Hugo de Sancto Caro

Capitulum 7

Numérotation du verset Sap. 7,1 

Sum1 quidem
1 Sum Weber ] Cum err. rubr. Rusch (Erfurt, facsim.)
et ego mortalis homo similis hominibus2 et ex genere terre3
2 hominibus CorS3* Rusch ] omnibus CorS3 Weber |
3 terre] terreno Weber |
illius qui prior factus4 est
4 factus] finctus Weber
et in ventre matris figuratus sum caro
Numérotation du verset Sap. 7,2 

decem mensium5 tempore coagulatus sum6 in sanguine
5 mensium] mensuum Weber |
6 sum] om. Weber |
ex semine hominis et delectamento somnii7
7 somnii] somni Weber
convenientis8.
8 convenientis] conveniente Weber
Numérotation du verset Sap. 7,3 

Et ego natus accepi communem
aerem et similiter decidi in factam terram et9 primam vocem similem omnibus emisi plorans.
9 similiter decidi in factam terram et] in similiter factam decidi terram Weber
Numérotation du verset Sap. 7,4 

In involumentis nutritus sum et curis magnis.
Numérotation du verset Sap. 7,5 

Nemo enim ex regibus aliud habuit nativitatis initium.
Numérotation du verset Sap. 7,6 

Unus ergo introitus est omnibus ad vitam
et similis exitus.
Numérotation du verset Sap. 7,7 

Propter hoc optavi
et datus est mihi sensus et invocavi
et venit in me spiritus sapientie.
Numérotation du verset Sap. 7,8 

Et preposui illam regnis et sedibus et divitias nihil esse dixi10 in comparatione illius
10 dixi] duxi Weber
Numérotation du verset Sap. 7,9 

nec comparavi illi pretiosum lapidem11
11 pretiosum lapidem] inv. Weber
quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua et tamquam lutum estimabitur
argentum in conspectu illius
Numérotation du verset Sap. 7,10 

super salutem
et speciem
dilexi eam12 et proposui
12 eam] illam Weber
pro luce
habere illam
quoniam inextinguibile est lumen illius.
Numérotation du verset Sap. 7,11 

Venerunt13 mihi omnia bona pariter cum illa et innumerabilis honestas per manus illius
13 Venerunt] + autem Weber
Numérotation du verset Sap. 7,12 

et letatus sum in omnibus
quoniam antecedebat me14 ista sapientia et ignorabam quoniam horum omnium15
14 me] om. Weber |
15 horum omnium Cor3 (vel) CorS3 Rusch Weber ] bonorum omnium Cor3 CorS3* , + bonorum Ω MJ* |
mater est.
Numérotation du verset Sap. 7,13 

Quoniam16
16 Quoniam] Quam Weber
sine fictione didici
et sine invidia
communico et honestatem illius non abscondo.
Numérotation du verset Sap. 7,14 

Infinitus enim thesaurus est hominibus
quo17 qui usi sunt participes facti sunt amicitie Dei propter discipline dona commendati.
17 quo] quod Weber
Numérotation du verset Sap. 7,15 

Mihi autem dedit18 Deus dicere
18 dedit] det Weber
ex sententia et presumere digna horum que mihi19 dantur quoniam ipse20 sapientie dux
19 mihi] om. Weber |
20 ipse] + et Weber |
est et sapientium emendator.
Numérotation du verset Sap. 7,16 

In manu
enim illius et nos et sermones nostri et omnis sapientia et operum scientie disciplina.
Numérotation du verset Sap. 7,17 

Ipse enim mihi dedit horum que sunt scientiam veram ut sciam dispositionem orbis terrarum et virtutes elementorum
Numérotation du verset Sap. 7,18 

initium et consummationem et medietatem temporum et vicissitudinum permutationes et consummationes temporum et morum mutationes21 divisiones temporum
21 vicissitudinum... divisiones temporum] meditationem omnium morum mutationes et Weber
Numérotation du verset Sap. 7,19 

anni cursus et stellarum dispositiones
Numérotation du verset Sap. 7,20 

naturas animalium et iras bestiarum vim ventorum et cogitationes hominum differentiam virgultorum22 et virtutes radicum
22 differentiam virgultorum] differentias arborum Weber
Numérotation du verset Sap. 7,21 

et quecumque sunt abscondita23 et improvisa didici. Omnium enim artifex docuit me sapientia.
23 abscondita] absconsa Weber
Numérotation du verset Sap. 7,22 

Est enim in illa spiritus intelligentie24
24 intelligentie] intellectus Weber
sanctus
multiplex
unicus25
25 multiplex unicus] inv. Weber
subtilis
modestus26
26 modestus] om. Weber
dissertus mobilis27
27 dissertus mobilis] inv. Weber
incoinquinatus
certus
suavis
amans bonum actum28
28 actumCorS3* Rusch Weber ] acutus CorS3 Weber
qui nihil vetat benefacere
Numérotation du verset Sap. 7,23 

humanus
benignus29
29 benignus] om. Weber
stabilis30 securus
30 stabilis] + certus Weber
omnem habens
virtutem
omnia prospiciens
et qui capiat omnes spiritus intelligibiles mundus subtilis31.
31 mundus subtilis] mundos subtiles Weber
Numérotation du verset Sap. 7,24 

Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia.
Attingit autem ubique32
32 ubique] + et capit Weber
propter munditiam suam33.
33 munditiam suam] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 7,25 

Vapor est enim virtutis Dei
et emanatio quedam est claritatis
omnipotentis Dei sincera
et ideo nihil inquinatum in illam34 incurrit.
34 illam] illa Weber
Numérotation du verset Sap. 7,26 

Candor est enim lucis eterne
et speculum sine macula Dei maiestatis
et imago bonitatis illius
Numérotation du verset Sap. 7,27 

et cum sit una
omnia potest
et in se permanens35
35 in se - permanens] inv. Weber
omnia innovat
et per nationes
in animas sanctas se transfert amicos Dei et prophetas constituit.
Numérotation du verset Sap. 7,28 

Neminem enim diligit Deus
nisi eum qui cum sapientia inhabitat.
Numérotation du verset Sap. 7,29 

Est enim hec speciosior sole et super omnem dispositionem stellarum36 luci comparata prior37 invenitur38.
36 dispositionem stellarum] inv. Weber |
37 prior CorS3 Rusch Weber ] purior CorS3* |
38 prior invenitur] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 7,30 

Illi enim succedit nox
sapientiam autem non vincit malitia.

Capitulum 7

Numérotation du verset Sap. 7,1 
marg.| Ergo accipite. Septimum est capitulum, in quo Philo originem humane conditionis describit, ut sciat homo, quid ex carnis origine et quid ex Dei munere habeat, ponens se in exemplum, ut nemo de adipiscenda sapientia desperet, cum ipse qui similis conditionis est, ut alii homines, tantam adeptus fuerit sapientiam. Similiter facit Salomon in Prv. 4.a. ubi dicit : Legem meam ne derelinquas : nam et ego fui filius Patris mei tenellus etc.
marg.| Et dicit Rabanus quod in persona sapientie id est Christi, loquitur Philo et quod de se dicit, de Christo intelligit.
marg.| Dicit ergo ita ] Quid est sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius etc.
marg.| {v} Ergo accipite disciplinam per sermones meos ] id est suscipite et acceptam habete.
marg.| {x} Et proderit vobis ] Aliter enim parum prodesset, nisi accepta sit doctrina magistri. Doctrina enim numquam accepta erit, nisi vita doctoris prius accepta fuerit. Unde Gregorius super Ez. Sermo dulcedinem non habet, quem vita reprobata intra conscientiam remordet.
marg.| Item qui verbum Dei loquitur, prius studeat qualiter vivat et postea colligat, quid et qualia doceat. Item ibid. Ad hoc, ut servetur veritas predicandi, teneatur necesse est, altitudo vivendi.
marg.| {y} Sum quidem et ego mortalis homo similis hominibus ] dicit Philo, vel sapientia per Philonem. Unde dicit Interl. Formatum pro se inducit loquentem, forma sapientem. Forma enim antonomastice dicitur sapientia et sapiens formatus.
marg.| {a} Et ex genere terre ] Vel [terreni illius
marg.| alia littera.
marg.| {b} Qui prior factus est ] Vel [fictus
marg.| alia littera id est Ade.
marg.| {c} Et in ventre matris figuratus sum caro ] quantum ad corpus.
marg.| Δ
prol.| {a} Decem mensium tempore
Numérotation du verset Sap. 7,mystice 
marg.| , vel $moraliter In persona cuiuslibet sapientis.
marg.| {y} Sum quidem et ego mortalis homo ] id est potens mori in anima per peccatum : Caro enim concupiscit adversus spiritum, ut deiiciat in peccatum. Gal. 5.c. In hoc reprimitur superbia et presumptio quorumdam, qui nimis de se presumunt, quasi peccare non possint.
marg.| {z} Similis hominibus ] In hoc reprehenditur singularitas hypocritarum, qui dicunt cum Phariseo : Deus, gratias tibi ago, quia non sum, sicut ceteri hominum. Lc. 18.b. In hoc etiam reprimitur, vel reprehenditur elatio superborum Prelatorum, quorum quidam non se homines putant, sed supra homines, parum citra Deum. Quibus dicitur Eccl. 32.a. Rectorem te posuerunt etc.
marg.| {a} Ex genere terreni illius ] notabilis id est Christi.
marg.| {b} Qui prior factus est ] etc. De terra id est de beata Virgine : nam Dominus dedit benignitatem et terra nostra dabit fructus suos. Ps. 82.
marg.| Et ita, Verbum caro factum est et habitavit in nobis. Prior dicit, non tempore, sed dignitate. Unde Io.
marg.| {c} . 1.d. Hic est, de quo dixi, qui post me venturus est, ante me factus est quia prior me erat.
marg.| {c} Et in ventre matris ] id est Ecclesie.
marg.| {d} Figuratus sum caro ] per gratiam baptismalem : ibi enim
marg.| * predicatores
marg.| {3. 150ra} Δ
marg.| {a} Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ] matris, scilicet.
marg.| {c} Ex semine hominis ] id est patris.
marg.| {d} Et delectamento somni convenientis ] id est ex communicatione viri et femine, cuius voluntas cito transit ut somnus, nec est vera, sicut somni. Unde Rabanus dicit quod per hoc quod dicit Philo, decem mensium tempore se esse coagulatum in sanguine ex semine, demonstrat utriusque sexus id est masculini et feminini differentiam. Nam ut dicunt Physici, semen mulieris sanguinolentum, semen viri candidum est, quorum permixtione certis spatiis formatur corpus, donec animatum perveniat ad partum et alii septimo mense, alii octavo, alii nono nascuntur, qui vero in decimo nascuntur, perfectiores sunt et vitales et sanativi dicuntur.
marg.| {e} Et ego natus ] de muliere.
marg.| {f} Accepi communem aerem ] id est natus veni in aera, communem omnibus etiam animalibus.
marg.| {g} Et similiter decidi, nascendo in terram factam ] id est in terram de terra compactam, sicut omnes qui nascuntur. Vel notat quod homo resolvitur in terram, unde factus est sicut dicitur Gn. 3.d. Tamen corpus Christi numquam fuit resolutum in terram, secundum quod in Ps. 15. Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem. Vel sic ut loquatur synecdochice quoad animam, que carni infunditur.
marg.| {g} Et similiter ] aliis animalibus.
marg.| {h} Decidi in terram factam ] ut prius.
marg.| {i} Et primam vocem similem ] aliis nascentibus.
marg.| {k} Emisi plorans ] Nam clamant, e, vel a, quotquot nascuntur ab Eva.
marg.| {l} In involumentis ] pannorum et cunabulorum.
marg.| {m} Nutritus sum ] sicut alii infantes et curis magnis. Ecce quatuor hic possunt videri notanda circa nativitatem hominis. Immunditia in conceptione, onus in matris portatione, dolor in partus emissione, solicitudo in educatione.
marg.| A tribus primis immunis fuit Beata Virgo, sed non a quarto. Habuit enim curam magnam et solicitudinem filium nutriendi, licet pauper esset ipsa et vir eius Ioseph. Nec mirum, si ita natus sum.
marg.| {n} Nemo enim ex Regibus aliud habuit nativitatis initium ] quam ut dixi.
marg.| Δ
prol.| {a} Unus ergo
marg.| Θ enim figuramur, quia Christo configuramur. Unde Phil. 3.c. Configuratus morti eius si quo modo occurram ad resurrectionem que est ex mortuis. Rm. 6.a. Quicumque baptizati sumus in Christo Iesu, in morte ipsius baptizati sumus. Consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem.
marg.| {a} Decem mensium tempore coagulatus sum in sanguine ex semine hominis ] Decem menses sunt virtutes, vel opera virtutum, quibus Decalogus impletur.
marg.| De quibus dicitur Iob. 3.a. Dies illa non computetur in diebus anni, nec numeretur in mensibus. Sanguis est fides Passionis Dominice, semen verbum predicationis. Ex his duobus concipitur homo spiritualiter. Unde signanter dicit.
marg.| {b} Coagulatus sum ex sanguine hominis ] id est in fide ex verbo predicationis.
marg.| {a} Decem mensium tempore ] id est decalogi observatione, que necessaria est ad perfectam conceptionem.
marg.| Et nota quatuor que dicit hic Philo, que spiritualiter intellecta, necessaria sunt ad spiritualem generationem id est sanguis matris, semen hominis, tempus decem mensium, delectatio somni convenientis. Sanguis matris est compassio predicantis de peccatis aliorum Hanc habebat Ezechiel, quando septem diebus sedit merens in medio Iudeorum. Ez. 3.d. Hanc habuit Apostolus qui dicebat. Quis infirmatur et ego non infirmor etc. 3. Cor. 11.g. Semen hominis est inspiratio verbi quod necessarium est predicatori antequam pariat. Alioquin conqueretur Dominus per Ier. 23.d. Non mittebam prophetas et ipsi currebant, non loquebar ad eos et ipsi prophetabant quasi dicat : non inspirabam eis semen id est verbum et ipsi volebant parere, vel generare. Tempus decem mensium est impletio Decalogi, que similiter necessaria est predicatori antequam pariat. Alioquin faciet abortivos.3.150rb} De h oc tempore dicitur Iob. 39.a. Numquid nosti tempus partus ibicum in petris ? Et in Ps. 1. dicitur predicator tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo. Et Beatus Bernardus. dicit Quorum fructus nimis prospere veniunt, minus prospere oriuntur. Nec ista tria sufficiunt, nisi adveniat delectamentum somni convenientis id est contemplatio.
marg.| * predicatores hauriunt quod postea in predicatione effundent. De quo somni delectamento dicitur Eccl.
marg.| {c} . 5.c. Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat. Et bene dicit, dulcis est operanti, quia contemplatio sequitur actionem. Unde Beatus Bernardus.   Non expedit alicui, ut usurpet sibi contemplationem, nisi prius infuderit actionem. Ideo dicit primo Philo, decem menses et postea delectamentum somni. Sequitur. ] {e}   Et ego natus accepi communem aerem ] id est ego natus per penitentiam et confessionem in novitate vite.
marg.| {f} Accepi communem aerem ] id est Christum per communem Eucharistie participationem. Et dicitur Christus communis aer, quia omnes spirat id est vivificat et inspirat quos vult Thr. 4.d. Spiritus oris nostri Christus Dominus captus est in peccatis nostris, cui diximus in umbra tua vivemus in gentibus.
marg.| {g} Et similiter decidi in terram factam ] id est humiliatus sum consideratione nativitatis Christi, in qua Verbum caro factum est.
marg.| {i} Et primam vocem similem omnibus emisi plorans ] id est confessionem, que est prima vox in nativitate spirituali.
marg.| De qua dicitur Ct.
marg.| {c} . 2.c. Vox turturis audita est in terra nostra.
marg.| Et nota quod dicit, primam vocem emisi plorans ; nam secundam emittet gaudens.
marg.| Prima vox est confessio peccati, hec plorando emittitur.
marg.| Secunda est confessio laudis, hec cum gaudio emittitur. De qua dicitur Ier. 31.c. Quiescat vox tua a ploratu tuo et oculi tui a lacrimis. Ideo dixit, quiescat, quia parum ante dixerat de altera voce, scilicet ploratus. Vox in excelso audita est lamentationis et fletus et luctus.
marg.| Triplex ponit nomen luctus, propter tria genera peccatorum, que in confessione dicuntur, cordis, oris et operis. Et hoc dicitur contra multos qui peccata sua ridendo confitentur.
marg.| Prima vox est in via, secunda erit in patria. Unde Is. 51.b. Gaudium et letitia invenietur in ea, gratiarum actio et vox laudis.
marg.| Ecce due voces notabiles, que erunt in patria, gratiarum scilicet actio et vox laudis.
marg.| Similiter in via duplex est vox, flebilis oratio et confessio. Orationi succedet gratiarum actio : nam et illa die non interrogabitis me quicquam, dicit Dominus. Io.
marg.| {c} . 16.e. Confessioni peccati succedet vox laudis Sequitur.
marg.| {l} In involumentis nutritus sum et curis magnis ] Pre  dicator es sunt nutrices eorum quos convertunt ad penitentiam, vel ad fidem, sicut dicit Apostolus de seipso, Thess.
marg.| {c} . 2.b. Facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. Involumenta quibus involvere et nutrire debent filios suos predicatores, sunt exempla Sanctorum que predicatores debent penitentibus ad consolationem narrare : nam per hoc maxime extrahuntur peccatores de lacu peccatorum. Unde Ier. 38.d. legitur sic extractus, ubi dicitur. Pone veteres pannos et hec scissa et putrida sub cubito manuum tuarum et super funes, fecitque sic Ieremias et extraxerunt eum funibus et eduxerunt eum de lacu. De cura autem et solicitudine, quam debet habere predicator de conversis suis, legitur Gn.
marg.| {c} . 31.c. ubi dicit Iacob ad Laban. Viginti annis servivi tibi, oves tue et capre steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi, ego damnum omne reddebam, quicquid furto perierat, a me exigebas, die, noctuque estu urebar et gelu ; fugiebatque somnus ab oculis meis.
marg.| {n} Nemo enim ex regibus aliud habuit ] etc. id est omnes iusti qui reges dicuntur, quia si bene regunt, hoc modo, nati sunt.
marg.| *
prol.| {a} Unus ergo
marg.| {3. 150va} Δ
marg.| {a} Unus ergo est omnibus introitus ad vitam ] nature.
marg.| {b} Et similis exitus ] id est similis mors. Unde versus.
marg.| Mors dominum servo, mors sceptra ligonibus equat. Dissimiles simili conditione trahit.
marg.| In his verbis sicut dicit Rabanus ostendit Philo quod omnis homo terrenus ex viri et mulieris semine ortus temporalis vite sortitur exordium et per mortem de mundo transit. Sed celestis Adam id est Christus, qui sine semine virili de matre Virgine natus est, proprium habet nativitatis modum, qui et mortis sue ordinavit occasum : Decimo mense post conceptionem Christi nativitas eius celebratur a Christianis et ab octavo Calend. Aprilis quando conceptus creditur, usque ad octavum Calend. Ianuarii quando natus traditur, numerantur ducenti septuaginta sex dies, qui faciunt novem menses et sex dies. Et ita verum est quod dicitur Io. 2.d. scilicet quod quadraginta sex annis templum corporis sui edificatum est id est ducentis septuaginta sex diebus, qui quadragesies septies senarium habent, qui est numerus perfectus. Unde patet quod sicut Christus perfectus est Deus, ita perfectus est homo. Et dicunt quod in sacra Scriptura non invenitur nativitas alicuius sancti, nisi in decimo mense, a conceptione sua : Dominus enim Christus in decimo mense natus est, ut dicitur hic et beata Virgo similiter, sed duobus, vel tribus diebus minus fuit in utero matris, quam Christus. In quo patet quod Christus perfectissimus et verissimus homo fuit secundum naturam.
marg.| *
marg.| {a} Unus ergo introitus est omnibus ad vitam ] gratie.
marg.| {b} Et similis exitus ]  a p eccato.
marg.| {c} Propter hoc ] scilicet, quia cognovi quod unus est introitus omnibus ad vitam et unus exitus.
marg.| {d} Optavi ] sapientiam. Unde infra 9.a. da mihi sedium tuarum assistricem sapientiam.
marg.| {e} Et datus ] etc. id est intellectus bonus ad intelligendum veritatem. De qua dicit Ps. 118. Da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Et Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Et nota quod dicit, datus est mihi sensus contra multos, qui gloriantur de ingenio suo, vel studio sapientiam adipisci. De quibus dicit Apostolus 1Cor. 4.b. Quid habes quod non accepisti ? si autem accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis.
marg.| {f} Et invocavi ] orando Dominum, ut daret mihi sapientiam, iuxta consilium. Iac. 1.a. Si quis indiget sapientia, postulet a Domino.
marg.| {g} Et venit in me spiritus sapientie ] et intellectus id est Spiritus sanctus dator sapientie, cuius gratia sapiens sum. Vel spiritus sapientie, in est, sapientia inspirata a Deo. Et loquitur Philo in persona sui, vel cuiuslibet sapientis et precipue Salomonis, qui postulans a Deo sapientiam 3Rg. 3.b. Pretulit illam omnibus rebus et ideo divitias et gloriam meruit cum illa. Unde subdit.
marg.| {h} Et preposui illam ] {i}   Regnis et sedibus ] id est potentiis et dignitatibus.
marg.| {k} Et divitias ] temporales nihil esse dixi in comparatione illius. Unde Glossa Omnia pretiosa in comparatione eius vilescunt. Unde ipsemet Salomon Prv. 8.b. Mecum sunt divitie et gloria, opes superbie et iustitia. Unde cum sponsa. Ct. 2. dixisset : Introduxit me rex in cellam vinariam, statim post subdit : Fulcite me floribus, stipate me malis, quia amore langueo, quasi dicat : omnia postpono dulcedini quam in cella vinaria degustavi.
marg.| Et nota tria que hic ponit Philo, circa que potissimum versantur humana desideria, scilicet quod decet quod delectat quod expedit. In regnis intelligitur quod decet id est honor. In sedibus quod delectat id est quies, vel voluptas. In divitiis quod expedit id est utilitas. Omnia hec querenti sapientiam non solum vilia, sed nihil reputantur.
marg.| {l} Nec comparavi ] id est adequavi.
marg.| {m} Illi lapidem pretiosum ] ad litteram. Unde Prv. 3.b. Pretiosior est cunctis operibus sapientia et omnia que desiderantur huic non valent comparari : Item Mt.
marg.| {c} . 13.f. Inventa autem una pretiosa margarita id est sapientia, sive intelligentia verbi Dei, abiit homo et vendidit omnia, que habebat et emit eam id est omnia emolumenta presentis vite despexit, ut divine sapientie vacare posset.
marg.| {n} Quoniam omne aurum in comparatione illius arena est exigua ] {3. 150vb} id est vile et contemptibile est aurum respectu sapientie.
marg.| {o} Et tamquam lutum estimabitur argentum in conspectu ] id est in comparatione illius. Augustinus Aurum et argentum nonnihil est ; et ideo mundus ea in morte retinet peccatum autem nihil est ; et ideo nulla foraminis angustia retinere potest. Vel per aurum intelligitur humana sapientia, per argentum eloquentia, que comparata divine sapientie, nihil sunt nisi lutum, quia magis coinquinant animam, quam iuvent. Unde Habac. 2.b. Usquequo aggravat contra se depressum lutum.
marg.| {p} Super salutem ] corporis.
marg.| {q} Et speciem ] corporalium rerum.
marg.| {r} Dilexi eam ] quia ista deficiunt, illa non.
marg.| {s} Et proposui pro luce habere illam ] Et merito, quia mandatum lucerna est et lex lux, Prv. 6.c.
marg.| {t} Quoniam inextinguibile est lumen illius ] ex se. Numquam enim lumen sapientie deficeret, nisi peccatum interveniret.
Numérotation du verset Sap. 7,mystice 
marg.| de Christo.
marg.| {d} Optavi et datus est mihi sensus, invocavi et venit ad me spiritus sapientie ] Primo dicit. Optavi et postea invocavi, quia prius est desiderium cordis et postea petitio oris et tunc est efficax et veri nominis invocatio id est ab intus vocatio. De qua invocatione dicitur. Ioel. 2.g. Et erit quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit. Item duo dicit. Datus est mihi sensus et postea venit in me spiritus sapientie, in quo notatur duplex effectus sapientie. Primo illuminat intellectum. Et hoc est, datus est mihi sensus. Deinde accendit affectum ad diligendum. Et hoc est, venit ad me spiritus sapientie. Hic est duplex spiritus Helie, de quo dicitur 4Rg. 2.b. Obsecro, ut fiat spiritus tuus duplex in me, dicit Eliseus.
marg.| {h} Et preposui illam ] scilicet, sapientiam id est Christum.
marg.| {i} Regnis et sedibus et divitias nihil esse dixi in comparatione illius ] Hoc est propter Christum omnia que in mundo sunt, contempsi, divitias, delicias et honores nihil reputans. Unde Paulus. Phil. 3.b. Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei, propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora, ut Christum lucri faciam et inveniar in illo. Nec sufficit ista propter Christum contemnere, imo patrem et matrem et filios et uxores, etiam propriam voluntatem oportet dimittere et contemnere propter Christum. Unde Lc. 12.f. Si quis venit ad me et non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse Discipulus. Nec ista sufficiunt Discipulis Christi ad perfectionem nisi contumelias, molestias, iniurias, non dico patienter, sed libenter et letanter suscipiant pro nomine eius. Hbr. 10.g. Rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis. Prv. 12.d. Qui negligit damnum propter amicum, iustus est. Act. 5.g. Ibant Apostoli gaudentes etc.
marg.| {l} Nec comparavi illi ] id est Christo.
marg.| {m} Lapidem pretiosum ] id est Christo non adequavi quemlibet sanctum, sicut Iudei, quorum quidam dicebant ipsum esse Heliam, alii Ieremiam, alii Ioannem Baptistam, alii unum ex Prophetis ; id est Eliseum. Mt. 16.b. Et hoc est quod legitur Iob. 28.c. Non conferetur tinctis Indie coloribus id est mundi sapientibus, non lapidi sardonyco pretiosissimo id est alicui Patrum Veteris Testamenti, non saphiro id est alicui Sancto Novi Testamenti, non adequabitur ei aurum, vel vitrum id est aliquis celestis patrie, cuius mentem ab alterius oculis corpulentia non abscondet, ut dicit Gregorius.
marg.| {n} Omne aurum in comparatione illius ] etc. id est omnis Sanctus respectu Christi, est quasi arena exigua respectu auri id est vilis et inutilis. Iob. 25.a.
marg.| Numquid iustificari potest homo comparatus Deo ? quasi dicat : non.
marg.| {o} Et tamquam lutum estimabitur argentum ] id est mundi sapientes et eloquentes in conspectu illius. Ier. 28.a. Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos in manu mea domus Israel.
marg.| {p} Super salutem ] etc. id est Christum, quia in ipso est vera salus et decor et species animarum. Unde Ps. 26. Dominus illuminatio mea etc. salus mea quem timebo ?
marg.| {s} Et proposui pro luce habere ] etc. quia in veritate ipse est lux vera, {3. 151ra} que illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum. Io. 1.a. Unde in eod. 8. Ego sum lux mundi, qui sequitur me, non ambulat in tenebris, sed habebit lumen vite quod est inextinguibile, ut dicitur hic. Sequitur.
marg.| {a} Venerunt autem mihi ] quasi dicat : propter hec ita honoro sapientiam, quia venerunt mihi.
marg.| {b} Omnia bona gratuita ] {c}   Cum illa ] Hoc expertus est Salomon, quia a Deo potens sapientiam, regni sublimitatem, divitias et gloriam cum illa obtinuit. 3Rg. 3.b.
marg.| {d} Et innumerabilis honestas ] etc. id est per opera sapientie. Unde infra 10.b. Honestavit illum in laboribus suis.
marg.| {e} Et letatus sum in omnibus ] tam prosperis, quam adversis.
marg.| {f} Quoniam antecedebat me ista sapientia ] docens et preparans viam salutis, pericula removens contra hostes, auxilium prebens, vitam custodiens. Unde Ec. 4.b. Sapientia filiis suis vitam inspirat et suscipit exquirentes se et preibit in via iustitie.
marg.| {g} Et ignorabam, quoniam omnium ] etc. sapientia, sicut ipse dicit Ec. 24.c. Ego mater pulchre dilectionis etc. quasi dicat : antequam veniret mihi sapientia, ignorans fui respectu scientie, quam postea habui, ita quod priorem scientiam posteriori comparando ignorantiam reputavi. Hoc modo locutus est Ioannes Baptista. Io. 1.e. Et ego nesciebam eum, supple, ita ut modo.
marg.| Aliter de Christo, qui est sapientia patris, ut dicitur 1Cor. 2.d.
marg.| {a} Venerunt mihi omnia ] etc. quia quicumque notitiam Christi percipit, omnium virtutum gratiam recipit in presenti et in futuro percipit vitam eternam. Cuius arra est ipsa gratia. Rm. 8.f. Qui proprio filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum, quomodo vero non omnia nobis donavit cum illo ? quasi dicat : imo dedit. 1Cor. 3.d. Omnia vestra sunt, vos autem Christi, Christus autem Dei.
marg.| {d} Et innumerabilis honestas per manus illius ] quas pro nobis extendit in cruce propter vitam eternam, quia omnia bona, que consecuti sumus, per manus eius sanctas et venerabiles accepimus. Unde Ps. 103. Aperiente te manum tuam omnia implebuntur bonitate. Propter quod dicebat Ps. 141. Et in factis manuum tuarum meditabar.
marg.| {e} Et letatus sum in omnibus ] tam prosperis, quam adversis.
marg.| {f} Quoniam antecedebat me ista sapientia ] Mic. 2.d. Ascendit pandens iter ante eos, dividet et transibunt portam et egredientur per eam et transibit rex eorum coram eis et Dominus in capite eorum. Et hoc est quod dicit Io. 10.a. de bono pastore : Cum proprias oves emiserit, ante eas vadit et illum sequuntur.
marg.| {g} Et ignorabam ] id est plene sciebam.
marg.| {h} Quoniam omnium bonorum mater est ] sapientia, quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso sunt omnia. Rm. 11.d. Sequitur.
marg.| {i} Quam sine fictione didici ] quia Spiritus sanctus discipline effugiet fictum. sup. 1.b.
marg.| {k} Et sine invidia ] que est contraria largitati sapientie.
marg.| {l} Communico ] illam.
marg.| {m} Et honestatem illius non abscondo ] Honestas sapientie in hoc est, quia est pudica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis et iudicans sine simulatione. Iac. 3.d. sine fictione vero discere, est sapientiam non ob aliud, nisi amore ipsius querere et investigare. Sine invidia communicare, est Dei gloriam et proximi utilitatem in doctrina sua querere, veritatem nudam pura intentione et congruo sermone dicere. Unde Eccl. 4.c. Non retineas verbum in die salutis, non abscondas sapientiam tuam in decore suo. Vel
marg.| {m} Honestatem illius ] scilicet sapientie id est Christi.
marg.| {n} Non abscondo ] id est honesta facta nullo modo abscondenda, sed revelanda.
marg.| {o} Infinitus enim thesaurus est hominibus ] quasi dicat : ideo non abscondo honestatem sapientie, quia infinitus id est inexhaustus.
marg.| {p} Thesaurus est hominibus ] id est utentibus ratione.
marg.| {q} Quo qui usi sunt ] orantes secundum eam.
marg.| {r} Participes facti sunt amicitie Dei ] id est facti sunt amici Dei. Unde Io. 15.b. Vos amici mei estis, si feceritis que precipio vobis. Quidam habent sapientiam in corde tantum, quidam in codice, quidam in ore, quidam in opere, hi soli participes sunt amicitie Dei.
marg.| {s} Propter discipline dona ] que sine invidia communicant.
marg.| {t} Commendati ] Deo id est commendabiles {3. 151rb} facti. Vel
marg.| {s} Propter discipline dona ] id est propter flagella divine correctionis, que in se custodiunt.
marg.| {t} Commendati ] id est commendabiles facti Deo et hominibus.
marg.| {u} Mihi autem dedit Deus dicere ex sententia ] id   est Dominus dedit mihi sapientiam eloquentie dignam id est dedit sapientiam et eloquentiam. Et verum est hoc, sive loquatur Philo pro se, sive pro sapientia id est Christo, cui dedit Deus Pater sapientiam et eloquentiam, sicut ipsemet per Is. 50.b. testatur, dicens. Dominus dedit mihi linguam meam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lapsus est verbo, vel.
marg.| {u} Mihi dedit Deus dicere ex sententia ] id est ex affectu cordis quod proprium est eorum, qui de Deo loquuntur, ut dicit Gregorius sup. Ez. in princ. Unde Prv. 16.c. Cor sapientis erudiet os eius et labiis eius addet gratiam. Ec. 21.d. In corde sapientum os eorum. Ps. 56. Os iusti meditabitur sapientiam et lingua eius loquetur iudicium.
marg.| {x} Et ] etiam dedit mihi presumere digna horum, que mihi dantur id est dedit mihi gratiam presumendi facere opera digna donis mihi datis id est ut nec amplius, nec minus, sed iuxta mensuram gratie mihi date presumerem facere. Et hoc docet Petr. 1.c. 4.b. Unusquisque sicut accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Ecce duo dicit sibi data a Deo, dicere ex sententia, in quo notatur affectio compassionis in docendo et presumere digna horum, in quo notatur discretio in operando.
marg.| Et nota quod signanter loquitur Philo. Non dicit. Et dedit mihi presumere digna horum que mihi data sunt, sed horum, que mihi dantur, in quo notat continuationem largitatis divine. Ex quo enim Dominus incipit benefacere, continuat sua dona semper augendo, nisi ipse homo impediat. Unde Noemus dixit nurui sue. Ruth. 3.d. Exspecta filia, donec videamus quem res exitum habeat ; neque enim cessabit homo, nisi compleverit, que locutus est,
marg.| Vel sic.
marg.| {x} Dedit mihi Deus presumere ] id est prius ad faciendum sumere.
marg.| {y} Digna horum ] verborum, vel donorum.
marg.| {z} Que mihi dantur ] id est dedit mihi dona hec non solum ad dicendum, sed prius ad faciendum. Et rectus est ordo iste. Prius enim debet haberi verbum in corde per intellectum et affectum, deinde in manu per effectum, tandem in ore per doctrinam.
marg.| {a} Quoniam ipse sapientie dux est ] quasi dicat : mihi dedit Deus dicere ex sententia, quoniam ipse sapientie dux est id est auctor.
marg.| {b} Sapientium emendator ] id est corrector, quia ipse sapientes corrigit, ne presumant plus facere vel dicere, quam secundum gratiam acceptam. Unde Mal. 3.a. Sedebit conflans et emundans argentum et purgabit filios Levi et colabit eos quasi aurum. Duo dixerat Philo secundum quod Deus dedit sibi dicere ex sententia et presumere digna ; et nunc alia duo dicit, que respondent illis dux et emendator. Dux respicit dicere, emendator presumere. Et vere ipse est dux et emendator.
marg.| {c} In manu enim illius et nos et sermones nostri ] etc. id est morum disciplina. Prv. 16.a. Hominis est preparare animum, sed Domini est gubernare linguam. Item Prv. 21.a. sicut divisiones aquarum, ita cor regis in manu Domini, quocumque voluerit, inclinabit illud.
marg.| {d} Ipse enim ] quasi dicat : vere ipse est dux et emendator et auctor sapientie : ipse enim,
marg.| {e} dedit mihi horum, que sunt ] id est omnium creaturarum.
marg.| {f} Scientiam veram ] non vanam. Illa enim scientia sola vera est, que ad veritatem eterne vite perducit ; omnes alie vane sunt.
marg.| Δ ut sciam dispositionem
marg.| {d} Ipse enim ] etc. $mystice
marg.| exponitur hoc de Christo, cui dedit Deus Pater sapientiam super omnes, qui fuerunt, cui omnia sunt nuda et aperta. Hbr. 4.d. Dicit ergo Christus.
marg.| {d} Ipse ] id est Deus Pater.
marg.| {e} Dedit mihi horum que sunt, scientiam veram ] tam celestium, quam temporalium.
marg.| Λ
prol.| {a} Ut sciam
marg.| {3. 151va} Δ
marg.| {a} Ut sciam dispositionem orbis terrarum ] ad litteram.
marg.| {b} Et virtutes elementorum ] id est ignis, aeris, aque, terre, que proprias virtutes habent, quibus agunt et patiuntur adinvicem et determinat quid est ut sciam dispositionem orbis terrarum, scilicet ut sciam.
marg.| {c} Initium omnium ] id est totius mundi.
marg.| {d} Et consummationem ] id est finem et medietatem. Et ut sciam.
marg.| {f} Temporum vicissitudinum per mutationes ] id est rationes et causas, quare tempora per mutantur, quare scilicet modo frigus, modo calor, modo dies magni, modo parvi, quare modo dies, modo nox.   Et ut s ciam, consummationes temporum id est quando consummatur, sive terminatur estus, quando autumnus, quando hiems, quando ver. Et ut sciam.
marg.| {h} Anni cursus ] id est planetarum, quorum cursu distinguitur annus. Quilibet enim planeta habet annum suum et omnes stelle pariter et Planete insimul unum perficiunt annum, qui dicitur magnus annus, continens quindecim millia annorum, ut dicit Macrobius.
marg.| {i} Et stellarum dispositiones ] id est qualiter sint in firmamento disposite, utrum fixe vel mobiles et quo ordine sint disposite.
marg.| {k} Naturas animalium ] quales sint, quia varie.
marg.| {o} Differentias virgultorum ] id est arborum.
marg.| {p} Et virtutes radicum et quecumque sunt absconsa ] aliis et improvisa didici, non per inventionem, sed per revelationem.
marg.| {s} Omnium enim artifex docuit me sapientiam ] per quam datur cognitio veritatis. Propter ista, que modo sunt dicta, dicunt quidam quod Salomon hunc librum composuit. De ipso enim legitur 3Rg. 4.d. quod Deus dedit ei sapientiam et prudentiam multam nimis et latitudinem cordis quasi arenam que est in littore maris et precedebat sapientia sua sapientiam omnium Orientalium et Egyptiorum et erat sapientior cunctis hominibus : Et locutus est Salomon tria millia parabolarum et fuerunt carmina eius quinque millia et disputavit super lignis a cedro, que est in Libano usque ad Hissopum que egreditur de pariete et disseruit de iumentis et de reptibilibus et volucribus et piscibus. Sed hoc solutum est sup. in prologo. Nam Philo hic verba Salomonis recitat sicut Prosper in libro suo recitat verba Augustini.
marg.| Λ
marg.| {a} Ut sciam dispositionem orbis terrarum ] id est Ecclesie que est, ut castrorum acies ordinata. In primitiva enim Ecclesia fuerunt fortissimi milites, sicut Apostoli et Martyres, in fine similiter, scilicet in tempore Antichristi erunt fortissimi, modo quasi in medio, sunt debiles. Et hoc representat ordo processionis, qui fit in Ecclesia. Primum enim procedit crux et duces processionis induti, in fine maiores persone, in medio minores quasi imbecilles.
marg.| {b} Et virtutes elementorum ] id est preceptorum, que dicuntur quasi alimenta hominis interioris et quasi prima. Unde Gal. 4.a. cum essemus parvuli, sub elementis mundi eramus.
marg.| {c} Initium ] conditionis humane.
marg.| {d} Et consummationem ] retributionis eterne.
marg.| {e} Et medietatem ] fragilitatis per peccatum contracte. Vel
marg.| {c} Initium et consummationem et medietatem ] uniuscuiusque hominis id est introitum, medium et extremum. Introitus est immundus, progressus laboriosus, exitus periculosus. Et ideo contra hec tria, tria remedia adhibuit Dominus. Nobis natus est ut nobis non imputetur immunda nativitas. Nobiscum conversatus est, ut nos instrueret et laborem nostrum alleviaret. Pro nobis mortuus est, ut mortis periculum removeret. Hec tria tangit Iob. 14.a. Homo natus de muliere, ecce nativitas immunda, brevi vivens tempore, ecce consummatio, sive mors periculosa : repletur multis miseriis, ecce medietas laboriosa. Ideo dicit Beatus Bernardus. Vide homo, unde venis et erubesce : ubi sis et ingemisce : quo vadis et contremisce.
marg.| {f} Temporum, vicissitudinum permutationes ] Tria sunt tempora. Ante legem, sub lege, in gratia et hoc est ultimum, {3. 151vb} post quod non erit tempus, sed informis status, bonis dico. Unde Apc. 10.b. Iuravit Angelus per viventem in secula quod tempus iam non erit, post permutationes istorum temporum. Et rationes permutationum temporum, quare tantum quodlibet duravit, solus Christus novit. Possunt etiam dici vicissitudines temporum, sex etates mundi.
marg.| Prima ab Adam, usque ad Noe, secunda a Noe usque ad Abraham, tertia ab Abraham usque ad David, quarta a David, usque ad transmigrationem, quinta a transmigratione usque ad Christum, sexta a Christo, usque ad finem mundi, septima est quiescentium et curret simul cum sexta, octava erit resurgentium. Permutationes istarum etatum et rationes earum solus Dominus novit. Similiter sex etates hominis sunt, quarum ipse solus Dominus vicissitudines et permutationes novit.
marg.| Prima est infantia, secunda pueritia, tertia adolescentia, quarta iuventus, quinta senectus, sexta decrepita etas, sive senium. Vel dicatur quinta virilis etas, sexta senectus, senium vero et etas decrepita consequentia sunt. Et he sunt sex hydrie lapidee, in quibus aqua, ut legitur, conversa est in vinum. Io. 2.b. Quia mundus in suis etatibus proficit et homo similiter.
marg.| {h} Anni cursus ] hic annus gratie, de quo dicitur in Ps. 64. Benedices corone anni benignitatis tue, Hic annus habet quatuor tempora. Hiemem penitentie, in quo abundant imbres lacrimarum et gelicidium timoris et interdum lucet Sol eterne consolationis. Habet et ver iustitie, in quo flores bonorum operum pullulant. Et tunc primo dicit sponsus. Surge, propera amica mea et veni ; iam enim hiems transiit, imber abiit et recessit, Ct. 2.c. Habet et estatem, statum perfectionis, in quo fructus maturescunt, ut suo tempore colligantur. Habet et autumnum mortis, in quo fructus maturi in horrea Domini reconduntur.
marg.| {i} Et stellarum dispositiones ] id est iustorum distinctiones, qui sicut dispares meritorum qualitate, ita et premiorum quantitate. Unde 1Cor. 16.f. Differt stella a stella claritate.
marg.| {k} Naturas animalium ] id est hominum carnalium, quorum natura est circa terram tantum. Unde 1Cor. 2.d. animalis homo non percipit ea, que sunt Spiritus Dei.
marg.| {l} Et iras bestiarum ] id est demonum, qui dicuntur bestie, quasi vastie, quia omnia bona, que possunt, vastant. De quibus dicitur Iob. 40.c. Omnes bestie agri ibi ludent id est maligni spiritus, quorum iras paucorum est cognoscere. Apc. 12.c. Ve terre et mari, quia descendet ad vos diabolus habens iram magnam, sciens, quia modicum tempus habet.
marg.| {m} Vim ventorum ] id est superborum. De quibus dicitur Is. 25.a. Spiritus robustorum, quasi turbo impellens parietem. Et Prv. 10.d. quasi tempestas transiens non erit impius.
marg.| {n} Et cogitationes hominum ] quod soli Deo convenit, qui scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt. Homo enim tantum videt ea, que patent : Deus autem intuetur cor. 1Rg. 16.b.
marg.| {o} Differentias virgultorum ] id est hominum, quorum differentia premiorum et meritorum soli Christo manifesta est.
marg.| Differentias vero complexionum hominum, noverunt etiam et Physici, sed non plene. Differentiam horum virgultorum, dicit Dominus, Mt. 7.c. Omnis arbor bona fructus bonos facit : mala autem arbor fructus malos facit ; non potest arbor bona fructus malos facere, nec arbor mala fructus bonos facere.
marg.| {p} Et virtutes radicum ] Que sunt multe, Radix est cogitatio, radix est et desiderium, de quibus dictum est supra 4.a. Adulterine plantationes non dabunt radices altas. Est et radix nature humane infirmitas. Radix est etiam culpe cupiditas. Unde 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum est cupiditas. Radix est etiam mala voluntas. Est et radix sapientie timor Domini. Unde Eccl. 1.c. Radix sapientie est timor Domini et rami eius longevi. Virtutes omnium radicum harum novit Dominus, qui in die iudicii malas eradicabit, bonas autem consolidabit. Unde Mal. ultimo a. dicit. Veniet Dominus exercituum, qui non relinquet eis radicem et germen.
marg.| {q} Et quecumque sunt absconsa ] et   i mprovisa hominibus.
marg.| {r} Didici ] secundum quod homo.
marg.| {s} Omnium enim artifex docuit me sapientiam ] Dei. Et bene potuit me docere.
marg.| {t} Est enim in illa spiritus dator intelligentie ] id est ipsa est spiritus dator intelligentie et omnia intelligens.
marg.| {u} Sanctus ] id est sanctificans omnia. Sanctus enim idem est quod agios id est sine terra. Ideo igitur spiritus Dei sanctus dicitur, quia sine terra id est sine amore terrenorum facit illos quos sanctificat. Unde Leu. 19.a. Sancti estote, quia ego {3. 152ra} sanctus sum.
marg.| {a} Multiplex ] dans gratias multiplices.
marg.| {b} Unicus ] id est electos uniens duplici unitate, scilicet fidei et caritatis. De qua dicitur Act. 4.f. Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una. Contra unitatem fidei est heresis. Contra unitatem caritatis est schisma. Propter quod dicit Apostolus. Eph. 4.a. Soliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis ; unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe. Vel multiplex in donis, unicus in essentia : unde 1Cor. 12.b. hec omnia operatur unus atque idem spiritus, dividens singulis, prout vult.
marg.| {c} Subtilis ] id est penetrativus perscrutans occultissima cordium. Unde Hbr. 4.c. vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti. Hanc concordantiam ponit Interl. sed hoc magis convenit Verbo. De Spiritu quod sit penetrativus, sive subtilis, dicitur 1Cor. 2.c. Omnia scrutatur etiam profunda Dei. Et Prv. 20.d. Lucerna Domini spiraculum hominis, que investigat omnia secreta ventris id est mentis. Subtilis ergo dicitur spiritus et in se et ab effectu, quoniam facit ipsum, quem inspirat subtilem in cogitatione.
marg.| {d} Modestus ] id est modestos nos faciens in sermone. Unde modestia unus est de fructibus spiritus. Gal. 6.d.
marg.| Item Phil. 4.a. Modestia vestra nota sit omnibus hominibus. Modestia non solum modum lectioni imponit, sed etiam loquacitatem reprimit. Et tempus aptum observat. Unde Prv. 29.b. Totum spiritum suum profert stultus, sapiens differt et reservat illud usque ad tempus.
marg.| {e} Disertus ] id est disertos nos faciens in loquendo id est discretos et affabiles.
marg.| {f} Mobilis ] id est omnia moveri faciens, sicut dicit Boethius.
marg.| Stabilisque manens dat cuncta moveri.
marg.| Vel Mobilis, quia mobiles facit id est strenuos ad bene operandum. Unde super illud Act. 2.a. Factus est repente etc. dicit Glossa Nescit tarda rerum molimina Spiritus sancti gratia.
marg.| {g} Incoinquinatus ] id est sine macula. Vel ab effectu, quia incoinquinatos facit.
marg.| {h} Certus ] quia nec fallit, nec fallitur. Vel ab effectu, quia certos facit duplici certitudine, scilicet fidei et spei. De qua Rm. 8.g. Certus sum, quia neque mors, neque vita etc.
marg.| {i} Suavis ] id est mitis et misericors id est mites et misericordes faciens.
marg.| {k} Amans bonum actum ] vel actus, alia littera et est genitivi casus. Et est idem sensus id est non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati. 1Cor. 13.b.
marg.| {l} Qui nihil vetat benefacere ] etsi bonum aliquando facere vetet propter melius, propter bonum obedientie, scilicet propter quam aliquando intermitti debet bonum, sed malum numquam fieri, dicit Gregorius Unde Prv. 3.d. Noli prohibere bonum facere eum, qui potest, si potes et ipse benefac.
marg.| {m} Humanus ] id est communis omnibus. Vel [Humanus id est hominibus compatiens. Unde Hbr. 4.d. Non habemus Pontificem qui non possit compati infirmitatibus nostris etc. Item spiritus adiuvat infirmitatem nostram. Vel [Humanus id est homines diligens. Prv. 8.d. Delicie mee esse cum filiis hominum.
marg.| {n} Benignus ] innata bonitate, vel natura. Vel ab effectu, humanus, vel benignus dicit, quia facit homines compassibiles in affectu et benignos id est compassibiles in effectu. Utrumque placitum est coram Deo. Unde Is. 58.c. Cum effuderis esurienti animam tuam ecce humanitas et animam afflictam repleveris, ecce benignitas, orietur lux tua in tenebris.
marg.| {o} Stabilis ] in se. Vel sicut Rabanus Omnipotens spiritus, ut ubique presens signetur, dicitur stabilis simul et mobilis, propter duos effectus, quos facit in Sanctis ; facit enim eos in bono proficere, propter quod dicitur mobilis et in sanctitate perseverare, propter quod dicitur stabilis. Et de hoc dicit Ps. 36. Statuit super petram pedes meos, ecce stabilitas et direxit gressus meos, ecce mobilitas. Ideo spiritus fluvio comparatur, quoniam {3. 152rb} semper movetur et numquam mutat alveum suum. Vel
marg.| {f} Mobilis ] dicitur in Sanctis quoad prophetiam et miracula.
marg.| {o} Stabilis ] quoad gratiam. Nam recedente spiritu prophetie remanebit gratia numquam recedens. Vel
marg.| {f} Mobilis ] in via.
marg.| {o} Stabilis ] in patria, vel.
marg.| {f} Mobilis ] in activis.
marg.| {o} Stabilis ] in contemplativis, vel
marg.| {f} Mobilis ] in aliis sanctis.
marg.| {o} Stabilis ] in Christo, unde Io. 1.e. Super quem videris spiritum descendentem et manentem super eum, hic est qui baptizat in Spiritu sancto.
marg.| {p} Securus ] id est securos faciens securitate spei in via et in patria securitate rei. De prima dicitur Prv. 28.a. Iustus quasi leo confidens, ad nullum pavebit occursum. Item Prv. 15.b. Secura mens quasi iuge convivium. De secunda dicitur Is. 22.d. Erit opus iustitie pax : et cultus iustitie silentium et securitas usque in sempiternum.
marg.| {q} Omnem habens virtutem ] id est patri cooperantem. Vel omnem habens virtutem ad dandum infirmis. Is. 40.g. Qui dat lasso virtutem et his qui non sunt, fortitudinem.
marg.| {r} Omnia prospiciens ] id est a longe aspiciens id est ab eterno. Hbr. 4.d. Non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius, ut dicit Glossa
marg.| {q} Omnem habens virtutem ] quia omnia per naturam continet.
marg.| {r} Omnia prospiciens ] quia omnium lumen est. Vel [Omnia prospiciens
marg.| quia omnia prospicere facit, preterita, presentia et futura. De preteritis dat cautelam, de presentibus circumspectionem, de futuris providentiam.
marg.| {s} Et qui capiat omnes spiritus intelligibiles ] id est cui subditi sunt omnes spiritus angelici tam boni quam mali. Unde Phil. 2.b. Ut in nomine eius omne genu etc. Vel aliter.
marg.| {s} Qui capiat ] id est qui capere faciat.
marg.| {t} Omnes spiritus intelligibiles ] id est septem dona Spiritus, quibus homo intelligit se et Deum.
marg.| {u} Mundus ] videtur quod idem dixerit supra [incoinquinatus
marg.| Dicimus quod differentia est. Incoinquinatus dicitur, quia facit operari bonum. Vel incoinquinatus, quia lavat a preteritis peccatis ; mundus, quia sanat a futuris. Vel incoinquinatus, quia in presenti purgat a culpa per gratiam, mundus quia in futuro mundabit ab omni miseria per gloriam.
marg.| {x} Subtilis ] Idem dixerat supra sed repetit hic, ut notet duplicem subtilitatem spiritus quam operatur in nobis. Unam in affectu quoad donum sapientie, alteram in intellectu quoad donum intelligentie. Vel una subtilitas est gratia naturalis, altera gratuita. Primam dat in creatione, secundam in recreatione.
marg.| {y} Omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia ] quasi dicat : vere subtilis est spiritus sapientie : omnibus enim mobilibus mobilior est sapientia, que creavit et regit omnia et ordinavit.
marg.| Et nota quod non dicit, mobilior est omnibus spiritus sapientie, cum tamen prius omnia dixerat de spiritu sapientie, scilicet quod mobilis est quod subtilis est quod mundus est.
marg.| Et hoc dicit auctor ne crederet aliquis aliud esse sapientiam, aliud spiritum sapientie. Et vere omnibus mobilior sapientia.
marg.| {a} Autem ] id est quia.
marg.| {z} Attingit ubique propter suam munditiam ] id est propter suam puritatem, que caret materia et omni materiali dispositione, propter que duo res dicitur locabilis.
marg.| Vel sic.
marg.| {z} Attingit ubique propter suam munditiam ] id est propter lucem suam, qua omnia illuminat et videt, quasi dicat : omnia attingit propter omnimodam scientiam, quam nil latet. Hoc est dicere, ubique est omnibus per presentiam, vel omnibus ubique est per potentiam, vel per essentiam. Et vere ubique attingit.
marg.| {b} Vapor est enim ] id est calor.
marg.| {c} Virtutis Dei ] id est Dei Patris, quasi dicat : sicut calor est ab igne, ita Filius est a Patre. Et dicitur Filius a Patre, sicut calor ab igne, quia expellit frigus nostre infidelitatis et calefacit nos ad amorem Dei.
marg.| {d} Et emanatio quedam est claritatis omnipotentis Dei ] id est lumen de lumine.   Quedam dicit, ad notandum improprietatem, qua creatura Creatori comparatur. Vel ad notandum incomprehensibilitatem illius eterne emanationis, qua Filius emanat a Patre, sicut dicit Is. 53.c. Generationem eius quis enarrabit ?
marg.| Et nota quam subtiliter descensum ad Inferos et ascensum Christi ad celos, ostendit auctor. Rivus enim emanans a fonte, deorsum tendit ; vapor vero ab igne veniens, ascendit sursum. Ergo per emanationem descensum ad terras et ad inferos per vaporem ascensum in celum dedit auctor intelligere. Unde Eph. 4.b. Qui descendit. Ipse est et qui ascendit super omnes celos, quasi dicat : . Qui est emanatio, ipse est et vapor. Item in vapore ignis illuminatio ignorantie et in emanatione fontis intelligitur ablutio culpe. Ista duo beneficia contulit nobis Christus et tenebras nostre ignorantie illuminavit et maculas culpe lavit. Que duo notavit Ps. cum dixit.3.152va} Quoniam apud te est fons vite et in lumine tuo videbimus lumen.
marg.| {a} Sincera ] sine omni admixtione peccati actuali, vel potentiali, vel intellectuali.
marg.| {b} Et ideo nihil ] etc. Nihil enim patitur nisi a simili, vel dissimili, sed sapientie nihil est simile vel dissimile, cum sit omnimoda simplicitate simplex, propter quod a nullo est passibilis et ideo incoinquinabilis et ideo nihil coinquinatum incurrit in eam. Et vere sincera est.
marg.| {c} Candor est enim lucis eterne ] id est Christus est lux per quam videtur lux eterna id est pater : unde Io. 14.b. Philippe, qui videt me, videt et Patrem. In hoc quod dicitur candor lucis eterne notatur coeternitas Filii cum Patre : candor enim sive splendor coevus est luci et ideo si lux eterna et candor eternus.
marg.| {d} Et speculum sine macula Dei maiestatis ] id est Dei Patris.
marg.| {e} Et imago bonitatis illius ] id est plena representatio ipsius, id est per omnia ei similis est. Et nota quod filius dicitur speculum et imago Patris, cum tamen in rebus inferioribus imago sit in speculo, ad notandum quod idem est speculum et imago. Et sicut in rebus inferioribus in speculo videtur imago rei et per imaginem res, sic in Filio et per Filium videtur Pater. In Filio videtur, quia est speculum ; per Filium, quia est imago. Item Filius non speculum simpliciter, sed speculum sine macula dicitur ad differentiam faciendam inter hoc speculum et alia specula. Tria siquidem sunt specula Dei. Unum est mens humana, facta ad similitudinem Dei, sed non est sine macula. Aliud est quelibet creatura, in qua relucet vestigium Trinitatis totius, ut dicit Augustinus In esse, potentia, in vero modo, sapientia ; in usu, bonitas ; potentissime siquidem omnia ex nihilo, sapientissime pulchra, benignissime utilia fecit Deus, dicit Beatus Bernardus. De isto speculo dicitur 1 Cor. 13.d. Videmus nunc per speculum in enigmate etc. Sed nec illud speculum verum est. Speculum est Christus et illud est sine macula omnino.
marg.| {f} Et cum sit una ] id est unum cum Patre. Vel cum Filius sit una sapientia cum Patre.
marg.| {g} Omnia potest ] sicut Pater, qui est omnipotens.
marg.| {h} Et in se permanens ] id est perfecte id est omnino manens immutabilis, actu et potentia.
marg.| {i} Omnia innovat ] rationabilia regendo et irrationabilia ordinando. Vel [Omnia   innovavit ] id est hominem, propter quem facta sunt omnia et qui habet cum omnibus participationem, ipsum innovat in presenti per gratiam, in futuro per gloriam. Apc. 21.b. Ecce nova facio omnia.
marg.| {k} Et per nationes ] id est in omni gente sine acceptatione personarum.
marg.| {l} In animas sanctas se transfert ] gratiam infundendo, quas non sanctas invenit, sed suo adventu sanctas facit.
marg.| Et
marg.| {m} Amicos Dei ] id est amantes Deum et amatos a Deo.
marg.| {n} Et Prophetas constituit ] hoc est accedit ad amorem Dei et illuminat ad cognitionem. Et vere sapientia transferendo se in animas sanctas, amicos Dei et Prophetas constituit.
marg.| {o} Neminem enim diligit Deus, nisi eum ] etc. id est qui die ac nocte meditatur in lege Domini, que sapientiam docet. Et merito diligit Deus illum, qui cum sapientia inhabitat id est cum Christo fide et spe et caritate et sancte conversationis imitatione.
marg.| {p} Et enim hec speciosior sole ] materiali, qui est lumen oculorum corporalium, sed Christus est lumen mentium purgatarum.
marg.| {r} Et super omnem dispositionem stellarum luci ] solis comparata, invenitur prior id est dignior, quasi dicat : Philo luci Solis prefertur sapientia, multo fortius et omnibus stellis. Et hoc probat.
marg.| {x} Illi enim ] id est luci.
marg.| {y} Succedit nox ] sed non sapientie. Sapientia enim numquam occidit, sed Sol oritur et occidit et ad locum suum revertitur, ut dicit Eccl. 1.a.
Numérotation du verset Sap. 7,29 
mystice
marg.| Mystice. Sapientia Dei Patris id est Christus.
marg.| {q} Speciosior est Sole ] id est quocumque maiore prelato Ecclesie.
marg.| {r} Et est super omnem dispositionem stellarum ] id est super omnem congregationem Sanctorum, qui sunt dispositi in Ecclesia, {3. 152vb} secundum proprias dignitates. Unde Ct. 2.a. Dicit sponsa : sicut malus inter ligna silvarum, sic dilectus meus inter filios.
marg.| {s} Luci ] id est Predicatorum claritati comparata.
marg.| {u} Invenitur prior ] id est dignior, vel.
marg.| {s} Luci ] id est Ioanni Baptiste.
marg.| {t} Comparata invenitur prior ] ipso Ioanne testante. Io. 1.d. Post me venit, qui ante factus est, qui prior me erat. Vel Luci id est Angelice nature.
Numérotation du verset Sap. 7,30 
marg.| {t} Comparata sapientia ] {u}   Invenitur prior dignitate ] {x}   Illi enim succedit ] id est succedere potest.
marg.| {z} Nox ] peccati.
marg.| {a} Sapientiam autem non vincit malitia ] dixerat auctor in fine capituli precedentis quod sapientia luci comparata prior id est dignior invenitur et subiunxit rationem, quia luci succedit nox ipsam exterminans, sapientiam autem nulla malitia vincit, unde patet quod sapientia simpliciter prior luce invenitur. Sapientia enim est sapor boni, ut dicit Beatus Bernardus. que cum transierit in affectum cordis, Deo facit servire gratuito etiam, si nullum inde speretur premium. Unde dicit Beatus Bernardus. Et si gratis non possit diligi Deus, est tamen sine intuitu premii diligendus. Sed videtur quod ratio Philonis falsa sit. Nam sicut luci temporali nox succedit, ita et luci sapientie succedit nox culpe.
marg.| Solutio. Hic agit PHILO de sapientia increata, cui nec actu, nec potentia, nox aliqua succedere potest. Preterea nox temporis omnino extinguit lucem temporalem, sed nox culpe non potest penitus extinguere lucem sapientie. Non enim potest facere quin luceat lux in tenebris, quia tenebre id est mentes tenebrose eam non comprehendunt et in hoc sapientia vincit malitiam, quia semper lucet lumen sapientie, etiam in tenebris malitie. Dicit ergo ita. Luci succedit nox.
marg.| {a} Sapientiam autem ] increatam non fecit, nec inventus est dolus in ore eius.
marg.| {b} Non vincit malitia ] quia semper lucet etiam in tenebris. Aliqui libri habent. In sapientiam autem non incidit malitia id est in Christo non cadit peccatum. Et idem est. Igitur cum talis sit sapientia omnibus nobilior, Sole prior.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 20/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_7)

Notes :