeos.
marg.| {e} Acceperat ] non ipsi tedium. Per hoc innuens auctor tantum fuisse, quos illos absorbuerat, sicut dixit Raab exploratoribus. Hec audientes pertimuimus et elanguit cor nostrum nec remansit in nobis spiritus ad introitum vestrum. Iosue 2.b.
marg.| {h} Cum enim audirent ] Chananei vel Egyptii.
marg.| {i} Per sua tormenta ] id est a se filiis Israel illata.
marg.| {k} Bene secum ] id est cum filiis Israel, agi.
marg.| {l} Commemorati sunt Dominum ] ipsi Egyptii id est confessi virtutem eius dicentes. Fugiamus Israel, Dominus enim pugnat pro eis. Ex. 14.f.
marg.| {m} Admirantes in finem exitus ] populi Israelitici.
marg.| {o} Quem enim ] Dominum, vel Moysen.
marg.| {p} In expositione prava proiectum ] id est sinistra interpretatione operum eius vilem reputatum, vel in carecto ripe proiectum et expositum.
marg.| {q} Deriserunt ] ipsi Egyptii.
marg.| {r} In finem eventus ] id est finalem eventum Moysi.
marg.| {s} Mirati sunt ] Egyptii, videntes completum esse quod prius dixerat Moyses.
marg.| {t} Non similiter iustis faciens ] quasi dicat : auctor ita, Domine, illos ut pater probasti, istos ut Rex durus interrogans condemnasti, non similiter iustis faciens, ut iniustis, quia licet hic puniantur boni et mali, differenter tamen, quia bonorum pena purgatio est, vel promotio ; malorum vero pena initium condemnationis, {3. 159rb} et vindicta peccati.
marg.| {u} Pro cogitationibus autem insensatis ] id est secundum qualitates cogitationum insensatorum, sunt.
marg.| {x} Iniquitates illorum ] quia qualis est arbor, talis est et fructus. Mt. 7.c.
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Pro cogitationibus insensatis ] id est de malis cogitationibus, secute sunt.
marg.| {x} Iniquitates illorum ] hoc est, quia de Deo et Moyse male cogitaverunt Egyptii, ideo permittente Domino, secuta sunt opera mala. Unde dicit Interl. Iniquitates illorum id est prava opera, que ex cogitatione procedunt.
marg.| Vel sic.
marg.| {u} Pro cogitationibus insensatis ] id est merito cogitationum insensatorum sunt.
marg.| {x} Iniquitates illorum ] id est pena iniquitatum. Unde dicit alia Interl. Secundum duritiam suam et cor impenitens thesaurizat sibi iram in die ire. Rm. 2.a.
marg.| {y} Quare quidam ] etc. Dixerat auctor impios condemnari et torqueri, ostendit qualiter torquebantur et quare, quia muta animalia colebant, a mutis animalibus torquebantur, ut ex qualitate pene cognoscerent qualitatem culpe. Et hoc dignum erat, ut qui pro Creatore creaturam venerabantur, unde querebant auxilium, inde supplicium susciperent. Et hoc est.
marg.| {y} Quare ] id est quia.
marg.| {z} Quidam ] eorum id est Egyptiorum, vel Chananeorum.
marg.| {a} Errantes colebant ] id est quasi Deos venerabantur.
marg.| {b} Multos ] vel mutos serpentes id est Esculapium sub specie serpentis.
marg.| {c} Et bestias supervacuas ] id est arietes et canes, dicit Interl. hoc est. Iovem sub specie arietis et Mercurium sub specie canis. De quibus dicitur Rm. 1.c. Mutaverunt gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Et quia sic fecerunt, ideo.
marg.| {d} Immisisti illis multitudinem ] etc. in vindictam culpe.
marg.| {e} Ut scirent per que peccat quis, per hec et torquetur ] Sepe enim ipso instrumento sue
marg.| Δ offensionis puniuntur
marg.| * peccatoribus potestas, qua Sanctos ipsius persequantur, ut qui spiritu Dei iuvantur et aguntur, fiant per laborum exercitia clariores.
marg.| Quartus est examinatio. Unde Ps. 16. Probasti cor meum, Deus et visitasti nocte, igne me examinasti, Is. 4.b. Si abluerit Dominus sordes filiarum Sion et sanguinem Hierusalem laverit de medio eius in spiritu iudicii et spiritu ardoris.
marg.| Quintus est corrobatio. Dt. 8.d. Postquam afflixit te Dominus, ac corroboravit, ad extremum misertus est tui etc.
marg.| Sextus est defensio. Ps. 59. Da nobis, Domine, auxilium de tribulatione. Ex. 14.e. Ingressi sunt filii Israel per medium sicci maris, erat autem aqua quasi murus a dextra eorum et leva.
marg.| Septimus est eruditio. Prv. 22.c. Stultitia colligata est in corde pueri et virga discipline fugabit eam. Ier. 6.b. Secundum septuaginta. Per omnem dolorem et flagellum erudiens Hierusalem.
marg.| Octavus est humiliatio. Iob. 6.a. Sagitte Domini, in me sunt quarum indignatio ebibit spiritum meum.
marg.| Nonus est desiderium patrie. Lc. 15.d. Quanti mercenarii in domo patris mei abundant panibus, ego autem hic fame pereo ? Surgam et ibo ad patrem meum.
marg.| Decimus est coronatio. Iac. 1.b. Beatus vir, qui suffert tentationem etc. In lib. Prosperi. Quantuncumque seviant impii, melior est in hoc tempore causa iustorum, qui quanto acrius impetuntur ; tanto gloriosius coronantur.
marg.| {a} Absentes enim et presentes similiter torquebantur ] quia malos in presenti et in futuro eadem pena torquebit, scilicet vermis conscientie, qui peccantes remordet et post mortem acrius cruciabit.
marg.| {d} Duplex enim tedium ] vivendi, acceperat illos et gemitus cum memoria preteritorum. Preteritorum malorum recordatio pro quibus penam eternam exspectant et presentium tribulationum tempestas. Sequitur.
marg.| {f} Per que peccat quis, per hec et torquetur ] ut qui peccat in lingua, torquetur in ea, ut dives epulo. Lc. 16.f. Prv. 20.c. Suavis est homini panis mendacii et postea implebitur os eius calculo. Cetera non mutantur usque in finem capituli.
marg.| Ω O quam bonus
marg.| {3. 159va} Δ offensiones puniuntur peccatores. Ut Golia suo gladio est occisus 1Rg. 17.f. Aman in patibulo quod paraverat Mardocheo, est suspensus Est. 7.d.
marg.| {a} Non enim ] quasi dicat : sic puniti sunt, ut ex pena cognoscerent culpam. Nam aliter poterat eos Deus punire, si vellet.
marg.| {a} Non enim impossibilis ] id est impotens.
marg.| {b} Erat manus tua omnipotens ] id est filius.
marg.| {c} Que creavit orbem terrarum ] omnia corporalia.
marg.| {d} Ex materia invisa ] id est indistincta et informi.
marg.| {e} Immittere illis multitudinem ursorum ] qui subito devorarent eos.
marg.| {f} Aut audaces leones ] qui non timent homines.
marg.| {g} Aut novi generis ira plenas et ignotas bestias ] id est novum genus sevitiei habentes.
marg.| {h} Aut vaporem igneum ] vel ignis spirantes, ut dracones quidam.
marg.| {i} Aut odorem fumi proferentes ] ad excecandos oculos eorum.
marg.| {k} Aut horrendas ab oculis scintillas emittentes ] que videndo omnia urunt.
marg.| {l} Quarum non solum lesura poterat illos exterminare, sed et aspectus per timorem occidere ] quasi dicat : tales bestias poterat illis immittere Dominus si vellet, que solo visu tantum timorem illis incuterent, ut morerentur. Et hoc probat per locum a minori.
marg.| {m} Nam et sine his ] novi generis bestiis.
marg.| {n} Uno spiritu ] id est dignatione, vel iussu Dei.
marg.| {o} poterant occidi persecutionem passi ab ipsis factis suis ] id est per facta sua digni effecti, ut talia paterentur.
marg.| {p} Et poterant, dispergi per spiritum virtutis sue ] id est indignationem Dei.
marg.| {q} Sed omnia in mensura et numero et pondere disposuisti ] quasi dicat : vere dispergi poterant per spiritum virtutis Dei, sed tu, Domine potens et sapiens et benignus, aliter ordinasti.
marg.| Quia omnia in mensura et numero et pondere disposuisti. Quod secundum Sanctos et secundum Magistros diversimode exponitur. Uno modo refertur ad sola corporalia. De quibus Eccl. 18.a. Qui vivit in eternum, creavit omnia simul id est corporalia. Quorum materia sunt quatuor elementa, quorum quedam sunt gravia, quedam levia. Unde unum super aliud est proportionaliter et in hoc est pondus eorum, secundum Augustinum qui dicit. Pondus est impetus rei ad proprium locum tendentis id est proprietas, impellens rem ad locum determinatum et in eo conservans. Numerus consistit in hoc quod quatuor tantum sunt, ignis, aer, aqua, terra. Mensura in hoc est quod sunt contenta suis limitibus. Et secundum hoc exponitur sic.
marg.| {q} Omnia ] id est materiam omnium.
marg.| {l} Disposuisti in mensura ] limitata.
marg.| {r} Et numero ] certo scilicet quaternario.
marg.| {s} Et pondere ] proportionabili. Aliter secundum alios Pondus refertur ad potentiam operantis, numerus ad sapientiam ordinantis, mensura ad clementiam conservantis. Et ita pondus refertur ad Patrem, cui appropriatur potentia. Numerus ad Filium, cui attribuitur sapientia. Mensura ad Spiritum sanctum, cui assignatur clementia. Et ita omnis creatura habet pondus a Patre creante, numerum a Filio ordinante ; mensuram a Spiritu S. conservante. Et hoc videtur innuere Apost. Rm. 11. ubi dicit. Ipsi soli gloria, ex quo omnia, quoad Patrem ; per quem omnia quoad Filium ; in quo omnia, quoad Spir. S. Et hec expositio satis convenit cum Augustino qui distinguit duplicem mensuram et duplicem numerum et duplicem ordinem. Dicit enim quod est mensura mensurans et mensura mensurata ; et similiter numerus numerans et numerus numeratus ; et ordo ordinans et ordo ordinatus. Mensura mensurans est ipse Deus, mensuras cuilibet rei prefigens. Mensura mensurata est cuiuslibet rei certa quantitas, qua dicitur magna, vel parva, vel etiam mediocris. Numerans est ipse Deus, numerus numeratus uniuscuiusque propria qualitas, qua distinguitur ab alio. Ordo ordinans, sive pondus ponderans, est ipse Deus, omnibus dans pondus proprium. Pondus ponderatum, sive ordo ordinatus est ipsa rerum proprietas, quares in loco suo persistit.
marg.| Secundum Augustinus igitur idem est mensura quod modus, idem species quod numerus, idem ordo quod pondus. Et exponit sic.
marg.| {3. 159vb} Omnia disponit Deus in mensura, numero et pondere id est modo, specie et ordine In mensura id est in se omnia mensurante id est modum cuilibet rei prefigente.
marg.| Et in numero, id est in se omnia numerante id est cuilibet rei propriam speciem largiente. Et in pondere id est in se omnia ponderante id est omnibus proprium et certum ordinem assignante. Rabanus in Glossa aliter dicit Numerum dicit pro iudicio et distinctione ; quia in iudicio omnia distincte numerantur.
marg.| Pondus pro iustitia, ex iustitia enim gravitas pene peccatoribus incumbit et soliditas glorie iustis. Mensuram ponit pro veritate, mensura enim falsitatem non recipit, quam veritas excludit, Unde secundum Rabanum sensus est.
marg.| {q} Omnia disposuisti in mensura ] id est in veritate id est in vero esse produxisti, non phantastico.
marg.| {r} Et numero ] id est distincte sine confusione.
marg.| {s} Et pondere ] id est iuste unicuique secundum propriam capacitatem tribuens bonitatis, secundum eternam dispositionem omnia condens.
marg.| Aliam Glossam ponit Raban. ubi dicitur. In mensura qualitas, in numero quantitas, in pondere ratio. In his constituit Deus mundum et gubernat et iudicaturus est. In his iustus iudex comprehendi non potest, nec reprehendi.
marg.| In claustro horum tria omnia abscondita latent, que solum clavibus iudicii et misericordie Dei reserabuntur, quando illuminabuntur abscondita tenebrarum et revelabuntur consilia cordium 1Cor. 4.a. Qualitatem mensure vocat veritatem : quantitatem, numeri distinctionem : rationem ponderis, ordinem iustitie.
marg.| In his tribus Raban. dicit omnia facta esse, gubernari et iudicari, ut reddantur singula singulis. In veritate sunt facta id est in vero esse, distincte gubernantur, iuste iudicabuntur.
marg.| Nos leviter exponimus hoc. Omnia fecit Deus in numero, pondere et mensura et sive modo, specie et ordine id est in esse determinato et finito et distincto et ordinato.
marg.| Moraliter autem fecit omnia. In mensura, contra vitium superfluitatis. In numero, contra vitium singularitatis. In pondere contra vitium levitatis.
marg.| {u} Multum enim ] quasi ita potens eras illos exterminare, ut dictum est. Multum enim valere id est posse.
marg.| {x} Tibi soli supererat semper ] vel restabat semper, alia littera quasi dicat : vere predicta facere potuisti, quia semper multum facere potuisti, Deo enim nihil est impossibile. Mt. 19.d. Cuius ire resistere nemo potest. Iob. 9.b.
marg.| {y} Et virtuti brachii ] id est filii.
marg.| {z} Cui quis resistet ] quasi dicat : nullus. Unde Is. 51.c. Induere fortitudinem brachium Domini. Et vere nullus potest resistere tibi.
marg.| {a} Quoniam tamquam momentum statere ] que levi excessu ponderis declinatur.
marg.| {b} Sic est ante te ] id est in comparatione tui.
marg.| {c} Orbis terrarum ] continens et contentum.
marg.| {d} Et tamquam gutta roris antelucani ] vel ante lucem id est matutini, que primo aspectu Solis statim exsiccatur.
marg.| {e} Que descendit in terram ]  a n ubibus, sic est, supple, orbis terrarum, ante te id est sicut ros cito transit ante Solem, sic omnia ad nutum tuum cito transeunt et mutantur, Unde Is. 40.d. Ecce gentes sicut stilla situle et quasi momentum statere reputate sunt. Momentum statere dicit linguam statere, cuius rectitudine iudicatur equalitas ponderum que facillime movetur, sic omnia ad nutum Dei. Et cum ita facile possit omnia dissolvere, tunc.
marg.| {f} Et misereris omnium, quia omnia potes ] quasi dicat : non solum potens, sed et misericors es.
marg.| {3. 160ra} {a} Et ] ideo [dissimulas peccata hominum
marg.| fragilium non demonum.
marg.| {b} Propter penitentiam ] id est quia misericors es, ideo exspectas peccatores ad penitentiam. Unde Rm. 2.a. An ignoras quod benignitas Dei ad penitentiam te adducit ?
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Dissimulas peccata hominum propter penitentiam ] id est quia homines penitent, ideo dissimulas id est non recordaris peccata eorum. Unde Ez. 18.e. Si autem impius egerit penitentiam, omnium iniquitatum eius, non recordabor amplius. Unde Rabanus Potentia Dei bonitate plena est, opus suum propter peccata non despicit, sed per penitentiam abluit et pie fovet et nutrit. Sed que est ista ratio, quam assignat auctor, omnium misereris, quia omnia potes ? Potius videtur dicendum esse, omnium misereris, quia misericors es. Sed melius dicit sic. Nam quia omnipotens est, ideo punire potest, cum vult, vel differre, vel omnino dimittere penam, cum vult et hoc ipsius solius est, qui omnium Dominus est. Eius enim misereri non potest, nisi ipse velit. Unde signanter dicitur in oratione. Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserendo manifestas. Vel ut quidam dicunt, quia omnipotens est, omnia quasi nihil reputat et indigna ira sua. Iuxta illud.
marg.| Dignum te Cesaris ira. Nullus honor faciet.
marg.| Et vere omnium misereris.
marg.| {c} Diligis enim omnia, que sunt ] inquantum sunt, conservando ea in esse.
marg.| {d} Et nihil odisti eorum, que fecisti ] Peccatum enim non fecit ipse quod odit. Iuxta illud. Odisti omnes, qui operantur iniquitatem.
marg.| {e} Nec enim odiens ] id est odibile aliquid.
marg.| {f} Constituisti ] creando ex nihilo.
marg.| {g} Aut fecisti ] de preiacenti materia. Et revera diligis omnia, que sunt.
marg.| {i} Autem ] id est quia.
marg.| {h} Quomodo posset aliquid permanere, nisi tu voluisses ] produxisse in esse ?
marg.| {k} Aut quod a te vocatum non esset ] ab eterno.
marg.| {l} Conservaretur ] in esse ? quasi dicat : nullo modo.
marg.| {m} Parcis autem omnibus, quoniam tua sunt, Domine, qui amas animas ] propter quas et corporibus parcit, propter quas etiam omnia fecit. Unde Ez. 18.a. Ecce omnes anime mee sunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_11)

Notes :