Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 

Deus patrum meorum1 et Domine misericordie2 qui fecisti omnia verbo tuo
1 patrum meorum] parentum Weber |
2 misericordie] + tue Weber |
Numérotation du verset Sap. 9,2 

et sapientia tua constituisti
hominem ut dominaretur3 creature que a te facta est
3 dominaretur] dominetur Weber
Numérotation du verset Sap. 9,3 

ut disponat orbem terrarum in equitate
et iustitia et in directione cordis
iudicium
iudicet.
Numérotation du verset Sap. 9,4 

Da mihi
sedium tuarum
assistricem sapientiam et noli me reprobare
a pueris tuis
Numérotation du verset Sap. 9,5 

quoniam servus tuus sum ego4
4 servus tuus sum ego] ego servus tuus inv. Weber
et
filius ancille tue.
Homo5 infirmus
5 Homo] sum praem. Weber
et exigui temporis
et minor ad intellectum
iudicii et legum
Numérotation du verset Sap. 9,6 

et si quis erit consummatus
inter filios hominum et6 si ab illo fugerit7 sapientia tua
6 et] om. Weber |
7 ab illo fugerit] afuerit ab illo Weber |
in nihilum computabitur.
Numérotation du verset Sap. 9,7 

Tu autem8 elegisti me9 regem
8 autem] om. Weber |
9 elegisti me] inv. Weber |
populo tuo et iudicem filiorum tuorum et filiarum.
Numérotation du verset Sap. 9,8 

Et10 dixisti
10 Et] om. Weber
edificare templum in monte sancto tuo et in civitate habitationis tue
altare11
11 altare] aram Weber
similitudinem tabernaculi tui sancti12 quod preparasti
12 tui sancti] inv. Weber
ab initio
Numérotation du verset Sap. 9,9 

et tecum sapientia tua13
13 tua] om. Weber
que novit opera tua
que et affuit tunc cum orbem terrarum faceres
et sciebat
quid placitum esset oculis tuis et quid directum
in preceptis tuis.
Numérotation du verset Sap. 9,10 

Mitte illam de celis sanctis14 tuis
14 celis sanctis] inv. Weber
et15 a sede magnitudinis tue
15 et] + mitte illam Weber
ut mecum sit
et mecum laboret
et sciam
quid acceptum sit apud te.
Numérotation du verset Sap. 9,11 

Scit enim illa omnia et intelligit
et deducet me in operibus meis sobrie
et custodiet me in sua potentia
Numérotation du verset Sap. 9,12 

et erunt accepta opera mea
et disponam
populum tuum iuste et ero dignus sedium patris mei.
Numérotation du verset Sap. 9,13 

Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ? Aut quis poterit cogitare quid velit Deus16 ?
16 Deus] Dominus Weber
Numérotation du verset Sap. 9,14 

Cogitationes enim mortalium timide
et incerte providentie nostre.
Numérotation du verset Sap. 9,15 

Corpus enim quod corrumpitur17
17 Corpus... corrumpitur] Corruptibile enim corpus Σ f
aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit18 sensum multa cogitantem.
18 terrena inhabitatio (habitatio S* ) - deprimit (deprimet Y ) ΩS ΩJ Rusch Ed1530 Clementina ] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,16 

Et difficile estimamus que in terra sunt
et que in prospectu sunt
invenimus cum labore que in celis sunt autem
quis investigavit ?
Numérotation du verset Sap. 9,17 

Sensum autem tuum quis sciet19 nisi tu dederis sapientiam
19 sciet] scivit Weber
et miseris sanctum spiritum sanctum20 tuum de altissimis
20 sanctum] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 9,18 

et sic correcte sunt semite
eorum qui in terris sunt et que tibi placent didicerunt homines ?
Numérotation du verset Sap. 9,19 

Nam21 per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi Domine a principio22
21 Nam] Et Weber |
22 quicumque... principio Σ Λ S  M  Φ Ω Rusch Clementina ] om. Edmaior. Weber |

Capitulum 9

Numérotation du verset Sap. 9,1 
marg.| Deus patrum meorum ] etc. Nonum capitulum est, in quo ponit auctor orationem, de qua in fine preced. dixit : Adii Dominum et deprecatus sum illum. Et potest legi hec oratio in persona trium id est Salomonis, vel Christi, vel cuiuslibet iusti. Si in persona Christi legatur, tunc fit sermo ad Deum Patrem. Si in persona Salomonis, vel cuiuslibet iusti, tunc fit sermo ad Trinitatem totam, vel ad Christum, sine quo nec Reges regnant, nec Sacerdotes iusta decernunt : sicut dicitur Prv. 8.b. Per me Reges regnant et legum conditores iusta decernunt. Quia vero tediosum esset exequi omnem expositionem, exponemus tantum de viro iusto : quia per hanc satis patebunt alie expositiones. Captans ergo primo benevolentiam vir iustus illius, quem deprecatur, dicit :
marg.| {u} Deus patrum meorum ] quia non Deus recens. Vel [Deum patrum meorum id est Abraham, Isaac et Iacob, quorum specialiter Deus dicitur, propter tres virtutes, que per eos signantur id est fidem, spem et caritatem, a quibus omnis oratio pondus habet. Et ideo bene ponitur in principio orationis. Vel [Deus patrum meorum
marg.| quos de Egypto mirabiliter ut verus Deus eduxisti. Et non dixit : Deus meus, sed Deus patrum meorum : quia favore parentum sepe misericorditer agitur cum filiis. Unde Dominus propter David servum suum noluit auferre regnum Salomoni.
marg.| {x} Et Domine misericordie ] largitor, sive auctor. Vel intransitive : Domine misericordie id est Domine, qui es misericordia.
marg.| {3. 155ra} Δ {a} Qui fecisti omnia verbo tuo ] ita faciliter, ut quis verbum profert : Iuxta illud Ps. 23. Quoniam ipse dixit et facta sunt, ipse mandavit et creata sunt.
marg.| {b} Et sapientia tua constituisti ] {c}   Hominem, vel   fecisti ] alia littera. Sed melius est, constituisti, id est in bono statu statuisti.
marg.| {d} Ut dominaretur creature, que a te facta est ] id est omnibus terrenis : sicut dicitur Gn. 1.d. Crescite et multiplicamini et replete terram et subiicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus, que moventur super terram.
marg.| {e} Ut disponat orbem terrarum in equitate ] quoad Deum.
marg.| {f} Et iustitia quoad proximum ] {g}   Et in directione cordis ] id est recta intentione.
marg.| {h} Iudicium iudicet ] quoad seipsum.
prol.| {a} Qui
marg.| marg.| {3. 156ra} Δ {a} Et erunt accepta ] coram Deo.||
marg.| marg.| {b} Opera mea ] id est meorum, vel mei hominis.||
marg.| marg.| {c} Et disponam ] id est regam.||
marg.| marg.| {d} Populum tuum iuste ] cuilibet reddens quod suum est.||
marg.| marg.| {e} Et ero dignus sedium Patris mei ] id est remuneratione celestis Regni. Similiter Lc. 1.c. Et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius.||
marg.| marg.| {f} Quis enim hominum poterit scire consilium Dei ] quasi dicat : merito rogo Patrem meum, ut sapientiam mittat ad docendum quid placitum est : quia quis hominum poterit scire consilium Dei ? quasi dicat : nemo ex proprio sensu, nisi a sapientia reveletur ei. Unde Mt. 11.d. Nemo novit Patrem, nisi filius et cui voluerit filius revelare.||
marg.| marg.| {g} Aut quis poterit cogitare, quid velit Deus ? ] quasi dicat : nullus, etiam iustus, vel sapiens. Quod patet in Catone, de quo dicit<Glossa> interlinearis  : « Victrix causa diis placuit, sed victa Catoni ». Ideo dicit Iob. 9.d. Verebar omnia opera mea, sciens quod non parceret delinquenti. Et vere nemo scit, quid velit Deus.||
marg.| marg.| {h} Cogitationes enim mortalium timide ] quia fragiles et deficientes, antequam comprehendant plene, unde non audent se ad maius extollere.||
marg.| marg.| {i} Et incerte providentie nostre ] quia tota die falluntur in serie futurorum. Homo enim proponit quod vult, sed Deus disponit quod placet sibi. Unde Prv. 16.b. Cor hominis disponit, viam suam, sed Domini est dirigere gressus eius. Et non est mirum si cogitationes nostre timide et incerte providentie.||
marg.| marg.| {k} Corpus enim quod corrumpitur ] id est corpus corruptibile, eo quod corruptibile est, non eo quod corpus.||
marg.| marg.| {l} Aggravat animam ] quia ad se procurandum trahit et ideo ad cogitandum de terrenis impellit.||
marg.| marg.| {m} Et terrena inhabitatio ] id est corpus terrenorum, vel terreum quod inhabitat animam.||
marg.| marg.| {n} Deprimit sensum multa cogitantem ] id est temporalia, que multa et variabilia sunt. Unde Eccl. 11.b. Fili mi, ne in multis sint actus tui.||
marg.| marg.| {o} Et difficile estimamus, que in terra sunt ] quia non recte comprehendimus.||
marg.| marg.| {p} Et que in prospectu sunt ] id est in aperto.||
marg.| marg.| {q} Invenimus cum labore ] id est cognoscimus. Ergo.||
marg.| marg.| {r} Que in celis sunt, autem quis investigabit ? ] quasi dicat : nemo. Unde Eccles. 1.b. Cuncte res difficiles, non potest homo eas explicare sermone. Sed etsi cuncta difficilia sint et mentes hominum timide sunt, non tamen desperandum, quia per auxilium Dei potest iuvari nostra scientia. Unde dicit Rabanus : Ne desperemus ex premissis, subiungit consolationem Spiritus S. Et hoc est.||
marg.| marg.| {s} Sensum autem tuum quis sciet ] quasi dicat : que in celis sunt nemo potest investigare, sed sensum tuum quis sciet ? Nemo.||
marg.| marg.| {t} Nisi tu dederis ] ei [sapientiam
marg.| marg.|que intus docet et revelat mysteria.||
marg.| marg.| {u} Et miseris Spiritum sanctum tuum de altissimis ] quasi dicat : si dederis sapientiam et Spiritum sanctum miseris, potest homo scire illa occulta. Dicit Glossa Nemo scit, que sunt in corde hominis, nisi spiritus hominis et nemo novit, que sunt Dei, nisi spiritus Dei. Spiritus autem omnia scrutatur, etiam
marg.| marg.| {3. 156va} Δ profunda Dei, qui illuminat corda sanctorum. Sumpta est de 1Cor. 2.c.||
marg.| marg.| {a} Et sic ] id est per sapientiam Dei et Spiritum sanctum.||
marg.| marg.| {b} Correcte sunt ] id est directe.||
marg.| marg.| {c} Semite, sive sententie eorum qui in terris sunt ] id est hominum.||
marg.| marg.| {d} Et ] etiam sic que tibi placent, didicerunt homines facti rationabiles. Unde Io. 14.d. Spiritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia. Et vere sic didicerunt homines, que tibi placent.||
marg.| marg.| {e} Nam per sapientiam sanati sunt ]  a m orbo peccati tam actuali, quam originali.||
marg.| marg.| {f} Quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio ] mundi. Sic exponitur hoc de Christo.||
prol.| {a}Et erunt
marg.| Vel sic, {u} Deus patrum meorum ] id est qui potens es.
marg.| {x} Et Domine misericordie ] id est qui benignus es.
marg.| Θ
marg.| Θ
marg.| {a} Qui fecisti omnia verbo tuo ] et ideo facile potes dare quod peto.
marg.| {b} Et sapientia tua constituisti ] id est in plenitudine charismatum stabili.
marg.| {c} Hominem ] id est Christum Dominum, de quo dicitur in Ps. 6. Numquid Sion dicet homo et homo natus est in ea etc.
marg.| {d} Ut dominaretur creature, que a te facta est ] qui etiam dominabatur omni creature, antequam fieret homo. Sed secundum quod homo factus est Dominus creature, similiter dicitur, Act. 2.f. Certissime sciat omnis domus Israel, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Iesum, quem vos crucifixistis.
marg.| {e} Ut disponat orbem terrarum ] id est Ecclesiam, in equitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet.
marg.| Et notat tria, que sunt necessaria cuilibet. Presidenti : Equitas id est sine severitate iustitie, iustitia id est misericordia sine remissione : directio cordis id est intentionis rectitudo. Tu igitur, Domine, qui talis es id est potens et benignus.
marg.| {i} Da mihi ] toto corde petenti.
marg.| {k} Sedium tuarum assistricem sapientiam ] id est da mihi sapientiam, que assistit sedibus tuis id est Angelis, in quibus sedes ; sicut dicitur in Ps. 79. Qui sedes super Cherubin etc. Vel sedes Domini sunt anime iustorum, sicut dicit Interl. Anima iusti sedes est sapientie. Unde Is. 66.a. Celum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Et est sensus.
marg.| {i} Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam ] id est fac, ut sapientia sanctorum assistat mihi in omnibus factis meis. Optimus est hic assessor : quia nihil male, nihil stulte consulit.
marg.| {l} Et noli me reprobare a pueris tuis ] id est noli me quasi reprobum repellere a numero puerorum tuorum, hoc est, da mihi, ut sim unus de pueris tuis id est ut sim humilis purus et simplex. Hec enim tria sunt in pueris. Humilitas, contra superbiam. Puritas, contra carnis concupiscentiam. Simplicitas, contra concupiscentiam oculorum. Et de istis pueris dicitur Is. 8.d. Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israel. Et Lc. 11.a. Noli mihi molestus esse, iam enim, ostium clausum est et pueri mei mecum sunt in cubili. Noli, inquam, me reprobare.
marg.| {n} Quoniam servus tuus sum ego ] non a servitute, sed a servitio, vel a servatione, sicut dicitur Lc. 12.f. Beatus servus, quem cum venerit Dominus eius, invenerit eum sic facientem.
marg.| {o} Et filius ancille tue ] ad litteram, vel Ecclesie tue, que Domino ancillatur id est servit fideliter ut ancilla. Unde dicit Abigail ad David id est Ecclesia ad Christum. Cum benefecerit Dominus Domino meo, recordaberis ancille tue et tu benefacies ei, 1Rg. 25.e. Vel Filius ancille tue id est gratie tue, que tibi facit iustorum animas ancillari. Ego dico.
marg.| {p} Homo infirmus ] mente et corpore.
marg.| {q} Et exigui temporis ] quia homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis miseriis, Iob. 14.a.
marg.| {r} Et minor ad intellectum iudicii et legum ] id est insufficiens ad intelligendum iudicia legis veteris et nove. Ecce tria notat hic Auctor, que sunt in homine. Infirmitas conditionis, {3. 155rb} ubi dicit : Homo infirmus. Brevitas temporis, ubi dicit : Exigui temporis. Obtusitas mentis, ubi dicit : Minor ad intellectum iudicii et legum.
marg.| {u} Et si quis erit consummatus ] id est perfectus.
marg.| {x} Inter filios hominum ] id est in iudicio hominum.
marg.| {y} Si ab illo fugerit sapientia tua ] id est fugata fuerit. Numquam enim divina gratia prius fugit ab homine, nisi prius fugetur.
marg.| {z} In nihilum computabitur ] id est pro nihilo reputabitur eius perfectio, vel ipse quasi imperfectus videbitur.
marg.| Λ mihi placuerit.
prol.| {a} Qui
marg.| {u} Deus patrum meorum ] etc. Glossa omnes et Postille exponunt hoc de Christo, sic loquente ad Patrem.
marg.| {u} Deus patrum meorum ] id est Abraham, Isaac et Iacob, qui sunt mei et a quibus secundum carnem natus sum.
marg.| {x} Et Domine misericordie ] id est Domine misericors, potens quando et cui volueris misereri, sicut dicitur Ex. 33.d. Miserebor cui voluero et clemens ero, in quem
marg.| Λ mihi
marg.| {a} Qui fecisti omnia verbo tuo ] id est per me, qui sum verbum tuum.
marg.| {b} Et sapientia tua ] id est per me, qui sum sapientia tua.
marg.| {c} Constituisti hominem ] quemlibet, vel me fecisti hominem.
marg.| {d} Ut dominaretur creature, que a te facta est ] id est ut omnium esset Dominus, etiam inquantum homo : Iuxta illud Ps. 8. Omnia subiecisti sub pedibus eius.
marg.| {e} Ut disponat orbem terrarum ] id est Ecclesiam, quam ut castrorum aciem ordinavit, ponens primo Martyres fortissimos ultimo fortissimos Predicatores, in medio debiliores peccatores. In equitate et iustitia et in directione cordis iudicium iudicet. Hoc non mutatur. Tu ergo, qui talis es.
marg.| {i} Da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam ] id est da meis sapientiam, que tibi assistit id est fac me conservatorem et consultorem meorum.
marg.| {l} Et noli me ] id est meos.
marg.| {m} Reprobare a pueris tuis ] id est eiicere a numero Angelorum tuorum, qui sunt puri et humiles et simplices, ut pueri.
marg.| {n} Quoniam servus tuus sum ego ] inquantum homo tibi serviens. Unde Is. 44.a. Noli timere, serve meus Iacob et rectissime quem elegi.
marg.| {o} Et filius ancille tue ] id est synagoge secundum carnem, vel B. Marie, que dixit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum, Lc. 1.d.
marg.| {p} Homo infirmus ] ex assumpta carne et infirmitate : quia dolores nostros ipse portavit, Is. 53.b.
marg.| {q} Et exigui temporis ] ad litteram trigintatrium annorum, vel quantum est a Nativitate usque ad Passionem. Unde Iob. 14.a. Homo natus de muliere brevi vivens tempore, repletur multis miseriis.
marg.| {r} Et minor ] secundum quod homo.
marg.| {s} Ad intellectum iudicii ] et futuri.
marg.| {t} Et legum ] eternarum, percipiendum. Christus etiam licet perfectissimus homo fuerit, tamen inquantum homo non posset attingere ad intelligendum iudicium futurum et leges eternas, quibus Deus ab eterno in sua dispositione mundum gubernavit id est gubernandum previdit. Unde exclamat Apost. O altitudo divitiarum sapientie et scientie Dei etc. Rm. 11.d.
marg.| {u} Et si quis erit consummatus inter filios hominum ] id est si quis habuerit, quantum potest homo habere in via.
marg.| {y} Si ab illo fugerit sapientia tua ] divina id est filius.
marg.| {z} In nihilum computabitur ] id est nihil poterit facere. Unde Io. 14.a. Sine me nihil potestis facere.
marg.| {a} Tu autem ] etc. Hoc exponunt Glossa de Salomone, qui pro patre suo David templum Domino edificavit et electus fuit in Regem populo Israel, qui dicitur populus Dei, qui commemorans Dei beneficia precatur, ut Dei sapientia secum permaneat et in omnibus dirigat. Exponunt hoc etiam Glossa de Christo et de Predicatoribus, qui templum Domino edificaverunt id est Ecclesiam. Nos primam expositionem de Salomone premittimus : quia plana est et exponimus primo de Christo et postea de Predicatoribus. Dicit ergo Christus Dominus ad Patrem ita : Homo infirmus sum et minor ad intellectum iudicii et legum sed.
marg.| {a} Tu ]  o D eus Pater, qui.
marg.| {b} Elegisti me Regem ] id est ad regendum populum, ut fieret tuus. Unde Ps. 2. Ego autem constitutus sum Rex ab eo etc.
marg.| {c} Et iudicem filiorum tuorum et filiarum ] id est maiorum et minorum. Et eosdem dicit filios et filias.
marg.| {3. 155va} Λ Propter fortitudinem mentis, vocat filios, propter fecunditatem operis, filias.
marg.| {a} Et dixisti ] id est iussisti me.
marg.| {b} Edificare templum in monte sancto tuo ] id est in meipso, qui sum mons, de quo dicitur Is. 2.a. Erit in novissimis diebus preparatus mons domus Domini in vertice montium. Et dicitur, tuo, ad differentiam montium superborum, qui non sunt Dei, sed Diaboli. De quibus dicitur 2Rg. 1.d. Montes Gelboe, nec ros, nec pluvia veniant super vos. Et Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes, a facie tua montes defluerent.
marg.| {c} Et ] iussisti edificare [in civitate habitationis tue id est in Ecclesia, in qua habitas, sicut dicitur in Ps. Quoniam elegit Dominus Sion, elegit eam in habitationem sibi.
marg.| {d} Altare ] id est fidem : De quo dixit Is. 19.c. In die illa erit altare Domini in medio terre Egypti. Altare dico.
marg.| {e} Similitudinem tabernaculi sancti tui quod preparasti ] per Moysen.
marg.| {f} Ab initio ] cum educeres filios Israel de Egypto quasi dicat : iussisti me edificare in Ecclesia altare fidei, figuratum per illud altare quod fecit Moyses in deserto. Preparasti, inquam, tu.
marg.| {g} Et tecum sapientia tua, que novit opera tua ] id est filius, qui novit Patrem et opera eius, secundum quod dicitur Mt. 11.d. Neque Patrem quis novit, nisi filius et cui voluerit filius revelare. Et loquitur Christus hic et alibi de se quasi de alio, ad exemplum iactantie cavende.
marg.| {i} Que et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres ] Unde Prv. 8.d. Quando appendebat fundamenta terre, cum eo eram cuncta componens.
marg.| {k} Et sciebat quod, vel   quid placitum esset oculis tuis ] quia sapientia tua est, que omnia novit.
marg.| {l} Et quid directum ] id est rectum et iustum in preceptis tuis. Et cum talis sit sapientia.
marg.| {n} Mitte illam de celis sanctis, tuis ] id est desursum.
marg.| {o} Et a sede maiestatis tue ] id est a teipso, quia omnia gubernas sedens et quietus.
marg.| {p} Ut mecum sit ] id est cum meis fidelibus.
marg.| {q} Et mecum laboret ] id est cum meis operetur, qui laborant : homines enim cooperantur Deo. Unde 1Cor. 3.b. Dei adiutores sumus.
marg.| {r} Et sciam ] in membris meis.
marg.| {s} Quid acceptum sit apud te ] ut nihil contra te faciam id est contra voluntatem tuam.
marg.| {t} Scit enim illa omnia ] duplici scientia et creata et increata.
marg.| {u} Et intelligit ] id est intelligere facit.
marg.| {x} Et deducet me ] id est meos, vel me hominem.
marg.| {y} In operibus meis sobrie ] id est humiliter et prudenter. Sic accipitur sobrietas, Eccl. 31.a. Infirmitas gravis sobriam facit animam id est cautam et humilem. Vel sobrie id est sine offendiculo. Unde Ier. 31.b. In fletu venient et in precibus deducam eos et adducam eos per torrentem aquarum in via recta et non impingent in ea.
marg.| {z} Et custodiet ] ab adversariis.
marg.| {a} Me ] id est meos. Vel me, hominem.
marg.| {b} In sua potentia ] cui nemo vel contradicere, vel resistere potest.
marg.| Exponitur etiam de Predicatoribus et Prelatis sic.
marg.| {a} Tu autem elegisti me Regem populo tuo ] acquisitive. Ad hoc enim eligitur Predicator ad officium predicationis et Prelatus ad officium Prelationis, ut per eos populus acquiratur Domino. Unde et populus conversus ad Dominum, populus acquisitionis dicitur, 1Pt. 2.b. Vos estis genus electum : regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. In hoc autem quod dicit, elegisti, innuitur quod non est bonus, vel verus Rex, qui non per canonicam electionem, sed per propriam intrusionem preficitur : Unde Dt. 17.c. Cum dixeris, constituam super me Regem, sicut omnes habent per circuitum nationes, eum constitues, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum, non poteris alterius gentis hominem facere Regem, qui non sit frater tuus. Et Hbr. 5.a. Nec quisquam assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron.
marg.| {c} Et iudicem filiorum ]  * tuorum,
marg.| * tuorum et filiarum ] id est ad hoc elegisti me, ut homines, quibus prefectus sum, iudicarem quasi filios tuos et non quasi servos, hoc est, ut blande nutrirem et custodirem. Unde Eccl. 7.c. Filii tibi sunt, erudi illos et cura illos a pueritia eorum, filie tibi sunt, serva corpus illarum. Nomine filiorum, intelliguntur fortiores in Ecclesia, nomine filiarum infirmiores. Utrosque habet curare Prelatus : Illos vite sanctitate, istos autem fidei confessione.
marg.| {a} Et dixisti edificare templum in monte sancto tuo ] id est iussisti me Ecclesiam congregare et fundare in eminentia virtutum. De quo dicitur Is. 40.b. Super montem excelsum ascende tu, qui euangelizas Sion.
marg.| {c} Et in civitate habitationis tue altare ] id est in mente fidem. Mens etenim dicitur civitas, quasi civium unitas. Cives enim mentis id est cogitationes et desideria ad unum tendere debent, secundum quod dicit Ps. 26. Unam petii a Domino. Et tunc est civitas habitationis Dei. Unde dicitur Is. 33.c.3.155vb} Respice Sion civitatem solemnitatis nostre, oculi tui videbunt Hierusalem habitationem opulentam.
marg.| Et nota quod altare aliquando dicitur mens humana in qua offertur Deo thus devotionis. Unde Ps. 25. Lavabo inter innocentes etc. Aliquando dicitur altare, corpus Christi. Unde Ex. 20.d. Altare de terra facietis mihi. Aliquando altare dicitur Ecclesia triumphans. Unde Ps. 50. Tunc acceptabis sacrificium iustitie etc. Aliquando dicitur altare ipsa Trinitas. Unde Ex. 20.d. Non ascendes per gradus ad altare meum. Aliquando dicitur altare fides accensa igne caritatis, ut hic. Et sic in altari mentis, per altare fidei offerimus altare corporis Christi ad altare Trinitatis, ut perveniamus ad altare Ecclesie triumphantis. Altare dico.
marg.| {e} Similitudinem tabernaculi sancti tui quod preparasti ab initio ] id est tale altare iussisti me edificare, quale fuit Altare tabernaculi Moysi. Nam fides modernorum similis omnino est, imo eadem fidei antiquorum, ut dicit August. Tabernaculum est Ecclesia, altare tabernaculi fides est credentium.
marg.| {g} Et tecum sapientia tua ] id est filius tuus.
marg.| {h} Que novit opera tua ] id est rationes operum tuorum, tam creationis, quam recreationis. De quibus Hab. 3.a. Consideravi opera tua et expavi.
marg.| {i} Que et affuit tunc, cum orbem terrarum faceres ] id est Ecclesiam vel hominem, quem fecit Pater potentiam conferendo et Filius sapientiam inspirando et Spiritus Sanctus benignitatem prestando.
marg.| {k} Et sciebat, quid placitum esset oculis tuis ] id est Christi humilitas. Unde Lc. 3.e. Tu es filius meus dilectus, in te mihi complacuit.
marg.| {l} Et quid directum in preceptis tuis ] quibus precepisti diligi Deum ex toto corde et proximum sicut nosipsos, Mt. 22.d. In his duobus mandatis tota lex pendet et Prophete.
marg.| {n} Mitte illam de celis sanctis tuis ] id est Angelis vel Prophetis. Illi per fruitionem habebant, isti per promissionem, utrique celabant eam nobis et ideo celi dicuntur. Sed tunc sapientia missa est nobis cum per Incarnationem visibilis facta est nobis. Unde Is. 64.a. Utinam dirumperes celos et descenderes.
marg.| {o} Et a sede magnitudinis tue ] id est a te magno.
marg.| {p} Ut mecum sit ] eiusdem nature.
marg.| {q} Et mecum laboret ] eiusdem fortitudinis, quasi dicat : homo iustus. Diabolus appetivit maiestatem et quietem quando dixit. Sedebo in monte testamenti, similis ero Altissimo id est Christo, Is. 14.d. In simili enim appetit magnitudinem, in sedendo quietem. Et contra hec duo petit homo filium Dei, paulominus ab Angelis minorari, cum dicit : Ut mecum sit. Et ad laborem parari, cum dicit : Et mecum laboret. Et utrumque impetravit homo. Unde Is. 7.c. Ecce virgo concipiet et pariet filium et vocabitur nomen eius Emmanuel id est nobiscum Deus. E contrarius Filius rogat Patrem pro homine, ut ascendat ad quietem et gloriam. Unde Io. 17.d. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi sum ego et illi mecum sint, ut videant claritatem etc. Alia autem ratio est, quare homo petat, ut Dei filius secum veniat in labore, ut scilicet videns Dominum suum laborantem, facilius ferat laborem suum et fortius et securius animetur ad pugnandum. Unde dicit Apost. Hbr. 12.a. Curramus ad propositum nobis certamen, aspicientes in Auctorem fidei et Consummatorem Iesum.
marg.| {r} Et sciam, quid acceptum sit apud te ] per illam, sive per illum.
marg.| Ipse enim Dei Filius se ipsum nobis quasi librum proposuit, in quo plus possumus legere laboris quam quietis, Io. 13.b. Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci et ita vos faciatis.
marg.| {t} Scit enim illa omnia et intelligit ] et his duobus indigebat homo, scilicet scientia et intellectu. Scientia ad bene conversandum in medio prave et perverse nationis huius inferioris. Intellectu ad investiganda et cognoscenda bona regionis superioris. Et hec sunt duo magna luminaria in microcosmo, que facit sapientia, quia scit et intelligit omnia id est scire et intelligere facit, dans scientiam et intellectum.
marg.| {x} Et deducet me in operibus meis sobrie ] id est in bonis operibus : que proprie sunt opera hominis bene condita. Unde Ps. 103. Exibit homo ad opus suum et ad operationem suam usque ad vesperam. Sobrie dicit id est moderate, ne homonimis presumat : sicut faciunt quandoque novitii, vel minus faciat : ut faciunt acidiosi.
marg.| {z} Et custodiet me ] ab omnibus adversariis meis.
marg.| {b} In sua potentia ] non in mea. Iuxta illud Ps. 43. Non in arcu meo * sperabo et gladius meus non salvabit me. Ecce tria beneficia Christi, eruditio, deductio, custoditio. Erudit, quia lux. Deducit, quia dux. Custodit, quia Dominus. Et hec tria erant nobis necessaria : quia via, in qua ambulamus tenebrosa est et lubrica et periculosa. Que tria imprecatur. Ps. 34. Fiant vie illorum tenebre et lubricum et Angelus Domini persequens eos : Contra primum indigemus luce. Contra secundum duce. Contra tertium Domino et defensore.
marg.| {a} Et erunt accepta opera mea ] Nam ab eruditione discretionem, a deductione rectitudinem a custodia securitatem. Hec tria reddunt opera nostra accepta coram Deo.
marg.| {3. 156rb} {b} Et disponam populum tuum iuste ] Hoc bene sequitur, quia non est dignus habere regimen animarum, cuius opera non sunt accepta coram Deo : cuius autem opera sunt accepta, necessario iuste disponet populum Dei.
marg.| {c} Et ero dignus sedium Patris mei ] cum duo predicta fecero. Et nota quod dicit, sedium, pluraliter, quia tres sunt sedes, quas debet habere Prelatus. Tribunal. Thronus et Cathedra. Tribunal est Iudicum. Thronus Regum. Cathedra Doctorum. Et Prelatus debet esse Iudex, malos coercendo ; et Rex, infirmos regendo ; et Doctor, imperitos docendo. Hec enim sunt tria peccata, quibus homines gravati triplici remedio indigent. Impotentia peccatum in Patrem. Ignorantia peccatum in Filium. Malitia, peccatum in Spiritum sanctum. Si igitur vis esse Prelatus, sis Rex infirmorum, qui peccant in Patrem : sis Doctor imperitorum, qui peccant in Filium : sis Iudex malignorum, qui peccant in Spiritum sanctum. et ideo tria habuisti supra, per que hec fieri possunt. Eruditionem a Filio. deductionem a Spiritu sancto, custodiam a Patre. Unde dictum est : Scit illa omnia, deducet me, custodiet me. Sequitur.
marg.| {f} Quis enim hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus ] Nemo per se. Unde dicit Is. 40.d. Quis adiuvit spiritum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ? Et Rm. 11.d.
marg.| Quis novit sensum Domini, aut quis consiliarius eius fuit ? Sed missus est Christus et docuit nos consilium Patris et Spiritus sanctus et docuit nos voluntatem Patris. Christus illuminavit intellectum : Spiritus sanctus inflammavit, sive accendit affectum.
marg.| {h} Cogitationes enim mortalium timide et incerte providentie nostre ] supple et voluntates perverse. Et hec tria mala a primis parentibus contraximus, in quibus nostra Trinitas creata, scilicet ratio, memoria, voluntas, a Trinitate cecidit increata id est potentia, sapientia, benevolentia. Ratio cecidit a sapientia in ignorantiam : Memoria a potentia in impotentiam : Voluntas a benevolentia in malitiam. Sequitur.
marg.| {k} Corpus enim quod corrumpitur, aggravat animam et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem ] Ecce duo dicit : Corpus corruptum corrumpit affectum inani voluntate : Terrena cogitatio deprimit intellectum vana curiositate, ut iam non liceat habere utilia id est que ante sunt et que infra. Retro sunt peccata, ante mors, supra premia, infra supplicia.
marg.| {o} Et difficile estimamus que in terra sunt ] quia ea non bene intelligimus et ideo male estimamus, ea temporalia spiritualibus preponentes, unde incurrimus illam imprecationem Prophete : Ve, qui dicitis bonum malum etc. Is. 5.e.
marg.| {p} Et que in prospectu sunt ] id est subiecta sensibus.
marg.| {q} Invenimus cum labore ] Quare ? quia non bene querimus. Primum enim querendum est celum ; et post, que in terra sunt, secundum quod dicitur Mt. 6.d. Primum querite Regnum Dei etc.
marg.| {r} Que in celis sunt autem, quis investigabit ? ] Non dicit, quis comprehendit : quia illa, que in celis sunt, investigari quidem possunt, comprehendi non possunt in via. Unde Is. 64.b. Oculus non vidit, Deus, absque te, que preparasti exspectantibus te. Et que sunt illa ? Lux immarcescibilis, que perficiet intellectum : Pax incomprehensibilis, que superat omnem sensum : Fons inexhaustibilis, qui irrigat affectum. Unde Paulus tria ponit 1Cor. 2.c. Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, que preparavit Deus diligentibus se. Oculus non vidit : quia lux immarcescibilis. Auris non audivit : quia pax incomprehensibilis. Nec in cor hominis ascendit : quia fons inexhaustibilis. Quare etiam ? Quia non ascendit altius quam oriatur et ideo cor hominis, quia supra Dominum ascendere voluit superbiendo, merito in ipsum fons sapientie non ascendit. Sed si quis cor suum humiliaverit, creature se subiiciens propter Deum, tunc ascendit in ipsum fons sapientie : quia ubi humilitas, ibi et sapientia, dicit Salomon. Prv. 11.a.
marg.| Sensum autem tuum quis sciet ? quasi dicat :  nec te, nec celestia possumus comprehendere, multo minus ea, que latent in corde tuo id est   consilium et voluntatem tuam. Consilium de futuris, voluntatem de preteritis et presentibus. Vult enim Dominus, ut mala preterita deleamus, bona presentia faciamus, consulit, ut futura supplicia fugiamus et futura premia requiramus. Et hoc est quod supra dixit : Quis hominum poterit scire consilium Dei, aut quis poterit cogitare quid velit Deus ? quasi dicat :   nemo. Nisi tu dederis sapientiam ] etc. ut Sapientia consilium Dei revelet et spiritus voluntatem
marg.| * demonstret. Et loquitur prophetice Philo. Nam filius datus est nobis, Is. 9.b. Puer natus est nobis et filius datus est nobis. Sed Spiritus sanctus dicitur missus. Ps. 103. Emitte spiritum tuum et creabuntur. Et Io. 16.b. Si abiero mittam eum ad vos. Datus est autem filius captivis, in pretium redemptionis : peregrinis, in viaticum peregrinationis : iustis, in premium remunerationis. Unde quidam, quando corpus Domini elevatur in altari, dicunt : Ave principium nostre creationis, Ave pretium nostre redemptionis, Ave viaticum nostre peregrinationis, Ave premium nostre remunerationis. Spiritus vero sanctus missus est calefacere frigidos, consolidare timidos, purgare immundos. Unde in igne missus est, qui calefacit frigida, consolidat timida, purgat immunda.
marg.| {a} Et sic correcte sunt semite eorum, que sunt in terris et que tibi placent, didicerunt homines ] per filium humilitatem et mansuetudinem, qui dicit Mal. 11.d. Discite a me quia mitis sum et humilis corde : Per spiritum caritatem et fortitudinem.
marg.| {e} Nam per sapientiam sanati sunt, quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio ] id est per fidem Incarnationis. Unde infra 16.b. Neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus sermo, Domine, qui sanat omnia. Et Mt. 21.a. Qui precedebant et qui sequebantur, clamabant dicentes ; Hosanna filio David. Unde dicit Glossa quod nemo salvandus fuit, nisi in fide incarnationis explicita vel implicita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_9)

Notes :