Capitulum 15
Numérotation du verset
Sap. 15,1
Tu autem Deus noster suavis
et verus es
patiens et in1 misericordia disponens omnia.
1 in]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,2
Etenim si peccaverimus tui sumus scientes magnitudinem tuam et si non peccaverimus scimus
quoniam apud te sumus computati.
Numérotation du verset
Sap. 15,3
Nosse enim te consummata iustitia est
et scire iustitiam et virtutem tuam radix est immortalitatis.
Numérotation du verset
Sap. 15,4
Non enim in errorem induxit nos hominum male artis excogitatio nec umbra picture labor sine fructu effigies sculpta per varios colores
Numérotation du verset
Sap. 15,5
cuius aspectus insensato dat concupiscentiam et diligit mortue imaginis effigiem sine anima.
Numérotation du verset
Sap. 15,6
Malorum amatores
digni sunt morte2 qui spem habent in talibus3 et qui faciunt illos et qui diligunt et qui colunt.
2 sunt morte] sunt
Clementina
,
om. Weber
|
3 habent - in talibus
Rusch Clementina
]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,7
Sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas et de eodem luto fingit que munda sunt in usum vasa et similiter4 que his sunt contraria horum autem vasorum qui sit usus iudex est figulus.
4 et similiter]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,8
Et cum labore vanum deum fingit de eodem5 luto ille qui paulo ante de terra factus fuerat et post pusillum ducit se6 unde acceptus est
5 fingit - de eodem]
inv. Weber
|
6 ducit se]
inv. Weber
|
repetitus anime debitum7 quam8 habebat.
7 anime debitum]
inv. Weber
|
8 quam] quem
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,9
Sed est cura illi9 non quia laboraturus est nec quoniam brevis illi vita est sed concertatur aurificibus et argentariis sed et erarios imitatur et gloriam prefert quoniam res supervacuas fingit.
9 cura illi]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,10
Cinis est enim10 cor eius et terra supervacua spes illius et luto vilior vita illius
10 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,11
quoniam ignoravit qui se finxit et qui inspiravit illi animam que operatur et qui insufflavit ei11 spiritum vitalem.
11 ei]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,12
Sed et12 estimaverunt lusum13 esse vitam nostram et conversationem vite compositam ad lucrum et operante14 unumcumque15
etiam ex malo acquirere.
12 et]
om. Weber
|
13 lusum] ludum
Weber
|
14 operante] oportere
Weber
|
15 unumcumque
CorS3* Rusch
] undecumque
CorS3 Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,13
Hic enim scit se super omnes16 delinquere qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
16 scit se - super omnes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,14
Omnes
enim insipientes et infelices
supra modum anime sue17 superbi sunt inimici tui populi18
17 sue]
om. Weber
|
18 tui populi]
inv. Weber
|
et improperantes19 illi.
19 improperantes] imperantes
Weber
Numérotation du verset
Sap. 15,15
Quoniam omnia idola nationum deos estimaverunt20 quibus nec21 oculorum visus est ad videndum neque nares ad percipiendum spiritum neque aures ad audiendum nec digiti manuum ad tractandum sed et pedes eorum pigri ad ambulandum.
20 deos estimaverunt]
om. Weber
|
21 nec] neque
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,16
Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est is finxit illos. Nemo enim
sibi similem homo poterit deum fingere.
Numérotation du verset
Sap. 15,17
Cum sit enim mortalis mortuum fingit manibus iniquis. Melior est enim ipse his quos colit quia ipse quidem vixit cum esset mortalis illi autem numquam
Numérotation du verset
Sap. 15,18
sed et animalia
miserrimi22
22 miserrimi] miserrima
Weber
colunt. Insensata23 enim comparata his illis24 sunt deteriora
23 Insensata] Insensate
Weber
|
24 illis] aliis
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 15,19
sed nec aspectu aliquod ex his animalibus bona potest conspicere25.
25 aliquod... conspicere] aliquis ex his animalibus bona potest conspicere
Weber
Effugerunt26 autem Dei laudem et benedictionem eius.
26 Effugerunt] effugit
Weber
Capitulum 15
Numérotation du verset
Sap. 15,1
marg.|
Tu autem Deus noster ]
etc. Supra in capitulo precedenti egit auctor de idolis et inventione eorum. Nunc subiungit de Deo et laudibus eius, ut ex collatione mutua melius ab invicem distinguantur. Et in primis ostendit auctor suavitatem misericordie et patientie longanimitatem Dei, qua predictis idololatris parcit ad tempus, exspectans eos ad penitentiam. quasi ergo diceret. Illi sic et sic faciunt.
marg.|
{p}
Tu autem Deus noster]
unus, non plures, ut illorum.
marg.|
{q}
Suavis et verus es, patiens et in misericordia disponens omnia]
Suavis in beneficiorum exhibitione, verus in promissorum solutione, patiens in peccatorum exspectatione, misericors in bonorum et malorum retributione. Malis enim citra meritum, bonis ultra meritum misericorditer retribuit. Et vere suavis et misericors es.
marg.|
{r}
Etenim si peccaverimus, tui sumus]
id est in tua potestate ad faciendum de nobis quicquid placuerit tibi. Nec possumus evadere manus tuas, quia si ascenderimus in celum, tu illic es ; si descenderimus ad infernum, ades ; si sumpserimus pennas nostras diluculo et habitaverimus in extremis maris. Etenim illuc manus tua deducet nos et tenebit nos dextera tua.
marg.|
{s}
Scientes magnitudinem tuam]
qua attingis a fine usque ad finem fortiter. sup. 8.a.
marg.|
{t}
Et si non peccaverimus, scimus, quoniam apud te sumus computati]
tamquam noti et chari. Lc. 10.c. Gaudere quoniam nomina vestra scripta sunt in celis. Ier. 33.b. Adhuc transibunt Greges ad manum numerantis. Mali vero
{3.
164rb} innumerabiles sunt propter multitudinem et indignitatem. Unde Eccl. 1. Stultorum infinitus est numerus. Ps. 59. Multiplicati sunt super numerum qui oderunt me. Et vere tu es Deus noster.
marg.|
{u}
Nosse enim te]
potentem misericordem.
marg.|
{x}
Consummata iustitia est]
id est perfecta iustificatio, que incipit timore et terminatur in amore. Timor vero oritur in consideratione potentie, amor autem in contemplatione misericordie. Unde Ps. 26.d. A facie tua concepimus et peperimus et quasi parturivimus spiritum salutis De hoc dicit Ps. 61. Duo hec audivi, quia potestas Dei est et tibi, Domine, misericordia.
marg.|
{y}
Et scire iustitiam et virtutem tuam]
id est Christum Dominum nostrum, Dei virtutem et Dei sapientiam, qui factus est nobis sapientia a Deo et iustitia, sanctificatio et redemptio.
marg.|
{z}
Radix est immortalitatis]
id est beatitudinis, quasi dicat : radix beatitudinis est fides humanitatis Christi. Arbor etiam est Christiana religio, cuius est fides radix, fructus vero eterna quies. Et nota, tres sunt in Trinitate persone : Duas iam cognovimus, iam Filius incarnatus est, quia in terra visus et cum hominibus conversatus. Bar. 3.d. Spiritus sanctus super Christum in columbe specie descendit. Lc. 3.d. Et in linguis igneis in Apostolos venit. Act. 2.a. De Patre adhuc nondum aliquid vidimus, quoniam videre consummata iustitia est. Unde Ph. Domine ostende nobis Patrem et sufficit nobis, Io. 14.a. quasi dicat : te vidimus, Spiritum sanctum vidimus, restat ut Patrem videamus et erit tunc nostra iustitia consummata, que incepit a Filio et progrediens per Spiritum sanctum consummabitur in Patre. Unde Ioannis 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum.
marg.|
{a}
Non enim in errorem]
quasi vere et si peccavimus tui sumus, scientes magnitudinem tuam, non sicut idololatre, qui te omnino ignorant. Non enim in errorem, ut te ignoremus, licet peccaverimus.
marg.|
{b}
Inducit nos hominum male artis excogitatio]
id est excogitatio idolorum faciendorum.
marg.|
{c}
Nec umbra picture]
id est spiritus idolorum, cito transitura ut umbra. Umbra dico.
marg.|
{d}
Labor sine fructu]
induxit nos in errorem.
marg.|
{e}
Et effigies sculpta per varios colores]
supple, non induxit nos in errorem, quasi dicat : nec species, nec figura idolorum induxit nos in errorem. Effigies dico.
marg.|
{f}
Cuius aspectus insensato]
id est homini simplici.
marg.|
{g}
Dat concupiscentiam]
colendi et venerandi idolum ut Deum.
marg.|
{h}
Et diligit]
insensatus aspecta effigiei pulchritudine.
marg.|
{i}
Mortue imaginis effigiem sine anima]
id est diligit effigiatam imaginem, que est sine vita et sine anima.
marg.|
{k}
Malorum amatores]
quasi dicat : non solum artifices idolorum punientur, sed et amatores eorum. Et hoc est.
marg.|
{k}
Malorum]
id est idolorum.
marg.|
{l}
Amatores digni sunt morte]
eterna.
marg.|
{m}
Qui spem habent in talibus]
id est idolis.
marg.|
{n}
Et qui faciunt illos]
Deos.
marg.|
{o}
Et qui diligunt et qui colunt]
id est mente adorant quod plus est, quam diligere vel facere. Omnes hi digni sunt morte eterna, quia facientes et consentientes par pena constringit. Unde Rm. 1. Qui talia agunt, digni sunt morte, non solum qui faciunt ea, sed qui consentiunt facientibus.
Numérotation du verset
Sap. 15,mystice
marg.|
intelligitur hoc de hereticis inventoribus falsorum dogmatum et imitatoribus eorum, quorum utrique id est et magistri et discipuli digni sunt morte eterna. Unde supra 4.b. Ex iniquis omnes filii qui nascentur, testes sunt nequitie adversus parentes in interrogatione sua. Is. 42.c. Confundentur confusione qui confidunt in sculptili.
marg.|
{3.
164va} {a}
Sed et figulus ]
etc. Reprobavit auctor idola erea, lapidea et lignea, nunc damnat fictilia : Iusto enim Dei iudicio factum est, ut qui de terra facti sunt, quia meliorem sui partem. id est animam ad imaginem Dei factam ad adorandum Deum vivum sequi noluerint, viliorem sui partem id est corpus terrenum imitando adorarent luteum Deum. Et hoc est : Sed et figulus. Non solum faber manibus facit Deos, ut dictum est : sed et figulus mollem terram premens laboriose fingit ad usus nostros unumquodque vas id est quodlibet genus vasorum.
marg.|
{b}
Et de eodem luto fingit, que munda sunt in usum vasa]
id est vasa in honorem.
marg.|
{c}
Et similiter, que his sunt contraria]
id est immunda id est vasa in contumeliam. Rm. 9.e. Annon habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem : aliud vero in contumeliam. Et 2Tim. 2.c. In magna domo non solum sunt vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia.
marg.|
{d}
Horum autem vasorum quis sit usus, iudex est figulus]
pro voluntate sua.
marg.|
{e}
Et cum labore vano]
id est inutili et infructuoso.
marg.|
{f}
Deum fingit de eodem luto]
de quo prius finxerat vasa munda et immunda.
marg.|
{g}
Ille]
id est figulus.
marg.|
{h}
Qui paulo ante de terra factus fuerat]
quantum ad corpus.
marg.|
{i}
Et post pusillum educit se]
id est reducitur merito peccatorum suorum.
marg.|
{l}
Unde acceptus est]
vel assumptus id est in terram, de qua plasmatus fuerat.
marg.|
{m}
Repetitus] a D
eo.
marg.|
{n}
Anime debitum]
id est animam suam, quam Deo debet, qui creavit eam.
marg.|
{p}
Quam habebat]
in custodia, sed ipse miser incarceravit eam, ut latronem. Unde clamat Ps. 41. Educ de carcere animam meam.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{m}
Repetitus] a n
atura.
marg.|
{n}
Anime]
id est vite temporalis.
marg.|
{o}
Debitum]
id est mortem. Vel debitum anime, dicit obsequium et cultum debitum Deo quod impedit idolis quod Deus ab eo repetit. Quidam libri habent. Que habebat, ubi nos habemus : Quam habebat. Et est sensus.
marg.|
{k}
Educit se, unde acceptus est]
id est in terram.
marg.|
{m}
Repetitus
a terra.
marg.|
{p}
Que habebat debitum anime
id est apud quam erat anima deposita in corpore degens. Et non solum fingit figulus sibi Deum.
marg.|
{q}
Sed cura est illi
figulo, scilicet id est sollicitus est.
marg.|
{r}
Non quia laboraturus est]
id est non de labore suo in faciendo idolum.
marg.|
{s}
Nec etiam
sollicitus est de hoc, quoniam brevis illi vita est, unde deberet sollicitus esse, ut in illa brevi vita possit promereri vitam eternam.
marg.|
{t}
Sed concertatur
id est concertat, vel impersonaliter concertatur ab eo.
marg.|
{u}
Aurificibus et argentariis
id est artificibus, qui de argento, vel auro, Idola faciunt, ut pulchrius faciat idolum quam illi de auro vel argento.
marg.|
{x}
Sed et erarios
id est artifices operantes ex ere.
marg.|
{y}
Imitatur
ut ita operetur idolum de terra, ut illi de ere.
marg.|
{z}
Et gloriam prefert
id est iactat se gloriam suam aliis preferendo, dicens quod melius operatur.
marg.|
{a}
Quoniam res supervacuas
id est usibus hominum.
marg.|
{b}
Fingit
scilicet idola lutea. Et respicit illud quod supra dixerat. Et cum labore vano Deum fingit. Et vere vano.
marg.|
{a}
Quoniam res supervacuas fingit
id est idola vana et
{3.
164vb} muta. Nec est mirum, si fingit supervacua.
marg.|
{c}
Cinis est enim cor eius
id est vile ut cinis quod deberet esse rationale.
marg.|
{d}
Et terra supervacua spes illius
id est illud, in quo sperat, scilicet idolum est terra supervacua id est inutilis.
marg.|
{e}
Et luto vilior vita eius
id est figuli, sc. ipse figulus vivens est vilior ipso idolo dolo luteo, quia subiectus est illi, ut Deo. Et revera vilior.
marg.|
{f}
Quoniam ignoravit
figulus Deum.
marg.|
{g}
Qui se finxit
id est illum, qui plasmavit eum.
marg.|
{h}
Et qui inspiravit illi animam
vivificantem corpus et amat ipse figulus qui operatus est idola, quasi dicat : ideo luto vilior est figulus, quia ignorat Deum, qui eum fecit et amat idola, que ipse fecit. Vel Deus amat.
marg.|
{i}
Que operatur
id est que operatus est id est homines quos fecit.
marg.|
{k}
Et qui insufflavit ei
id est insufflando dedit, spiritum vitalem. Supra dixerat. Qui inspiravit illi animam, nunc dicit, qui insufflavit ei spiritum vitalem. Propter quod volunt aliqui dicere quod aliud est spiritus hominis, aliud anima hominis. Sed Augustinus dicit quod idem est anima et spiritus, sed dicitur anima in quantum corpus animat id est vivificat spiritus inquantum celestia contemplatur. Hic autem utrumque nominatur, non solum propter differentiam dictam sed propter mysterium : Nam primus Adam factus est in animam viventem, secundus vero Adam factus in spiritum vivificantem, ut dicitur 1Cor. 15.f. Primo homini data est anima vivens, secundo spiritus vivificans. Ille vivere, ille bene vivere nobis donat.
marg.|
{l}
Sed et estimaverunt lutum esse vitam nostram
quasi non solum in predictis, sed etiam bonos spernebant et superfluam et vanam et lubricam et deridendam.
marg.|
{m}
Conversationem vite compositam ad lucrum
hoc est, estimaverunt homines in hac vita conversantes ad lucrum temporale tantummodo factos.
marg.|
{n}
Et oportere undecumque etiam ex malo acquirere
lucrum, sive iuste, sive iniuste, per fas et nefas.
marg.|
{o}
Hic enim
quasi dicat : huiusmodi homo inexecrabilis est, quia scienter errat. Et hoc est. Hic enim qui predicta facit.
marg.|
{p}
Scit se super omnes
alios peccatores :
marg.|
{q}
Delinquere, qui ex terre materia fragilia vasa et sculptilia fingit
Et illa habet in usus quotidianos et ista adorat ut Deos. Et vere isti sunt super omnes peccatores.
marg.|
{r}
Omnes enim
sive nobiles, sive ignobiles, qui idola putant Deos.
marg.|
{s}
Insipientes
sunt, sine Dei sapientia.
marg.|
{t}
Et infelices supra modum anime sue
id est in detrimentum anime sue et damnationem, licet hic dominari videantur, quia vermis conscientie sue non morietur et ignis non extinguetur Is. ultimo g.
marg.|
{u}
Superbi sunt inimici populi tui
id est idololatre, qui adversantur populo tuo.
marg.|
{x}
Et improperantes illi)
id est
deridentes illum. Et vere insipientes.
] {y}
Quoniam omnia idola nationum)
id est
gentium.
] {z}
Deos estimaverunt
) et c
oluerunt.
] {a}
Quibus neque oculorum visus est ad videndum)
id est
ut ipsa videant.
] {a}
{3.
165ra}
Δ
Neque nares ad percipiendum spiritum
id est ad trahendum aera, sine quo spiritus vitalis extingueretur.
marg.|
{c}
Neque aures ad audiendum
id est ut audiant.
marg.|
{d}
Neque digiti manuum ad tractandum
id est ad palpandum.
marg.|
{e}
Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
id est impotentes. Nec mirum.
marg.|
{f}
Homo enim fecit illos
Deos, non Deus artifex omnium, que sunt.
marg.|
{g}
Et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos
scilicet figulus, sive faber, qui animam mutuatus est a Deo.
marg.|
{h}
Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere
id est nullus homo poterit fingere Deum similem sibi id est animatum et rationabilem, ut ipse est intelligitur in quantum homo.
marg.|
{i}
Cum enim sit mortalis
homo, scilicet.
marg.|
{k}
Mortuum
id est inanimatum.
marg.|
{l}
Fingit
Deum.
marg.|
{m}
Manibus iniquis
quia contra Deum facit. Et revera nemo potest facere Deum sibi similem.
marg.|
{n}
Melior enim est ipse
inquantum homo.
marg.|
{o}
His, quos colit
id est idolis inanimatis. Supra tamen eodem dicitur quod luto vilior est vita illius, in quantum vitiis subiecta et maculata, sed secundum naturam creationis melior est et dignior. Et quod sit melior, probat.
marg.|
{p}
Quia ipse
figulus, vel Faber.
marg.|
{q}
Vixit
aliquando vita nature.
marg.|
{r}
Cum esset mortalis
id est potens mori.
marg.|
{s}
Illi autem numquam
vixerunt, quia numquam animam habuerunt, neque etiam spiritus presidens idolis vivificat illa, licet moveat ea et loquatur in eis.
marg.|
{t}
Sed et animalia
quasi non solum hominum speciem. [sed et animalia miserrimi
colunt
id est imagines animalium.
marg.|
{u}
Insensata enim
quasi dicat : vere melior est ipse figulus idolis suis. [
Insensata enim
id est idola omni sensu carentia.
marg.|
{x}
Comparata his
id est figulis, vel idololatris.
marg.|
{y}
Illis sunt deteriora
idololatris aut figulis.
marg.|
{z}
Sed nec aspectu aliquod ex his animalibus
id est imaginibus animalium.
marg.|
{a}
Bona potest conspicere
quasi dicat : nullum ex idolis aspectu interiori aliquid potest cernere quod potest facere homo. Quod patet, quia homo omni creatura melior est. Et quamvis homo ita excellat omnem creaturam, tamen illi miseri.
marg.|
{b}
Effugerunt Dei laudem et benedictionem eius
quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Eccl. 15.c. Abutentes enim ratione sibi data a Deo et se mutis idolis subiicientes, nec laudare possunt Deum, nec benedicere, quia pollutum est os eorum.
Numérotation du verset
Sap. 15,mystice
marg.|
{y} Quoniam omnia idola
]
etc. mystice exponitur hoc totum de hereticis super illum Ps. 113. In exitu Israel etc.
Numérotation du verset
Sap. 15,moraliter
marg.|
Moraliter vero idola sunt Prelati quidam, qui vivunt, ut bestie et sicut Dii adorantur. De quibus vere dici potest. Oculos habent et non videbunt etc. Unde Za. 11.d. O Pastor et idolum, derelinquens gregem. De istis idolis dicitur hic.
marg.|
{y}
Omnia idola nationum]
Deo
s
estimaverunt. Unde et genua flectunt eis, sicut Deo, cum tamen dicat Dominus per Is. c.45. Mihi curvabitur omne genu.
marg.|
{a}
Quibus nec* Oculorum visus est ad videndum
spiritualia vel eterna. Unde Is. 56.d. Speculatores eius ceci omnes, nescierunt universi, canes muti non valentes latrare. Mirabile dicit, speculator cecus, sed mirabilius dicit alibi. Ceci intuemini ad videndum. Sed non est miraculum, quia ceci sunt ad spiritualia contemplandum, videntes ad temporalia vana. Quis cecus, nisi servus Domini ? Et est cecitas hec in utroque oculo, quia intellectus cognitione spiritualium, affectus dilectione eorundem caret et ideo non est mirum, si multi in foveam inferni corruunt, quia si cecus ceco ducatum prebet ambo in foveam cadunt. Mt. 15.b.
marg.|
{a}
Neque nares
discretionis, vel providentie,
marg.|
{b}
Ad percipiendum spiritum
id est ad providendum eterna, vel spiritualia, sed temporalia toto conamine odorant. Illa applicant ad nares suas. Unde Ez. 8.g. Numquid leve est domui Iuda, ut facerent abominationes istas, quas fecerunt hic, quia replentes terram iniquitate, conversi sunt ad irritandum ? Et ecce applicant ramum ad nares suas. In ramo significat virorem temporalis prosperitatis.
marg.|
{c}
Neque aures ad audiendum
verbum Dei. Causas autem et lites libenter audiunt a mane usque ad vesperam, nec fatigantur. He autem due sunt, quarum una id est dextera, percipitur, verbum Dei ; altera id est sinistra : clamor pauperis exauditur. Sed multi utramque vel claudunt,
{3.
165rb} vel avertunt. De prima dicitur Prv. 28.b. Qui declinat aures suas, ne audiat legem, oratio eius erit execrabilis. De secunda dicitur Prv. 21.b. Qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse clamabit et non exaudietur.
marg.|
{d}
Neque digiti manuum ad tractandum
id est ad discrete operandum. In digito enim discretio, in manu operatio designatur. Sed [
manuum
dicit pluraliter, quia due sunt manus Prelati ad duo contractanda. Una, scilicet sinistra, vulnera peccatorum molliter sunt tractanda. Altera id est dextera tractandum est corpus Christi. Prima medicinalis est, Digitis enim tangit medicus vulnus egro ti. Sed multi ut canes tamquam lingua lingunt, sed digitos non apponunt vulneri. Duriter enim increpant et magnas penitentias confitentibus iniungunt, ipsi autem nihil faciunt. Unde Mt. 23.a. Super Cathedram Moysi sederunt Scribe et Pharisei, omnia ergo, quecumque dixerint vobis : facite et servate ; secundum opera vero illorum nolite facere : dicunt enim et non faciunt, alligant enim onera gravia et importabilia et imponunt ea in humeros hominum, digito autem suo nolunt ea movere. Et tamen multo melius curat medicus manu quam lingua. Unde Iob. 26.d. Obstetricante manu eductus est coluber tortuosus. De istis medicis linguatis, sive verbosis, ut ita dicam dicitur Lc. 16.e. Erat quidam mendicus nomine Lazarus, qui iacebat ad ianuam eius ulceribus plenus cupiens saturari de micis, que cadebant de mensa divitis et nemo illi dabat, sed canes veniebant et lingebant ulcera eius. Alia manus magis spiritualis est, qua corpus Dominicum est tractandum. Unde Io. 20.g. dixit Dominus Thome. Infer digitum tuum huc et vide manus meas et mitte manum tuam in latus meum et noli esse incredulus, sed fidelis. Superior manus munda debet esse, aliter non bene mundaret sordes aliorum, sicut dicit beatus Gregorius Pura debet esse manus, que sordes diluit alienas. Hec debet esse sana, non leprosa, ut manus Moysi : Ex. 4.a. Alioquin dicitur ei : Mitte Manum tuam in sinum tuum. Et Io. 20.d. Noli me tangere. Et Is. 59.a. Manus vestre pollute sunt sanguine et digiti vestri pleni iniquitate.
marg.|
{e}
Sed et pedes eorum pigri ad ambulandum
Unde oportet eos equitare et tamen non equitasse Christum, sed tantum semel, ut ita dixerim, asinasse legimus et quid accidit ei : In eadem septimana legitur crucifixus. Et 2Rg. 6.b. legitur Oza percussus a Domino, quia arcam, quam propriis humeris ferre debebat, imposuerat bobus. Dt. 17.d. precipitur Principi seculari, ne currus, aut equos sibi multiplicet, quid ergo Episcopus ? Ideo Malachias Episcopus et Legatus, imitator Domini et Apostolorum, pedes ibat : Nec hoc dico, ut modo similiter faciant Episcopi, mallem tamen quod sic facerent, quam quod equos contra legem sibi multiplicarent,
marg.|
{f}
Homo enim fecit illos et qui spiritum mutuatus est, is finxit illos]
hoc est, tales Prelatos similes idolis faciunt homines carnales et qui spiritum mutuantur id est spiritu mutuato eligunt tales, non proprio spiritu, neque Spiritu Sancto, sed precibus, aut promissis. Unde de promotione istorum admiratur Ecclesia. Is. 49.f. Quis genuit mihi istos ? Ego sterilis et non pariens transmigrata et captiva et istos quis enutrivit ? Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me : Principes extiterunt et non cognovi.
marg.|
{h}
Nemo enim sibi similem homo poterit Deum fingere
id est Episcopum vel Prelatum : Qui dicitur Deus : Ex. 7.a. Ecce constitui te Deum Pharaonis. Statim enim ut eligitur quis, mutatur, quia honores mutant mores et quem elector putabat sibi fore conformem, invenit postea omnino dissimilem.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_15)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_15)
Notes :