<31.3684> Hugonis de Sancto Charo in postilla super librum Sapientie prologus
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,1
prol.|
{3.139ra} Fili, concupiscens Sapientiam conserva iustitiam et Deus prebebit illam tibi. Eccl. 1.d. Iustitia siquidem preparat locum Sapientie, sibi quod suum est id est sustentationem, correctionem operationem reddendo et Deo quod suum est id est timorem, amorem et honorem ; et proximo quod suum est id est maiori obedientiam, pari concordiam, minori disciplinam et sic pacem habet cum omnibus. Pax autem est locus Sapientie : Unde Ps. 75. In pace factus est locus eius. Quod attendens Philo tractare volens de Sapientia, primo exhortatur ad amorem Sapientie, dicens : Diligite iustitiam etc. Fuit autem iste Philo Iudeus quidam Hebreorum doctissimus, lingua Greca disertissimus, qui tempore Apostolorum floruit et Imperatoris Caii, cognomento Caligula, ut dicit Hieronymus qui librum istum composuit, qui Sapientia Salomonis inscribitur et Pseudographus appellatur id est falso inscriptus, quia non a Salomone, sed a Philone scriptus est.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,2
prol.|
Dicunt tamen quidam quod ipse Salomon composuit et scripsit librum istum, propter hoc quod infra 9.b. dicitur : Tu autem elegisti me Regem populo tuo et Iudicem filiorum et filiarum tuarum et dixisti me edificare templum in monte sancto tuo. Sed Augustinus dicit hoc errore se diu deceptum. Et Hieronymus expresse dicit hunc librum non esse Salomonis, sed Philonis, nec haberi apud Hebreos, ne recipi in Canone sacre Scripture, sed inter apocrypha computari, non quia de veritate eius dubitetur, sed quia auctor eius non est certus. Recipitur tamen ab Ecclesia, sicut Tobias et Iudith, non ad dogmatum Ecclesiasticorum assertionem, sed ad morum instructionem.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,3
prol.|
Verumtamen nec omnino falsa est huius libri inscriptio, quia sententie eius a Salomone sunt edite, sive dicte, sed a Philone in unum librum coadunate. Et ideo potest dici quod et Salomonis est liber iste et Philonis, sicut liber Prosperi sententias continet Augustini a Prospero collectas in unum.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,4
prol.|
Unde sicut sepe dicitur : Hoc dicit Augustinus in libro sententiarum Prosperi, ita dicitur : Hoc dicit Salomon in libro Sapientie ; ideo patet auctor huius libri : Nunc videndum est que sit libri materia, que Auctoris intentio, quis finis, quis modus agendi. Materia libri est ipsa Sapientia, a qua et nomen accepit, liber Sapientie dictus, quia in eo Christi adventus et Christi passio, qui est Sapientia Patris, liquidissime exprimitur.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,5
prol.|
De adventu quidem dicitur infra 18.c. Dum quietum silentium continerent omnia et nox in suo cursu medium iter perageret, omnipotens sermo tuus Domine, exiliens de celo a regalibus sedibus venit.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,6
prol.|
De passione vero dicitur infra 2.c. Circumveniamus Iustum, quoniam inutilis est nobis etc. Intentio Auctoris est nos ad amorem Sapientie provocare. Finis autem est cognitio veritatis. Modus agendi talis est : Paucus et facilis est in sermone, sed multus et profundus in mysteriorum subtilitate. Fidem enim roborat, spem erigit, caritatem informat.
Numérotation du verset
Sap. Prol.3684,7
prol.|
Dividitur autem liber iste in quinque partes : Primo, commendatur iustitia, per quam venitur ad Sapientiam. Secundo, partes bonorum et malorum exequitur Philo, assignans que bona bonis et que mala malis parantur a Deo. Tertio, introducit Sapientiam multis modis commendabilem. Quarto, assignat beneficia, que Deus populo contulit Israelitico. Quinto et ultimo ostendit, qualiter Dominus in hostes Israelitici populi vindicaverit, terminans opus suum in populi Israelitici magnificatione, dicens : In omnibus enim magnificasti populum tuum Domine et honorasti et non despexisti in omni tempore et in omni loco assistens ei. Libri huius expositionem Bellator Presbyter octo voluminibus comprehendit, qui huius libri principalis expositor fuit. Titulus huius libri est : Incipit liber Sapientie. In quo autem eloquio editus et expositus fuerit liber iste, non legitur, nisi quod dicit Hieronymus quia Grecam redolet eloquentiam. Volens ergo Philo nos ad amorem et studium Sapientie inflammare, dirigens sermonem primo ad eos qui presunt, quorum officium est iudicare, dicit Diligite etc. <Explicit Prologus Auctoris. Eiusdem Reverendissimi Patris DOMINI HUGONIS DE SANCTO CHARO etc.>
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Hugonis de Sancto Charo in postilla super librum Sapientie prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_Prol.3684)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Hugonis de Sancto Charo in postilla super librum Sapientie prologus), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_Prol.3684)
Notes :