Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 

Diligite iustitiam
qui iudicatis
terram.
Sentite de Domino in bonitate
et in simplicitate cordis querite illum
Numérotation du verset Sap. 1,2 

quoniam invenitur ab his qui non temptant illum.
Apparet autem eis qui fidem habent in illum.
Numérotation du verset Sap. 1,3 

Perverse enim cogitationes separant a Deo,
probata
autem virtus corripit insipientes.
Numérotation du verset Sap. 1,4 

Quoniam in malivolam animam
non intrabit sapientia
nec habitabit in corpore subdito peccatis.
Numérotation du verset Sap. 1,5 

Spiritus enim1 sanctus
1 S. - enim - s.] inv. Weber
discipline effugiet fictum
et auferet se a cogitationibus que sunt sine intellectu
et corripietur
a2 superveniente
2 a] om. Weber
iniquitate.
Numérotation du verset Sap. 1,6 

Benignus est enim spiritus sapientie et
non liberabit maledictum a labiis suis quoniam renum illius testis est Deus
et cordis illius3 scrutator est verus
3 illius] eius Weber
et lingue eius auditor.
Numérotation du verset Sap. 1,7 

Quoniam spiritus Domini replevit
orbem terrarum
et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
Numérotation du verset Sap. 1,8 

Propter hoc qui loquitur iniqua non potest latere nec preteriet illum corripiens iudicium.
Numérotation du verset Sap. 1,9 

In cogitationibus enim impii interrogatio erit.
Sermonum autem illius auditio ad Deum4 veniet et5 ad correptionem iniquitatum illius.
4 Deum] Dominum Weber |
5 et] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,10 

Quoniam auris zeli audit omnia et tumultus murmurationum non abscondetur.
Numérotation du verset Sap. 1,11 

Custodite ergo vos a murmuratione que nihil prodest et a detractione parcite lingue.
Quia6 sermo obscurus7
6 Quia] quoniam Weber |
7 sermo obscurus] responsum obscurum Weber |
in vacuum non ibit.
Os autem quod mentitur occidit
animam.
Numérotation du verset Sap. 1,12 

Nolite zelare mortem in errore vite vestre neque acquiratis perditionem in operibus manuum vestrarum.
Numérotation du verset Sap. 1,13 

Quoniam Deus non fecit mortem8 nec letatur in perditione vivorum.
8 mortem - non fecit] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 1,14 

Creavit enim Deus9 ut essent omnia
9 Deus] om. Weber
et sanabiles
fecit10
10 fecit] om. Weber
nationes
orbis terrarum. Non11 est in illis
11 Non] et praem. Weber
medicamentum exterminii
nec inferorum regnum in terra.
Numérotation du verset Sap. 1,15 

Iustitia perpetua est
et12 immortalis13. Iniustitia autem mortis acquisitio
12 perpetua est et] enim Weber |
13 immortalis] + est Weber |
Numérotation du verset Sap. 1,16 

Impii autem manibus et verbis
accersierunt14 illam et estimantes illam amicam
14 accersierunt] arcessierunt Weber
Defluxerunt
et sponsiones15 posuerunt
15 sponsiones] sponsionem Weber
ad illam quoniam morte digni16 qui sunt ex parte illius.
16 morte digni] digni sunt om. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Sap. 1,1 
marg.| {a} {3. 139rb} Diligite iustitiam non solum facite.
marg.| {b} Qui iudicatis terram id est quibus data est, vel commissa potestas iudicandi terram id est terrenos, terrena nimis diligentes, non celestes, in quibus nihil damnationis invenitur et ideo non sunt iudicandi ; ubi enim non delinquimus, pares sumus, dicit Gregorius 1Cor. 2.d. Spiritualis homo iudicat omnia et ipse a nemine iudicatur. Ideo dictum est primis parentibus nostris : dominamini piscibus maris et volatilibus celi et universis animantibus que moventur super terram. Gn. 1.c. idem dictum est Noe et filiis eius, qui figuram Prelatorum gerunt. Crescite, inquit et multiplicamini et replete terram. Terror, ac tremor vester sit super omnia animantia terre, non super homines. Est igitur sensus.
marg.| {a} Diligite iustitiam, qui iudicatis terram id est iuste iudicate terrenos, qui habetis officium iudicandi : et hoc amore iustitie, non libidine vindicte.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Diligite iustitiam in vobis primo.
marg.| {b} Qui iudicatis terram id est qui habetis officium et potestatem iudicandi Ecclesiam. Unde Ps. 2. Et nunc Reges intelligite id est intus in conscientia, legite, erudimini in vobisipsis prius, qui iudicatis terram. Qui enim non discet iustitiam, non faciet veritatem, Is. 26.b. secundum aliam editionem. Item ibidem : Cum feceris iudicia tua in terra iustitiam discent omnes habitatores orbis ;
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Diligite iustitiam, qui iudicatis terram id est qui carnem vestro subditis iudicio, ut obediat spiritui, discrete et cum amore hoc facite et quod iustum est, iumento reddite, scilicet onus, virgam et pabulum, Eccl. 33.d. Unde Apostolus Rm. 12.a. Rationabile obsequium vestrum, nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed fovet et nutrit eam, Eph. 5.f.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Diligite iustitiam sob rie quoad vos, iuste quoad proximum, pie quoad Deum vivendo.
marg.| {b} Qui iudicatis terram id est homines, qui in terra habitant. Metonymia est. Tribus modis pervertitur iustum iudicium. Ex ignorantia. Unde Ps. 2. Erudimini, qui iudicatis terram et Ex. 23.a. in iudicio plurimorum non acquiescas sententie, ut a veritate devies. Item ex negligentia, de quo dicitur Ier. 48.b. secundum aliam editionem, maledictus qui facit opus Dei negligenter : opus Dei iudicium est, unde dicitur, Dt. 1.c. non accipietis personam cuiusquam, quia iudicium Dei est, 2Par. 19.b. dicit Iosaphat Rex Iude Iudicibus, quos constituerat super populum : videte quod faciatis, non enim hominis exercetis iudicium ; sed Domini : et quodcumque iudicaveritis, in vos redundabit : item ex avaritia, unde Ex. 23.a. Ne accipias munera, que excecant prudentes et subvertunt verba iustorum. Et Eccl. 20.d. Exenia et dona excecant oculos Iudicum et quasi mutus in ore avertit correctiones eorum. Contra hec tria dicit Dominus Io. 8.a. Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat. Et Dt. 16.d. iuste quod iustum est, exequaris ; quia vero amor iustitie ex studio Scripturarum acquiritur, ideo post monitionem de dilectione iustitie, hortatur Philo vacare Scripturis dicens. Sentite de Domino in bonitate id est sacram Scripturam, per quam cognoscitur Dominus, pie legite et perfecte intelligite : pie legit, qui cum devotione legit, qui intelligit : et qui non intelligit, non reprehendit, sed studiose inquirit. Secreta enim Dei difficile comprehendi possunt.3.139va} Unde Apostolus Rm. 11.d. O altitudo divitiarum Sapientie et scientie Dei ! quam incomprehensibilia sunt iudicia eius et investigabiles vie eius.
marg.| {b} Et in simplicitate cordis querite illum id est in humilitate. Humilibus enim se revelat Sapientia. Unde Lc. 10.d. Confiteor tibi Pater, Domine celi et terre, qui abscondisti hec a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis : et hec simplicitas, sive humilitas in hoc consistit, ut voluntati Dei per omnia nos subiiciamus et quod super intellectum nostrum est, temere non discutiamus. Unde Eccl. 3.c. altiora te ne quesieris,
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Sentite de Domino in bonitate id est quod non intelligitis de Deo, nec probari potest, pie credite. Nisi enim credideritis, non intelligetis Is. 7.b. secundum aliam editionem.
marg.| {b} Et in simplicitate cordis id est simplici corde, non duplici
marg.| {c} Querite illum: Simplicitas cordis in hoc est, ut quod intellectus intelligit, hoc affectus diligit, vel odit id est quod ore promittit, opere ostendit. Duplicitas autem cordis in hoc est quod intellectus et affectus ad diversa feruntur et quod bonum quod dicitur, vel docetur, opere non impletur. De tali corde dicit auctoritas. Cor divisum non impetrat. Et Eccl. 2.c. Ve duplici corde. Et Os. 10.a. Divisum est cor meum, nunc interibunt. Bene dico.   In simplicitate cordis querite illum alioquin non invenietis. Sic autem invenietis.
marg.| {d} Quoniam invenitur ab his, qui non tentant illum id est qui non presumunt de ingenio suo, vel qui non dubitant de eius potentia, vel qui sine duplicitate et dolo querunt eum, idem habentes in corde et in ore et in opere. Nam ut dicit Glossa super Ps. 77. Tentare est, cum in verbis est simplicitas et in corde est malitia. Hec tentatio prohibetur Dt. 6.c. Et Mt. 4.b. Non tentabis Dominum Deum tuum.
marg.| {e} Apparet autem eis, qui fidem habent in illum id est Iustis ; quia Iustus ex fide sua vivit, Hab. 2.a. Fidem autem habet ad Deum, qui credit eum remuneratorem esse bonorum et punitorem malorum. Unde Hbr. 11.b. Credere oportet accedentem ad Deum, quia est et inquirentibus se, munerator sit. Notandum autem quod Dominus tripliciter debet queri, sive Sapientia, veraciter, ferventer, perseveranter. Veraciter id est vera fide. Unde Iac. 1.a. Qui indiget Sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat : et dabitur ei. Postulet autem in fide nihil hesitans. Ferventer id est ferventi animo. Unde infra 6.b. Clara est et que numquam marcescit Sapientia et facile videtur ab his, qui diligunt eam et invenitur ab his, qui querunt illam.
marg.| Perseveranter id est firma spe. Unde Ps. 194. Querite Dominum et confirmamini, querite faciem eius semper. De his tribus dicitur Mt. 7.a. Petite et dabitur vobis. Propter hec tria dicitur So. 2.a. Querite Dominum omnes mansueti terre, querite Iustum, querite mansuetum. Fides querit Dominum, spes Iustum, caritas mansuetum.
marg.| {f} Perverse enim cogitationes quasi dicat : apparet Dominus his, qui fidem habent in illum.
marg.| {g} Enim pro sed.
marg.| {f} Perverse id est penitus averse.
marg.| {h} Cogitationes separant a Deo quasi dicat : non solum impediunt ad habendum, sed auferunt habitum. Nam que societas lucis ad tenebras ; aut que conventio Christi ad Belial ? 2 Cor. 6.c. Perverse enim cogitationes dicuntur cogitationes infidelium, hesitantium, simulantium, contentiosorum, superborum, invidorum, avarorum, luxuriosorum. De perversis cogitationibus infidelium et hesitantium circa fidem, dicit, Beatus Bernardus. in 5. lib. de consid. In his autem, que fidei sunt, omnino cavenda est confusio, ne aut incertum opinionis fides figat, aut quod firmum fixumque fidei est, opinio revocet in questionem. Fides si habet hesitationem, infirma est : opinio si habet assertionem, temeraria est. De aliis perversis cogitationibus, que a Deo separant, dicitur Is. 59.a. Iniquitates vestre diviserunt inter vos et Deum vestrum : et peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis.
marg.| {l} Probata autem virtus id est vera fides operans per dilectionem.
marg.| {k} Corripit insipientes id est expellit omnem insipientiam. Fide enim purgatur, sive purificatur cor, ut dicitur Act. 15.b. Cor autem vere purificatum sapit res secundum saporem proprium et veram habet Sapientiam et nullam insipientiam. Et ideo Gregorius in moral. primo dicit quod fides est Sapientia. [  Quoniam in malevolam animam non introibit Sapientia quasi dicat : vere perverse cogitationes separant a Deo : Quoniam in malevolam animam non introibit Sapientia a sapore dicta, que est virtus, de qua dicitur Iac. 3.d. Sapientia que desursum {3. 139vb} est, primum quidem pudica est, deinde pacifica et modesta, suadibilis bonis, consentiens, plena misericordia et fructibus bonis, iudicans sine simulatione. Non a sapore, que est scientia. Malevola anima dicitur anima contradicens vero, que semper parata est contradicere veritati, cui dicitur Eccl. 4.d. Non contradicas verbo veritatis ullo modo et de mendacio ineruditionis tue confundere. Vel anima malevola dicitur anima invida, quam refugit Sapientia et omne bonum. Unde infra 6.d. Ponam in lucem scientiam tuam et non preteribo veritatem, neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam talis homo non erit particeps Sapientie. Et Iac. 3.d. Ubi zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum. Et de de Pallade legitur, quando venit ad domum invidie : « Constitit ante fores, nec enim succedere tectis, fas habet ».
marg.| {m} Nec habitabit in corpore subdito peccatis] id est in homine, qui subiacet peccatis carnalibus, qui corpus dicitur, non spiritus, ut dicit Glossa Unde 1Cor. 2.d. Animalis homo non percipit ea que Spiritus Dei sunt id est non perfecte capit, quia nec effectu tenet, nec opere implet. Unde sequitur ibi : Stultitia enim est illi et non potest intelligere, quia spiritualiter examinatur. Sciendum autem quod non solum anima dicitur tabernaculum Spiritus sancti sive Dei, sed etiam corpus. Unde 1Cor. 6.d. An nescitis, quoniam membra vestra templum sunt Spiritus sancti qui in vobis est ? Primo dixit : In malevolam animam non introibit Sapientia ] Pos  t addidit : Nec habitabit in corpore subdito peccatis ] suggillans duo genera peccatorum, scilicet spiritualia et corporalia. Corporalia duo, scilicet gulam et luxuriam. Spiritualia quinque : Inanem gloriam, invidiam, iram, acidiam, avaritiam. Hec duo genera peccatorum, tam Sapientiam creatam virtutem, quam Sapientiam increatam id est Christum, qui habitat in nobis per gratiam, non sinunt habitare in nobis. Etiam Sapientiam et scientiam expellunt a nobis et si non omnino, quia ut dicit Rabanus Soli mundi corde Sapientiam Dei possunt accipere. Et vere in malevolam animam non introibit Sapientia.
marg.| {n} Spiritus enim sanctus discipline effugiet fictum ] Quod duobus modis exponi potest. Primo sic.
marg.| {n} Spiritus sanctus dator   discipline effugiet fictum hominem id est illum, qui aliud dicit et aliud facit.
marg.| Vel sic.
marg.| {n} Spiritus Sanctus effugiet discipline fictum id est illum, qui fingit se habere disciplinam, cum non habeat. Disciplina autem est ordinata morum correctio, que fit duobus modis, verbis et verberibus.
marg.| {o} Et aufert se Spiritus sanctus [a cogitationibus que sunt sine intellectu id est a cordibus, que voluntarie mala cogitant que sunt sine intellectu, quia intus non legunt, vel superficialiter mala que cogitant, considerant. Si enim attenderent qualia intus sunt, non ea cogitaret. De his cogitationibus dicit Ps. 93. Dominus scit cogitationes hominum, quoniam vane sunt. Et Is. 55.c. Sicut exaltantur celi a terra, sic exaltate sunt vie mee a viis vestris et cogitationes mee a cogitationibus vestris, dicit Dominus. Non solum fictos effugiet Spiritus sanctus sed etiam illos hesitantes in fide, illorum etenim cogitationes sunt sine intellectu. Etenim fides nihil habet dubium, sicut nec intellectus ; habet tamen aliquid in voluntate quod non habet intellectus, ut dicit Beatus Bernardus. in lib. de consider. 5. ubi sic describit. Fides est voluntaria quedam et certa prelibatio nondum propalate veritatis : Intellectus vero est rei cuiuslibet invisibilis certa et manifesta notitia. Sequitur.
marg.| {p} Et corripietur homo fictus [a superveniente iniquitate id est cum dies retributionis venerit, a superno Iudice punietur propter iniquitatem suam.
marg.| Vel Corripietur id est arguetur a Domino dicente : Esurivi et non dedistis mihi manducare etc. Mt. 25.d. Et a propria conscientia. Unde infra 4.d. Venient in cogitatione peccatorum suorum timidi et traducent illos ex adverso iniquitates ipsorum.
marg.| Vel sic. {p} Et corripietur Spiritus sanctus, scilicet expelletur.
marg.| {q} A superveniente iniquitate id est super ipsum veniente. Numquam enim recedit ab anima fideli Spiritus sanctus {3. 140ra} nisi expulsus.
marg.| {a} Benignus est enim etc. et ideo non recedit ab anima, nisi expulsus. Et licet benignus sit, tamen
marg.| {b} Non liberabit etc. id est maledicentem, detractorem, vel adulatorem.
marg.| {d} A labiis suis id est a pena labiorum suorum id est quam meruit labiis suis. Vel sic continua : Vere in animam malevolam non introibit Sapientia.
marg.| {a} Benignus est enim etc. et ut dicit Beatus Bernardus. benignis non est pars cum malignis, quibus dicetur : Ite maledicti in ignem eternum, Mt. 25.d. Et 2Cor. 6.c. Que societas lucis ad tenebras etc. Eccl. 27.b. Volatilia ad sibi similia congregantur et veritas ad eos qui operantur illam, revertetur. Et quia benignus est, ideo.
marg.| {b} Non liberabit in die iudicii.
marg.| {c} Maledictum id est detrahentem proximo suo et murmurantem contra Deum.
marg.| {d} A labiis suis id est a pena pro peccatis labiorum suorum. Unde Ps. 139. Labor labiorum ipsorum operiet eos. Et Mt. 12.c. Ex verbis tuis condemnaberis, Prv. 18.b. Os stulti contritio eius et labia ipsius ruina anime eius.
marg.| Vel sic.
marg.| {a} Spiritus Sapientie etc. et tamen.
marg.| {b} Non liberabit etc. id est propter labia sua. Licet enim bene predicet et psallat et doceat et pulchre loquatur homo ; non ideo liberabitur, si est iniquitas in manu, vel in corde eius. De quibus dicitur Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me, secundum  LXX. Nostra littera habet : Populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me. Et posset quis dicere, quomodo punietur homo pro iniquitate cordis que nulli apparet ? Respondit Philo. Iuste quidem.
marg.| {e} Quoniam renum illius id est occultarum cogitationum et affectionum.
marg.| {f} Testis est Deus : Homo enim videt ea que patent, Deus autem intuetur cor, 1Rg. 16.b. Et Mal. 3.b. Accedam ad vos in iudicio et ero testis velox maleficis et adulteris et periuris. Ier. 29.f. Ego sum Iudex et testis, dicit Dominus.
marg.| {g} Et cordis illius scrutator est verus. Ps. 7. Scrutans corda et renes Deus, Ier. 17.b. Ego Dominus scrutans corda et probans renes, qui do unicuique iuxta viam suam et iuxta fructum adinventionum suarum. Nec solum cordis et renum scrutator est Deus imo.
marg.| {h} Et lingue eius auditor est . Unde Ps. 93. Qui plantavit aurem, non audiet etc. Ecce tria ponit Philo : Renes, cor et linguam. In renibus affectio. in corde cogitatio, in lingua locutio intelligitur, que omnia licet occulta sint hominibus manifesta sunt Deo. Item Hbr. 4.d. Omnia nuda et aperta sunt oculis eius, ad quem nobis est, sermo. Eccl. 23.a. Quis superponit in cogitatu meo flagella et in corde meo doctrinam Sapientie ? quasi dicat : solus Deus. Orig. Advocatus tuus veritas est pro te, mentiri non potest. In hoc prodest tibi adversarius tuus, ut nullius adversarii calumniis immolaris Item posset aliquis dubitare, quomodo Deus testis est renum et scrutator cordium et auditor linguarum et respondit : Bene est hoc.
marg.| {i} Quoniam Spiritus Domini : id est Spiritus, qui est Dominus ut sit intransitiva constructio. Vel transitiva id est Spiritus Domini, id est Spiritus sanctus qui est a Domino id est a Patre et Filio : De quo dicitur Gn. 1.a. Spiritus Domini ferebatur super aquas. Et Is. 61.a. Spiritus Domini super me.
marg.| {k} Replevit : m aiestate sua.
marg.| {l} Orbem terrarum id est omnem creaturam in toto orbe terrarum diffusam Ier. 23.e. Celum et terram ego impleo, dicit Dominus. Augustinus Ubique est Deus, intra omnia non inclusus, extra omnia non exclusus ; supra omnia non elatus, infra omnia non depressus. Vel
marg.| {l} Orbem terrarum : vocat Ecclesiam in toto orbe terrarum diffusam et dilatatam, quia in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terre verba eorum. Hanc replevit Spiritus sanctus die Pentecoste charismatibus gratiarum. Act. 2.a. Factus est repente de cele sonus tamquam advenientis Spiritus vehementis et replevit totam domum, ubi erant sedentes. Est {3. 140rb} autem triplex plenitudo. Apta, equa, cumulata. Apta plenitudo est, secundum quod dicitur domus plena hominibus, quando area eius plena est. Talis fuit plenitudo Sanctorum, de qua dicitur Act. 2.a. Repleti sunt omnes Spiritu sancto. Et iterum 6.c. Stephanus plenus gratia et fortitudine etc. Equa plenitudo est, secundum quod dicitur vas plenum aqua. Et talis plenitudo fuit in Maria Virgine gloriosa, de qua dicitur Lc. 2.a. Ave gratia plena. Cumulata plenitudo est superfluens plenitudo. Et talis est in Christo Domino, de quo dicitur Io. 1.a. Plenum gratie et veritatis. Et iterum ibidem, de plenitudine eius nos omnes accepimus.
marg.| {m} Et hoc quod continet omnia : id est Spiritus sanctus qui gubernat et servat omnia qui attingit a fine usque ad finem fortiter, infra 8.a.
marg.| {n} Scientiam habet vocis : id est intelligentiam Scripturarum facit habere homines.
marg.| Vel Scientiam habet vocis id est intelligit quicquid loquimur, ipse enim scit omnia. Et iterum, scire dicitur quia facit nos scire, sic filius dicitur nescire de fine mundi. Mt. 24.c. Et Rm. 8.e. Spiritus postulat pro nobis id est facit nos postulare.
marg.| Vel sic. {n} Scientiam habet vocis id est verbi, id est filii, qui est vox et verbum Patris quasi dicat : Spiritus sanctus eiusdem scientie est cum Christo
marg.| Vel sic.
marg.| {m} Hoc quod continet omnia id est homo qui habet, vel continet omnia in se per convenientiam omnium unde et omnis creatura dicitur, Mc. ultimo d.
marg.| {n} Scientiam habet vocis id est intelligentiam diversarum linguarum, vel sacre Scripture, vel ipsius verbi Patris.
marg.| {o} Propter hoc id est quia Spiritus sanctus scientiam habet vocis.
marg.| {p} Qui loquitur iniqua corde, vel ore.
marg.| {q} Non potest latere : Deum, quia omnia videt. Prv. 16.a. Omnes vie hominum patent oculis eius, ad quem nobis sermo.
marg.| {r} Nec preteriet illum id est Spiritum sanctum.
marg.| {s} Corripiens iudicium id est correctio iudicii, quasi dicat : etsi is qui loquitur iniqua, non corripiatur hic iudicio Dei, vel hominum ; tamen in futuro corripietur in districto iudicio quia nullum malum impunitum, aut enim homo punit, aut Deus puniet, dicit Augustinus
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Nec preteriet illum id est Spiritum sanctum.
marg.| {s} Corripiens iudicium id est magnus Iudex corrumpens et pervertens iudicium.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Nec preteriet illum qui loquitur iniqua.
marg.| {s} Corripiens iudicium id est sententiam Iudicis punientis, qua dicet malis, Ite maledicti in ignem eternum. Mt. 25.d. Vel
marg.| {s} Corripiens iudicium id est conscientiam remordens, que mirabiliter cruciabit in fine et sine fine. De quo dicitur Is. ultimo g. Vermis eorum non morietur et vere, qui loquitur iniqua, punietur a Domino. Nec solum qui loquitur, sed etiam qui cogitat.
marg.| {t} In cogitationibus enim impii erit interrogatio id est Dominus interrogabit id est examinabit cogitationes impiorum et etiam iustorum. Ps. 10. Dominus interrogat impium et iustum. Et Ps. 65. Cogitatio hominis confitetur tibi id est non latebit te. Rm. 2.c. Testimonium illius reddente conscientia ipsorum et inter se invicem cogitationum accusantium et defendentium in die, cum iudicabit Dominus occulta hominum. Iob. 31.b. Quid faciam, cum surrexerit ad iudicandum Deus et cum quesierit, quid respondebo illi ? Vel
marg.| {t} In cogitationibus impii interrogatio erit : ipsius, quia ipsimet interrogabunt seipsos, dicentes : Quid profuit nobis superbia, aut divitiarum iactantia quid contulit nobis ? infra 5.b.
marg.| {u} Sermonum autem illius auditio ad Deum veniet et ad correptionem iniquitatum illius quasi dicat : sermones impii audiet et puniet Dominus, qui et alias puniet iniquitates cordis et operis. Clamorem Sodomorum et Gomorrheorum audivit Dominus et iusta ultione punivit » ut legitur Genesis 18.c.a Murmurationes quoque filiorum Israel iusto iudicio percussit. Nm. 21.b. Et vere sermonum illius auditio ad Deum veniet.
a Gn. 18, 20.
marg.| {x} Quoniam auris zeli id est Dei zelantis animas ex nimio amore quem habet ad ipsas, ut dicit Ex. 20.a. Ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes.
marg.| {y} Audit omnia verba cordis, oris et operis. Zelus enim aures Sponsi exacuit ad audiendum et oculos ad videndum, si adulter Sponse loquatur. Unde Ct. 2.c. En ipse stat post parietem nostrum respiciens per fenestras prospiciens per cancellos. Ideo dicit Boethius : Magna nobis indicta est bene agendi necessitas, cum omnia agamus ante oculos Iudicis cuncta cernentis.
marg.| {z} Et tumultus murmurationum sive cordis, sive oris.
marg.| {a} Non abscondetur Deo sive sit murmur contra flagella Dei, sive contra precepta sive contra flagella Prelati : Omne enim murmur valde displicet Deo. Unde dicit Augustinus Qui murmurat et inchoatum perdit et se ab inobedientia non absolvit. Et Rabanus Pernitiose sunt detractiones et murmurationes, susurrones enim et detractores Deo sunt odibiles. Rm. 1.d. Unde Prv. 13.b. Qui detrahit alicui rei, in futurum se obligat, Eccl. 5.d. {3.140va} Susurratori odium et inimicitia et contumelia. Legitur etiam Nm. 12. qualiter Maria punita fuerit, quia contra Moysen murmuravit. Item 16.e. Dathan et Abiron vivos absorbuit terra, quia contra Moysen et Aaron murmuraverunt. Item 21.b. Filii Israel a serpentibus percussi sunt, quia murmuraverunt. Unde dicit Apostol. 1Cor. 10.b. Neque murmuraveritis, ut quidam murmuraverunt et perierunt ab Exterminatore. Cum igitur ita puniatur murmuratio.
marg.| {a} Custodite ergo vos a murmuratione imo multum obest, ut patet per exempla preposita.
marg.| {b} Et a detractione parcite lingue quia iniuria et violentia fit ei, cum verba detractionis cogitet formare. Facta est enim ad laudandum Deum et proximum consolandum. Unde Lac. 3.c. In lingua benedicemus Deum Patrem et in ipsa maledicemus homines, qui ad similitudinem Dei facti sunt, ex ipso ore procedit benedictio et maledictio ; non oportet fratres mei hec ita fieri, numquid fons de eodem foramine emanat et dulcem et amaram aquam ? quasi dicat : non ; ita non lingua que facta est ad benedicendum Deum, debet umquam detrahere proximo. Et imo bene dicit Philo :   A detractione parcite lingue vel   parcite vobi s   a detractione lingue quia puniemini propter detractionem lingue. Unde Iac. 3.b. Lingua constituitur in membris nostris que maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostre inflammata gehenna. Et debetis parcere.
marg.| {c} Quoniam sermo obscurus ] id est palliatus, qui in superficie videtur bonus, sed aliter intelligitur et mala intentione prolatus mordet proximum. Vel   sermo obscurus ] id est dubius, vel equivocus, quo sepe utuntur detractores.
marg.| {d} In vacuum non ibit ] id est non erit sine digna ultione. Qui sophistice loquitur, odibilis est. Eccl. 37.c. Et de huiusmodi dicitur Eccl. 27.d. Qui in altum mittit lapidem, super caput eius cadet. Et Eccl. 10.c. Si mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet, qui occulte detrahit. Isid. dicit quod detractor uno ictu tres interficit. Se primo et illum apud quem detrahit et illum de quo detrahit, cum ad eius notitiam venerit. Et ideo lingua detractoris vocatur lingua tertia. Eccl. 28.b. Lingua tertia multos commovit.
marg.| {e} Sermo obscurus ] etiam dicitur sermo otiosus. Et ipse.
marg.| {d} In vacuum non ibit ] quia de omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die iudicii. Mt. 12.c. Otiosum autem verbum est, ut dicit Gregorius quod aut caret intentione pie utilitatis, aut ratione iuste necessitatis. Et Glossa super Mt. dicit, otiosum autem verbum est quod sine utilitate loquentis, aut audientis dicitur. Et iterum super Lv. dicit alia Glossa Quicquid non est ad edificationem audientium, verbum est otiosum supple si sine causa dicatur.
marg.| {c} Os autem quod mentitur occidit animam mentientis mucrone peccati, dicit Glossa Et loquitur Philo de mendacio mortali. Augustinus in libro de mendacio distinguit octo genera mendaciorum, que non omnia mortalia sunt, sed quedam venialia ; nullum tamen sine peccato est, ut ipse dicit. Et Rabanus dicit : Est mendacium levioris culpe, cum quis mentitur prestans beneficium, supple et nulli nocet. Quod autem scriptum est Ex. 1.d. Deum benefecisse obstetricibus Hebreorum et Raab meretrici. Iosue 6.d. Non ideo factum est quod mentite sunt ; sed quia misericordes fuerunt, nec remunerata est fallacia, sed benevolentia. Sicut enim absurdum non esset, si Deus alio tempore commissa mala propter posteriora bona vellet ignoscere ; ita conveniens est quod Deus unum, idemque factum propter bonum, malum condonet et ipsum bonum remuneret. Et hoc videtur velle Rabanus quod eadem actio sit bona et mala. Sed dicimus quod unum factum dicit totalem illam actionem, qua benignitate mote sunt ad parcendum parvulis et qua mentite sunt Pharaoni timore mortis. Unde exponendum est unum idemque factum id est unius eiusdemque hominis factum.
marg.| {f} Nolite zelare mortem ] etc. Supra enumeravit {3. 140vb} Philo., que sunt homini noxia, scilicet murmurationes, detractiones et mendacium ; nunc autem aliis verbis eadem replicat, ut dicit Glossa Veruntamen, ut patet in serie littere, supra egit de peccato cogitationis et locutionis, nunc vero agit de peccato operis. Omne enim peccatum docet fugere. Unde dicit
marg.| {f} Nolite zelare mortem ] id est nolite diligere causam mortis id est peccatum.
marg.| {g} In errore vite vestre ] id est ne erretis a vita vestra, que est Deus, Prv. 21.b. Perversa via viri aliena est a Deo. Sed.
marg.| {h} Neque acquiratis perditionem ] id est eternam damnationem.
marg.| {i} In operibus manuum vestrarum ] quasi dicat : non faciatis peccata. Unde est perditio, Rm. 6.d. Stipendia peccati mors, Eccl. 20.d. Potior est fur, quam assiduitas viri mendacis, perditionem ambo hereditabunt. Et bene dicit   In operibus manuum vestrarum ] quasi dicat : ex vobis est perditio vestra, non ex Deo, unde Os. 13.c. Perditio tua Israel, supple ex te est, tantummodo auxilium tuum in me. Verum est quod Deus penam id est ignem gehenne, ubi puniantur peccatores, fecit ut legitur Is. 30.g. Preparata est ab heri Tophet, a Rege preparata est ; sed quod homines ibi puniantur, hoc est ex eis : quia si vellent abstinere a peccato, non punirentur ibi :
marg.| {k} Quoniam Deus mortem non fecit ] Contra Eccl. 11.b. Bona et mala, vita et mors, paupertas et honestas a Deo sunt. Sol. Mors quandoque dicitur privatio vite ; sic mors a nullo est. Quandoque dicitur mors separatio anime a corpore, vel angustia separationis ; sic est pena et a Deo : sic accipitur Eccl. 11. Quandoque dicitur mors causa mortis, id est peccati : sic recipitur hic. Unde sensus est.
marg.| {k} Deus mortem non fecit ] id est causam mortis, scilicet peccatum.
marg.| {l} Nec letatur in perditione vivorum ] id est in damnationem hominum, qui vivunt vita nature saltem. Unde Ez. 33.c. Vivo ego, dicit Dominus Deus, nolo mortem peccatoris, sed ut revertatur impius a via sua et vivat. Item protelat Dominus peccatoribus vitam, ut peniteant. Is. 30.d. Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, quia Deus iudicii Dominus. Contra. Letabitur Iustus, cum viderit vindictam etc. Iustus autem non letatur de aliquo, nisi de quo Deus letatur. Sol. Letatur iustus, letatur et Deus de pena malorum, inquantum effectus est iustitie, non inquantum est a se. Unde signanter dicit Ps. 57. Letabitur iustus cum viderit vindictam : non dicit : cum viderit penam. Vere Deus non fecit mortem.
marg.| {m} Creavit ] enim Deus [ut essent omnia
marg.| non ut perirent. Vel [Creavit
marg.| Deus [ut essent omnia id est hominem, propter quem omnia fecit et qui communicat cum omnibus. Hunc creavit, ut esset, id est verum esse participaret ; in presenti esse gratie et postea esse glorie : sed utrumque esse amisit homo per peccatum.
marg.| {n} Et sanabiles ] id est sanos sine morbo corporali, vel spirituali.
marg.| {o} Fecit ] vel [esse voluit
marg.| alia littera.
marg.| {p} Nationes orbis terrarum ] vel generationes orbis terrarum, id est primos parentes, ex quibus nascituri erant, quotquot futuri erant in orbe terrarum. Vel sic
marg.| {n} sanabiles fecit nationes orbis terrarum ] id est omnes homines, qui sunt in orbe terrarum, aptos fecit ad recuperandum sanitatem amissam : quales non fecit Angelos, qui peccaverunt. Vel [Sanabiles
marg.| non egrotantes, hoc est, omnes homines fecit ad participandum sanitatem vite eterne ; non ad participandum egritudinem culpe. Et quod Deus sanabiles fecerit nationes, probat.
marg.| {q} Non ] enim [est in illis id est in natura eorum.
marg.| {r} Medicamentum exterminii ] id est peccatum quod exterminat vitam gratie quod dicitur medicamentum per antiphrasim, quia minime medetur. Vel ideo dicitur peccatum medicamentum ; quia medicamento indiget, vel quia propositum in medicamentum primis parentibus, cum dictum est eis : Nequaquam morte moriemini, scit enim Deus, quia in quocumque die comederitis ex eo, aperientur oculi vestri et eritis sicut Dii, Gn. 3.a. Sed hoc medicamentum fuit eis medicamentum exterminii, quia propter illud exterminati sunt a Paradiso, vel a gratia quod maius est,
marg.| Vel sic.
marg.| {q} Non est in illis ] id est in natura illorum.
marg.| {r} Medicamentum exterminii ] id est gratia, que est medicamentum peccati exterminantis.
marg.| {s} Nec infernorum regnum in terra ] id est peccatum, per quod in nobis regnant inferi id est Demones, in natura hominis de terra facti, quasi dicat Philo: In natura hominis non est gratia, nec peccatum sed gratia a Deo est, peccatum a libero arbitrio. Unde Rabanus Deus est auctor bonorum, non malorum et ideo iustus Iudex : non enim necessitate peccamus, sed perversa voluntate, que ex liberi arbitrii qualitate procedit. Nihil enim homini nocuisset Diabolus, nisi homo acquievisset.
marg.| {t} Iustitia perpetua est et immortalis ] id est perpetuos et immortales facit participes sui et a morte perpetua liberat.
marg.| {u} Iniustitia autem mortis est acquisitio ] id est morte punitur eterna, Prv. 11.a. Iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius, Rm. 6.d. Stipendia peccati mors, gratia autem Dei, vita eterna. Dico quod iniustitia est acquisitio mortis id est per iniustitiam homines acquirunt mortem, qui facti erant immortales id est potentes non mori. Sed unde fuit iniustitia, numquid a Deo ? Non.
marg.| {x} Impii autem ] id est primi parentes Deo inobedientes.
marg.| {y} Manibus et verbis accersierunt {3. 141ra} illa m
marg.| iniustitiam, vel illam mortem, quia ibi fuit primum colloquium inter homines et Diabolum et post extensionem manuum ad pomum vetitum.
marg.| {a} Et estimantes illam ] iniustitiam.
marg.| {b} Amicam ] id est non puniendam, vel [amicam id est utilem, sicut Diabolus promittebat.
marg.| {c} Defluxerunt ] in mortem eternam, vel in necessitatem moriendi, vel primo in culpam, postea in penam temporalem, tandem in penam eternam. Primo, fluit homo in culpam, secundo, effluit in penam temporalem ; tertio, pereffluit in gehennam. Unde Apost. Hbr. 2.a. Oportet observare nos ea que audivimus, ne forte pereffluamus.
marg.| {d} Et sponsiones posuerunt ad illam ] mortem ne separentur ab ea id est inseparabiliter et se et totam posteritatem suam obligaverunt morti. Unde dicit Is. 28.d. Percussimus fedus cum morte et cum inferno fecimus pactum, huius autem contractus obses est caro et fomes testis. Unde Gal. 5.c. Caro concupiscit adversus spiritum, volens complere sponsionem Adam. Vel
marg.| {d} Sponsionem posuerunt ] primi parentes.
marg.| {e} Ad illam ] id est ad iniustitiam, scilicet fomitem, vel primos motus qui movent ad iniustitiam.
marg.| {f} Quoniam morte digni sunt ] qui de mortalibus nascuntur. Vel [digni sunt morte
marg.| eterna.
marg.| {g} Qui sunt ex parte illius ] iniustitie id est qui faciunt et fovent iniustitiam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 30/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_1)

Notes :