Capitulum 6
Numérotation du verset
Sap. 6,1
Melior est sapientia
quam vires
et vir prudens
melior1 quam fortis.
1 melior] magis
Weber
Numérotation du verset
Sap. 6,2
Audite ergo reges
et intelligite, discite iudices finium terre.
Numérotation du verset
Sap. 6,3
Prebete aures
vos qui
continetis multitudines et placetis vobis in turbis
nationum
Numérotation du verset
Sap. 6,4
quoniam data est a Domino potestas vobis
et virtus
ab Altissimo qui interrogabit
opera vestra et cogitationes scrutabitur
Numérotation du verset
Sap. 6,5
quoniam cum essetis ministri regni
illius non recte iudicastis
neque custodistis legem iustitie neque secundum voluntatem Dei ambulastis.
Numérotation du verset
Sap. 6,6
Horrende
et cito apparebit vobis quoniam durissimum iudicium2 in his qui presunt fiet.
2 durissimum iudicium]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 6,7
Exiguo enim conceditur misericordia.
Potentes autem potenter tormenta patientur.
Numérotation du verset
Sap. 6,8
Non enim subtrahet personam cuiuscumque3 Dominus qui est omnium dominator4 nec reverebitur magnitudinem cuiusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et equaliter cura est illi de5 omnibus
3 cuiuscumque] cuiusquam
Weber
|
4 qui est omnium dominator]
om. Weber
|
5 de] pro
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 6,9
fortioribus autem fortior instat cruciatio6.
6 cruciatio CorS3*
Rusch Weber
] crutiatio CorS3 Gildas Lucifer_Calaratinus
Numérotation du verset
Sap. 6,10
Ad vos ergo reges sunt hi sermones mei
ut discatis sapientiam
et non excidatis.
Numérotation du verset
Sap. 6,11
Qui enim custodierint iustitiam7
7 iustitiam] iusta
Weber
iuste iustificabuntur
et qui didicerint iusta8
8 iusta] ista
Weber
invenient quid respondeant.
Numérotation du verset
Sap. 6,12
Concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam.
Numérotation du verset
Sap. 6,13
Clara est et que numquam marcescet9 sapientia
9 marcescet] marcescat
Weber
et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenitur10 ab his qui querunt eam11.
10 invenitur] invenietur
Weber
|
11 eam] illam
Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 6,14
Preoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat.
Numérotation du verset
Sap. 6,15
Qui de luce vigilaverit
ad illam non laborabit.
Assidentem enim illam foribus suis inveniet.
Numérotation du verset
Sap. 6,16
Cogitare ergo de illa sensus est consummatus
et qui vigilaverit
propter illam cito securus erit12.
12 securus erit]
inv. Weber
Numérotation du verset
Sap. 6,17
Quoniam dignos se ipsa circuit querens
et in viis
suis13 ostendet14 se illis hilariter et in omni providentia
13 suis]
om. Weber
|
14 ostendet] ostendit
Weber
|
occurrit illis.
Numérotation du verset
Sap. 6,18
Initium enim illius verissima est discipline concupiscentia.
Numérotation du verset
Sap. 6,19
Cura ergo discipline dilectio est
et dilectio custodia est legum illius est. Custoditio15 legum consummatio est16 incorruptionis.
15 custodia est legum illius custoditio] custoditio legum illius est custoditio autem
Weber
|
16 consummatio est]
inv. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 6,20
Incorruptio
autem facit esse proximum Deo.
Numérotation du verset
Sap. 6,21
Concupiscentia itaque sapientie deducet ad regnum perpetuum.
Numérotation du verset
Sap. 6,22
Si ergo delectamini in17 sedibus
17 in Cor1 Cor3 (rubr. sublin.) ΩS ΩJ
Rusch
]
om. Weber
et sceptris
o reges18 populi, diligite sapientiam ut regnetis in perpetuum19.
18 sceptris o] stemmatibus
Weber
|
19 regnetis - in perpetuum Ω
M
Rusch
]
inv. cett. Weber
|
Numérotation du verset
Sap. 6,23
Diligite lumen sapientie omnes qui preestis populis20
20 Diligite... populis Amiatinus M Σ Λ Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Sap. 6,24
Quid est21 sapientia et quemadmodum facta
21 est] + autem
Weber
sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non preteribo veritatem
Numérotation du verset
Sap. 6,25
neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam talis homo22 non erit particeps sapientie.
22 talis homo] ista
Weber
Numérotation du verset
Sap. 6,26
Multitudo autem sapientium
sanitas est orbis terrarum
et rex sapiens
populi stabilimentum est.
Numérotation du verset
Sap. 6,27
Ergo accipite disciplinam per sermones meos et proderit vobis.
Capitulum 6
Numérotation du verset
Sap. 6,1
marg.|
{r}
Melior est ]
etc. sicut dicit Rabanus in hoc capitulo monet Philo rectores Ecclesie, ut iustitiam et veritatem servent et discrete intelligere festinent, quia accepta potestate a Deo, iudices et magistri facti sunt fratrum suorum, ut iudicent eos secundum equitatem et doceant regulam vere fidei cum operibus bonis. Iuxta illud 1Pt. 3.c. Parati similiter ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, que in vobis est, spe et ipsi quoque iudicium Dei exspectant, qui nec fallit, nec fallitur quia non solum opera, sed etiam cogitationes et voluntates iudicabit. Et quia sapientia informatur iudicium Rectorum sive Prelatorum Ecclesiarum, ideo in principio laudat sapientiam dicens.
marg.|
{r}
Melior est sapientia]
que sic regit animam et qua sapiunt res prout sunt.
marg.|
{s}
Quia vires]
corporis, que sepe precipitant in peccatum.
marg.|
{t}
Et vir prudens]
animo, est melior, quam fortis corpore, quasi dicat : melior est sapientia et prudentia mentis,
{3.
148ra} quam fortitudo corporis. Eccl. 9.d. Melior est sapientia quam arma bellica. Et cum ita sit.
marg.|
{a}
Audite ergo reges]
id est rectores Ecclesiarum.
marg.|
{b}
Et intelligite]
audita, quia audiens sapiens sapientior erit et intelligens gubernacula possidebit Prv. 1.a.
marg.|
{c}
Discite Iudices finium terre]
id est malorum, qui sunt fines terre sancte id est Ecclesie, non intra sumpti, sed extra. Unde Ps. In omnem terram exivit sonus eorum id est in bonos, qui sunt intra Ecclesiam, que est terra sancta et in fines orbis terre verba eorum id est in malos, qui sunt extra. Similiter accipitur Prv. 17.d. Oculi stultorum in finibus terre.
marg.|
{d}
Prebete aures]
cordis et corporis. Aures corporis ad audiendum, aures cordis ad intelligendum et alteram ad obediendum. Apc. 2.b. Qui habet aures audiendi, audiat, quid spiritus dicat Ecclesiis.
marg.|
Et nota quod dicit prebete aures, non aurem. Item prebete, non vendite, in quo notatur perfecta attentio cum perfecta obedientia.
marg.|
{e}
Vos qui continetis multitudines]
subditorum, accepta potestate a Deo. Nec dicit, qui regitis, vel custoditis, vel docetis multitudines sed :
qui continetis pote
state dominantes, non caritate servientes :
marg.|
Unde sequitur
marg.|
{f}
Et placetis vobis]
non Deo, quia qui sibi placet, Deo displicet, ut dicit Augustinus
marg.|
{g}
In turbis nationum]
id est in multitudine subditorum, vel discipulorum, non in bonitate, vel sanctitate eorum. Eccl. 16.a. Non iucunderis in filiis impiis si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei in illis. De his dicit Dominus Mt. 23.a. Omnia opera sua faciunt, ut videantur ab hominibus, dilatant enim phylacteria sua et magnificant fimbrias, amant autem primos recubitus in cenis et primas cathedras in synagogis et salutationes in foro et vocari ab hominibus Rabbi. Audite, inquam.
marg.|
{h}
Quoniam data est a Domino potestas vobis]
Iudicandi in terra.
marg.|
{i}
Et virtus]
puniendi malitiosos reos, vel coercendi.
marg.|
{k}
Ab Altissimo]
id est a Deo a quo omnis potestas, sicut dicitur Rm. 13.a. Non est potestas nisi a Deo. Sed contra 2Cor. 10.c. Nam etsi amplius gloriatus fuero potestate nostra, quam dedit nobis Dominus in edificationem non in destructionem vestram non erubescam. Ibi dicit Glossa. Qui aliter agunt, non habent potestatem a Domino. Solutio id est usum potestatis, qui malus est, nec est a Deo, sed boni et potestatem et usum potestatis habent a Deo dante. Sed mali habent potestatem a Deo dante, sicut dixit Dominus Pilato ; Io. 19.b. Non haberes potestatem adversum me ullam, nisi tibi datum esset desuper. Usum vero a Deo habent permittente. Unde Iob. 1.b. ait Satan ad Deum. Extende manum tuam paululum : id est relaxa me et permitte usum potestatis.
marg.|
{l}
Qui interrogabit]
In Iudicio vero, ubi nihil negari, vel abscondi poterit.
marg.|
{m}
Opera vestra]
que ferent testimonia contra vos : Opera enim illorum sequuntur illos. Apc. 14.c.
marg.|
{n}
Et cogitationes scrutabitur]
quod terribilius est. So. 1.c.
marg.|
Scrutabor Hierusalem in lucernis : et visitabo super viros defixos in fecibus suis.
marg.|
{o}
Quoniam cum essetis ministri regni illius]
id est Ecclesie, non Domini, ut dicitur 1Pt. 5.a. Non ut dominantes in Cleris filius enim hominis non venit ministrari, sed ministrare. Mt. 20.d.
marg.|
{p}
Non recte iudicastis]
id est non recto ordine : quia primo debuistis vos ipsos iudicare, quam alios homines. Unde Ps. 6. et 57. Si vere utique iustitiam loquimini, recte iudicate, filii hominum id est homines vos esse attendite, non Deos, vel Dominos. Unde
Augustinus ait. Apostolus loquens carnalibus, nonne homines estis, Deos facere volebat, quibus quod erant homines exprobabat ? Prv. 18.c. Iustus prior accusator est sui. Et Origenes
{3.
148rb} Oportet unumquemque de sua conscientia iudicare prius et postea quam iudicaverit gratia condescendere. Si ita facerent Prelati, boni essent subditi, sicut dicitur Is. 16.b. Cum feceris iudicia tua in terra, iustitiam discent omnes habitores orbis. Item non recte iudicastis id est non recta intentione, sed curva id est ex avaritia. A minori quippe usque ad maximum et a Propheta usque ad sacerdotem omnes avaritie student, cuncti faciunt dolum. Ier. 6.c. Et quod hoc sit verum, patet, quia pauperes et viduas nolunt iudicare, quia pauper est causa eorum. Unde Ier. 5.g. Causam vidue non iudicaverunt, causam pupilli non direxerunt et Iudicium pauperum non iudicaverunt.
marg.|
{q}
Neque custodistis legem iustitie]
que in duobus consistit, in non faciendo aliis quod sibi non vult fieri ; et in faciendo aliis quod sibi ab aliis vellet fieri, de primo dicitur. Tb. 4.c. Quod ab alio oderis tibi fieri, vide, ne tu aliquando alteri facias ; de secundo dicitur Mt. 7.b. Omnia quecumque vultis, ut vobis faciant homines, eadem et vos facite illis. Et quia Prelati non custodiunt legem iustitie, ideo nec subditi, ideo perit iustitia. Unde conqueritur Dominus Is. 59.c. Conversum est retrorsum Iudicium et iustitia longe stetit, quia corruit in platea veritas et equitas non potuit ingredi. Ose. 4.a. Non est veritas, non est misericordia, non est scientia Dei in terra.
marg.|
{r}
Neque secundum voluntatem Dei ambulastis]
de virtute in virtutem, vel de dignitate in dignitatem, sed secundum propriam cupiditatem. Os. 8.a. Ipsi regnaverunt et non ex me, principes extiterunt et non cognovi. Ideo dicit Eccl. 5.a. Non sequaris in fortitudine tua concupiscentiam cordis tui. Et ideo.
marg.|
{s}
Horrende et cito apparebit vobis]
Dominus. Unde Apc. 2.e. Age penitentiam, si quo minus veniam tibi cito. Et Iac. 5.b. Ecce Iudex ante ianuam assistit. So. 1.c. Iuxta est dies Domini magnus, iuxta et velox nimis. Verum est malis. Sed bonis, qui habent mortem in desiderio et vitam in patientia, tardat nimis
Horrende dici
t, quia terribilis est malis et apparebit Dominus intantum, ut solo visu eius terreantur incomparabiliter : sicut legitur Apc. 6.d. Dicent montibus et petris, cadite super nos et abscondite nos a facie sedentis super thronum. Mal. 3.a. Ecce venit Deus Dominus exercituum et quis poterit cogitare diem adventus eius, aut quis stabit ad videndum eum ? Ideo dicit Apostolus Hbr. 10.e. Terribilis quidem est exspectatio Iudicii et ignis emulatio, que consumptura est adversarios. Et postea subdit : Horrendum est incidere in manus Dei viventis. Et quare.
marg.|
{t}
Quoniam iudicium durissimum in his, que presunt]
et non prosunt.
marg.|
{u}
Fiet] a d
omino. Potentes enim magis et gravius punientur, si mali fuerint, quia cui plus committitur, plus ab eo exigitur. Lc. 7.f. Item in eod. 12.f. Servus qui cognovit voluntatem domini sui et non fecerit voluntatem eius, vapulabit multis. Ideo valde timendum est et horrendum prelationem accipere, sed detestabilissimum est ambire. Unde cum ait Iac. 3.a. Nolite plures magistri fieri fratres mei, scientes quod maius iudicium sumitis, subdit : In multis enim offendimus omnes. Eccl. 7.a. Noli querere fieri Iudex : Quia pro omnibus peccatis subditorum respondebit Prelatus. Unde Nm. 25.a. legitur. Initiatus est Israel Beelphegor et iratus est Dominus ad Moysen et dixit : Tolle cunctos Principes populi et suspende illos contra Solem in patibulis. Ubi dicit Gregorius Hec si homines attenderent, Prelationes non ambirent.
marg.|
Superlativo utitur Philo dicens : Durissimum iudicium fiet in his, qui presunt, quia malis Prelatis fiet iudicium durum, durius, durissimum, quia male rexerunt. Unde de illis fiet questio in die Iudicii, quomodo intrasti ? quomodo rexisti ? quomodo vixisti ? De prima dicitur Mt. 22.b. Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem ? De secunda dicit Is. 22.e. Quid tu hic facis, dicit Glossa aut quasi quis hic, quia excidisti tibi hic sepulchrum.
marg.|
De tertia dicitur Ier. 13.d. Ubi est grex, qui datus est tibi, pecus inclitum tuum ? Et ne crederet aliquis quod Dominus quereret de grege ovium, vel caprarum, vel huiusmodi, dicit Ez. 34.g. Vos autem greges mei, greges pascue mee homines estis et ego Dominus vester. Has questiones simul habemus. Iudicum 18.a. Ubi dixerunt filii Dan sacerdoti Miche. Quis te huc adduxit ? quid hic facis ? quam ob causam huc venire voluisti ?
marg.|
{x}
Exiguo enim ]
etc. quasi dicat : . Ita fiet Iudicium durissimum in his, qui presunt.
marg.|
{y}
Enim]
pro sed.
marg.|
{x}
Exiguo]
id est humili. Vel Exigue id est ei, qui per ignorantiam, aut fragilitatem, aut necessitatem peccavit et humili penitentia postea deLv.
marg.|
{3.
148va} {a}
Conceditur misericordia]
id est remissio peccatorum, que dicitur misericordia speciosa.
marg.|
Secunda misericordia est collatio donorum spiritualium, que dicitur misericordia spatiosa.
marg.|
Tertia est collatio celestium bonorum, que dicitur misericordia pretiosa.
marg.|
{b}
Potentes autem]
In malo.
marg.|
{c}
Potenter tormenta patientur]
Quanto enim quis potentior fuit in iniquitate, tanto fortiora tormenta patietur gehenne. Unde Apc. 18.b. Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Ideo dicit Is. 5.e. Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem. Et vere potenter id est graviter punientur.
marg.|
{d}
Non enim subtrahet] a t
ormento quantumcumque fuerit magnus ; vel a misericordia, quantumcumque despectus fuerit.
marg.|
{e}
Personam cuiusquam Dominus qui est omnium Dominator]
non enim acceptor est personarum Deus. Act. 10.e. sed equaliter iudicat omnes, unumquemque secundum opera sua.
marg.|
{f}
Nec verebitur magnitudinem cuiusquam]
sive sit magnitudo potentie, sive scientie, sive sapientie, nobilitatis, sive divitiarum.
marg.|
{g}
Quoniam pusillum et magnum ipse fecit]
cum non essent.
marg.|
{h}
Et equaliter cura est illi de omnibus]
ut equaliter reddat cuilibet secundum opera sua, sive magnus, sive parvus fuerit. Unde Is. 24.a. Et erit sicut populus, sic sacerdos : et sicut servus sic Dominus eius : et sicut ancilla, sic Domina eius : sicut emens, sic ille qui vendit ; sicut fenerator, sic ille qui mutuum accepit : sicut qui repetit, sic ille qui debet. Ubi dicit Glossa Nulla diversitas malorum inter nobilem et ignobilem, sacerdotem et laicum, servum et Dominum. Omnes enim ex equo stabunt ante tribunal Christi. 2Cor. 5. Nec erit acceptio personarum apud Deum, Act. 10.d. Parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo.
marg.|
{f}
Fortioribus autem fortior instat cruciatio]
id est qui fortius peccaverunt, fortius punientur. Et bene dicit [Instat
marg.|
quia infernus sequitur peccatores. Unde Apc. 6.b. Ecce equus pallidus et qui sedebat super eum, nomen illi mors et infernus sequebatur eum.
marg.|
{k}
Ad vos ergo Reges ]
etc. Increpata duritia potentum et ostenso quantum periculum illis immineat, convertit exhortationem suam auctor ad Prelatos Ecclesie, sapientiam nimis extollens preconiis, ut sic ad eius studium eos valeat provocare. Et vocat eos Reges, vel quia se et alios regere deberent ex officio, vel subsannatione, quia sic se in regimine tenuerunt, non tamquam eis sit creditum ministerium, sed traditum regnum, vel Imperium Dicit ergo.
marg.|
{k}
Ad vos ergo reges]
id est o rectores Ecclesiarum, vel quicumque, quibus animarum commissum est regimen.
marg.|
{l}
Sunt hi sermones mei]
qui dicti sunt et qui sequuntur. Et qui ?
marg.|
{m}
Ut discatis sapientiam]
non mundanam, que inflat, sed divinam, que edificat, qua sapiunt res, prout sunt.
marg.|
{n}
Et]
sic habita sapientia non excidatis a gratia in peccatum, de peccato in infernum. Dico ut discatis sapientiam.
marg.|
{o}
Qui enim custodierint iustitiam]
que locum facit sapientie sicut dictum est in principio.
marg.|
{p}
Iuste iudicabuntur]
id est premium sue iustitie accipient
{3.
148vb} In quo enim iudicio iudicaveritis, iudicabimini, in qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis. Mt. 7.a.
marg.|
{q}
Et qui didicerint ista]
non solum per auditum, sed etiam per experimentum id est rectam fidem et opera, que addiscuntur non solum audiendo, sed etiam faciendo.
marg.|
{r}
Invenient quid respondeant]
In Iudicio, quia fides et opera ferent eis testimonium veritatis. Unde Iob. 31.d. Quis mihi tribuat auditorem, ut desiderium meum audiat omnipotens Deus et librum scribat ipse qui iudicat, ut in humero meo portem illum et Circumdem illum, quasi coronam ? per singulos gradus meos pronuntiabo eum, quasi principi offeram illum, ut pro me ferat testimonium. Et Habac. 2.a. Contemplabor, ut videam quid dicatur mihi et quid respondeam ad arguentem me. Et hoc monet Eccl. 18.c. Ante languorem adhibe medicinam et ante iudicium interroga teipsum. Et cum ita sit.
marg.|
{s}
Concupiscite ergo sermones meos]
id est cum omni concupiscentia audite et investigate.
marg.|
{t}
Et diligite illos]
id est exhibitione operum diligere vos ostendite. Exhibitio enim operis, probatio est dilectionis, ut dicit Gregorius sic dilexit sermones Domini David, Ps. 118. qui dicebat. Dilexi mandata tua super aurum et Topazion.
marg.|
Et similiter Ier. 15.d. Inventi sunt sermones tui et comedi eos et factum est verbum tuum in gaudium mihi et in letitiam cordis mei. Gaudium et letitiam dicit, propter duo, que promittit sacra scriptura facientibus illam, Liberatio pene, collatio venie, Ps. 118. Pax multa diligentibus legem tuam, Domine et non est illis scandalum.
marg.|
{v}
Et habebitis disciplinam]
id est ordinatam morum correctionem, quasi dicat : si diligitis sapientiam, servabitis in moribus disciplinam. Non enim amat sapientiam, qui non servat disciplinam, dicit Rabanus. Unde Io. 14.c. Si quis diligit me, sermonem meum servabit. Sed posset aliquis querere, que est sapientia, quam monet discere et amare, numquid terrena vel animalis, sive diabolica ? Iac. 3.d. Non dicit. Philo, sed.
marg.|
{x}
Clara est et que numquam marcescet sapientia]
Ab effectu id est claros facit et non marcescibiles, participes sui et hoc verum est, sive de sapientia creata, sive increata intelligatur. De utraque enim dicitur Prv. 3.c. Lignum vite est his qui apprehenderint eam.
marg.|
Hoc est lignum de quo Ez. 47.c. Non defluet ex eo folium et non deficiet fructus eius, per singulos menses afferet primitiva, quia aque eius de sanctuario egredientur et erunt fructus eius in cibum et folia ad medicinam.
marg.|
{y}
Et facile videtur ab his qui diligunt eam]
Omnia enim facilia sunt amanti.
marg.|
Et quanto quis amplius diligit sapientiam tanto citius et facilius videt eam.
marg.|
Sicut enim verum est quod in malevolam animam non intrat sapientia, ita verum est quod benevolo se infundit. Unde Prv. 8.b. Ego diligentes me diligo et qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Nec solum videtur sapientia, imo.
marg.|
{z}
Et invenietur ab his, qui querunt illam]
ubi debent, quomodo debent, quando debent. Ubi debent querere ? In penitentia, quia non invenitur in terra suaviter viventium, dicit Iob. 28.b. Restat ergo quod invenitur in terra aspere viventium id est in penitentia.
marg.|
Sic invenit eam Daniel per tres pueros, qui tantum panem et legumina comedebant, contempto cibo regio.
marg.|
De quibus dicitur Dn. 1.c. Porro Malasar tollebat cibaria et vinum potus eorum, dabatque eis legumina : pueris autem dedit Deus scientiam et disciplinam in omni libro et sapientiam, Danieli autem intelligentiam omnium visionum et somniorum. Quo modo debet queri ? Humiliter, quia superbis Deus resistit ; humilibus autem dat gratiam. Iac.
marg.|
{c} . 4.b. Quando debet queri ? Cito, quia qui mane vigilaverint ad me, invenient me. Prv. 8.b. Et Eccl. 6.b. Fili a iuventute tua excipe doctrinam et usque ad canos invenies sapientiam.
marg.|
{a}
Preoccupat qui se concupiscunt, ut illis se prior ostendat]
quam inveniatur proprio studio. Unde dicit Bernardus Queri potest Christus et inveniri, non tamen preveniri.
marg.|
{b}
Qui de luce vigilaverit]
venit ad illam id est propter illam habendam.
marg.|
{c}
Non laborabit]
In vacuum, quia cito invenit eam, Eccl. 6.c. In opere illius exiguum laborabis et cito edes de generationibus illius. Duobus autem modis dicitur quis de luce vigilare. Primo, in ortu lucentis fidei, secundum quod
{3.
149ra} dicit Glossa de hoc dicit Ps. 62. Deus Deus meus ad te de luce vigilo. Secundo modo de luce vigilare, est in pueritia sapientie studere. Illa enim etas capax est sapientie Dei. Cum enim anima imbuta est fecibus seculi, multum est ei laborandum antequam sapientiam percipere valeant. Unde Augustinus reprehendit se in libro confessionum dicens quod nimis intentus aliis negotiis tarde veniat ad sapientiam Dei, dicens. Non erant alia in quibus exerceretur ingenium meum nisi laudes tue, Deus meus, laudes tue suspenderunt palmites cordis mei. Imbuti enim diu aliis factis, aut fastiditi resipiunt, vel consumpti cito deficiunt. Utroque modo qui de luce vigilaverit ad illam, non
laborabit diu,
vel in vacuum.
marg.|
{a}
Assidentem]
vel [Assistentem enim illam foribus suis inveniet
marg.|
Et semper paratam auxiliari et pulsantem, ut intret. Unde Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, liberi arbitrii : et pulso, si quis aperuerit mihi introibo ad eum et cenabo cum illo et ipse mecum. Fores anime per quas intrat et quibus assidet, sunt amor et timor, de quibus dicit Augustinus. Quicumque temporale timet, vel cupit, portas cordis Diabolo aperit et Deo claudit, qui vero sola eterna cupit et timet, portas cordis Deo aperit et Diabolo claudit. Aperite ergo portas Principes vestras et introibit Rex glorie. Quomodo aperies, ut nihil timeas, vel cupias temporale. Prv. 8.d. Dicit sapientia.
marg.|
Qui vigilat ad fores meas quotidie, inveniet me et qui invenerit me, inveniet vitam. Ibi innuitur quod vigilare debemus ad fores sapientie, hic dicitur quod sapientia assidet foribus nostris. Utrumque verum est. Ad fores sapientie vigilare debemus id est ad doctores quos vigilanter debemus imitari, qui dicuntur fores sapientie, quia per eos intratur ad sapientiam. Sapientia autem assidet foribus nostris, ut radius solis ad fenestram clausam, que si aperiatur, statim radius intrat. Assidet enim quasi custos, ne Diabolus intret per portas nostras. Unde Ps. 126. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit eam. Ecce tres causas posuit Philo, quare sapientia diligenda est, quia clara est, quia facile invenitur, quia preoccupat se querentes. Et cum ita sit.
marg.|
{b}
Cogitare ergo de illa]
habenda.
marg.|
{c}
Sensus est consummatus]
id est perfectus id est qui studet sapientie, ut secundum normam discipline eius vivat, iam sapiens est.
marg.|
{d}
Et qui vigilaverit]
intentione mentis.
marg.|
{e}
Propter illam]
habendam, vel habitam custodiendam.
marg.|
{f}
Cito erit securus]
quia eius adeptio vera securitas est, quia sapientia facit esse sine cura et sollicitudine. Quare.
marg.|
{g}
Quoniam dignos se]
id est mundos corde.
marg.|
{h}
Ipsa circuit]
id est undique munit, ne in aliqua parte pateat ingressus hosti.
marg.|
{i}
Querens]
illos.
marg.|
{k}
Et in viis suis]
id est preceptis sapientie.
marg.|
{l}
Ostendet se illis hilariter]
id est qui hilariter implet precepta sapientie videat eam. Unde Ps. 110. Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Ecce precepta sunt vie, per quas venitur ad sapientiam. Sed consilia sunt semite per quas venitur ad illam compendiosius. Et de his dicitur. Prv. 3.c. Vie eius, vie pulchre et semite eius pacifice, eod. 4.b. Viam sapientie monstrabo tibi et ducam te
{3.
149rb} per semitas equitatis, quas cum ingressus fueris, non arctabuntur gressus tui et currens non habebis offendiculum.
marg.|
{m}
Et in omni providentia]
sive prudentia occurret illis, quasi adiutrix.
marg.|
Hoc est, sapientia in occursu suo dabit providentiam de futuris, que multum ad custodiendam sapientiam valet.
marg.|
{n}
Initium enim illius]
quasi dicat : vere sapientia preoccupat eos, qui se concupiscunt, quia, initium illius id est sapientie.
marg.|
{o}
Verissima est discipline concupiscentia]
id est qui verissime concupiscit habere sapientiam, iam habet initium. Unde Seneca. Pars sanitatis, velle sanari. Sive verissima concupiscentia dicit, propter eos pigros, qui tepide concupiscunt, qui vellent habere sapientiam, sed nolunt laborare, ut habeant. Unde Prv. 13.a. Vult et non vult piger, anima autem impinguabitur operantium.
marg.|
Item propter curiosos, qui multum laborant, sed magis ad apparentiam, quam propter sapientiam. De quibus dicitur 2Tim. 3.b. Semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes. Item propter cupidos, qui non sapientiam, sed lucrum, temporale in sapientia concupiscunt. Propter quos dicitur Prv. 3.b. Melior est acquisitio eius negotiatione auri et argenti. Nullus ergo istorum verissime concupiscit sapientiam, sed qui ferventer et pie et pure querit eam, ille verissime concupiscit.
marg.|
{p}
Cura ergo discipline]
id est concupiscentia discipline.
marg.|
{q}
Dilectio est]
Bene sequitur : Sed mediam propositionem pretermittit Philo quasi notam, scilicet quod dilectio est initium sapientie : Iuxta illud Eccl. 6.d. Si dilexeris audire, sapiens eris. Est ergo talis syllogismus. Initium sapientie est dilectio : sed concupiscentia, sive cura discipline est initium sapientie : ergo cura discipline est dilectio.
marg.|
{r}
Et dilectio custodia legum illius est]
Unde Rm. 13.c. Plenitudo legis est dilectio. Quod in Apostolo vocatur plenitudo, hic dicitur custodia.
marg.|
{s}
Custoditio autem legum consummatio incorruptionis est]
id est ad incorruptionem immortalitatis perducit. Unde Eccl. 8.a. Qui custodit preceptum, non experietur quicquam mali.
marg.|
{t}
Incorruptio autem]
immortalitatis.
marg.|
{u}
Facit esse proximum Deo]
id est similem. Unde 1Io. 3.a. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus.
marg.|
{x}
Concupiscentia itaque sapientie, deducet ad regnum perpetuum]
quod est in cognitione divinitatis, ut dicit Glossa Unde Io. 17.a. Hec est vita eterna, ut cognoscant te solum verum Deum et quem misisti Iesum Christum.
marg.|
Et nota quod secundum debitam deductionem, aut constructionem, deberet concludere ita. Dilectio sapientie, deducet ad regnum, sed idem est dilectio sapientie quod concupiscentia sapientie : Ecce quam utilis et quam necessaria est concupiscentia sapientie, que ducit ad regnum.
marg.|
Sed quomodo haberi possit concupiscentia sapientie, non docet Philo.
marg.|
Sed Eccl. 6.d. docetur hoc, ubi dicitur : Cogitatum tuum habe in preceptis Dei et in mandatis illius maxime assiduus esto et ipse dabit tibi cor et concupiscentia sapientie dabitur tibi.
marg.|
{y}
Si ergo]
quasi dicat : quia sapientia confert regnum perpetuum. Ergo si.
marg.|
{z}
Delectamini sedibus]
id est cathedris Doctorum, vel Prelatorum, vel tribunalibus Iudicum id est si appetitis, vel delectat vos esse Prelatos, vel Doctores, vel Iudices.
marg.|
{a}
Et]
si delectamini sceptris regalibus.
marg.|
{b}
O reges populi]
id est qui regitis, vel preestis populis.
marg.|
{c}
Diligite sapientiam, ut in perpetuum regnetis]
id est si appetitis regnare temporaliter, diligite sapientiam ut regnetis eternaliter. alia littera habet.
marg.|
{y}
Si ergo delectamini sensibus et stemmatibus]
id est in sapientia mundana et nobilitate generis.
marg.|
{b}
O reges populi]
id est o rectores et doctores et Iudices Ecclesie.
marg.|
{c}
Diligite sapientiam]
veram.
marg.|
{d}
Ut in perpetuum regnetis]
In celo cum Domino.
marg.|
{e}
Diligite lumen sapientie]
id est sapientiam illuminantem, vel elucidationem sapientie.
marg.|
{f}
Omnes qui preestis populis]
id est omnes Prelati Ecclesiarum. Utrumque necessarium est Prelatis, ut diligant sapientiam ad habendum et ut diligant lumen sapientie ad predicandum. De his duobus dicitur Eccl. 24.c. Qui operantur in me non peccabunt et qui elucidant me vitam eternam habebunt, dicit sapientia. Et possent rectores respondere Philoni. Tu mones omnes diligere sapientiam et vigilare ad ipsam, nescimus,
{3.
149va} quid ipsa, vel unde sit ; et ideo dicit ipse.
marg.|
{a}
Qu
id est
autem sapientia]
id est que et qualis.
marg.|
{b}
Et quemadmodum facta sit]
vel generata, vel creata, referam.
marg.|
Vel sic.
marg.|
{a}
Qu
id est
sapientia]
id est quam utilis.
marg.|
{b}
Et quemadmodum facta]
id est qualiter opera sapientie fiant.
marg.|
{c}
Referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei]
id est sacra mysteria, que aliquando, vel aliquibus sunt abscondenda, sicut dicitur Tb. 12.b. Sacramentum Regis abscondere bonum est ; opera autem Dei revelare et confiteri aliquibus et aliquando sunt revelanda, sicut dicitur hic. Quando vero et quibus abscondenda et quando et quibus revelanda sunt, invenies super illud Prv. 25.a. Gloria Dei est celare verbum et gloria regum investigare sermonem.
marg.|
{d}
Non abscondam]
inquam [sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis
marg.|
hominis, non sapientie.
marg.|
{f}
Investigabo]
sapientiam, quid sit et quemadmodum facta sit. Et ideo Philo describit originem hominis, ut unusquisque sciat quid ex Dei munere sit et quid ex sua origine et sic optime investigabit sapientiam : homo enim ex se nihil est, qui autem aliquid est ex Dei munere est. Unde Is. 40.d. Omnes gentes quasi non sint, sic sunt coram Deo et quasi nihilum : et inane reputate sunt ei. Ubi dicit beatus Bernardus. Sic Domine secundum iudicium veritatis tue, sed non sic in affectu pietatis tue. Vel
marg.|
{e}
Ab initio nativitatis]
illius de Virgine.
marg.|
{f}
Investigabo]
quare natus et quare passus.
marg.|
{g}
Et ponam in lucem]
id est in evidenti.
marg.|
{h}
Scientiam illius]
id est sapientie id est faciam sapientiam cognosci id est Christum, vel sapientiam creatam, que magis sensu experientie, quam verborum relatione cognoscitur.
marg.|
{i}
Et non preteribo veritatem]
quin aperte et integre et discrete dicam.
marg.|
{k}
Neque cum invidia tabescente]
id est tabescere faciente : Iuxta illud Prv. 14.d. Putredo ossium invidia.
marg.|
{m}
Iter habebo]
id est sine invidia communicabo scientiam, nec aliis invidebo sapientiam et doctrinam. Sicut Moyses. Nm. 11.f. Quid inquit, emularis pro me, quis tribuet, ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suum ?
marg.|
Vel sic.
marg.|
{k}
Neque cum invidia]
id est non cum invido.
marg.|
{l}
Tabescente iter habebo]
id est non ero familiaris invido nec communicabo ei scientiam. Unde Pro. 3.d. Ne emuleris hominem iniustum, nec imiteris vias eius. Item Prv. 23.a. Non comedas cum homine invido, nec desideres de cibis eius.
marg.|
{o}
Non erit particeps sapientie]
et ideo non est ei communicanda, nec ego etiam particeps essem sapientie, si aliis inviderem. De hoc dicitur Prv. 23.b. Ne loquaris in auribus insipientium, quia despicient doctrinam eloquii tui. Quare autem invidus non est particeps sapientie, triplex est ratio. Prima, quia in malevolam animam non intrat sapientia sup. 1.b. Unde Eccl. 15.a. Homines stulti non apprehendent eam, longe enim abest a superbia eorum et dolo. Secunda est, quam ponit Raban. quia per invidiam intravit mors in orbem terrarum sup. 2.d. et per sapientiam liberatur ab ea genus humanum.
marg.|
Tertia est, quia invida destruit fundamentum, in quo fundata est sapientia id est virtutes anime. Unde Prv. 14.d. Putredo ossium invidia.
marg.|
{p}
Multitudo autem sapientium]
quasi bonum est participare sapientiam.
marg.|
{q}
Autem]
id est quia.
marg.|
{p}
Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum]
ad litteram . Unde Prv.
marg.|
{c} . 24.a. Cum dispositione itur ad bellum et erit salus ubi multa consilia.
Numérotation du verset
Sap. 6,mystice
marg.|
, secundum Rabanum.
marg.|
{p}
Multitudo sapientium]
id est cetus predicatorum.
marg.|
{r}
Sanitas est orbis terrarum]
id est causa coadiuvans sanitatis
{3.
149vb} spiritualis, quia per eorum doctrinam ad fidem conversus. Prv. 11.b. Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia.
marg.|
{s}
Et rex sapiens populi]
id est Christus, vel quilibet bonus rector.
marg.|
{t}
Populi stabilimentum est]
Eccl. 10.a. Iudex sapiens iudicabit populum suum et principatus sensati stabilis erit.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_6)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_6)
Notes :