Capitulum 10
Numérotation du verset
Mt. 10,1
Et convocatis
duodecim discipulis suis,
dedit illis potestatem spirituum immundorum ut eiicerent eos
et curarent omnem languorem
et omnem infirmitatem.
Numérotation du verset
Mt. 10,2
Duodecim autem nomina Apostolorum1
sunt hec2. Primus Simon qui dicitur Petrus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939va ; facsim., p. 38a} et Andreas frater eius,
1 nomina apostolorum
Rusch
]
inv. Li446@ Li446 Weber
, nomina discipulorum
Cas574
2 sunt hec ΩJ
Li446@ Li446 Weber
] inv.
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 10,3
Philippus
et Bartholomeus,3
Iacobus Zebedei
et Ioannes frater eius4, Thomas et Mattheus
publicanus,
et Iacobus Alphei
et Thadeus,
3 Petrus... Bartholomeus ΩJ
Rusch Weber
] Petrus et Andreas frater eius Iacobus Zebedeus et Ioannes frater eius Phylippus et Bartholomeus
Cor3
(Gregorius, Ieronymus anti. sic habent ordinatum sed grecus sic habet sicut hic est)
4 Philippus et Bartholomeus – Iacobus Zebedei ...frater eius]
inv. Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,4
Simon Cananeus
et Iudas Scariothis5 qui et tradidit eum.
5 Scariothis] Scariotes ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 10,5
Hos duodecim misit Iesus,
precipiens eis et dicens: In viam gentium ne abieritis
et in civitates Samaritanorum ne intraveritis,
Numérotation du verset
Mt. 10,6
sed potius ite ad oves que perierunt domus Israel.
Numérotation du verset
Mt. 10,7
Euntes autem predicate dicentes: Quia appropinquabit6 regnum celorum.
6 appropinquabit
Li446@ Li446
ΩJ
Rusch
] appropinquavit
#Cor3
(vel)
Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,8
Infirmos curate,
mortuos suscitate,
leprosos
mundate, demones7 eicite, gratis accepistis gratis date.
7 demones
Li446 Rusch Weber
] demonia
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,9
Nolite possidere aurum, neque argentum8,
neque pecuniam
in zonis vestris,
8 argentum
Rusch Weber
] argentem
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,10
non peram in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 939vb ; facsim., p. 38b} via,
neque duas tunicas,
neque calciamenta,
neque virgam9.
Dignus est enim10
operarius cibo suo.
9 virgam] + in manu
Cor3
(grec. Rabanus# anti. non habent)
10 est enim]
inv. Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,11
In quamcumque autem11
civitatem aut castellum intraveritis, interrogate quis
in ea dignus sit
et ibi manete
donec exeatis.
11 autem
Rusch
]
om.
Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,12
Intrantes autem in domum salutate eam dicentes: Pax huic domui.
Numérotation du verset
Mt. 10,13
Et siquidem fuerit domus illa digna,
veniet pax vestra
super eam. Si autem non fuerit digna, pax vestra ad vos revertetur.
Numérotation du verset
Mt. 10,14
Et quicumque non receperit vos neque audierit
sermones vestros12, exeuntes foras de domo vel civitate, excutite pulverem
de pedibus vestris.
12 vestros
Rusch Weber
] nostros
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,15
Amen dico vobis: Tolerabilius erit
terre Sodomorum et Gomorrheorum
in die {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940ra ; facsim., p. 39a} iudicii quam illi civitati.
Numérotation du verset
Mt. 10,16
Ecce ego
mitto vos sicut oves
in medio luporum.
Estote ergo prudentes sicut serpentes
et simplices sicut columbe.
Numérotation du verset
Mt. 10,17
Cavete autem
ab hominibus.
Tradent13 enim vos
in conciliis
et in synagogis suis flagellabunt vos.
13 tradent
Rusch Weber
] tredent
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,18
Et ad reges et ad presides14,
ducemini propter me in testimonium illis
et gentibus.
14 ad reges ...presides]
inv. Li446@ Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,19
Cum autem tradent vos
nolite cogitare quomodo
aut quid loquamini.
Dabitur enim vobis in illa hora
quid loquamini15.
15 loquamini]
scrips.,
loquimani
cacogr. Rusch
Numérotation du verset
Mt. 10,20
Non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri
qui loquitur in vobis.
Numérotation du verset
Mt. 10,21
Tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium.
Et insurgent filii in parentes et morte eos afficient
Numérotation du verset
Mt. 10,22
et eritis odio omnibus hominibus16
propter nomen meum.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940rb ; facsim., p. 39b} Qui autem perseveraverit usque in finem hic salvus erit.
16 hominibus
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,23
Cum autem
persequentur vos in civitate ista fugite in aliam.
Amen dico vobis, non consummabitis civitates Israel donec veniat Filius hominis.
Numérotation du verset
Mt. 10,24
Non est discipulus
super magistrum nec servus super dominum suum.
Numérotation du verset
Mt. 10,25
Sufficit discipulo
ut sit sicut magister eius
et servus sicut dominus eius.
Si patremfamilias
Beelzebub vocaverunt
quanto magis17 domesticos eius?
17 magis Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,26
Ne18 ergo timueritis eos.
Nihil enim19 opertum
quod non revelabitur20
et occultum
quod non scietur21.
18 ne
Rusch Weber
] nec pr. m. et
corr.
per exp.
Li446@
19 enim] + est
Weber
20 revelabitur
Cor3
(vel Ieronim. anti.)
Rusch Weber
] reveletur
Li446@ Li446
ΩJ
21 scietur Cor3 (vel) Som40@
Rusch Weber
] sciatur
Li446@ Li446
ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 10,27
Quod dico vobis in tenebris
dicite
in lumine
et quod in aure auditis
predicate22 super tecta.
22 predicate
Li446 Rusch Weber
] predica
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,28
Et nolite timere eos qui occidunt corpus
animam autem non possunt occidere,
sed potius eum timete23 qui potest et animam et corpus perdere in gehennam.
23 eum timete
Rusch
s
Weber
] inv.
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 10,29
Nonne duo passeres
asse veneunt24?
Et unus ex illis non cadet super terram
sine Patre vestro.
24 veneunt
Li446 Rusch Weber
] veniunt
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,30
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940va ; facsim., p. 40a} Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.
Numérotation du verset
Mt. 10,31
Nolite ergo timere.
Multis passeribus meliores estis vos.
Numérotation du verset
Mt. 10,32
Omnis ergo
qui confitebitur
me
coram hominibus
confitebor et ego eum coram Patre meo
qui est in celis.
Numérotation du verset
Mt. 10,33
Qui autem negaverit me
coram hominibus,
negabo et ego eum coram Patre meo qui in celis est25.
25 in celis - est
Rusch
] inv.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,34
Nolite arbitrari
quia venerim pacem mittere26 in terram.
Non veni pacem mittere
sed gladium.
26 pacem mittere
Rusch Li446@ Li446
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Mt. 10,35
Veni enim
separare
hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam.
Numérotation du verset
Mt. 10,36
Et inimici hominis
domestici eius.
Numérotation du verset
Mt. 10,37
Qui amat patrem
aut matrem plus quam me non est me dignus
et qui amat filium aut filiam super me
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,38
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 940vb ; facsim., p. 40b} Et qui non accipit crucem suam
et sequitur me
non est me dignus.
Numérotation du verset
Mt. 10,39
Qui invenit
animam suam perdet illam27
et qui perdiderit animam suam propter me28
inveniet eam.
27 illam
Rusch
Weber] eam Li446@ Li446
28 propter me Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 10,40
Qui recipit vos
me recipit,
et qui me recipit
recipit eum qui me misit.
Numérotation du verset
Mt. 10,41
Qui recipit prophetam in nomine prophete
mercedem prophete accipiet et qui recipit iustum
in nomine iusti
mercedem iusti accipiet.
Numérotation du verset
Mt. 10,42
Et quicumque
potum dederit uni ex minimis istis
calicem aque frigide tantum
in nomine discipuli,
amen dico vobis, non perdet mercedem suam.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_10)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 10), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 02/04/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_10)
Notes :