Hugo de Sancto Caro

Capitulum 5

Numérotation du verset Sap. 5,1 

Tunc1 stabunt iusti
1 Tunc] Nunc err. rubr.
in magna constantia
adversus eos qui
se angustiaverunt2
2 angustiaverunt plerique codd. edd. Rusch ] angustaverunt Amiatinus X M* Q* Z² T etc. Weber
et qui
abstulerunt labores illorum.
Numérotation du verset Sap. 5,2 

Videntes turbabuntur timore3 horribili
3 timore] timorem ΠH, terrore Cava ΘH
et mirabuntur4 in subitatione5
4 mirabuntur] mirabantur ΦG, murmurabunt |
5 subitatione] subversione Amiatinus |
insperate6 salutis gementes7 pre angustia spiritus8
6 insperate] desperate ΛL |
7 gementes] + et ΩS |
8 gementes pre angustia spiritus plerique codd. edd. Cor1 Rusch ] om. Cava X Q* Z* ΣT*C ΛL Ω M Clementina Weber | pre angustia M² Y² ΠH² ΦP ΓA ΨD ΩS ΩJ Rusch Ed1530] per angustiam cett. codd. edd. Edmaior. |
Numérotation du verset Sap. 5,3 

dicentes9* inter10 se penitentiam agentes
9 dicentes Y Z² T ΛL Φ ΓM ΨD Cor3 (Rabanus anti.) ΩS ΩJ* edd. ] dicent Rusch Weber , + enim X cum graec. |
10 inter Rusch Weber ] intra ΦG Cor1 Ω edd. |
et pre angustia11 spiritus gementes12. Hi sunt quos aliquando in derisum habuimus13 et14 in15 similitudinem16 improperii. 17
11 pre angustia X M² Q Y² Z² Σ ΛL ΦP ΓA ΨD Ω Rusch edd. ] per angustiam M* Y* Z* ΠH* t h Weber |
12 et pre angustia spiritus gementes] om. Q Cor1 (Rabanus non habet quia idem est supra) |
13 aliquando in derisum - habuimus Rusch ] inv. , aliquando habuimus in (de)risu Z* Σ ΩJ² Ed1530, habuimus aliquando in risu Weber | derisum ΘH Ω Rusch ] risu Cava T W S* h Σ, risum X Q* Z* t , derisu cett. |
14 et] om. ΨD |
15 in] om. Ed1530 |
16 similitudinem X L M² Q* Z* Σ ΘH ΨD Ω Rusch edd. ] similitudine Weber |
17 improperii] + et finem illorum sine honore quomodo ergo computati sunt Ω M*, cf. vv. 4-5 |
Numérotation du verset Sap. 5,4 

Nos insensati vitam eorum18 estimabamus insaniam et finem illorum sine honore.
18 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 5,5 

Ecce19 quomodo computati sunt inter filios Dei et inter sanctos sors illorum est.
19 Ecce] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 5,6 

Ergo erravimus a via veritatis et iustitie
lumen
non luxit nobis
et sol intelligentie20 non est ortus nobis.
20 intelligentie plerique codd. edd. Rusch ] om. Cava X L Q* Z T W S* h ΣT*C ΛL
Numérotation du verset Sap. 5,7 

Lassati sumus
in viam21 iniquitatis et perditionis et ambulavimus vias difficiles, viam autem Domini ignoravimus.
21 viam] via Weber
Numérotation du verset Sap. 5,8 

Quid nobis profuit superbia aut divitiarum iactantia quid nobis contulit22 ?
22 divitiarum iactantia quid nobis contulit Rusch ] quid divitiarum iactatio contulit nobis Weber
Numérotation du verset Sap. 5,9 

Transierunt omnia illa tamquam umbra
et tamquam nuntius percurrens.
Numérotation du verset Sap. 5,10 

Et tamquam navis que pertransit fluctuantem aquam cuius cum preterierit non est vestigium invenire neque semitam carine illius in fluctibus
Numérotation du verset Sap. 5,11 

aut avis que transvolat in aere cuius23 nullum invenitur argumentum itineris illius sed tantum sonitus24 alarum verberans levem ventum et scindens per vim itineris aerem commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius
23 cuius] om. Weber |
24 sonitus] + est Weber |
Numérotation du verset Sap. 5,12 

aut tamquam sagitta emissa25 in locum destinatum divisus aer continuo in se reclusus est ut ignoretur transitus illius
25 sagitta emissa] sagitta emisse Weber
Numérotation du verset Sap. 5,13 

sic et nos nati continuo desinimus26 esse
26 desinimus Cor3 (anti.) ΩJ Rusch ] desivimus Weber
et virtutis quidem nullum signum27 valuimus ostendere. In malignitate autem nostra consumpti sumus.
27 nullum signum] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 5,14 

Talia dixerunt in inferno hi qui28 peccaverunt
28 in inferno hi qui] et Weber
Numérotation du verset Sap. 5,15 

quoniam spes impii tamquam lanugo est que a vento tollitur
et tamquam spuma gracilis que a procella dispergitur et tamquam fumus qui a vento diffusus est
et tamquam memoria hospitis unius diei pretereuntis.
Numérotation du verset Sap. 5,16 

Iusti autem in perpetuum vivent
et apud Dominum
est merces eorum
et cogitatio eorum29 apud Altissimum.
29 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 5,17 

Ideo accipient regnum decoris
et diadema
speciei
de manu Domini
quoniam dextera sua teget eos
et brachio sancto30 suo defendet illos.
30 sancto] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 5,18 

Et31 accipiet armaturam zelus illius et armabit creaturam ad ultionem inimicorum.
31 Et] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 5,19 

Induet pro torace iustitiam et accipiet pro galea iudicium rectum32.
32 rectum Φ Cor3 (vel) Ω M Rusch ] certum Cor1 (Rabanus) ΩS ΩJ Weber
Numérotation du verset Sap. 5,20 

Sumet scutum inexpugnabile33 equitatem
33 inexpugnabile] inexpugnabilem Weber
Numérotation du verset Sap. 5,21 

acuet autem diram34 iram in lanceam et
34 diram M W² S² Y (dyram) Θ Ω M ΩJ ΩS ² Rusch Ed1530 ] duram ΘM Weber | diram iram] inv. ΩS
pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos.
Numérotation du verset Sap. 5,22 

Ibunt directe
emissiones fulgorum
et tamquam habene35 curvato arcu
35 habene Cor1 (duo sunt dictiones in Rabano. Quidam violenter dicunt HABENE et exponunt in dativo singulari et nominativo plurali) ΩJ ] a bene Cor3 (aliqui dicunt quod vera littera est) Weber
nubium exterminabuntur
et ad certum locum insilient.
Numérotation du verset Sap. 5,23 

Et a petrosa ira
plene grandines mittentur36
36 grandines mittentur] inv. Weber
et candescet37
37 candescet] scandescet Weber
in illos aqua maris
et flumina concurrent duriter.
Numérotation du verset Sap. 5,24 

Contra illos stabit spiritus virtutis et tamquam turbo38 venti dividet eos39
38 turbo] turbedo Weber |
39 eos] illos Weber |
et ad eremum40
40 (h)eremum plerique codd. edd. Rusch ] eremiam Cava X Amiatinus Q* Y* ΘM (al.) ΠH Weber
perducet omnem terram iniquitatis illorum41
41 illorum M Y Z² ΛL Φ ΘM² ΨD Ω Rusch ] om. Cor1=Cor3 (Rabanus) Weber , hominum ΘA
et malignitas evertet sedes potentium.

Capitulum 5

Numérotation du verset Sap. 5,1 
marg.| Tunc stabunt iusti ] etc. Sicut diximus, interscalariter agit Philo, nunc de malis, nunc de bonis. Et hoc facit ut dicit Rabanus ut per horum laudabilem sapientiam, illorum vituperabilem demonstret insipientiam. In fine precedentis dixit quomodo se habebunt impii in die iudicii, nunc ostendit qualiter se habebunt iusti, dicens.
marg.| {q} Tunc ] id est in illa die terribili, quando ita tristabuntur et tractabuntur iniqui, ut dictum est.
marg.| {r} Stabunt iusti in magna constantia ] qui modo viles et abiecti iacent in magna miseria.
marg.| {s} Ad versus ] etc. contumeliis, iniuriis, flagellis variis, mortibus diversis, sicut dicitur. Hbr. 11.   Et qui abstulerunt etc. id est stultos et vanos iudicaverunt.
marg.| {g} .] Unde dicit Apost. 1Cor. 1.c. Verbum crucis pereuntibus stultitia est. Et iterum. Predicamus Christum { 145vb } crucifixum, Iudeis quidem scandalum, Gentibus autem stultiam. Et de Christo etiam legitur. Mc. 3.c. Cum audissent sui, exierunt tenere eum : dicebant enim quoniam in furorem versus est. Vel qui abstulerunt labores illorum id est auferre voluerunt, cogentes eos Idolis immolare. Vel   Abstulerunt labores illorum id est per mortem martyrii quam intulerunt eis, eos a penis et universis miseriis liberaverunt licet non intenderent. Et ipsi quid faciunt ; Ecce.
marg.| {u} Videntes ] se de gloria mundi ad penam Inferni deductos et e contrario sanctos de pena temporali ad coronam perpetuam sublimatos,
marg.| {x} Turbabuntur timore horribili ] Horrendum enim est incidere in manus Dei viventis Hbr. 10.f.
marg.| {y} Et mirabuntur ] etc. id est quod tam subito sit salus insperata sanctis. Dies enim Domini sicut fur in nocte ita veniet, 1. Thess. a.
marg.| {z} Gementes ] etc. quia noluerunt hic angustiam aliquam pro Christo pati, tunc maximam patientur propter presentiam omnis mali et absentiam omnis boni. Unde Is. 65.b. Ecce servi mei comedent et vos esurietis, ecce servi mei bibent et vos sitietis, ecce servi mei letabuntur et vos confundemini, ecce servi mei laudabunt pre exultatione cordis et vos clamabitis pre dolore cordis et pre contritione spiritus ululabitis.
marg.| {a} Dicent ] illud quod sequitur.   Hi sunt quos aliquando ] etc. {b}   Intra se penitentiam agentes ] id est penam tenacem habentes : ibi enim poterit penitentiam haberi, sed non agi, dicit B. Bernardus : Sera nimis erit illa penitentia. Erunt enim illi quasi arbores autumnales, que florere incipiunt quando fructus aliarum arborum comeduntur. De quibus dicit Iudas in canonica sua.
marg.| {d} Hi sunt arbores ] autumnales infructuose, bis mortue id est in corpore et anima eradicate.
marg.| {c} Et pre angustia spiritus gementes ] Hoc repetit quia de duobus erit angustia spiritus et omissione bonorum et missione malorum. Et hoc est quod dicent.
marg.| {d} Hi sunt quos aliquando habuimus ] in tempore transitorio.
marg.| {e} In derisum ] secundum illud Iob. 12.a. Deridetur iusti simplicitas, lampas contempta apud cogitationes divitum parata ad tempus statutum.
marg.| {f} Et in similitudinem improperii ] id est improperium similitudinarium et non verum. Improperabant enim eis quod credebant hominem pauperem et abiectum crucifixum quod revera non erat improperium, sed laus et gloria magna. Unde 2Cor. 6.b. Per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces etc. Vel   In similitudinem improperii id est in exemplum maledictionis, ut si diceretur vulgariter, sic contingat tibi sicut contigit Bartholomeo excoriato, vel Laurentio craticulato ; vel Stephano lapidato. Quod previdens Ps. 43. in persona Martyrum ait. Posuisti nos opprobrium vicinis nostris, subsannationem et derisum his, qui in circuitu nostro sunt. Et Christus de seipso dicit. Factus sum illis in parabolam. Ps. 68.
marg.| {g} Nos insensati ] id est stulti sine sensu sapientie.
marg.| {h} Vitam eorum ] id est conversionem.
marg.| {i} Estimabamus insaniam ] quia divitias et delicias mundi quasi stercora reputabant et contumelias et molestias et paupertatem et huiusmodi, quasi thesaurum pretiosum amplectebantur. De his gaudium ipsorum erat. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc.
marg.| {k} Et finem illorum sine honore ] estimabamus, Putabant enim impii sanctos post mortem corporis, vel omnino non esse, vel ita viles et abiectos esse sicut fuerunt in presenti.
marg.| {l} Quomodo ergo computati sunt inter filios Dei ] etc. quasi diceret cum ita viles et abiecti fuerint in mundo [quomodo ergo etc.
marg.| Tamen in originali non habetur ergo, sed ecce, pro subita admiratione de glorificatione sanctorum, quos tales fore nullo modo crederent.
marg.| {m} Et inter sanctos sors illorum est ] etc. id est hereditas eterna, in qua non attenditur personarum acceptio, sicut nec in sorte.
marg.| {3. 146ra} {a} Ergo erravimus ] nos qui ad mortem venimus.
marg.| {b} A via veritatis ] que ducit ad vitam.
marg.| {c} Et iustitie lumen ] id est fides sive notitia Christi.
marg.| {d} Non luxit nobis ] quia vos clausistis oculos. Sicut dicitur Io. 12.f. Propterea non poterant quicquam credere, quia dixit Is. 6.c. Excecavit Dominus oculos eorum et induravit cor eorum, ut non videant oculis, nec intelligant corde.
marg.| {e} Et sol ] etc. Quare ? Quia non timuistis Deum. Solum enim timentibus Deum oritur Sol iustitie. Unde Mal. ultimo a. Orietur vobis timentibus nomen meum Sol iustitie et sanitas in pennis eius. Et recte dicit : Sol orietur. Ortus enim solis notat initium vite spiritualis et initium sapientie est timor Domini. Eccl. 1.b. Dicitur autem Christus Sol, quia sicut Sol iste materialis fons est totius caloris et luminis materialis, ita Christus fons est totius caloris et luminis spiritualis. Unde Iac. 1.c. Omne dacum optimum et omne donum perfectum de sursum est descendens a patre luminum.
marg.| Item Sol radios suos omnibus communicat bonis et malis et Christus omnibus sua beneficia largitur. Unde Ps. 18. Nec est qui se abscondat a calore eius Mt. 5.g. Sitis filii Patris vestri, qui in celis est, qui solem suum facit oriri super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos. Dicitur autem Christus Sol iustitie et Sol intelligentie. Sol iustitie, quia iustificat, virtutes conferendo ad bene operandum. Sol intelligentie, quia illuminat scientias et notitiam fidei largiendo ad recte credendum et omnia cognoscendum. In quo tangitur utraque perfectio anime, affectus, que fit per virtutes et intellectus, que fit per scientias et fidem.
marg.| {f} Lassati sumus ] etc. id est in via iniqua, que ducit ad perditionem. Via iniqua sive perditionis dicitur quodlibet peccatum. De quo Mt. 7.b. Lata porta et spatiosa est via, que ducit ad perditionem et multi sunt, qui intrant per eam.
marg.| {g} Et ambulavimus vias difficiles ] id est vias peccatorum, que ducunt ad infernum.
marg.| {h} Viam autem Domini ] id est viam mandatorum sive caritatis. De qua dicitur 1Cor. 12.d. Adhuc excellentiorem viam vobis demonstro, vel penitentie.
marg.| {i} Ignoravimus ] id est reprobavimus. Unde Ps. 13. Et viam pacis non cognoverunt.
marg.| Et ideo Dominus non cognoscet eos in die iudicii, dicens Numquam novi vos, discedite a me, qui operamini iniquitatem. Sed quomodo dicuntur hic vie peccatorum difficiles, cum dicat Poeta.
marg.| Facili descensus averni.
marg.| Et Dominus Mt. 7.b. Lata porta et spatiosa est via, que ducit ad perditionem. Solutio : Via inferni facilis est in superficie, quia floribus divitiarum est cooperta et hoc tantum in principio, sed postea ulterius procedentibus est magis difficilis, in fine difficillima et amarissima, quia tunc deficiunt flores quibus tecta erat in principio. Quod satis evidenter ostendit mulier vaga. Prv. 7.a. dicens iuveni vecordi. Intexui funibus lectulum meum, stravi tapetibus pictis ex Egypto, aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo. Dicitur etiam via inferni difficilis, quia tenebrosa. Unde Prv. 4.c. Via impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruant.
marg.| Item lapidosa est. Unde. Eccl. 21.b. Via peccantium complantata lapidibus et in fine illorum inferi et tenebre et pene.
marg.| Item lubrica est. Unde Ps. 34. Fiant vie illorum tenebre et lubricum et Angelus Domini coarctans eos.
marg.| Item difficilis est ab effectu propter difficilem penam, que est in fine vie, sicut dictum est Eccl. 21.b. Via peccantium complantata est lapidibus et in fine illorum inferi et tenebre et pene. Et propter hoc dicit Ps. 13. Contritio et infelicitas in viis eorum et Eccl. 10.c. Labor stultorum affligit eos, qui nesciunt in urbem pergere. Et Ier. 9.b. Ut {3. 146rb} inique agerent laboraverunt. E contrario via Christi splendida est, contra primum. Unde Prover. 4.c. Semita iustorum quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectum diem. Item plana est, contra secundum. Unde Prv. 15.c. Via iustorum absque offendiculo. Item pulchra est, contra tertium. Unde Prv. 3.c. Vie eius pulchre et omnes semite eius pacifice.
marg.| Vere dicunt impii in inferno.
marg.| {f} Lassati sumus ] etc. Pertinent autem hec ad quatuor genera hominum id est Iudeos, hereticos, Philosophos et malos Christianos. Iudei lassati sunt sub onere legalium observantiarum. Unde Petrus Act. 15.b. Hoc est onus quod neque nos neque Patres nostri portare potuimus. Heretici lassati sunt ambulantes per devia errorum. Unde Ps. 106. Orta est contentio super Principes eorum, erraverunt in invio et non in via. Philosophi lassati sunt sub inutilium curiositate investigationum, qui, ut dicit Rabanus ratiocinando, mundi machinam divino honore sublevantes, creature potius quam creatori servierunt, ideo in exquisitione sua defecerunt, non salutem, sed perditionem invenientes. Mali Christiani lassati sunt in via triplici ambulantes. Alii quidem viam montuosam vadunt, ut superbi et ambitiosi. Alii viam lapidosam, ut avari et contentiosi. Alii viam lutosam, ut gulosi, luxuriosi. Sequitur adhuc de querimonia impiorum.
marg.| {k} Quid nobis profuit superbia ] id est honores mundi, quos comitatur superbia, quasi dicat : nihil profuit et modo nocet.
marg.| {l} Aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? ] Nihil nisi penam. Laborem in acquirendo, timorem impossidendo dolorem in deserendo. Unde Eccl. 5.c. Quid prodest possessori nisi quod cernit divitias oculis suis ? Quod autem nihil profuerint etiam in presenti divitie, vel honores huius mundi, ostendit quinque similitudinibus quibus ostenditur liquide brevitas et vanitas illorum. Prima sumitur ab umbra, secunda a nuntio, tertia a navi, quarta ab ave, quinta a sagitta. Ista quinque ita cito transeunt quod etiam post nullum vestigium relinquent. Dicunt ergo.
marg.| {m} Transierunt omnia illa ] divitie, scilicet atque honores et voluptates.
marg.| {n} Tamquam umbra ] que nullam habet stabilitatem et lucem solis abscondit, sic temporalia.
marg.| {o} Et tamquam nuntius precurrens ] id est qui premittitur ad parandum hospitium et ideo non patitur moram.
marg.| {p} Et tamquam navis, que pertransit fluctuantem aquam, cuius cum preterierit, non est vestigium invenire, neque semitam carine illius in fluctibus ] Carina est media pars navis, que latior est et ideo melius deberet eius vestigium inveniri, quam prore vel puppis.
marg.| {q} Aut avis ] id est aut tamquam avis.
marg.| {r} Que transvolat in aere et nullum invenitur argumentum itineris illius ] id est signum.
marg.| {s} Sed tantum sonitus alarum verberans levem ventum ] id est aera levi alarum agitatione commotum.
marg.| {t} Et scindens per vim ] id est per violentiam.
marg.| {u} Itineris aera ] id est aerem per quem volat.
marg.| {x} Commotis alis transvolavit et post hoc nullum signum invenitur itineris illius ] id est avis volantis.
marg.| {y} Aut tamquam sagitta emissa in locum destinatum ] id est determinatum, supple que nullum reliquit sui vestigium. Quia.
marg.| {z} Divisus aer continuo in se reclusus est ] ita [ut ignoretur transitus illius id est sagitte.
marg.| {a} Sic et nos nati continuo desinimus esse ] quia tendimus statim ad non esse. Unde 2Cor. 4.c. Quotidie morimur.
marg.| {b} Et virtutis quidem nullum signum valuimus ostendere ] Hoc est expositio superiorum. In persona iustorum dicit Iob. 1.d. Nudus egressus sum de utero matris mee id est indumento virtutum et nudus revertar illuc et ideo expelleris a nuptiis non habens vestem nuptialem. Mt. 22.b.
marg.| {3. 146va} {a} In malignitate autem nostra ] non aliena.
marg.| {b} Consumpti sumus ] non ipsa in nobis quod melius esset. Breviter ergo, sicut dicit Rabanus per umbram, oblivio mentis, vel mors carnis designatur, quibus humana vita obnoxia est. De qua dicitur Iob. 34.c. Non sunt tenebre et non est umbra mortis, ut abscondantur ibi iniqui. Per nuntium precurrentem, significantur passiones anime et corporis, que precedunt mortem. Tales nuntios oportet hilariter, vel ad minus patienter recipere et hospitium preparare, ut quando mors venerit, inveniat hospitium preparatum, alioquin male erit nobis. Et Dominus nos admonet. Mt. 24.d. Ideo et vos estote parati, quia nescitis qua hora filius hominis venturus est. Illos nuntios mittit Dominus ad humiliandum superbos, sicut dicitur Idc. 7.g. Misit Gedeon id est Christus, nuntios in omnem montem Ephraim, dicens. Descendite per humilitatem, in occursum Madian id est diabolo et occupate aquas deliciarum et divitiarum, usque Bethbera atque Iordanem. Et de hoc nuntio dicitur Prv. 25.d. Aqua frigida anime sitienti, nuntius bonus de terra longinqua. Per navem significatur humane mentis levitas, que per aquas id est huius mundi curas flatibus Demonum agitatur. De hac dicitur Iud. 5.c. Galaad interpretatur acervus testimonii et significat illos qui contemplationi et orationi, vel lectioni, dimissa mundi cura intendunt. Dan interpretatur iudicium et significat illos, qui alios iudicant. Unde Galaad quiescente in contemplatione. Dan vagatur mente alios iudicando. Per avem significatur superbia. Due ale eius, scientie seculares et divitie temporales : scientia enim inflat, ut dicitur 1Cor. 8.a. Et divitie similiter, 1Tim. 6.d. Precipe divitibus non alta sapere. Ubi dicit August. Vermis divitum superbia est. De hac ave dicitur Prv. 27.a.
marg.| Sicut avis transmigrans da nido suo, sic vir qui relinquit locum suum. Per sagittam significatur dolositas iniquorum, que de longe veniens vulnerat nescientem. Et de hac sagitta dicitur Ier. 6.f. Ecce populus venit de terra Aquilonis et gens magna consurget a finibus terre, sagittam et scutum arripiet, crudelis est et non miserebitur. Hec quinque in mundo versantur, ut dicit Rabanus sed tandem possessoribus suis infructuosam relinquent penitentiam. Sequitur.
marg.| {c} Talia dixerunt ] etc. Adhuc quatuor similitudines introducit, quibus stultam spem iniquorum demonstrat, qua bona presentia mansura putant, vel se impunitos evadere. Prima similitudo est de lanugine, que cito vento tollitur. Secunda est de spuma, que statim a procella dispergitur. Tertia est de fumo, qui subito in ventum diffunditur et annihilatur. Quarta est de hospite unius diei qui statim oblivioni traditur, sic omnia temporalia cito evanescunt. Dicit ergo.
marg.| {c} Talia dixerunt ] etc. Qualia premissa sunt.
marg.| {d} Hi qui peccaverunt ] abutendo divitiis et honoribus, aut male acquirendo, aut male retinendo, aut expendendo. Et revera peccaverunt.
marg.| {e} Quoniam spes ] etc. id est flos cardui.
marg.| {f} Que vento tollitur ] id est modico flatu.
marg.| {g} Et tamquam spuma ] etc. et annihilatur.
marg.| {h} Et tamquam fumus ] etc. qui quanto magis diffunditur, tanto citius annihilatur.
marg.| {i} Et tamquam ] etc. non moram facientis
Numérotation du verset Sap. 5,moraliter 
marg.| {c} Talia dixerunt ] etc. Qua  tuor hic notantur circa que vertitur hominum spes et desiderium. Primum est carnalis voluptas, que significatur per lanuginem. Nam sicut lanugo modo est et statim modico venti flatu tollitur, sic carnis voluptas, que significatur per lanuginem, modica egritudine vel molestia tollitur et tabescit. Is. 40.b. Omnis caro fenum et omnis gloria eius quasi flos agri vel feni. Exsiccatum est fenum et cecidit flos id est {3. 146vb} infirmatur caro et cessat voluptas. De hoc vento dicitur Iob. 13.d. Contra folium quod a vento rapitur, ostendis potentiam tuam. Secundum est appetitus favoris, vel glorie temporalis, que per spumam gracilem designatur : nam sicut spuma ex collisione aquarum generatur, ita favor, vel gloria temporalis ex concursu diversarum gratiarum ; v.g. Si aliquis bene cantat, vel bene predicat, vel si pulcher est, aut fortis, aut dives, aut sapiens gloriatur et laudem appetit. Contra quod Ier. 9. Non glorietur sapiens in sapientia sua et non glorietur fortis in fortitudine sua et non glorietur dives in divitiis suis, sed in hoc glorietur, qui gloriatur scire et nosse me, quia ego sum Dominus, quia facio misericordiam et iudicium et iustitiam in terra. Sicut spuma tempestate dispergitur et gloria temporalis tentatione, vel discussione iudicii dissolvitur, vel dispergitur id est quam brevis fit probatur. De hac spuma dicitur Os. 10.b. Transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aque. Tertium est ambitio dignitatum, que per fumum designatur. Nam sicut fumus ipso ascensu deficit, ita ambitio sub ipso ascensu dignitatis cadit et deficit in spiritualibus. Unde Ps. 72. Deiecisti eos dum allevarentur. Et Ps. 36. Deficientes quemadmodum fumus deficit. Quartum est prosperitas temporalis, que per hospitem unius diei designatur : nam sicut hospes hodie venit et cras recedit, ita prosperitas temporalis modo venit et modo recedit : nam rota fortune continue volvitur et qui in ea sunt cum ea transeunt. Unde August. Ve his qui heserunt transeuntibus, quoniam simul cum illis transeunt. Hic hospes receptores suos semper fallit. Unde de seipso dicit Eccl. 29.d. Vita nequam hospitandi de domo in domum et ubi hospitatur, non fiducialiter aget.
marg.| {k} Iusti autem in perpetuum vivent ] quasi dicat : taliter impii in inferno sero penitentes conqueruntur, quarum gloria tam subito et inutiliter transit, sicut ostensum est.
marg.| {k} Iusti autem in perpetuum vivent ] vita glorie, que numquam deficiet, quia nec iustitia eorum in vita eorum defecit.
marg.| {l} Et apud Dominum ] in quem solum speraverunt et cui servierunt.
marg.| {m} Et merces eorum ] immo ipse Dominus est premium laboris eorum. Gn. 15.a. Ego sum merces tua magna nimis, dixit Dominus ad Abraham. Et Ps. 126. Filii merces fructus ventris. Nm. 18.c. Ego pars et hereditas tua in medio filiorum Israel.
marg.| {n} Et cogitatio eorum apud altissimum ] quia ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum. Mt. 6.c. Et ideo dicit Ps. 54. Iacta cogitatum tuum in Domino et ipse te enutriet. Et 1Pt. ultimo b. Omnem sollicitudinem vestram proiicientes in Deum, quoniam ipsi cura est de vobis.
marg.| {o} Ideo accipient ] iusti, qui ponunt omnes cogitationes in Domino.
marg.| {p} Regnum decoris ] id est regnum decorum, quasi dicat : soli decori possidebunt, qui decorem innocentie servaverunt, vel maculas contractas aqua lacrimarum, vel proprio sanguine laverunt ut Martyres.
marg.| {q} Et ] non solum regnum accipient iusti, sed [Diadema speciei
marg.| vel [spei
marg.| alia littera id est insigne regni quod solum victoribus datur id est iustis, qui per fidem vicerunt regna mundi, carnis et Diaboli. Ideo ter dicitur Ct. 4.c. Veni de Libano sponsa mea, veni de Libano, veni coronaberis, propter victoriam triplicis regni. Istud insigne dicitur diadema, quasi duo demens scilicet labores et miserias corporis et sollicitudines et passiones mentis. Sed a quo accipient iusti Diadema ? Numquid a mundo, vel saltem ab aliquo Angelorum ? Non. Sed.
marg.| {r} De manu Domini ] id est a Christo, qui manus Domini et brachium dicitur, quia Pater per illum operatur. De qua dicitur Dt. 32.f. Levabo ad celum manum meam. Et vere de manu Domini accipient diadema.
marg.| {s} Quoniam dextera sua ] id est gratia sua, vel Christus qui manus et dextera est Dei Patris.
marg.| {t} Teget eos ] Unde Ps. 120. Dominus protectio tua super manum dexteram tuam. Et Is. 49.a. In umbra manus sue protexit me.
marg.| {u} Et ] non solum teget nos dextera sua, sed   in brachio suo id est Christo.
marg.| {x} Defendet illos ] hic et in futuro   Teget dici t, contra iram Patris seipsum opponens, ne ictus veniret ad nos. Unde Is. 53.b. Ipse vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra, disciplina pacis nostre super eum et livore eius sanati sumus.   Defendet vero dicit, contra Demones, qui sunt in aere super nos, ut dicitur Eph. 2.a. Et contra malos homines qui sunt iuxta nos et contra nostram carnem, que est circa {3. 147ra} nos et prope nos. Et signanter et breviter tangit tria beneficia Domini. Primum est tam spiritualium, quam eternorum bonorum collatio quod notatur cum dicit   Accipient diadema de manu Domini Unde Ps. 144. Aperis tu manum tuam et imples omne animal benedictione. Et alibi. Aperiente te manum tuam, omnia implebuntur bonitate. Secundum est a pena et a culpa liberatio quod notatur ibi : Et dextera sua teget, extensa in cruce contra furorem patris eius, ictus eius in se recipiens. Unde Za. 13.c. Framea suscitare super pastorem et super virum coherentem mihi dicit Dominus exercituum, percute pastorem et dispergentur oves. Et hoc est quod rogat Ps. 143. Emitte manum tuam de alto, eripe me et libera me. Eripe me a pena et libera me a culpa : Tertium est contra hostes defensio quod notatur, ibi : Et in brachio suo defendet illos. De qua etiam defensione subdit.
marg.| {a} Et accipiet ] id est accipi faciet.
marg.| {b} Armaturam ] virtutum et bonorum operum et sancte predicationis.
marg.| {c} Zelus illius ] id est Deus zelans creaturam suam.
marg.| {d} Et armabit ] illis armis.
marg.| {e} Creaturam ] id est hominem, qui antonomastice dicitur creatura.
marg.| {f} Ad ultionem inimicorum ] id est ad sumendum ultionem de inimicis : et postea specificat magis de armatura, innuens duo genera armorum, que necessaria sunt omni bellatori id est arma impugnationis, ut est lancea, sagitta, gladius ; et arma protectionis, ut est lorica, galea, scutum. Et quia magis consonat Christiane religioni uti armis protectionis, quam impugnationis, ideo primo agit de illis dicens.
marg.| {g} Induet ] id est induere nos faciet zelus Domini.
marg.| {h} Pro thoraco ] id est pro lorica.
marg.| {i} Iustitiam ] que totam animam ornat et protegit secundum omnes vires eius, sicut lorica totum corpus. Unde et iustitia vestimento comparatur. Iob. 29.c. Iustitia indutus sum et vestivi me, sicut vestimento. Et Is. 59.d. Indutus est iustitia ; ut lorica et galea salutis in capite eius Sequitur.
marg.| {k} Et accipiet ] id est accipere nos faciet.
marg.| {l} Pro galea ] qua caput tegitur.
marg.| {m} Iudicium certum ] vel rectum, quo recte iudicet, primo se, deinde alios : Non de dubiis, quia illud iudicium non esset certum, vel rectum, sed temerarium et ideo non dicit simpliciter : Accipiet pro galea iudicium, sed addit certum, vel rectum. Et iterum.
marg.| {n} Sumet ] vel accipiet id est accipi faciet
marg.| {o} Scutum inexpugnabile equitatem ] nota quod dicit galeam et scutum. Galea caput tegit, scutum pendet a latere. Et circa hec duo membra sunt due plage lethales in nobis. Una in capite, altera circa latus, sive in corde. Galea tuetur contra primum, scutum contra secundum. Spiritualiter in capite vulnus habet, qui male sentit de fide. In corde vero vulnus habet, qui male se habet in voluntate. Plaga igitur capitis est lesio intellectus, contra quam necessarie est galea recti, sive certi iudicii quod fide et spe informatur : Rectitudinem enim habet a fide, certitudinem a spe. Plaga igitur cordis est lesio affectus, contra quam necessarium est scutum inexpugnabile equitatis. Unde Prv. 4.b. Ducam te per semitas equitatis, quas, cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui, hoc est, de armis protectionis et postea subdit de armis impugnationis.
marg.| {p} Acuet autem ] quasi dicat : non solum hec arma accipiet, sed acuet diram iram in lanceam id est pro lancea dabit militibus suis acutum gladium spiritus quod est verbum Dei, ire Dei comminatum quod dicitur acutum, quia penetrat usque ad intima cordis, comminando penas eternas. Unde Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti, pertingens usque ad divisionem anime, ac spiritus, compagum quoque ac medullarum et discretor cogitationum et intentionum cordis.
marg.| {q} Pugnabit cum illo ] id est cum Domino.
marg.| {r} Orbis terrarum ] id est Ecclesia.
marg.| {s} Contra insensatos ] id est contra errores iniquorum, predicando, vel disputando. Vel
marg.| {3. 147rb} {r} Orbis terrarum ] id est universitas creaturarum, pugnat.
marg.| {s} Contra insensatos ] Convincendo eos, vel de malitia, vel de ignorantia : omnis enim creatura sine errore et cessatione officium suum explendo, servit Deo creatori suo, preterquam homo insensatus.
marg.| Propter quod dicit Dominus Iob. 12.b. Interroga iumenta et docebunt te : volatilia celi et indicabunt tibi : loquere terre et respondebit tibi. Sic exponitur de presenti. De futuro autem exponitur sic, secundum quod innuunt Glosse.
marg.| {a} Et accipiet armaturam zelus illius ] id est ipse Dominus zelans accipiet armaturam veniens ad iudicium. In primo autem venit ipse sine hac armatura et ideo vulneratus est propter iniquitates nostras et attritus est propter scelera nostra. Is. 53.b. unde admirantes Angeli dixerunt ei, que sunt iste plage in medio manuum tuarum et dixit. His plagatus sum in medio eorum, qui diligebant me : Za. 13.c. Et Is. 63.a. Quare rubrum est indumentum tuum et vestimentum tuum sicut calcantium in torculari. Ille respondit. Torcular calcavi solus et de gentibus non est vir mecum. Et non solum ipse erit armatus, sed etiam.
marg.| {d} Armabit creaturam ] id est omnia elementa.
marg.| {f} Ad ultionem inimicorum ] Demonum et malorum hominum : que enim fuerunt in oblectamentum, vertentur eis in tormentum ; unde Ez. 13.b. Erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in consumptionem : vel.
marg.| {d} Armabit creaturam ] id est Angelos, quos mittet.
marg.| {f} Ad ultionem inimicorum ] sicut dicitur Mt. 13.f. Mittet filius hominis Angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos, qui faciunt iniquitatem et mittent eos in caminum ignis. Et Is. 18.a. Ite Angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, ad gentem exspectantem et conculcatam. Sequitur.
marg.| {g} Induet ] Dominus, scilicet.
marg.| {h} Pro thorace iustitiam ] quia reddet unicuique secundum opera sua, sine personarum acceptione. Unde infra 6.b. Non subtrahet personam in iudicio Dominus, qui est Dominator omnium, nec verebitur magnitudinem cuiusquam. Et Ps. 96. Iustitia ante ipsum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius.
marg.| {k} Et accipiet pro galea iudicium certum ] quia sine errore iudicabit. Sicut legitur Prv. 16.b. divinatio in labiis Regis, in iudicio non errabit. Vel rectum, quia iuste et recte iudicabit. Et iterum.
marg.| {n} Sumet ] vel accipiet scutum inexpugnabile equitatem, quia non est iustitia in dulcore misericordie temperata. Ipse enim iuste iudicabit et misericorditer, quia universe vie Domini misericordia et veritas, que simul mixta faciunt equitatem, secundum quam iudicabit. Unde Is. 11.a. Non secundum visionem oculorum iudicabit, neque secundum auditum aurium arguet, sed iudicabit in iustitia pauperes et arguet in equitate pro mansuetis terre.
marg.| {p} Acuet autem diram iram in lanceam ] id est vindictam pungentem id est in sententiam damnationis, vel incendium ignis infernalis, quam quotidie acuit contra malos ad penitentiam exspectando, sed tunc acuit exercendo ad vindictam.
marg.| Que dicitur dira, ad differentiam ire presentis, qua suaviter irascitur. Unde Ps. 59. Iratus es et misertus es nobis. Habac. 3.a. Cum iratus fueris, misericordie recordaberis. Sed ira iudicii dira erit sine misericordia liberante. Unde Ps. 6. et 37. Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me. Et de hoc gladio dicit Dominus. Ez. 21.a. Egrediatur gladius de vagina sua id est de misericordia, ad omnem carnem ab austro usque ad Aquilonem, ut sciat omnis caro, quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem. Et postea sequitur parum infra b. Gladius exacutus est et limatus ; ut cedat victimas, exacutus est ; ut splendeat, limatus est.
marg.| {q} Et pugnabit cum illo orbis terrarum, contra insensatos ] id est omnis creatura conqueritur de ipsis, qui abusi sunt ea. Pisces aque letanter comederunt et aves aeris et bestias terre.
marg.| Similiter de igne nihil acceperunt ; et ideo ignis eos suscipiet, cum dicetur eis. Ite in ignem eternum Mt. 25.d. Terra enim excutiet eos a se, movens se undique aqua infra alveum suum se colliget, ita ut nec guttam habere possint ad refrigerium ardoris sui. Sol et luna et stelle retrahent radios suos, ne luceant. Aer, fulgura et grandines et tonitrua mittet contra eos : Et sic omnis creatura pugnabit contra malos. Unde infra 16.d. Creatura tua tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos. Item Iud. 5.c. De celo dimicatum est contra eos, stelle manentes in ordine et cursu suo, adversus Sisaram pugnaverunt. Qui igitur non pugnat {3. 147va} contra malos pro Domino, vel potius cum Domino, non est de orbe terrarum. Unde Lc. 11.c. Qui non est mecum contra me est, qui non colligit mecum, dispergit. Similiter et qui non pugnat mecum, impugnat me. Unde et Iehu Propheta de hoc reprehendit Iosaphat Regem Iuda 2Par. 19.a. ubi dicitur : Impio prebes auxilium et his qui oderunt Dominum amicitia coniungeris, idcirco iram quidem Domini merebaris. De hac pugna orbis terrarum contra insensatos in die iudicii, dicit Gregorius in mor. Quomodo anguste vie erunt reprobis undique : superius erit Iudex iratus, subtus horrendum Chaos, a dextris peccata accusantia, a sinistris infinita demonia ad supplicium trahentia, intus urens conscientia, foris mundus ardens, miser peccator sic deprehensus quo effugiet ? Latere impossibile, apparere intolerabile. Si queris, quis te accuset ? Dico quod totus mundus, quia offenso Creatore, omnis creatura habet odio perditum. De hoc dictum est plenius Prv. 4.d. super illud : Omni custodia custodi cor tuum. Sequitur.
marg.| {a} Ibunt directe emissiones fulgurum ] istud similiter exponit Glossa de presenti et de futuro. De presenti sic.
marg.| {a} Ibunt directe ] pro voto ductoris, vel auctoris, ad utilitatem electorum, vel ad damnationem reproborum.
marg.| {b} Emissiones fulgurum ] id est tonitrua predicationum, vel coruscationes miraculorum predicantium, qui nubes dicuntur, quia coruscant miraculis, tonant minis et pluunt doctrinis. Et de his fulgoribus directe euntibus dicitur Iob. 38.d. Numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi, adsumus.
marg.| {c} Et tamquam a bene curvato arcu nubium exterminabuntur ] Metaphorice hic loquitur Philo, respiciens ad naturam arcus materialis, qui quanto plus curvatur, tanto violentius emittit sagittam et efficacius percutit : sic arcus spiritualis id est Sacra Scriptura, quanto amplius curvatur manu posita ad medium arcus id est ad moralia faciendum, tanto violentius et efficacius percutit peccatores et vulnerat ad salutem. Quidam dicunt, habene et exponunt pro dativo singulari, vel nominativo plurali. Alii dicunt quod non debet esse habene, sed habena, ablativi casus, sed quasi omnes libri habent habene numeri pluralis. Et legitur sic.
marg.| {c} Ibunt emissiones fulgurum directe et tamquam habene ] id est ac si regerentur habenis et est ibi punctum. Et postea sequitur.
marg.| {d} Curvato arcu nubium ] id est sacra scriptura, ad iaculandum fulgura predicationis.
marg.| {e} Exterminabuntur ] adversarii.
marg.| {f} Et ad certum locum insilient ] adversarii id est ad infernum. Vel [ad certum locum insilient emissiones fulgurum
marg.| quia certum est quod predicant sancti et ita eveniet, ut dicunt, Non enim potest esse confusum quod divina sapientia est ordinatum.
marg.| {h} Et a petrosa ira plene mittentur grandines ] id est plene increpationes mittentur contra malos, hoc est ab ira Sanctorum, que est per zelum non per vitium ; que petrosa dicitur. Quia sicut petre sunt diversarum qualitatum et quantitatum, ita Sancti pro qualitate et quantitate meritorum, dum malis predicant.
marg.| {i} Et candescet in illos aqua maris ] id est doctrina, vel predicatio sumpta de amaritudine suppliciorum inferni, que comminatur, vel peccatorum que reprehendit.
marg.| {k} Et flumina ] scripturarum. [Concurrent id est simul venient in comminatione malorum, quia de novo et veteri Testamento adducunt Predicatores comminationes.
marg.| {l} Contra illos stabit ] etc. id est fortis vindicta ultimi Iudicii, que stare dicitur, quia numquam deficiet.
marg.| {m} Et tamquam turbo venti ] etc.   a i ustis, sicut palee separantur {3. 147vb} a granis turbine venti. De hoc turbine dicitur Nau. 1.a. Dominus in tempestate et turbine vie eius. Et Is. ultimo a. Ecce Dominus in tempestate et turbine veniet et quasi turbo quadriga eius.
marg.| {n} Et ad eremum ] eterne desolationis id est ad infernum.
marg.| {o} Perducet omnem terram ] id est omnes terrenos qui dicuntur terra propter unionem affectus ad ipsam.
marg.| {p} Iniquitas illorum ] id est merito iniquitatum suarum perducentur ad inferos omnes terreni.
marg.| {q} Et malignitas evertet ] etc. id est erit causa eversionis eorum. Item de futuro exponitur sic.
marg.| {a} Ibunt directe emissiones fulgurum ] vel fulgurorum, Domino ad Iudicium veniente. Iuxta illud Ps. Ignis ante ipsum precedet et inflammabit in circuitu inimicos eius. Bonos autem purgabit, si quid purgandum est in eis. Et hoc est quod dicit Interl. Ibunt directe, ad utilitatem electorum et damnationem reproborum.
marg.| {b} Et tamquam habene curvato arcu nubium exterminabuntur ] impii. Metaphorice loquitur hic auctor. Arcum nubium vocat hic iridem, que fit ex repercussione radiorum solis et nubium. Habenas vocat illas lineas diversorum colorum, que sunt in iri sive iride, que sole irradiante facile dissolvuntur, ita mali Domino apparente in iudicio facile exterminabuntur id est extra terminos Sanctorum expellentur. Et hoc est ita   directe ibunt emissiones fulgurum vel fulgurorum. Et tunc impii.
marg.| {c} Tamquam habene ] id est tamquam linee iridis.
marg.| {e} Exterminabuntur ] cum arcus nubium curvatur id est cum iris deprimitur sole superveniente.
marg.| {f} Et ad certum locum insilient ] impii id est in inferno, qui paratus est Diabolo et Angelis eius. Mt. 25.d.
marg.| {i} Et candescet in illos aqua maris ] id est armata tribulatio inferni.
marg.| Et loquitur per similitudinem ferri calidi quod quando proiicitur in aquam, facit ipsam candescere et stridere, ita infernalis aqua stridebit et candescet, quando impii proiicientur in stagnum sulphuris ardentis. Unde Is. 14.c. Infernus subter te conturbatus est in occursum adversarii sui id est Regis Babylonis et exercitus sui.
marg.| {k} Et flumina ] angustiarum.   Concurrent duriter cont ra malos. Tres afflictiones concurrent in quemlibet, dolor, pudor et timor. Dolor de bonis omissis, pudor de malis commissis, timor de supplicio imminenti.
marg.| {l} Contra illos stabit spiritus virtutis ] id est sententia Iudicis. De quo spiritu dicitur Is. 11.a. Spiritu oris eius interficiet impium.
marg.| {m} Et tamquam turbo venti dividet eos ] id est impios a bonis. De qua divisione magis dolebunt impii, quam de ipsa sustinentia supplicii gehennalis ut dicit Augustinus De hac divisione horrenda dicitur Os. 13.d. Consolatio abscondita est ab oculis meis, quia ipse inter fratres dividet. Et Mt. 25.c. Separabit eos ab invicem, sicut pastor segregat oves ab hedis et statuet eos quidem a dextris, hedos autem a sinistris.
marg.| {n} Ad Eremum perducet omnem terram ] id est omnes terrenos.
marg.| {p} Iniquitas illorum ] non aliena. Unde Is. 50.d. Ambulate in lumine ignis vestri et in flammis, quas succendistis, de manu mea factum est hoc vobis id est ipsa pena, in doloribus dormietis.
marg.| {q} Et malignitas evertet sedes potentium ] id est potentes de sedibus dignitatum, quibus abusi sunt, ut sunt doctores in docendo. Iudices in iudicando, reges in Regendo. Et de omnibus istis dicit Eccl. 10.b. Sedes superborum Ducum destruxit Dominus et sedere fecit mites pro eis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_5)

Notes :