Capitulum 12
Numérotation du verset
Sap. 12,1
O quam bonus et suavis est Domine spiritus tuus1 in nobis2
1 O quam ... spiritus tuus
plerique codd. edd. Cor1
Ω
Rusch
] Bonus enim spiritus tuus est
G Cava Q² T Z* X
ΣC²
Weber
|
2 nobis
Z²
ΦRG ΘM (al.) ΨD
Cor3
(vel) Ω
M ΩJ ΩS *
Rusch
] omnibus
Z* Cor
1
=Cor
3 (Rabanus) ΩJ²
|
Numérotation du verset
Sap. 12,2
Ideoque3 hos qui exerrant partibus corripis et de quibus peccant admonens alloqueris
3 Ideoque] propter quod
Weber
ut relicta malitia credant in te Domine.
Numérotation du verset
Sap. 12,3
Illos4 enim antiquos habitatores5 sancte terre tue quos exhorruisti6
4 Illos] et
praem. Weber
|
5 habitatores] inhabitatores
Weber
|
6 terre tue quos exhorruisti] tue terre odiens
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,4
quoniam odibilia tibi opera faciebant per medicamina
et sacrificia iniusta
Numérotation du verset
Sap. 12,5
et filiorum suorum7 necatores
7 suorum]
om. Weber
sine misericordia et comestores viscerum hominum
et devoratores8 sanguinis9
8 et devoratores] devorationem et
om. Weber
|
9 sanguinis] sanguinem
Cava X
ΘH, sanguinum
L
, a medio sacramento tuo
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,6
et auctores parentes animarum inauxiliatarum
voluisti perdere10 a medio sacramento tuo11 per manus parentum nostrorum
10 voluisti perdere
Rusch Weber
]
inv.
ΩS ΩJ
edd.
|
11 a medio sacramento tuo Ω
Rusch
]
om. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,7
ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei que tibi omnium carior est terra
Numérotation du verset
Sap. 12,8
sed et his tamquam hominibus pepercisti et misisti antecessores exercitus tui vespas ut illos paulatim exterminarent.
Numérotation du verset
Sap. 12,9
Non quia impotens in bello eras12 subicere impios iustis aut bestiis sevis aut verbo duro simul exterminare
12 in bello - eras ]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,10
sed partibus iudicans dabas locum penitentie
non ignorans quoniam nequa est natio eorum13 et naturalis malitia ipsorum
13 eorum] illorum
Weber
et quoniam non poterat mutari cogitatio illorum
in perpetuum.
Numérotation du verset
Sap. 12,11
Semen enim erat maledictum ab initio
nec timens aliquem veniam dabas peccatis illorum.
Numérotation du verset
Sap. 12,12
Quis enim dicet tibi quid fecisti ?
Aut quis stabit contra iudicium tuum ?
Aut quis in conspectu tuo14 veniet vindex iniquorum hominum ?
14 conspectu tuo] conspectum tuum
Weber
Aut quis tibi imputabit si perierint nationes15 quas tu fecisti ?
15 perierint nationes]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,13
Nec enim est alius Deus quam tu cui16 cura est de omnibus17 ut ostendas quoniam non iniuste iudicas iudicium18
16 cui] cuius
Weber
|
17 omnibus
CorS3 Rusch Weber
] nobis
CorS3*
(vel v. 16)
|
18 iudicas iudicium] iudicasti
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,14
neque rex neque tyrannus in conspectu tuo inquirent de his quos perdidisti.
Numérotation du verset
Sap. 12,15
Cum ergo sis19 iustus iuste omnia disponis.
19 ergo sis]
inv. Weber
Ipsum quoque qui non debet puniri
condemnas
et20 exterum estimas a tua virtute.
20 et]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,16
Virtus enim
tua iustitie initium est et ob hoc quod omnium Dominus es omnibus te parcere facis.
Numérotation du verset
Sap. 12,17
Virtutem enim ostendis tu qui non crederis in virtute esse21 consummatus
21 in virtute - esse]
inv. Weber
et hos qui te22 nesciunt23
22 te]
om. Weber
|
23 nesciunt CorS3*
Rusch
] sciunt CorS3
Weber
|
in audacia24 traducis.
24 te... audacia] sciunt audaciam
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,18
Tu autem dominator virtutis cum tranquillitate iudicas
et cum magna reverentia disponis nos. Subest enim tibi cum volueris25 posse.
25 volueris] voles
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,19
Docuisti autem populum tuum per talia opera quoniam oportet iustum esse et humanum
et bone spei fecisti filios tuos quoniam iudicans26
das locum in peccatis penitentie.
26 iudicans]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,20
Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta cruciasti attentione et liberasti dans tempus et locum per que possunt27 mutari a malitia
27 possunt] possint
Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,21
cum quanta diligentia iudicasti filios tuos quorum parentibus iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum ?
Numérotation du verset
Sap. 12,22
Cum ergo nobis disciplinam das inimicos nostros multipliciter flagellas ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes et cum de nobis iudicatur speremus misericordiam tuam28.
28 tuam]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 12,23
Unde et illis
qui in vita sua insensate et iniuste vixerunt per hec que coluerunt dedisti summa tormenta.
Numérotation du verset
Sap. 12,24
Etenim in erroris via diutius erraverunt deos estimantes hec que in manibus29
29 manibus
Cor3
(al.)
CorS3*
Ω
M] animalibus
Cor3
(Rabanus et antiqui)
CorS3 Weber
sunt supervacua infantium30 insensatorum more31 viventes.
30 infantium Amiatinus X Y ΨD
Ω
Rusch
edd.] infantum
Weber
|
31 more] + sentientes et
X
|
Numérotation du verset
Sap. 12,25
Propter hoc tamquam pueris insensatis iudicium in derisum dedisti.
Numérotation du verset
Sap. 12,26
Qui autem ludibriis et increpationibus32 non correcti33 sunt dignum Dei iudicium experti sunt.
32 et increpationibus] increpationis
Weber
|
33 correcti W² Ω
Rusch
Ed1530
Clementina
] correpti
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 12,27
In his enim que patiebantur moleste ferebant in quibus patientes indignabantur. Per hec quos putabant deos in ipsis cum exterminarentur videntes illum quem olim negabant se nosse verum Deum34 agnoverunt. Propter hoc35 quod et finis condemnationis illorum veniet super illos36.
34 verum Deum]
inv. Weber
|
35 hoc]
om. Weber
|
36 illorum veniet super illos] illis veniet
Weber
|
Capitulum 12
marg.|
Ω O Quam bonus et suavis est ]
etc. Adhuc probat auctor quod bonus est Dominus et suavis colentibus eum, sed peccatoribus iustus. Et hoc ostendit, quia septem illas gentes, que olim terram Canaan possidebant, propter iniquitates eorum eiecit ; filios vero Israel nominis sui cultores introduxit. In quo facto
Numérotation du verset
Sap. 12,mystice
marg.|
designatur quod universitas vitiorum, que per peccatum primi hominis possederat genus humanum, per gratiam Dei expulsa est et introducta universitas virtutum. Dicit ergo quasi admirando.
marg.|
{n}
O quam bonus ]
etc. Bonus est, quia bona sua libenter communicat. Suavis, quia penitentibus dulciter veniam prestat. Unde Ps. 24. Dulcis et rectus Dominus, propter hoc legem dabit delinquentibus in via. Et Eccl. 24.c. Spiritus meus super mel dulcis. Vel bonus laborantibus in activa, suavis, quiescentibus in contemplativa. Unde Ps. 33. Gustate et videte, quoniam suavis est Dominus. Et tamen peccatis nostris exasperatur. Unde Iob. 30.c. Sto et non respicis me, mutatus es mihi in crudelem. Is. 27.a. Indignatio non est mihi, quis dabit me spinam et veprem ? in prelio gradiar super eam.
marg.|
{o}
Ideoque hos, qui exerrant]
peccando.
marg.|
{p}
Partibus corripis]
id est partialibus penis id est paulatim et non subito. Vel Patribus corripis id est patrum doctrinis.
marg.|
{r}
Admones]
eos, per promissiones et comminationes, ut cessent et peniteant. Mt. 3.a. Agite penitentiam, ecce enim appropinquabit Regnum Celorum.
marg.|
{s}
Et alloqueris]
per creaturas, per scripturas, per inspirationes, per Predicatores.
marg.|
{t}
Ut relicta malitia credant]
fide formata.
marg.|
{u}
In te, Domine]
qui salvas omnes sperantes in te et condemnas adversarios tuos.
marg.|
{x}
Illos]
enim tam notabiles in malo.
marg.|
{y}
Antiquos inhabitatores sancte tue terre]
in peccati vetustate manentes.
marg.|
{z}
Quos exhorruisti]
id est quales Ideo.
marg.|
{a}
Quoniam odibilia opera tibi faciebant]
id est peccata, que sola Deus odit inter omnia. Unde in Ps. 118. Iniquitatem odio habui etc. Faciebat, inquam.
marg.|
{b}
Per medicamina]
id est per sortilegia.
marg.|
{c}
Et sacrificia iniusta]
id est idolis exhibita. Iniustum enim est, ut homo ad imaginem Dei factus serviat idolis mutis. Lev. 19.f. Non augurabimini, nec observabitis omnia.
marg.|
{d}
Et]
exhorruisti, filiorum suorum necatores sine misericordia, qui scilicet immolabant filios suos. Unde Ps. 105. Immolaverunt filios suos et filias suas demoniis. Dt. 18.b. Cave, ne imitari velis abominationes gentium, ne inveniatur in te, qui lustret filium suum, aut filiam ducens per ignem.
marg.|
{e}
Et]
exhorruisti [comestores viscerum hominum
marg.|
Hoc non legitur de gentibus sed de Iudeis obsessis. Lam. 4.b. Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos, facti sunt cibi earum in contritione filie populi mei.
marg.|
{f}
Et devoratores]
id est effusores.
marg.|
{g}
Sanguinis]
humani.
marg.|
{h}
Et auctores parentes animarum inauxiliatarum]
id est eorum, qui se defendere non poterant, vel aliis auxiliari non volebant.
marg.|
{i}
Voluisti perdere]
penitus.
marg.|
{k}
A medio sacramento tuo]
id est a sancta terra tua, que est in medio mundi. Unde Ps. 73. Operatus es salutem in medio terre. Et dicitur hic terra sacramentum id est sacre rei signum id est terre viventium.
marg.|
{l}
Per manus parentum nostrorum]
qui sub Iosue intraverunt in eam. Multi enim de gentibus remanserunt, quos non poterant expellere filii Israel. Plures tamen expulerunt.
marg.|
{m}
Ut dignam perciperent peregrinationem puerorum Dei]
scilicet, Abraham, Isaac et Iacob, quibus promissa fuerat terra illa. Gn. 12.b. Apparuit Dominus Abraham et dixit ei. Semini tuo dabo terram hanc. Vel sic. Illos.
marg.|
{i}
Voluisti perdere]
omnino ut ipsi Iudei perciperent id est intelligerent illam terram esse.
marg.|
{m}
Dignam peregrinatione puerorum Dei]
qui non debent esse in otio et ideo fuerunt relicti multi de gentibus ad exercitium.
marg.|
{n}
Que]
scilicet, terra promissionis, tibi omnium charior est terra.
marg.|
{o}
Sed et his]
id est Hiebuseis, quos illi reliquisti.
marg.|
{p}
Pepercisti]
tamquam hominibus id est quia ad imaginem Dei facti sunt, vel quia infirmi.
marg.|
{q}
Et misisti antecessores exercitus tui vespas]
id est acerrimos timores, quibus corda gentium pungebantur. Dt. 7.c. Scabrones mittet Dominus Deus tuus in eos, donec deleat omnes, atque disperdat. Et exponitur hoc Dt. 11.c. Terrorem vestrum ac fortitudinem dabit Dominus Deus vester super omnem terram, quam calcaturi estis.
marg.|
{r}
Ut illos]
id est gentes.
marg.|
{s}
Paulatim]
non simul.
marg.|
{c}
Exterminarent]
id est extra terminos terre eiicerent. Vel Exterminarent id est occiderent.
marg.|
{u}
Non quia impotens in bello eras subiicere impios]
id est gentiles.
marg.|
{x}
Iustis]
id est Iudeis.
marg.|
{y}
Aut bestiis sevis, aut verbo duro simul exterminare]
{3.
160va} {a}
Sed partibus iudicans]
id est utrique parti secundum merita sua reddens.
marg.|
{b}
Dabas locum penitentie]
in hoc misericorditer agens cum gentibus. Vel ablativi casus.
marg.|
{c}
Partibus iudicans]
id est penis particularibus eos puniens, non simul exterminans.
marg.|
{b}
Dabas locum penitentie]
gentibus reservatis. Unde Dt. 7.d. Deus magnus et terribilis ipse consumet nationes has in conspectu tuo paulatim, atque per partes, non poteris delere eos pariter, ne forte multiplicentur contra te bestie terre.
marg.|
{c}
Non ignorans, quoniam iniqua est natio eorum]
propter penitentiam reservabas.
marg.|
{d}
Et naturalis malitia ipsorum]
permanens inveterata et per consuetudinem quasi in naturam versa.
marg.|
{e}
Et quoniam non poterat]
id est vix poterat. Vel Non poterat, secundum media eorum.
marg.|
{f}
Mutari cogitatio illorum]
indurata propria nequitia, in perpetuum. Unde Ier. 13.d. Si potest Ethiops mutare pellem suam et pardus varietates suas ; et vos poteritis benefacere cum didiceritis malum.
marg.|
{g}
Semen enim erat maledictum ab initio]
in Dei prescientia, dicit Interl. Vel ab initio id est ex quo fuerunt, erat in eis quedam prava qualitas maledictione digna, dicit alia Interl. Secundum primam Interl. videtur quod presentia Dei sit causa malitie quod est hereticum.
marg.|
Iuxta secundam videtur quod malitia sit aliquid id est qualitas quedam. Solutio, dicendum quod semen illud, de quo dicitur hic, fomes est quod in prescientia Dei maledictum fuit id est maledictione dignum, non propter se, sed propter sequelam eius. Sicut dicitur. Gn. 9. Maledictus puer Canaan et tamen peccaverat ipse, sed Champater eius. Secundum hoc nulla est secunda obiectio ; quia fomes quedam qualitas est.
marg.|
{h}
Nec timens aliquem]
fortiorem, vel superiorem : quia non erat.
marg.|
{i}
Veniam dabas peccatis illorum]
quasi dicat : non timor, sed amor induxit eum ad dimittenda peccata.
marg.|
{k}
Quis enim dicet tibi, quid fecisti]
quasi dicat : nullus potest contradicere tibi, quin secundum propriam voluntatem disponas creaturas. Unde Is. 45.b. Numquid dicit lutum figulo suo, quid facis ? Et Rm. 9.d. Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit, quid me fecisti sic ?
marg.|
{l}
Aut quis stabit contra iudicium tuum]
qui iuste iudicas et omnipotens es ?
marg.|
{m}
Aut quis in conspectu tuo veniet vindex iniquorum hominum]
id est vindicare eos volens, quasi fecisset eis iniuriam.
marg.|
{n}
Aut quis tibi imputabit, si perierint nationes]
id est gentes.
marg.|
{o}
Quas tu fecisti ?
] Sed non tales. Bonos enim fecit Dominus, sed male pereunt, quasi dicat : nullus.
marg.|
{p}
Nec enim est alius Deus, quam tu] Is.
45.a. Ego Dominus et non est amplius, extra me non est Deus [cui cura est de omnibus
marg.|
Contra 1Cor. 9. Numquid Deo cura est de bobus ? quasi dicat : non. Item Hieronymus super Hab. Absurdum est divinam maiestatem ad hoc deducere, ut sciat, quot culices nascantur, quotve moriantur : Non simus tam fatui Dei cultores, ut dum eius providentiam ad infima queque retrudimus, in nosmetipsos iniuriosi simus, ut eandem rationabilium et irrationabilium providentiam esse dicentes. Solutio. Duplex est cura, scilicet providentie et doctrine. Curam providentie habet Deus de omnibus creaturis : quia cuilibet providet necessaria, curam doctrine habet de solis rationabilibus. De hac loquitur Apostolus et Hieronymus : Unde non est ibi contrarietas aliqua.
marg.|
{r}
Quoniam non iniuste iudicas iudicium]
quia reddis unicuique iuxta opera sua.
marg.|
{s}
Neque Rex]
terrenus, qui bene regit subditos suos.
marg.|
{t}
Neque tyrannus]
qui sua crudelitate premit subditos.
marg.|
{u}
Inquirent de his, quos perdidisti]
id est condemnasti id est utrum iuste perdideris eos, vel ut restituantur.
marg.|
{x}
Cum ergo sis iustus]
substantialiter.
marg.|
{y}
Iuste omnia disponis]
in celo et in terra.
marg.|
{z}
Ipsum quoque, qui non debet puniri]
secundum iudicium hominum.
marg.|
{a}
Condemnas]
secundum iudicium tuum.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{z}
Ipsum quoque, qui non debet puniri]
id est qui non est puniendus id est tibi per penam vivendus.
marg.|
{a}
Condemnas]
eternaliter.
marg.|
{b}
Et exterum]
id est extraneum et indignum.
marg.|
{c}
Estimas a tua virtute]
id est a divina pietate. Hec enim est virtus Dei. Unde Ps. 53. Deus in nomine tuo salvum me fac et in virtute tua iudica me.
marg.|
{d}
Virtus enim tua]
id est pietas tua.
marg.|
{e}
Iustitie]
id est iustificationis humane.
marg.|
{f}
Initium est]
quia ex mera pietate Dei datur gratia iustificans. Vel
marg.|
{d}
Virtus tua]
id est fides Christi.
marg.|
{e}
Iustitie initium est]
Unde Rm. 1. Iustitia Dei per fidem Iesu Christi.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{d}
Virtus tua]
id est correctio tua qua omnes corrigis.
marg.|
{e}
Iustitie initium est]
id est bone vite.
marg.|
{g}
Et ob hoc quod omnium Dominus es, omnibus te parcere facis]
cum tamen iuste posses punire. Sed hoc facis tamen, ut dicit Glossa ut qui prees potentia mitescas natura. Et in hoc datur exemplum Prelatis, ut quanto potentiores sunt, tanto mitiores sint.
marg.|
{h}
Virtutem enim ostendis tu]
cum superbos humilias.
marg.|
{i}
Qui non crederis esse in virtute ]
etc. quia superbis, non crederis esse perfecte virtutis, sive potentie, ostendis te habere perfectam virtutem, cum illos corrigendo humilias. Unde dicit Orig. Si Deus tantum benignus esset, benignitatem eius contemneremus ; si tantum iustus, desperaremus. Ier. Necessaria est misericordia ob penitentiam et iustitia ob delicta.
marg.|
{k}
Et hos ]
etc. per fidem operantem per dilectionem.
marg.|
{l}
In audaciam ]
etc.
a c
onsortio tuo id est audacter punis et eiicis a te.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{k}
Hos, qui te nesciunt]
id est qui tuam correctionem non sentiunt.
marg.|
{l}
In audaciam traducis]
id est in parcendo eis et subtrahendo correctionem, audaciam peccandi prebes. Unde Ecc. 8.b. Quia non profertur cito sententia contra malos, absque timore ullo filii hominum perpetrant mala.
marg.|
{m}
Tu autem ]
etc. id est Dominus virtuosus et fortis. Vel Dominator virtutis id est Dominus virtutum angelicarum.
marg.|
{n}
Cum tranquillitate iudicas]
omnia predicta. Ira enim non cadit in Deum. Et cum dicitur irasci, intelligitur quoad effectum vel secundum opinionem malorum, quos punit.
marg.|
{o}
Et cum magna reverentia disponis nos]
non statim puniendo, sed ad penitentiam exspectando, cum statim posses punire.
marg.|
{p}
Subest enim tibi, cum volueris posse]
Et est argumentum quod aliquid potest Deus quod non vult quod nullus dubitat.
marg.|
{q}
Docuisti autem ]
etc. que fecisti, cum tranquillitate iudicando et cum reverentia disponendo.
marg.|
{r}
Quoniam oportet]
id est opportunum est.
marg.|
{s}
Iustum esse et humanum]
id est benignum, aliter iustitia sine benignitate severitas est. Unde Ec. 7.c. Noli esse iustus multum. Et Ps. 24. Universe vie Domini misericordia et veritas. Et Samaritanus vinum simul et oleum infudit vulneribus sauciati. Lc. 10.f. Et [bone spei fecisti filios tuos
marg.|
confidere de te et sperare in te solo
marg.|
{u}
Qui]
id est quia.
marg.|
{x}
Iudicas dans locum in peccatis penitentie]
id est ad penitentiam exspectas etiam in peccatis id est in multitudine peccatorum.3.161ra} Et hoc probat.
marg.|
{a}
Si enim inimicos servorum tuorum]
id est Chananeos, vel Egyptios odientes Israel.
marg.|
{b}
Et debitos morti]
id est dignos morte temporali et eterna.
marg.|
{c}
Cum tanta cruciasti attentione]
id est exspectatione et deliberatione, quia decem plagis verberavit Egyptios Dominus et respirare permisit, eos ad penitentiam exspectans ; qui vero non penituerunt, punivit eos tandem submergendo in mare rubrum.
marg.|
{d}
Et liberasti]
id est liberationem exspectando obtulisti vel liberasti, eos sepe.
marg.|
{e}
Dans tempus et locum]
id est opportunitatem et spatium.
marg.|
{f}
Per que possent mutari a malitia sua]
si vellent.
marg.|
{g}
Cum quanta ]
etc. Hucusque suspenditur constructio ab illo loco. Si enim inimicos servorum tuorum et debitos morti cum tanta attentione iudicas. Cum, inquam, ita sit. Cum quanta diligentia id est patientia et deliberatione.
marg.|
{h}
Iudicas filios tuos]
in te credentes et te imitantes ? [Quorum parentibus id est Abraham, Isaac et Iacob.
marg.|
{k}
Iuramenta et conventiones dedisti bonarum promissionum]
id est firmas promissiones de bono dedisti eis dicens. Tibi et semini tuo dabo terram hanc id est significatam per hanc. Gn. 12. et 17.b.
marg.|
{l}
Cum ergo nobis disciplinam das]
id est correctionem.
marg.|
{m}
Inimicos nostros multipliciter flagellas]
id est condemnas, quasi dicat : flagellas tuos ad correctionem ; inimicos autem tuos ad condemnationem. Unde Ps. 31. Multa flagella peccatoris, sperantem autem in Domino misericordia Circumdabit. Hoc enim distat inter iudicium Electorum et Reproborum, quia illos Dominus corripit, ut emendet ; istos flagellat, ut cognoscant se non posse repugnare contra Deum, ut luant peccata sua. Et hoc facis.
marg.|
{n}
Ut bonitatem tuam cogitemus iudicantes]
alios, hoc est, ut iudicando alios, benigniores simus recolentes te benignum.
marg.|
{o}
Et cum de nobis iudicatur ab aliis, speremus misericordiam tuam]
id est semper ad tuam misericordiam oculum habeamus, ut fortiores simus in sustinendo.
marg.|
{p}
Unde et illis, qui in vita sua]
qua sibi vivunt, non Deo.
marg.|
{q}
Insensate et iniuste vixerunt]
id est infideliter, quoad fidem et iniuste, quoad opera.
marg.|
{r}
Per hec, que coluerunt, dedisti summa tormenta]
ut quia noluerunt Creatorem digne honorando cognoscere, traditi sunt in reprobum sensum, ut faciant, que non conveniunt, contumeliis affligentes corpora sua in semetipsis. Rm. 1.d.
marg.|
{s}
Etenim in erroris via]
que simpliciter est immunda.
marg.|
{t}
Diutius erraverunt] a v
eritate.
marg.|
{u}
Deos estimantes hec, que in manibus sunt supervacua]
id est ab operibus residua quasi inutilia. Sicut quando carpentarius facit domum, inter multa ligna, aliqua dimittuntur inutilia edificationi et de talibus fiebant idola, que Deos estimabant. Unde
Is. 44.b. Quis formavit Deum et sculptile conflavit ad nihil utile ?
vel
Manibus supervacua]
dicit truncationes lignorum, que remanent operantibus, que ad nihil valent, nisi ad ignem et inde fiebant idola. Unde Is. 44.b. Artifex lignarius operatus est Deum et adoravit et fecit sculptile et curvatus est ante illud, medium eius combussit igni et de medio eius carnes coxit et comedit, coxit pulmentum et saturatus est et calefactus et dixit. Vah, calefactus sum, vidi focum, reliquum autem eius fecit Deum et sculptile. Aliqui libri habent.
marg.|
Que in animalibus sunt supervacua. Et est sensus Deos estimantes
{3.
161rb} hec animalia, que in animalibus id est inter animalia sunt supervacua id est ad nullum usum utilia, ut sunt dracones, serpentes et huiusmodi, que adorabant, ut Deos suos.
marg.|
{x}
Infantium insensatorum more viventes]
qui ludendo sibi faciunt tales imagines.
marg.|
{y}
Propter hoc tamquam ]
etc. id est ratione carentibus.
marg.|
{z}
Iudicium in derisum dedisti]
eis id est penam, in qua derisione digni videbantur : ut quando cinifes et rane et musce et huiusmodi exterminabant eos, non ursi, vel leones.
marg.|
{a}
Qui autem ludibriis et increpationibus]
id est penis illis derisione dignis.
marg.|
{b}
Non sunt correcti] a m
alitia sua :
marg.|
{c}
Dignum Dei iudicium experti sunt]
in mari rubro, ubi submersi sunt.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{a}
Qui autem ludibriis et increpationibus]
id est penis temporalibus, quibus increpat nos Dominus, quasi luderet nobiscum.
marg.|
{b}
Non sunt correcti] a m
alitia sua.
marg.|
{c}
Dignum Dei iudicium experti sunt]
id est penas eternas.
marg.|
{d}
In his enim, que patiebantur]
iuste pro peccatis suis.
marg.|
{e}
Moleste ferebant]
quia murmurabant contra Deum, nec corrigebantur.
marg.|
{f}
In quibus patientes]
non a patientia, sed a passione.
marg.|
{g}
Indignabantur]
more ferarum.
marg.|
{h}
Per hec, que putabant Deos in ipsis]
id est inter eos ; vel propter eos.
marg.|
{i}
Cum exterminarentur]
ipsi homines cultores eorum.
marg.|
{k}
Videntes]
id est intelligentes.
marg.|
{l}
Illum, quem olim]
id est ante exterminationem.
marg.|
{m}
Negabant se nosse, verum Deum agnoverunt]
et tamen agnitum non adoraverunt ; vel glorificaverunt, ut Deum, sicut dicitur Rm. 1.c. Qui cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt.
marg.|
{n}
Propter quod]
id est quia agnoverunt et agnitum non coluerunt.
marg.|
{o}
Et finis condemnationis illorum]
id est finalis eorum condemnatio.
marg.|
{p}
Veniet super illos]
id est desuper eis adveniet, deprimens eos in profundum inferni. Ecce quod murmuratio et indignatio in flagellis Domini initia sunt opprobrii sempiterni quod excecati impatientia non intelligunt. Unde Ier. 20.c. Confundentur vehementer, quia non intellexerunt opprobrium sempiternum quod numquam delebitur. Gregorius Quos flagella presentia non corrigunt, ad futura supplicia transmittunt.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_12)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_12)
Notes :