Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,1 

Propter hec et1 his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt.
1 hec et] hoc per Weber
Numérotation du verset Sap. 16,2 

Pro quibus tormentis bene disposuisti populum tuum quibus dedisti concupiscentiam delectamenti sui novum saporem escam parans eis ortygometram
Numérotation du verset Sap. 16,3 

ut illi quidem concupiscentes escam propter ea que illis ostensa et missa sunt etiam a necessaria concupiscentia averterentur. Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam.
Numérotation du verset Sap. 16,4 

Oportebat enim illis sine excusatione quidem2 supervenire interitum exercentibus tyrannidem his autem tantum ostendere quemadmodum inimici illorum exterminabantur.
2 sine excusatione - quidem] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,5 

Etenim cum illis supervenit3 seva bestiarum ira morsibus perversorum colubrorum4 exterminabantur.
3 illis supervenit] inv. Weber |
4 perversorum colubrorum ] perversarum colubrarum Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,6 

Sed5 non in perpetuum ira tua permansit6
5 Sed] om. Weber |
6 ira tua - permansit] inv. Weber |
sed ad correctionem7 in brevi turbati sunt signum habentes salutis ad commemorationem mandati legis tue.
7 correctionem] correptionem Weber
Numérotation du verset Sap. 16,7 

Qui enim conversus est non per hoc quod videbat sanabatur sed per te omnium salvatorem.
Numérotation du verset Sap. 16,8 

In8 hoc autem ostendisti inimicis nostris
8 In] Et praem. Weber
quia tu es qui liberas ab omni malo.
Numérotation du verset Sap. 16,9 

Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus et non est inventa sanitas anime illorum quia digni erant ab huiusmodi exterminari
Numérotation du verset Sap. 16,10 

filios autem tuos nec draconum venenatorum vicerunt dentes. Misericordia enim tua adveniens sanabat illos.
Numérotation du verset Sap. 16,11 

In memoria enim sermonum tuorum examinabantur et velociter9 salvabantur ne in altam incidentes oblivionem non possent tuo uti adiutorio.
9 velociter] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 16,12 

Etenim neque herba neque malagma sanavit eos10 sed tuus Domine sermo qui sanat omnia.
10 eos] illos Weber
Numérotation du verset Sap. 16,13 

Tu es Domine qui11 vite et mortis habes potestatem et deducis ad portas mortis et reducis.
11 es Domine qui] enim Weber
Numérotation du verset Sap. 16,14 

Homo autem occidit12 per malitiam quidem13 animam suam et cum exierit14 spiritus non revertetur nec revocabit animam que recepta est
12 occidit] + quidem Weber |
13 quidem] om. Weber |
14 exierit] exibit Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,15 

sed tuam manum effugere impossibile est.
Numérotation du verset Sap. 16,16 

Negantes enim nosse te impii per fortitudinem brachii tui flagellati sunt novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi et per ignem consummati.
Numérotation du verset Sap. 16,17 

Quod enim mirabile erat in aqua que omnia extinguit plus ignis valebat. Vindex est enim orbis iustorum.
Numérotation du verset Sap. 16,18 

Quodam enim tempore mansuetabatur ignis ne comburerentur que ad impios missa erant animalia sed ut ipsi videntes scirent quoniam Dei iudicio patiuntur persecutionem.
Numérotation du verset Sap. 16,19 

Et quodam tempore in aqua super virtutem ignis exardebat15 undique ut iniquam16 terre nationem exterminaret.
15 exardebat] ardebat Weber |
16 undique ut iniquam] ut inique Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,20 

Pro quibus angelorum esca nutriri iussisti17 populum tuum et paratum panem de18 celo prestitisti illis sine labore omne delectamentum in se habentem et omnis saporis suavitatem.
17 nutriri iussisti] nutristi Weber |
18 de] e Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,21 

Substantiam enim tuam19 dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebas et deserviens20 uniuscuiusque voluntati ad quod quisque21 volebat convertebatur.
19 Substantiam... tuam et ] Substantia... tua Weber |
20 ostendebas et deserviens] ostendebat et serviens Weber |
21 quisque] quis Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,22 

Nix autem et glacies sustinebant vim ignis et non tabescebant ut scirent quoniam fructus inimicorum exterminabat ignis ardens in grandine et pluvia coruscans.
Numérotation du verset Sap. 16,23 

Hoc autem factum22 ut nutrirentur iusti etiam sue virtutis oblitus est.
22 factum] iterum Weber
Numérotation du verset Sap. 16,24 

Creatura enim tua23 tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos et levior24 fit ad benefaciendum pro his qui in te confidunt.
23 tua] om. Weber |
24 levior] lenior Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,25 

Propter hoc et tunc25 omnia transfigurata omnium nutrici gratie tue deserviebant ad voluntatem horum qui a te desiderati sunt
25 tunc] + in Weber
Numérotation du verset Sap. 16,26 

ut scirent filii26 quos dilexisti Domine quoniam non nativitatis fructus pascunt homines sed sermo tuus hos qui in te crediderint conservat.
26 filii] + tui Weber
Numérotation du verset Sap. 16,27 

Quod enim ab igni non poterat exterminari statim ab exiguo radio solis calefactum tabescebat
Numérotation du verset Sap. 16,28 

ut notum omnibus esset quoniam oportet prevenire solem ad benedictionem tuam et ad ortum27 lucis te28 adorare
27 ortum] orientem Weber |
28 te] tibi Weber |
Numérotation du verset Sap. 16,29 

Ingrati
enim fides
tamquam hibernalis glacies tabescet29
29 tabescet] tabescit Weber
et disperiet
tamquam aqua supervacua.

Capitulum 16

Numérotation du verset Sap. 16,1 
marg.| {3. 165va} Propter hec et his similia. Osten sis erroribus, quibus homines insipientes et infelices effecti, laudem Dei et benedictionem amiserunt, dicit Philo, propter hec et his similia Egyptios iuste punitos per multitudinem bestiarum, qui bestiis divinum cultum exhibere consueverunt et e contrario Iudeos alienorum dominio liberatos multipliciter a Domino honoratos. } Et hoc est.
marg.| {a} Propter hec peccata idololatrie que dicta sunt.
marg.| {b} Et his similia passi sunt Egyptii, scilicet.
marg.| {c} Digne id est secundum exigentiam culpe, tormenta.
marg.| {d} Et per multitudinem bestiarum id est ranarum, muscarum, locustarum et huiusmodi.
marg.| {e} Exterminati sunt id est graviter vexati. Et merito per bestias sunt puniti, quia bestias coluerunt et in eis confidebant.
marg.| {f} Pro quibus tormentis id est loco quorum tormentorum.
marg.| {g} Bene disposuisti populum tuum eum liberando.
marg.| {f} Vel Pro quibus tormentis id est propter que tormenta.
marg.| {g} Bene disposuisti populum tuum] Israeliticum, quia visis tormentis Egyptiorum corrigebatur a malo et proficiebat in bono. Unde Prv. 19.d. Flagellato pestilente stultus sapientior erit.
marg.| {h} Quibus id est quorum aliquibus.
marg.| {i} Dedisti concupiscentiam delectamenti sui id est concupitam delectationem, scilicet.
marg.| {k} Novum saporem id est manna quod sapiebat unicuique in ore suo quod volebat.
marg.| {l} Escam parans eis Ortigometram id est coturnices, sive Curleios. Nm. 9.c. Unde Ps. 104. Petierunt et venit coturnix et pane celi saturavit eos id est manna Ex. 16.c.
marg.| {m} Ut ille quidem id est Israelite.
marg.| {n} Concupiscentes escam carnium cum haberent manna quod sapiebat cuilibet quod volebat.
marg.| {o} Propter ea que illis ostensa et missa sunt id est manna et coturnices.
marg.| {p} Etiam a necessaria concupiscentia id est animis radicata concupiscentia carnium Egypti : [  averterentur quasi dicat : ita abundanter dedit Israelitis Dominus manna et coturnices, ut ipsi dimitterent omnem appetitum carnium Egypti, quas desiderabant, ut legitur Nm. 11.a.
marg.| {q} Hi autem Israelite, scilicet.
marg.| {r} In brevi inopes facti id est modicum penuriam escarum passi.
marg.| {s} Novam gustaverunt escam scilicet, manna et coturnices.
marg.| {t} Oportebat enim quasi dicat : . Ita punivisti Egyptios et bene disposuisti populum tuum, quia iustum erat, ut obstinati omnino exterminarentur et populus tuus ad correctionem similiter corriperetur. Et hoc est.   Oportebat enim id est oportunum erat.
marg.| Vel [ Oportebat secundum exigentiam iustitie.
marg.| {u} Illis id est Egyptiis.
marg.| {x} Sine excusatione quia culpa manifesta erat.
marg.| {y} Supervenire interitum id est penam interimentem. Illis dico.
marg.| {z} Exercentibus tyrannidem in filios Israel et in seipsos idola colendo.
marg.| {a} His autem id est filiis Israel, oportebat.
marg.| {b} Ostendere quemadmodum id est qua potestate, vel qua causa.
marg.| {c} Inimici illorum id est Egyptii.
marg.| {d} Exterminabantur ut mulctato pestilente, sapientior parvulus efficeretur Prv. 21.b.
marg.| {e} {3. 165vb} Etenim cum illis etc. quasi revera digne punivisti, Egyptios et corripuisti tuos. [  Etenim cum illis id est Egyptiis.
marg.| {f} Supervenit id est desuper a Domino venit.
marg.| {g} Seva bestiarum ira, morsibus perversorum colubrorum exterminabantur] Sed hoc legitur de Egyptiis quod ita puniti fuerint morsibus serpentum, neque in lege, neque in psalmis. Ad hoc dicunt quidam quod nomine colubrorum intelligit auctor Muscas et Ciniphes et locustas, quarum morsibus puniti sunt Egyptii, ut legitur Ex. 8.9.10. Alii dicunt quod multas plagas passi sunt Egyptii, que non sunt scripte alicubi, quarum una fuit, que dicta est. Melius autem exponitur hoc de filiis Israel, quia sequens littera magis convenit. Continua ergo sic : Ita ostendisti tuis, quemadmodum inimici illorum exterminabantur, eos filialiter corrigendo.
marg.| {e} Etenim cum illis id est filiis Israel.
marg.| {f} Supervenit seva ] etc. qui  d am illorum, qui murmurabant contra Dominum et Moysen, quamobrem misit in eos Dominus ignitos serpentes, quorum morsibus multi mortui sunt, ut legitur. Nm. 21.b.
marg.| {h} Sed non etc. contra eos, sicut contra Egyptios.
marg.| {i} Sed ad correptionem id est ad emendationem.
marg.| {k} In brevi id est ad modicum :
marg.| {l} Turbati sunt et aliqui interfecti. {3. 166ra} Δ
marg.| {a} Signum habentes salutis serpentem, scilicet eneum pro signo positum, quem percussit aspicientes sanabantur.
marg.| {b} Ad commemorationem mandati id est ut haberent memoriam mandatorum legis tue ad faciendum ea. Serpens autem eneus non sanabat eos, sed sacramentum mysterii id est mors Christi in serpente figurata. Omnia enim contingebant eis in figura. 1Cor. 10.c., Io. 3.b. dicitur. Ut exaltavit Moyses serpentem in deserto, ita exaltari oportet filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam eternam. Et recte serpens eneus positus est in signum salutis, non solum illius, sed totius mundi. Nam in serpente Christus mortuus, in ere Christus eternus significatur. Serpens suspensus, est Christus, quia mortuus est per humanitatem ; sed eneus, quia durat in eternum, per divinitatem.
marg.| {c} Qui enim conversus est quasi dicat : ita habebant signum salutis serpentem eneum, sed tamen non a serpente sanabantur, sed a Christo in serpente figurato. [  Qui enim conversus est de Iudeis ad Dominum, per penitentiam.
marg.| {d} Non per hoc quod videbat id est per serpentem eneum sanabatur.
marg.| {e} Sed per te omnium Salvatorem credentium in te.
marg.| {f} In hoc autem quod populum tuum taliter liberasti.
marg.| {g} Ostendisti inimicis tuis id est incredulis.
marg.| {h} Quia tu es, qui liberas ab omni malo corporali et spirituali.
marg.| {i} Illos enim vel   autem id est Egyptios.
marg.| {k} Locustarum et muscarum occiderunt morsus id est graviter vexaverunt Ex. 8.f. et 10.d.
marg.| {l} Et non est inventa sanitas anime illorum, quia digni erant ab huiusmodi minutissimis animalibus   exterminari] Filios autem  tuos] id est populum tuum Israeliticum.
marg.| {n} Nec draconum, nec] venenatorum vicerunt dentes, quasi dicat : idololatras Egyptios parva animalia exterminaverunt : Israelitas vero veri Dei cultores, serpentes igniti exterminare non potuerunt. Novit enim Deus pios de tentatione eripere ; iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare. 2Pt. 2.
marg.| {o} Misericordia enim tua adveniens sanabit illos id est Israelitas penitentes.
marg.| {p} Immemoria enim servorum] vel [sermonum tuorum exterminabantur quidam illorum impenitentes. Et est una dictio immemoria id est pro eo quod erant immemores servorum tuorum, vel sermonum tuorum.
marg.| {q} Et velociter sanabantur ali i penitentes et revertentes ad Dominum. Vel sic [  in memoria sint due dictiones. Ita misericordia tua adveniens sanabat illos.
marg.| {p} In memoria enim sermonum tuorum id est quia memores erant comminationum tuarum, vel promissionum, vel servorum tuorum. Abraham, Isaac et Iacob.
marg.| {q} Exterminabantur et velociter sanabantur id est cum affligebantur, cito sanabantur, propter memoriam servorum tuorum. In prima expositione est secunda regula Ticonii, ut ibi, Ps. 77. Cum occideret eos, querebat eum et revertebantur ad eum. Secunda expositio planior est. Et posset aliquis querere, quare Dominus ita verberabat eos et tam cito sanabat ? Et respondet auctor.
marg.| {r} Ne in altam id est in profundam.
marg.| {s} Cadentes oblivionem Dei id est in perfectam desperationem nimietate penarum oppressi.
marg.| {t} Non possent etc. id est libero arbitrio quod gratiam tuam iuvat. Iuxta Illud 1Cor. 3.b. Adiutores Dei sumus, quasi dicat : ideo velociter sanabat eos, ne desperando contemnerent. Impius enim cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Prv. 18.a. Et vere tu sanabas eos.
marg.| {u} Etenim ] etc. medicinalis, vel potio.
marg.| {x} Neque malagma id est emplasirum quod sauciatis doloribus superponitur.
marg.| {y} Sanavit id est filios Israel vulneratos.
marg.| {z} Sed tuus etc. id est illud quod precepisti serpentem eneum elevari in palo.
marg.| Vel [ Tuus sermo id est Filius, qui nobis locutus est Patrem, per quem omnia facta sunt, cuius {3. 166rb} potestas est ubique, qui omnia quecumque voluit fecit, ipse et corporea curat et animas a spiritualibus bestiis salvat et vere sermo tuus sanat omnia. Quia.
marg.| {a} Tu es, Domine, qui vite] triplicis, nature, scilicet gratie et glorie.
marg.| {b} Et mortis] triplicis, nature, scilicet culpe et gehenne, habes potestatem. Unde Dt. 32.f. Ego occidam et Ego vivere faciam. Et Prv. 18.d. Mors et vita in manibus lingue id est potestate Filii, qui est lingua Patris, sicut ipse dicit per Ps. 44. Lingua mea calamus scribe.
marg.| Δ
prol.| {a} Et deducis
Numérotation du verset Sap. 16,moraliter 
marg.| {a} Propter hec et his similia passi sunt digne tormenta et per multitudinem bestiarum exterminati sunt Per Egyptios, de quorum pena et culpa hic agitur, significatur universitas malorum, qui sunt in tenebris culpe et ignorantie et merorem eternum exspectant. Per multitudinem bestiarum, multitudo Demonum designatur, qui malos in presenti torquere incipiunt, sed in morte penitus exterminant. Unde Bar. 3.b. Ubi sunt Principes gentium et qui dominantur super bestias, que sunt super terram, qui in avibus celi ludunt, qui argentum thesaurizant et aurum, in quo confidunt homines ? Exterminati sunt et ad inferos descenderunt. Et bene per multitudinem bestiarum dicuntur exterminari, quia quot peccata quilibet habet, tot habet Demones assistentes, qui exspectant eum quasi suum. Unde Lc. 12.c. dicitur diviti : Stulte : hac nocte repetent animam tuam. Non dicit repetet, sed repetent pluraliter, quia tot Demonibus debitor est : quot vitiis subiectus est. Demon avaritie accomodavit ei divitias, quas in morte repetet cum usuris. Unde Iob. 20.b. Divitias, quas devoravit, evomet et de ventre eius extrahet illas Deus. Demon luxurie accommodavit ei delicias, pro quibus oportet eum solvere equales penas. Unde Apc. 18.b. Quantum glorificavit se : et in deliciis fuit, tantum date ei tormentum et luctum. Demon superbie accommodavit honores, pro quibus solvet usuras confusionis eterne : et contumelie sempiterne. Unde Apc. 18.b. Quia dicit in corde suo, sedeo ut Regina et vidua non sum et luctum non videbo, ideo in una die venient plage eius et mors et luctus et fames ; et igne comburetur.
marg.| {f} Pro quibus etc. id est disponens in gloria, quia hic tormenta sustinuit patienter. Unde Lc. 22.c. Vos estis, qui permansistis mecum in tentationibus meis et ego dispono vobis, sicut disposuit mihi Pater meus Regnum Mt. 5.a. Beati, qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, quoniam ipsorum est regnum celorum.
marg.| {h} Quibus dedisti ] etc. id est eterne iucunditatis dulcedinem diutius concupitam. Is. 35.d. Ambulabunt, qui liberati fuerint et redempti a Domino, convertentur et venient in Sion cum laude et letitia sempiterna super capita eorum.
marg.| {k} Novum saporem escam parans eis etc. id est novi saporis carnes vespere, sed panes mane, ut dicitur Ex. 16.c. Vesper est vita presens, in qua Dominus carnem suam nobis tradidit ad manducandum. Unde Io. 6.c. Et panis, quem ego dabo vobis : caro mea est pro mundi vita. Mane, est dies resurrectionis : in quo Deus ipse panis Angelorum dabitur omnibus Electis ad manducandum. De quo dicitur Lc. 14.d. Beatus qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| {q} Hi autem in brevi inopes facti novam gustaverunt escam id est propter temporalem paupertatem et tribulationem : eternas delicias et divitias sunt adepti.Unde supra 3.a. In paucis vexati, in multis bene disponentur. Mt. 19.d. Vos ; qui secuti estis me in regeneratione, cum sederit filius hominis in sede maiestatis sue, sedebitis et vos super sedes duodecim iudicantes duodecim tribus Israel.
marg.| {e} Etenim cum illis id est cum Israelitis.
marg.| {f} Supervenit seva bestiarum ira] mor  s ibus perversorum colubrorum exterminabantur, sed non in perpetuum ira tua permansit, sed ad correctionem in brevi turbati sunt.
marg.| *
prol.| {a} Signum
marg.| *
marg.| {a} Signum habentes salutis] id est ita est, pena et flagella bonorum et brevia sunt et ad correctionem sunt et signa, sive argumenta salutis eterne sunt. Quod brevia sint et causa salutis eterne, legitur, 2Cor. 4.d. Id quod in presenti est momentaneum et leve tribulationis nostre, supra modum in sublimitate eternum glorie pondus operatur in nobis. Quod autem ad correctionem eorum sunt, legitur Hbr. 12.b. Fili mi, noli negligere disciplinam Domini, neque fatigeris, cum ab eo corriperis ; quem enim diligit Dominus, castigat. Sunt etiam flagella bonorum signa eterne damnationis malorum, qui ad exemplum eorum non corriguntur a malitia sua. Nam si in viridi hec faciunt, in arido quid fiet ? Lc. 23.e. Unde Is. 20.a. Sicut ambulavit servus meus Isaias nudus et discalceatus, trium annorum signum et portentum erit super Egyptum et Ethiopiam. Et Dominus, dicit Iob. 16.c. Confregit me et posuit quasi signum ad sagittam.
marg.| {i} Illos enim locustarum et muscarum occiderunt morsus] Per muscas et locustas duo genera tentationum significantur, que multos occidunt. Musce sunt immunde et importune cogitationes, que graviter pungunt et molestant ipsa sua presentia. Unde Eccl. 10.a. Musce morientes perdunt suavitatem unguenti. Sed quando transeunt in affectum, tunc vulnerant. Ex. 8.f. Venit musca gravissima in domos Pharaonis et servorum eius et in omnem terram Egypti, corruptaque est terra huiuscemodi muscis id est anima. Quando vero transeunt in consensum, tunc occidunt, sicut dicitur hic.
marg.| {m} Filios autem tuos, nec draconum, nec venenatorum vicerunt dentes] Pulchra antithesis. Illi occisi, isti invicti sunt. Illi a muscis et locustis interfecti sunt, isti etiam nec a draconibus sunt victi. Illi solis morsibus occubuerunt, isti nec venenis, nec dentibus vinci potuerunt. Unde Mc. 16.d. Et si mortiferum quid biberint, non nocebit.
marg.| {o} Misericordia enim tua adveniens sanabat illos] Unde Lam. 3.c. Misericordie Domini est quod non sumus consumpti Ps. 93. Si dicebam, motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabit me. Nec solum iuvat misericordia Dei, ne cadamus in tribulatione, sed ut proficiamus. Fidelis est enim Deus, qui non patietur vos tentari supra, id quod potestis, sed dat cum tentatione proventum. 1Cor. 10.c. Tripliciter autem sanat Dominus per misericordiam suam. Primo, dans veniam peccatorum in contritione. Unde Ez. 18.e. Si impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis, que operatus est et custodierit precepta mea, omnium iniquitatum eius, quas operatus est, non recordabor. Secundo, cum dat consolationem in tribulatione. Unde 2Cor. 1.a. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra. Tertio, cum liberat ab omni miseria in glorificatione. Ps. 90. Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum et glorificabo eum.
marg.| {u} Etenim neque herba, neque malagma sanavit eos, sed tuus, Domine, sermo, qui sanat omnia] Hoc est contra multos, qui cum infirmantur, prius ad medicum, quam ad Christum currunt, preponentes consilium medici corporalis verbo Dei quod est medicina spiritualis. Ps. 106. Misit verbum suum et sanavit illos et eripuit eos de interitionibus eorum Cetera non mutantur ad finem
marg.| Magna
marg.| {3. 166va} Δ
marg.| {a} Et deducis ad portas mortis] temporalis.
marg.| {b} Et reducis] a m orte ad vitam suscitando. Vel porte mortis sunt timor male humilians, aut amor male inflammans. Ad has portas deducit Dominus, permissive, sed reducit potestative. Vel portas mortis dicit Limbum, ad quem omnes sanctos deducebat iustitia Dei, sed in celum reduxit omnes misericordia Dei in ascensione.
marg.| {c} Homo autem occidit ] etc. quasi tu habes potestatem vite et mortis, tamen numquam mortem anime infers.
marg.| {c} Homo autem occidit quidem per malitiam animam suam] per consensum inique suggestionis, vel per effectum prave actionis.
marg.| {d} Malitia enim] ut dicit Raban. utrumque complectitur et nequitiam proprie voluntatis et effectum prave actionis.
marg.| {e} Et cum exierit spiritus] humanus a corpore.
marg.| {f} Non revertetur] ad illud. Unde Ps. 102. Spiritus pertransibit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum. Et Iob. 10.d. Vadam et non revertar. Contra Ps. 145. exibit spiritus eius et revertetur in terram suam. Solutio. Revertetur in die iudicii et non revertetur in vita presenti.
marg.| Vel sic.
marg.| {e} Cum exierit spiritus] ad peccandum per se.
marg.| {f} Non revertetur] ad locum pristinum. Est enim homo spiritus vadens et non rediens. Unde Iob. 7.b. Qui descendit ad inferos non ascendet. Prv. 12.d. Omnes, qui ingrediuntur ad eam, non revertentur.
marg.| {g} Nec revolabit anima] id est retro volabit per se ad corpus suum, vel ad gratiam, vel ad vitam presentem.
marg.| {h} Que recepta est] a D eo, vel a diabolo.
marg.| {i} Sed tuam manum] id est tuam potestatem.
marg.| {k} Effugere impossibile est] quia ubique est manus Domini. Unde Is. 43.b. Ego Deus ab initio, ego ipse et non est, qui de manu mea possit eruere.
marg.| Quo fugit Encelades ? sub Iove semper erit. An nescis longas Regibus esse manus ?
marg.| {l} Negantes enim nosse te impii] Egyptii increduli.
marg.| {m} Per fortitudinem brachii tui] id est potentie tue, vel filii tui.
marg.| {n} Flagellati sunt] in Egypto novis aquis de celo cadentibus, que dicuntur nove, quia ad litteram in Egypto non consuevit pluere, sed Nilus egrediens totam terram operit et fecundat. Unde exponit postea qualiter.
marg.| {o} Novis aquis et grandinibus et pluviis persecutionem passi sunt et per ignem consumpti] id est grandine et pluvia, que simul cum igne mixta, pariter ferebantur, ut legitur. Ex. 9.e. que cuncta, que in agris reperta sunt, destruxerunt.
marg.| {p} Quod enim mirabile erat ] etc. id est non amissa virtute sua ardentior erat in aqua, quam per se. Et loquitur de igne, qui mixtus erat grandini. Nec est hoc mirum, quia omnis creatura Creatori deservit. Unde supra 5.d. Pugnabit cum illo orbis terrarum contra insensatos. Et hoc est quod, dicit hic.
marg.| {q} Vindex enim est orbis] id est omnis creatura.
marg.| {r} Iustorum] hominum, quos impii iniuste affligebant.
marg.| {s} Quodam enim tempore mansuetabatur ignis] id est quasi mansuetus parcebat.
marg.| {u} Ne comburerentur, que ad impios missa erant animalia] id est in hoc mansuetabatur ignis, qui cum grandine ferebatur quod non combussit omnia animalia Egyptiorum, que dicuntur missa ad impios id est data impiis, vel concessa a Deo. Nec fiebat hoc fortuitu.
marg.| {z} Sed ut ipsi] id est impii.
marg.| {a} Videntes] insolito more et cum misericordia se puniri.
marg.| {b} Scirent quoniam ] etc. cui obedit omnis creatura, hanc [patiuntur persecutionem
marg.| Vel de ignitis serpentibus, quibus {3. 166vb} puniti sunt filii Israel, exponi potest, ut innuit Glossa hoc modo.
marg.| {s} Quodam tempore] quando, scilicet filii Israel erant in deserto quod est inter Hor et mare rubrum, ut legitur. Nm. 21.a.
marg.| {t} Mansuetabatur ignis] id est igniti serpentes, ne filii Israel respicientes in serpentem eneum.
marg.| {u} Comburerentur] a t alibus id est a serpentibus ignitis.
marg.| {x} Que animalia missa erant] a D eo.
marg.| {y} Ad impios] id est ad illos, qui murmuraverunt contra Moysen et contra Dominum, puniendos. Nec erat hoc a casu vel natura serpentum.
marg.| {z} Sed ut ipsi] Iudei.
marg.| {a} Videntes] hanc misericordiam Dei circa se, vel videntes serpentem eneum.
marg.| {b} Scirent quoniam Dei iudicio] qui tamen misericorditer punit hic.
marg.| {c} Patiuntur persecutionem] id est tribulationem. Et dicit [Dei iudicio id est exigentia meritorum propriorum.
marg.| {d} Et quodam tempore] alio, dum adhuc filii Israel essent in Egypto.
marg.| {e} In aqua supra virtutem ignis exardebat undique] omnia circa se comburens, que inveniebat in agris. Ex. 9.e. Non impediente grandine, cum qua pariter ferebatur.
marg.| {f} Ut inique terre] illius id est Egypti [nationem exterminaret
marg.| Et hoc fiebat per illos.
marg.| {g} Pro quibus] id est per quos, vel merito quorum.
marg.| {h} Angelorum esca nutrivisti populum tuum] id est manna ministerio Angelorum, dato, vel significante eum. qui est panis Angelorum.
marg.| {i} Et paratum de celo panem prestitisti illis] id est filiis Israel.
marg.| {k} Sine labore] ad preces Moysi.
marg.| {l} Omne delectamentum in se habentem] quia sapiebat cuilibet quod volebat, ut dicit hic : inde dicit Gregorius 6. moral. Sed si hoc, quomodo ergo postea querebant ollas carnium ? Sol. Ut visu et nidore delectarentur in eis. Unde Hieronymus Aves coram divitibus lentis decoquuntur vaporibus ut visu et nidore reficiantur.
marg.| {m} Et omnis saporis suavitatem] id est virtutem sapiendi suaviter cuilibet quod volebat.
marg.| {n} Substantiam enim tuam et dulcedinem tuam] id est tuam substantialem dulcedinem. Vel [Substantiam tuam et dulcedinem tuam id est panem tuum substantialiter dulcem, significantem tuam substantialem misericordiam, sive dulcedinem.
marg.| {o} Quam in filios] tuos [habes, ostendebas
marg.| in pane illo dulci.
marg.| {p} Et deserviens] ille panis, scilicet.
marg.| {q} Uniuscuiusque voluntati, ad quod quisque volebat, convertebatur] in ore illius Deo faciente.
marg.| {x} Nix autem et glacies] id est manna simile nivi et glaciei :
marg.| {s} Sustinebant vim ignis et non tabescebant] id est non liquefiebat manna ad ignem.
marg.| {u} Ut scirent] ipsi filii Israel id est ad memoriam revocarent.
marg.| {n} Quoniam fructus inimicorum] id est segetes Egyptiorum.
marg.| {y} Exterminabat ignis ardens in grandine et in pluvia coruscans] qui manna non poterat liquefacere, sed potius indurabat, licet simile esset glaciei et nivi, que naturaliter igne solvuntur.
marg.| Vel sic.
marg.| {r} Nix autem et glacies] id est pluvia congelata in grandinem veniens cum igne. Ex. 9.e.
marg.| {s} Sustinebant vim ignis] quia non dissolvebantur ab igne.
marg.| {t} Et non tabescebant] id est non resolvebantur, licet essent mixta igni.
marg.| {u} Ut scirent quoniam fructus inimicorum] Dei   exterminabat ignis ardens in grandine ] etc. non impediente pluvia.
marg.| {3. 167ra} {a} Hoc autem iterum, ut nutrirentur iusti] quasi dicat : ignis in grandine ardebat et in pluvia coruscabat, hoc factum est, ut nutrirentur iusti in fide et timore Dei. Iustus enim cum viderit vindictam, lavabit manus suas in sanguine peccatoris.   Iterum] aut  e m, non dicit iterationem facti, sed dicti, quia auctor hoc idem dixerat supra.
marg.| {b} Ignis etiam sue virtutis oblitus est] ut similiter nutrirentur iusti id est respirarent, ut in serpentibus ignitis ; Nm. 21.c. Et in grandine Ex. 9.f. Et in camino trium puerorum. Dn. 3.e. Nec mirum hoc.
marg.| {c} Creatura enim tua] id est ignis, vel quelibet alia.
marg.| {d} Tibi factori deserviens excandescit in tormentum adversus iniustos] Sicut patet in illis, qui miserunt tres pueros in fornacem, qui ab igne consumpti sunt, pueris manentibus illesis, Dn. 3.e.
marg.| {e} Et levior] vel [lenior fit ad benefaciendum pro his, qui in te confidunt
marg.| ut patet in tribus pueris, quorum vincula consumpsit ignis, ipsis autem pueris nihil molestie intulit et in filiis Israel, qui cum essent cum Egyptiis in Egypto, ipsis tabescentibus in tormentis, nihil mali sustinebant.
marg.| {f} Propter hoc] scilicet quia creatura deservit suo Creatori.
marg.| {g} Et tunc] quando Egyptii torquebantur.
marg.| {h} Omnia transfigurata] id est in sua virtute mutata, ut aqua ignem non extinguens et ignis in aqua ardens et lucens et manna pro voluntate cuilibet sapiens et mare rubrum quasi solidum hinc et inde non fluens et serpentes igniti ad aspectum enei non mordentes.
marg.| {i} Omnium nutrici gratie tue deserviebant] id est tibi, qui gratis tuos nutris.
marg.| {k} Ad voluntatem horum, qui a te desiderati sunt] id est qui te desideraverunt post a te desiderati.
marg.| {l} Ut scirent filii tui, quos dilexisti, Domine, quoniam non nativitatis fructus] qui de terra nascuntur.
marg.| {m} Pascunt homines] qui sunt re et nomine homines.
marg.| {n} Sed sermo tuus hos, qui in te crediderunt, conservat] id est in corpore et anima servat. Unde Dt. 8.a. Dedit tibi Dominus cibum manna quod ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini. Et revera hec fiebant propter filios tuos.
marg.| {o} Quod enim ab igne non poterat exterminari] id est manna quod ad ignem non liquefiebat.
marg.| {p} Statim ab exiguo radio Solis calefactum tabescebat] id est liquefiebat. Unde ante Solis ortum colligebatur, Ex. 16.e.
marg.| {q} Ut notum omnibus esset, quoniam oportet prevenire Solem ad benedictionem tuam] id est oportebat ante Solem colligere manna quod datum est tibi benedictio a Deo.
marg.| {s} Et ad ortum Solis te adorare] qui dedisti manna et Sol liquefacit quod invenit foris.
marg.| Vel sic.
marg.| {p} Ab exiguo radio Solis calefactum tabescebat] manna. Quod ideo fiebat : [Ut notum omnibus esset, quoniam oportet prevenire Solem id est diem iudicii bene operando.
marg.| {r} Ad benedictionem tuam] id est ut habeas illam benedictionem : Venite, Benedicti Patris mei etc. Mt. 25.c.
marg.| {s} Et] oportet [adorare ad ortum Solis id est credere Christi nativitatem, in cuius ortu omnia patefacta sunt, que dicta fuerant per Prophetas quod significat mannatis liquefactio ad Solem.
marg.| {t} Ingrati enim] id est Iudaici populi.
marg.| {u} Spes] id est fides, qua exspectant Regem suum Antichristum.
marg.| {x} Tamquam hibernalis glacies tabescet] quia vernalis glacies citius, quam hibernalis. Sed hoc dixit auctor ad innuendum quod licet ad tempus spes impii solidetur, tamen postea solvetur in nihilum.
marg.| {y} Et disperiet tamquam] id est disperibit sine fructu iustitie.
marg.| {z} Aqua supervacua] id est ad nullum usum apta, que in terram {3. 167rb} expanditur, sic traditiones Iudeorum peribunt, que nulli usui sunt apte.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_16)

Notes :