Biblia communis

Capitulum 3

Numérotation du verset Mt. 3,1 
venit Ioannes Baptista predicans
in deserto Iudee,
Numérotation du verset Mt. 3,2 
et dicens: Penitentiam
agite.
Appropinquabit1 enim regnum celorum.
1 appropinquabit Θ Sarum Wordsworth (K To22 V) ΩJ Li446@ Rusch Clementina ] appropinquavit Weber (cett.)
Numérotation du verset Mt. 3,3 
Hic est enim de quo dictum est2 per Isaiam prophetam
dicentem: Vox clamantis
in deserto.
Parate
viam Domini.
Rectas facite
semitas eius.
2 de quo dictum est Wordsworth (D T V) Rusch Ed1538 Sixtina ] quo dictum To22, qui dictus est Cor3 (antiq #) ΩJ Li446@ Weber , + Glossa: hic est enim dictus Cor3
Numérotation du verset Mt. 3,4 
Ipse autem Ioannes
habebat vestimentum de pilis camelorum,
pelliceam
circa lumbos suos.
Esca autem eius
erat locuste
et mel silvestre.
Numérotation du verset Mt. 3,5 
Tunc exibat ad eum
Hierosolyma et omnis Iudea et omnis regio circa Iordanem.
Numérotation du verset Mt. 3,6 
Et baptizabantur
ab eo in Iordane3,
confitentes peccata sua.
3 ab eo - in Iordane Wordsworth (nonnuli codd.) Rusch ] inv. ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,7 
Videns autem multos Phariseorum et Sadduceorum,
venientes
ad baptismum suum,4 dixit eis: Progenies viperarum,
quis demonstrabit vobis5 fugere
a ventura ira?
4 suum ΩV (corrector) Catena Rusch Weber] om. ΩV* ΩS
5 demonstrabit vobis Cor3 (vel) ΩS ΩV Rusch ] demonstravit vobis ΩJ Catena (As115 Md214 Mt366) Clementina Weber, demonstravit nobis Catena (Li446), nobis (vobis Mt366@) demonstravit Catena@ (Li446 Md214 Mt366)
Numérotation du verset Mt. 3,8 
Facite ergo
fructum
dignum penitentie.
Numérotation du verset Mt. 3,9 
Et ne velitis dicere
intra {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 924va ; facsim., p. 12a} vos: Patrem habemus Abraham.
Dico enim vobis
quia6 potens est Deus
de lapidibus istis
suscitare filios Abrahe.
6 quia] quoniam ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,10 
Iam enim securis
ad radicem arborum7 posita est.
Omnis ergo arbor que non facit fructum bonum, excidetur,
et in ignem
mittetur.
7 arborum Cor3 (# a.) ΩJ] arboris Cor3 (vel) Li446@
Numérotation du verset Mt. 3,11 
Ego quidem baptizo
vos in aqua8
in9 penitentiam.
Qui autem post me venturus est,
fortior me est,
cuius non sum dignus calciamenta portare.
Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto,
8 aqua ΩJ] aquam Li446@
9 in ΩJ] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 3,12 
Cuius ventilabrum
in manu sua
et permundabit
aream suam.
Et congregabit triticum suum
in horreum10,
paleas autem
comburet igne11 inextinguibili.
10 horreum ΩJ²] + suum ΩJ* ( rubr. cancel. )
11 igne] igni ΩJ Li446@ Weber
Numérotation du verset Mt. 3,13 
Tunc venit Iesus
a Galilea
in Iordanem
ad Ioannem12,
ut baptizaretur ab eo.
12 ad Ioannem] om. As353* (al. compl.)
Numérotation du verset Mt. 3,14 
Ioannes autem prohibebat eum,
dicens: Ego
a te
debeo baptizari,
et tu venis ad me?
Numérotation du verset Mt. 3,15 
Respondens autem Iesus, dixit ei: Sine modo.
Sic enim
omnem iustitiam.
Tunc dimisit eum.
Numérotation du verset Mt. 3,16 
Baptizatus autem Iesus, confestim
ascendit
de aqua.
Et ecce aperti sunt ei celi.
Et vidit
Spiritum Dei descendentem sicut columbam,
et venientem super se.
Numérotation du verset Mt. 3,17 
Et ecce vox
de celo13
dicens: Hic est
Filius meus dilectus,
in quo mihi complacui.
13 celo Wordsworth (T) Rusch ] cel’ ΩJ Li446@ , celis Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_3)

Notes :