Capitulum 17
Numérotation du verset
Sap. 17,1
Magna enim sunt iudicia tua Domine1
1 Domine ΩV]
om. Weber
et inenarrabilia verba tua
propter hec2 indisciplinate anime erraverunt.
2 hec] hoc ΩV
Weber
Numérotation du verset
Sap. 17,2
Cum3 enim persuasum habent iniqui
3 Cum] Dum ΩV
Weber
posse dominari nationi sancte vinculis tenebrarum et longe noctis compediti inclusi sub tectis fugitivi perpetue providentie placuerunt4
4 placuerunt ΩV] iacuerunt
Cor2 Weber
Numérotation du verset
Sap. 17,3
et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati.
Numérotation du verset
Sap. 17,4
Neque enim que continebat illos spelunca sine timore et5 custodiebat quoniam sonitus descendens perturbabat illos et persone tristes illis apparentes pavorem6 prestabant.
5 et]
om.
ΩV
Weber
|
6 illis - apparentes pavorem]
inv.
ΩV
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 17,5
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
Numérotation du verset
Sap. 17,6
Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
et7 timore percussi8 illius que non videbatur faciei estimabant9 deteriora esse que non10* videbantur11.
7 et ΩV] ΩJ² (
in ras.)
|
8 percussi
Cor1
ΩV
Rusch Weber
] percussus
m,
perculsi
Clementina
|
9 estimabant ΩV] extimabant
Cor1
(omnes anti. et multi moderni)
|
10 non
G
Σ ΛL²
Z*
Γ ΩV
Ω
M ΩS ΩJ²
Rusch Cor4
(interponit) ]
om. Rusch Weber
| non videbantur ΩJ² (
in ras.)
|
11 et timore ... non videbantur]
Cor2
(item {.a.} habent omnes antiqui et multi moderni)
|
Numérotation du verset
Sap. 17,7
Et magice artis appositi erant derisus et sapientie gloria12 correctio13 cum contumelia.
12 gloria ΩV] glorie
Weber
|
13 correctio] correptio ΩV
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 17,8
Illi enim qui promittebant timores et perturpationes14 se expellere15 ab anima languente hi cum derisu pleni16 timore languebant.
14 et perturpationes ΩV] turbationes
Weber
|
15 se expellere]
inv. Weber
|
16 pleni ΩV
²
]
om.
ΩV
*
|
Numérotation du verset
Sap. 17,9
Nam et si nihil eos17* ex monstris perturbabat transitu animalium et serpentium sibilatione commoti tremebundi peribant. Et aerem quem nulla ratione quis effugere posset negantes se videre
17 eos ΩS ΩJ ΩV
Ed1530
] illos ΩL
Rusch Weber,
hos
X,
nos
L
Frequenter enim preoccupant pessima rearguente conscientia.18
18 Frequenter... conscientia
M² Z*
3 Θ ΩV
Ω ΩL
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Sap. 17,10
Cum sit enim timida nequitia data est in omnium condemnationem19.
19 data.. condemnationem
Cor4
ΩV ΩP
Rusch
] dat testimonium condemnata
Cor2
(Rabanus ita exponit quod
CUM
semper
SIT TIMIDA NEQUICIA
pavoris sui dat iudicium suppliciis
CONDEMPNATA
)
Cor4*(
non est talis littera neque similis nisi hec:
CUM SIT ENIM TIMIDA NEQUITIA DATA...
) Weber
Semper enim presumit
seva20 perturbata21 conscientia.
20 seva ΩV
Rusch Weber
] prava ΩS
|
21 perturbata Ω ΩV
Rusch
] conturbata ΩP
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 17,11
Nihil enim est timor
nisi presumptionis adiutorium
proditio cogitationis auxiliorum.
Numérotation du verset
Sap. 17,12
Et dum ab intro22 minor est exspectatio23 maiorem putat24* potentiam25
22 intro Ω ΩV ΩP
Rusch Weber
] intus Cava ΘHAM Z* m Cor2
Clementina
|
23 exspectatio ΩV] + eius ΦP ΘHAM1
Z*
|
24 putat Z* Cor1 (Rabanus) Cor2 Cor4 ΩV
Weber
] computat X L Φ Z² ΨD ΩP
Rusch Clementina
|
25 potentiam
Cor1
(Rabanus)
Cor2
Ω ΩV
Rusch
] scientia
L,
scientiam ΩP
Weber
, in scientiam
Clementina *
(
Ed1592* Ed1593* Ed1598
*), inscientiam
Clementina ²,
concientiam ΠH
T W S
, providentiam
X,
|
eius26 cause de qua tormentum27 prestat.
26 eius
Cor2
ΩV ΩP
Rusch Weber
] huius
X
|
27 tormentum ΘM (al.) ΩV
Rusch Weber
] tormenta ΛL , augmentum ΘAM
|
Numérotation du verset
Sap. 17,13
Illi autem qui impotentem28
28 impotentem Cor2*
Weber
] in potentem Cor1 (Rabanus) Cor2² ΩV
necnon et multi alii codices ubi non distinguuntur verba
venere29* noctem30 et31 ab infimis32 et ab33 altissimis34 supervenientem eundem35 somnum36 dormientes 37
29 venere
Cor1
(Rabanus)
Cor2
ΩS² ΩJ ΩV ΩP ΩL
] vere
Y*
ΩS*, veri
Y² Weber
|
30 illi... noctem ΩV] nam cum omnes in potenti illa nocte ΘH
Z*
3
|
31 et ΩV] ut
X, om. L
|
32 infimis ΩV
Rusch Weber
] infirmis Cava ΣT* ΠH L W* m
|
33 ab ]
om. S
|
34 altissimis
Cor1 Cor2
ΛL² Ω ΩV
Rusch
] + inferis ΩP ΩL
Weber
, inferioris
X
|
35 eundem ΩV
Rusch Weber
] eum Amiatinus
|
36 somnum ΩV ΩL ] sompnium
Cor1
ΩP , sonum
M*
|
37 eundem... dormientes] eodem somno conquiescerent
Z*
3 | v. 12-13]
Cor2:
« Hec littera Rabani planior est quod Egypti qui venerunt in noctem potentem id est impotenter eos flagellantem cum omnis simul dormitarent alii se in profundissimo loco videbant alii de altissimo cadere se putabant cum vel monsra horribilia in profundo cernebant vel de alto ruendo in spasmum vel extasim decidebant ».
|
Numérotation du verset
Sap. 17,14
aliquando monstrorum exagitabantur timore aliquando anime deficiebant traductione. Subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat
Numérotation du verset
Sap. 17,15
deinde si quis38 ex illis decidisset custodiebatur in carcere sine ferro reclusus.
38 quis ΩV] quicumque
Weber
Numérotation du verset
Sap. 17,16
Si enim rusticus quis erat aut pastor aut agri laborum operarius preoccupatus esset ineffugibilem39* sustinebat40 necessitatem41.
39 ineffugibilem
Cor1
(Rabanus)
Cor4
ΩV ΩP ΩL
Weber
, ineffabilem
M
, insefficabilem
cacogr Cor2*
, inefficabilem
Cor2
² ] ineffugabilem
Cava
ΛL ΠH
Amiatinus
Q Y Φ Z² ΨD ΩM
Rusch
|
40 sustinebat
Cor4
ΩV ΩP ΩL
Rusch Weber
] sustinebant L M ΘH Z
Cor2
|
41 necessitatem
Cor4
ΩV ΩP ΩL
Rusch Weber
] voce
Cor2
|
Numérotation du verset
Sap. 17,17
Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati sive42 spiritus sibilans aut inter spissos arborum ramos43* avium sonus suavis aut vis aque decurrentis44 nimium
42 sive ΩV] sibi ΨD, sibi enim
Z*
|
43 arborum ramos X (
inv.
) Σ Γ ΩM ΩJ ΩV ΩS
Clementina
] ramos ΩP ΩL
Rusch Weber
|
44 aut vis]
om. Cava,
aut vox
X L,
aut ΩM | aut vis... decurrentis Cor2 ΩP ΩL
Rusch Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 17,18
aut sonus validus precipitantium45 petrarum46 aut ludentium animalium cursus invisus aut mugientium valida bestiarum vox aut resonans de altissimis montibus echo deficientes faciebant47
45 precipitantium ΩM
Rusch
] precipitarum
G* Y*
ΘM*
S*
ΠH*3
Weber,
precipitatorum Σ, precipitatarum
G²
ΠH²
Amiatinus M² Y²
Φ ΘHM²
Z T W S²
Γ ΩS ΩJ ΩV
edd.
|
46 petrarum] saxorum Σ
|
47 faciebant ΩV ] faciebat
Weber
|
illos pre timore.
Numérotation du verset
Sap. 17,19
Omnis enim orbis terrarum limpido
illuminabatur48 lumine et non impeditis operibus continebatur.
48 illuminabatur
Cava X M²
Θ
Z* W² S
ΩJ ΩV ΩS
Rusch
] luminabatur
Weber,
luminabantur ΩM
Numérotation du verset
Sap. 17,20
Solis autem illis superposita erat gravis nox imago tenebrarum
que superventura illis erat. Ipsi ergo sibi erant graviores tenebre49.
49 tenebre
Cor1=Cor3
(Rabanus)
Cor2
Rusch
] tenebris ΩV ΩJ* (
rubr. sublin.)
ΩP ΩL
Weber
Capitulum 17
Numérotation du verset
Sap. 17,1
marg.|
{3.167rb}
Magna enim sunt.
Dixerat auctor de multiplici malorum afflictione et bonorum liberatione et ingratorum condemnatione, que omnia non fortuitu, sed divina dispositione geruntur, licet causa eorum non evidenter appareat.
marg.|
{a}
Magna enim sunt
. quibus omnia iudicas occulte, vel aperte, quibus hos eligis, illos reprobas, quibus istorum penam differs et illorum acceleras, quibus innocentes hic affligis et pestilentes exaltari et florere permittis quod omnino hominibus est ignotum. Unde Ps. 35. Iudicia tua abyssus multa.
marg.|
{b}
Et inenarrabilia
. id est facta tua, operibus enim suis nobis loquitur Deus. Unde non tantum auribus, sed etiam oculis audiuntur verba Domini. Similiter accipitur verbum. Is. 39.b. Non fuit verbum in domo sua quod non ostenderet eis. Et Lc. 2.c. Transeamus usque Bethleem et videamus hoc verbum quod factum est. Et signanter dicit
inenarrabilia
id est extra narrabilia Narrari quidem possunt. Unde Ps. 74. Narrabimus mirabilia tua. Sed enarrari non possunt, quia cause factorum investigari non possunt. Unde Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ? Et Rm. 8.e. Spiritus postulat, pro nobis gemitibus inenarrabilibus. Vel iudicia Dei dicuntur consilia eius, verba eius dicuntur opera eius. Et utraque profunda sunt et inscrutabilia. Unde Rm. 11.d. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei, quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius ? id est opera.
marg.|
{c}
Propter hoc
quia, scilicet mali Creatorem suum credere et intelligere noluerunt, vel quia exspectas, vel differs vindictam eorum.
marg.|
{d}
Indisciplinate anime
id est que non receperunt verba tua et flagella, ut disciplinam, vel quos non disciplinasti, flagellis parcendo.
marg.|
{e}
Erraverunt
a via veritatis.
Numérotation du verset
Sap. 17,2
marg.|
{f}
Dum enim
etc. id est Egyptii, longa exspectatione.
marg.|
{g}
Posse dominari nationi sancte
id est populo Israelitico id est dum Egyptii credunt se posse dominari filiis Israel, propter longam exspectationem.
marg.|
{h}
Vinculis tenebrarum
etc. id est [longe noctis compediti id est puniti tenebris palpabilibus, que tribus diebus et tribus noctibus duraverunt, ut legitur Ex. 10.f. et ideo dicitur, longe noctis. Vel
marg.|
{h}
Vinculis tenebrarum
id est vinculis peccatorum.
marg.|
{i}
Et vin
culis
longe noctis
id est tenebrose oblivionis, compediti.
marg.|
{k}
Inclusi sub tectis
quia non poterant ire quoquam, propter nimietatem tenebrarum et obscuritatis.
marg.|
{l}
Fugitivi perpetue providentie placuerunt
id est qui a scelere suo fugerunt per penitentiam, placuerunt perpetue providentie Dei, a qua habuerunt, ut fugerent a peccatis suis.
marg.|
Vel
Fugitivi perpetue providentie placuerunt
id est fugere volentes divinam providentiam, que perpetua est id est immutabilis.
marg.|
{m}
Placuerunt
puniri id est pena illorum.
marg.|
{3.167va}
Δ plac
uit. Aliam litteram ponit Rabanus. [Fugitivi perpetue providentie id est Egyptii volentes fugere penam provisam sibi ab eterno, compediti tenebris [iacuerunt non valentes movere pedem
Numérotation du verset
Sap. 17,2
moraliter
moraliter
marg.|
Moraliter. Per Egyptios intelliguntur omnes mali, qui compediti sunt vinculis tenebrarum ; ignorantie et culpe, quarum prime excecant intellectum, secunde ligant affectum.
marg.|
Unde bene dicitur hic. {f}
Dum persuasum habent iniqui posse dominari nationi sancte, vinculis tenebrarum et longe noctis compediti, inclusi sub tectis, fugitivi perpetue ]
etc. ad penam, qui displicuerunt in* culpa. Et hoc iusto Dei iudicio fit, ut qui sibi placent
{3.167vb}
in culpa, ipsi sibi displiceant in pena. Et e contrario : Qui Domino displicuerunt in culpa, placeant in pena. Longam noctem vocat tenebras trium dierum. Tres enim dies fecit Dominus. Quorum primus est dies passionis, que significat totam vitam nostram, que debet esse in labore et passione. Unde Iob. 5.b. Homo natus ad laborem. Secundus dies est sepulture, sive quietis et significat quietem animarum in prima stola ante iudicium, de quo Io. 12.b. Sinite illam, ut in diem sepulture mee servet illud. Tertius dies est dies resurrectionis et significat statum glorificationis in utraque stola, de qua dicitur in Ps. 117 : « Hec est dies quam fecit Dominus. Exultemus et letemur in ea ». Huic triplici diei homo quartum addit, quem ipsemet facit, scilicet diem mundane iucunditatis. De qua dicitur, Ier. 17. Diem hominis non desideravi. Et Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum et nox in qua dictum est, conceptus est homo.
Numérotation du verset
Sap. 17,3
marg.|
{a}
Et dum putant ]
etc. id est obscuritatem mentis inducentibus et ad eternas penas perducentibus.
marg.|
{b}
Tenebroso ]
etc. id est propter tenebrosum oblivionis velamen.
marg.|
{c}
Dispersi sunt
] ab invicem propter tenebras : et alii in agris, alii in aquis, alii in domibus reperti sunt.
marg.|
{d}
Paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
] id est perfecte turbati. Boni enim sepe turbantur. Unde Ps. 6. Et anima mea turbata est valde. Sed numquam perturbantur. Unde dicit beatus Bernardus : Propter peccatum meum grande turbatur conscientia mea, sed non perturbabitur, recordabor enim vulnerum Domini.
Numérotation du verset
Sap. 17,3
moraliter
moraliter
marg.|
Sequitur. {a}
Et dum putant se latere in obscuris peccatis tenebroso oblivionis velamento dispersi sunt, paventes horrende et cum admiratione nimia perturbati
] Qua
tuor
hic tangit afflictiones, quibus status peccatoris post mortem circumcingitur, ipsum angustians et affligens : Horror de presentibus malis, que sustinet ; Pavor de futuro supplicio quod imminet. Nam, ut dicit Beatus Bernardus. Exitium peccatoris lacuales ille insidie prestolantur : Admiratio de subita mutatione et novitate pene. Unde supra 5.a. Videntes turbabuntur timore horribili et mirabuntur in subitatione insperate salutis. Ex his tribus conflatur quarta id est turbatio, que inducit desperationem.
Numérotation du verset
Sap. 17,4
marg.|
{e}
Neque enim que continebat illos spelunca
] in qua latere et abscondi volebant Egyptii.
marg.|
{f}
Sine timore custodiebat
. Semper enim tenebras concomitatur horror. Et quanto minus discernit quis, que circa se sunt ; tanto magis metuit undique. Sic Egyptii triduo maximas tenebras passi sunt, quas nec Sol, nec Luna, nec stelle poterant illuminare et ubique latebant et nimio terrore pavebant omnia etiam insensibilia et inanimata, que nocere non possunt.
marg.|
{g}
Quoniam sonitus
] id est fragor aeris.
marg.|
{h}
Descendens
] usque ad eos perveniens.
marg.|
{i}
Perturbabat illos
] id est intra et extra perfecte turbabat.
marg.|
{k}
Et persone tristes illis apparentes, pavorem prestabant
] id est phantasmata, que Demones illis ingerebant ad augmentum penarum et ita tam visus, quam auditus illis terrorem incutiebat ad tormentum.
Numérotation du verset
Sap. 17,4
moraliter
moraliter
marg.|
Sequitur.e}
Neque enim, que continebat illos, spelunca, sine timore custodiebat
] Spelunca ista est carcer peccati ; in quo custoditur peccator, quousque ad iudicium ducatur, sicut latro, infernali patibulo suspendendus. Unde Eusebius. Cum ad hoc crudelis custodie perventum fuerit, ubi iam futuri iudicii ipsa sui exspectatione desevit pena, solus meror occupabit animam, omni solatio destitutam. Is. 24.d. Claudentur ibi in carcere et post multos dies visitabuntur et erubescet Luna et confundetur Sol. Ipsi etiam Demones quidem erubescent et erubescunt peccata quorumdam. Unde Ez. 17.d. Dabo te in animas odientium te filiarum Palestinarum id est Demonum, que erubescunt in via tua scelerata.
Numérotation du verset
Sap. 17,5
marg.|
{l}
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere
] id est nullus ignis quantumcumque magnus, vel clarus, poterat illas tenebras effugare.
marg.|
{m}
Nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
] id est horribilem, horroribus plenam.
Numérotation du verset
Sap. 17,5
moraliter
moraliter
marg.|
Sequitur.l}
Et ignis quidem nulla vis poterat illis lumen prebere, nec siderum limpide flamme illuminare poterant illam noctem horrendam
] Ignis est ipse Deus Dt. 4.d. Deus noster ignis consumens est. Sidera autem Predicatores. Vel ignis caritas. Luce 12.f. Ignem veni mittere in terram et quid volo, nisi, ut ardeat ? Sidera autem, cetere virtutes, que in celo anime debent lucere. Recte ergo nec ignis, nec sidera noctem illam illuminare poterant, quia inferni tenebras, nec Deus, nec Predicator aliquis, nec caritas, nec virtus alia poterit illuminare. Magnum enim chaos firmatum est inter nos et vos, dicit Abraham diviti, Lc. 16.g.
Numérotation du verset
Sap. 17,6
marg.|
{n}
Apparebat autem illis
] Egyptiis
subitaneus ignis timore plenus
id est coruscatio celi terribilis, que minatur fulgura.
marg.|
{o}
Et timore percussi illius, que non videbatur, faciei
] id est imaginis, quam nondum videbant. Et respicit quod supra dixerat, personas tristes, quas non videbant sensibiliter, sed phantastice, vel imaginarie.
marg.|
{p}
Estimabant deteriora esse, que videbantur
] quam essent. Pessimus est enim in dubiis augur, timor, nam si qua latent, peiora putat. Unde Egyptii dolore presentium et timore futurorum perturbati, que in presenti patiebantur, deteriora putabant, quam essent. Aliqui libri habent.
marg.|
{o}
Et timore percussi illius, que videbatur, faciei
] id est illarum personarum tristium, que apparebant eis.
marg.|
{p}
Estimabant deteriora esse, que non videbantur
] id est ea, que non videbant, estimabant deteriora esse eis, que videbant et sentiebant. Et est lectio ista facilior. Sed pauci habent hanc litteram. Alii habent sic et verius.
marg.|
{o}
Et timore percussi illius, que non videbatur, faciei, estimabant deteriora esse, que videbantur
] Et est sensus, quia turbati horrore presentium, putabant futura, que timebant esse deteriora presentibus, que sustinebant. Construitur autem littera sic.
marg.|
{o}
Et percussi timore illius faciei
] id est huius visionis, quam videbant.
marg.|
{p}
Que non videbantur, estimabant deteriora esse
] his [que videbantur
marg.|
Et huic lectioni consonat. <Glossa> interlinearis Rabani. Quanto graviores sunt dolores, tanto maiores timentur horrores.
Numérotation du verset
Sap. 17,6
moraliter
moraliter
marg.|
{n}
Apparebat autem illis subitaneus ignis timore plenus
] quia in Inferno damnatis lucebit ignis, non ad consolationem, sed ad damnationem ; ut, scilicet b videant secum in pena, quos socios habebant in culpa, ut dicit Gregorius. In presenti etiam malis apparet ignis subitaneus timore plenus, mala conscientia. Ignis enim ardet et lucet ; et mala conscientia ardet, quia mordet ; lucet, quia recognoscit quod fecit : ardet, quia torquet ; torquet, quia mala ; lucet, quia conscientia, ut dicit Beatus Bernardus. Nullus est oculus, quem magis vitare velit peccator et minus possit.
Numérotation du verset
Sap. 17,7
marg.|
{q}
Et magice artis appositi erant derisus
] id est predictis malis accessit derisus. Magorum Pharaonis, qui defecerunt in tertio signo. Ex. 8.e. Et qui paulo ante medicos se iactabant ; serpentes et cetera animalia, sicut alii homines, metuebant, unde derisibiles erant.
marg.|
Vel
gloria
qua de Sapientia sua gloriabantur.
marg.|
{b}
Correctio cum contumelia
] id est fuit causa, quare ita contumeliose corriperentur a Domino, vel a sociis suis, qui corripiendo eos de vana gloria magice artis prorumpebant in contumeliam. Est autem correctio cum contumelia quando quis omnino reluctans de nequitia sua convincitur ; correctio vero sine contumelia est, cum quis peccatum suum humiliter recognoscens ad correctionem emendatur. Unde Prv. 11.a. ubi fuerit superbia, ibi contumelia ; ubi autem humilitas ibi Sapientia. Vel
marg.|
{a}
Sapientie
] id est Sapientia Moysi gloriosa.
marg.|
{b}
Correctio
] id est per Sapientiam Moysi correcti sunt Magi et contumeliosi facti.
Numérotation du verset
Sap. 17,7
moraliter
moraliter
marg.|
{q}
Et magice artis appositi erant derisus
] Hoc refertur ad presentem statum Ecclesie Sicut enim Egyptus tunc habuit Magos id est Sapientes maleficos, sic et Ecclesia modo quamplurimos Magos habet, sive Sapientes maleficos. Quid enim sapientes malefici, nisi Doctores et Predicatores* mali, qui sapientes sunt in docendo, sed mali in vivendo. Sicut enim Magi oculos intuentium deludunt per falsam apparentiam ; sic Doctores et Predicatores moderni, aures audientium deludunt per falsam doctrinam. Falsa enim est omnis doctrina, cui non subest vita bona. Hi Magi sunt appositi ad derisum, non solum hominibus, sed et demonibus. Unde Iob. quadragesimo primo. d. dicitur de Behemoth : In stipulam versi sunt ei lapides funde, quasi stipulam estimabit malleum et deridebit vibrantem hastam, sub ipso erunt radii Solis et sternet sibi aurum quasi lutum. Et Hab. 1.d. Ipse de Regibus triumphabit et tyranni ridiculi eius erunt et ipse super omnem munitionem ridebit.
marg.|
Et merito deridendi sunt isti Magi. Sunt enim nuntii David, de quibus dicitur 2Rg. 10.a. « Tulit Anon servos David, rasitque dimidiam partem barbe eorum et precidit vestes eorum medias usque ad nates et dimisit eos ». Barba significat fortitudinem operis et sermonis, per vestes conversatio designatur.
marg.|
Medietas ergo barbe raditur, cum bonum opus tollitur, sed sermo docendi conceditur. Vestes vero usque ad nates preciduntur, cum turpitudo vite revelatur.
marg.|
Et Sapientie gloria correctio cum contumelia
] id est gloriantes de Sapientia, cum contumelia corripiunt peccatores. Paucos enim invenies qui compatiantur peccatoribus ex affectu, sed multos audies acerrime corripientes.
Numérotation du verset
Sap. 17,8
marg.|
{c}
Illi enim, qui promittebant timores
] Causam assignat auctor quare contumeliosi et deridendi facti sunt Magi, quia scilicet iactabant se expellere portenta, que Moyses faciebat et ipsi eque, ut alii terrebantur. Et hoc est.
Illi enim
quasi ita correcti sunt Magi contumelia.
marg.|
{c}
Illi enim
] id est Magi.
marg.|
{d}
Qui promittebant timores et perturbationes se expellere ab anima languente
] pre timore signorum et portentorum.
marg.|
{e}
Hi cum derisu pleni timore languebant
] id est pre timore sicut et alii. Et qui medicos prius se iactabant, sibi mederi non poterant. Sicut refert Augustinus de quodam philosopho, qui dicebat non esse timendum ad aliquod incommodum ; et ipse in mari plus, quam alii timuit.
Numérotation du verset
Sap. 17,9
marg.|
{f}
Nam etsi nihil illos
] id est Magos.
marg.|
{g}
Ex monstris perturbabat
] id est ledebat corporaliter mordendo, perturbabat autem, quando promittebant se expellere perturbationes ab aliis.
marg.|
{h}
Transitu animalium et serpentium sibilatione commoti, tremebundi peribant
] sicut legitur Levit 26.f. Terrebit eos sonitus folii volantis. Vel potest esse quod Magos transitus animalium et sibilus serpentum terrebat, quos prius monstra non terruerant, quia consueti erant videre talia. Sicut dicitur de Balaam quod non expavit ad vocem asine quia consuetus erat monstris. Nm. 22.e.
marg.|
{i}
Et aerem, quem nulla ratione quis
] quasi ita tremebundi peribant. [Et aerem, quem nulla ratione quis effugere id est sine quo nullus homo vivere posset.
marg.|
{k}
Negantes se videre
] tante erant tenebre, in quo exprimitur nimietas timoris. Vel hoc dicebant Magi scilicet se propter nimiam obscuritatem non posse videre, ne timidi apparerent, secundum quod vulgariter dicitur. Bonum est verberare superbum, quoniam non facile proprium dedecus confitetur. Nec mirum si tunc timebant.
marg.|
{l}
Frequenter enim preoccupant pessima redarguente conscientia
] id est frequenter afflicti vaticinantur peiora futura, quorum timore solo graviter cruciantur.
marg.|
vel
pessima
] potest esse nominativi casus et esse sensus.
marg.|
{n}
Pessima
] id est peiora presentibus.
marg.|
{m}
Preoccupant
] illos afflictos id est sola suspitione tremunt redarguente conscientia et dicente eos propter peccata sua puniri. Unde. Exemplo quodcumque malo committitur, ipsi displicet auctori, prima est hec ultio quod se Iudice nemo nocens absolvitur.
Numérotation du verset
Sap. 17,10
marg.|
{o}
Cum sit enim timida
] id est timori annexa, vel timore plena.
marg.|
{p}
Data est in omnium condemnationem
] per timorem sibi annexum, quo statim cruciat et future pene indicium est. Unde alia littera
habet. Dat testimonium condemnata
]
{3.
168rb} Statim enim condemnata nequitia iudicio proprie conscientie dat testimonium future pene. Unde Seneca. Scelus aliquis tutum, nullus securum tulit. Et vere data est nequitia in condemnationem.
marg.|
{q}
Semper enim presumit seva
] id est anticipat futura timendo et ampliora fingendo.
marg.|
{t}
Perturbata
] timore pene et propria reprehentione Et revera presumit seva conscientia perturbata timore.
Numérotation du verset
Sap. 17,11
marg.|
{u}
Nihil enim est timor, nisi presumptionis adiutorium
] id est augmentum augurii futurorum malorum. Quanto enim amplius timet peccator, tanto ampliora mala auguratur futura. Et iterum timor est.
marg.|
{x}
Proditio cogitationis auxiliorum
] id est timor prodit et manifestat cogitationes, quibus timens cogitat de auxilio, quo sperat evadere.
marg.|
Vel
Timor est proditio cogitationis auxiliorum
id est prodit quod ipse timens non cogitat de auxilio Dei, qui si cogitaret et speraret, nec timeret. Unde Ps. 55. In Deo speravi, non timebo, quid faciat mihi homo.
marg.|
{b}
Minor est exspectatio
] id est spes auxiliorum.
marg.|
{c}
Maiorem computat potentiam
] vel [audaciam eius cause, de qua tormentum prestat
marg.|
timida enim conscientia, maiores estimat vires adversarii, quam sint.
Numérotation du verset
Sap. 17,8
moraliter
moraliter
marg.|
{i}
Illi enim qui promittebant timores et perturbationes se expellere ab anima languente, ipsi cum derisu pleni timore languebant
] Similiter est hodie. Illi enim qui se curam animarum profitentur suscipere, anime sue languorem sustinent verecundum.
marg.|
Et tales hodie instituuntur ad docendum et intercedendum. Sed dicit Gregorius. Cum is, qui displicet, ad intercedendum mittitur, irati animus ad deteriora provocatur. Alia non mutantur usque ad finem capituli.
marg.|
marg.|Sanctis
marg.|
marg.|Aliter exponunt hoc Glossae
marg.|
{q}
Semper enim presumit seva ]
etc. quasi dicat : timida nequitia id est timor annexus nequitie conscientie, datus est in condemnationem omnium peccatorum, urens mentem et reprimens timorem, quo tumescit contra Deum, peccare non timens.
marg.|
{r}
Presumit enim
] id est tumescit et extollitur.
marg.|
{s}
Seva perturbata conscientia
] id est crudelis et inquieta conscientia peccatoris : Iuxta illud : Ps. 73. Superbia eorum, qui te oderunt, ascendit semper. Sed hec superbia timore annexa nequitie, comprimitur.
Numérotation du verset
Sap. 17,11
moraliter
moraliter
marg.|
{u}
Nihil enim est timor, nisi presumptionis adiutorium
] id est elationis medicamentum. Et iterum timor ille est.
marg.|
{x}
Proditio cogitationis auxiliorum
] id est proditio cogitationum de habendo auxilio. Timor enim quando magnus est in mente, excludit cogitationes auxiliorum querendorum, vel sperandorum. Vel timor est
proditio
id est manifestatio.
marg.|
{y}
Cogitationis auxiliorum
] id est auxiliorum cogitationis id est suspiriorum singultuum et palloris et terroris et huiusmodi, que sunt auxilia ad deprehendendum cogitationes timide conscientie, quia in vultu hominis legitur sincera voluntas. Unde. Est facies hominis secunda lingua sui. Et alibi : Θ Heu quam difficile est crimen non prodere vultu »a.
a Cf. Glossa Ovidii 2. Metamorphos.
Numérotation du verset
Sap. 17,12
moraliter
moraliter
marg.|
{a}
Et dum ab intro minor est exspectatio
] auxiliorum.
marg.|
{c}
Maiorem computat potentiam eius cause, de qua tormentum
] timoris.
marg.|
{d}
Prestat
] id est presto, vel prestans est id est validum.
marg.|
{e}
Illi autem ]
etc. Hic agit auctor de horrore tenebrarum, quo Egyptii circumdati, nec vigilantes, nec dormientes, quiescere poterant, quia horrendis monstris et visionibus et terrore nimio turbabantur, nec fugiendi erat facultas, quia licet sine compede, vel catena essent, cum carcere tenebrarum claudebantur, unde tribus diebus nemo vidit fratrem suum, nec movit pedem suum, de loco, in quo erat. Ex. 10.f.
marg.|
Et hoc est
: Illi autem, qui impotentem venere noctem et ab infimis et ab altissimis supervenientem eundem somnum dormientes, aliquando monstrorum exagitabantur timore, aliquando anime deficiebant traductione. Subitaneus enim illis et insperatus timor supervenerat]
Ita construe. Sicut dictum est, languebant Magi derisu.
Numérotation du verset
Sap. 17,13
marg.|
{e}
Illi autem
] id est Egyptii omnes, qui patiebantur, supple.
marg.|
{f}
Noctem venere impotentem
] id est penitus impotentes facientem Egyptios.
marg.|
{g}
Et ab infimis et ab altissimis supervenientem
] id est a peccatis eorum profundissimis et ad inferos deducentibus. Vel
marg.|
{g}
Ab infimis
] id est a peccatis desperationis.
marg.|
{h}
Et ab altissimis
] id est a peccatis presumptionis.
marg.|
{i}
Supervenientem
] id est super eos venientem, vel desuper venientem. Vel [Ab infimis et ab altissimis supervenientem id est a fumositatibus terre desubtus venientibus et a defectu luminis desuper existente.
marg.|
{k}
Eundem somnum
] id est eandem noctem, sive easdem tenebras patientes in somnis.
Numérotation du verset
Sap. 17,14
marg.|
{l}
Aliquando monstrorum exagitabantur timore
] sicut sepe contingit dormientibus qui vident visiones horribiles que eos exterrent.
marg.|
{m}
Aliquando anime deficiebant traductione
] id est ipsi deficiebant traductione anime id est morte, qua anima traducebatur de vita ad mortem, vel de corpore ad infernum, vel de sensu ad insaniam, quia fiebant dementes pre timore.
marg.|
{n}
Subitaneus enim illis et insperatus
] id est improvisus et ideo magis ledens.
marg.|
{o}
Timor supervenerat
] id est desuper venerat, undique miseri cruciabantur, quicquid auribus, vel oculis, vel quocumque alio sensu percipiebant, tamquam periculosum formidabant.
Numérotation du verset
Sap. 17,15
marg.|
{p}
Deinde si quisquam ex illis decidisset
] alicubi pre timore.
marg.|
{q}
Custodiebatur in carcere
] tenebrarum.
marg.|
{r}
Sine ferro reclusus
] id est tenebris obvolutus, quasi carcere tenebroso reclusus.
Numérotation du verset
Sap. 17,16
marg.|
{s}
Si enim rusticus quis erat, aut pastor, aut agri laborum operarius preoccupatus esset
] in agris, ab ipsis tenebris.
marg.|
{3.168vb}
{t}
Ineffugabilem sustinebat necessitatem
] quia nec ei mederi, nec ipse poterat fugere, nec querere auxilium.
Numérotation du verset
Sap. 17,17
marg.|
{u}
Una enim catena tenebrarum omnes erant colligati
] quasi dicat : omnes uno genere pene erant ligati, scilicet tenebris et timore. Quid autem eis faceret timorem, subdit.
marg.|
{x}
Sive spiritus sibilans
] id est ventus
marg.|
{y}
Aut inter spissos arborum ramos avium sonus suavis, aut vis aque decurrentis in unum
] vel
nimium
,
Numérotation du verset
Sap. 17,18
marg.|
aut sonus validus precipitantium petrarum
id est precipitatarum.
marg.|
{z}
Aut ludentium animalium cursus invisus
] propter tenebras.
marg.|
{a}
Aut mugientium valida bestiarum vox, aut resonans de altissimis montibus Echo
] id est repercussio vocis.
marg.|
{b}
Deficientes faciebat illos pre timore
] Septem tangit, per que significantur septem vitia principalia. Spiritus sibilans est inanis gloria ; avium sonus, acidia, que sepe aves id est religiosos infestat ; vis aque decurrentis nimium, est luxuria, sonus validus petrarum, ira ; cursus ludentium animalium, invidia ; mugientium valida vox, gula ; resonans Echo, avaritia.
Numérotation du verset
Sap. 17,19
marg.|
{c}
Omnis enim
] id est sed.
marg.|
{d}
Orbis terrarum
] alius ab Egypto
marg.|
{e}
Limpido
] id est claro.
marg.|
{f}
Illuminabatur lumine et non impeditis operibus continebatur
] id est ubique terrarum operabantur homines non impedientibus illis tenebris, que Egyptios impediebant.
Numérotation du verset
Sap. 17,20
marg.|
{g}
Solis autem illis
] id
est
Egyptiis.
marg.|
{h}
Supposita erat gravis nox
] id est gravis obscuritas tenebrarum. Nox dico.
marg.|
{i}
Imago tenebrarum, que superventura illis erat
] quasi dicat : illa obscuritas tenebrarum, vel mentis cecitas, que erat exterius, erat similitudo et presagium future damnationis.
marg.|
{k}
Ipsi ergo sibi erant graviores tenebre
] id est ipsi erant sibi causa spiritualium tenebrarum, que graviores sunt, quam corporales, quia ducunt ad tenebras exteriores, ubi erit fletus et stridor dentium. Mt. 13.g.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_17)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 15/09/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_17)
Notes :