Biblia communis

Capitulum 2

Numérotation du verset Mt. 2,1 
Cum ergo natus esset1
Iesus
in diebus
Herodis regis,
ecce magi
ab oriente venerunt Hierosolymam2,
1 esset ΩMSF²JP ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] est ΩF*
2 ab or. - venerunt Hier. ΩJ ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ΩF*
Numérotation du verset Mt. 2,2 
dicentes: Ubi est qui natus est rex Iudeorum?
Vidimus enim3 stellam
eius
in oriente et venimus adorare eum.
3 enim ΩJ ΩL] om. Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,3 
Audiens autem Herodes rex,
turbatus est,
et omnis Hierosolyma cum illo.
Numérotation du verset Mt. 2,4 
Et congregans omnes principes sacerdotum,
et scribas populi,
sciscitabatur ab eis
ubi Christus nasceretur.
Numérotation du verset Mt. 2,5 
At illi dixerunt ei4: In Bethleem Iude. Sic enim scriptum est per prophetam:
4 ei To22* ΩFJ ΩL Li446 ] om. Cava Kells Wordsworth (E L R T) ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,6 
terra Iuda,
nequaquam minima es in principibus
Iuda. Ex te enim exiet dux, qui regat populum meum Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,7 
Tunc Herodes clam vocatis5 magis
diligenter didicit ab eis tempus stelle,
que apparuit eis.
5 vocatis ΩJ ΩL] vocatus Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,8 
Et mittens eos6 in Bethleem, dixit: Ite et interrogate diligenter de puero:
et cum inveneritis, renuntiate mihi
ut et ego veniens adorem eum.
6 eos ΩFP Li446 Li446@ Rusch ] illos ΩJ ΩL Weber
Numérotation du verset Mt. 2,9 
Qui, cum audissent regem, abierunt.
Et ecce stella7
quam viderant in oriente, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923ra ; facsim., p. 9a} antecedebat eos, usque dum
veniens staret supra8 ubi erat puer.
7 stella] magna ΩJ* ( rubr. cancel. )
8 supra ΩMJ ΩL Rusch Weber ] + domum ΩFJ* (rubr. cancel.) (non invenitur in apparat. Wordsworth )
Numérotation du verset Mt. 2,10 
Videntes autem stellam gavisi sunt
gaudio magno valde.
Numérotation du verset Mt. 2,11 
Et intrantes domum,
invenerunt puerum cum Maria matre eius9,
et, procidentes
adoraverunt eum.
Et apertis thesauris suis
obtulerunt ei munera: aurum,
thus
et myrrham.
9 eius ΩFJP² ( al. m. post. ) ΩL Rusch Weber ] om. ΩP*
Numérotation du verset Mt. 2,12 
Et responso accepto
in somnis
ne redirent
ad Herodem,
per aliam viam
reversi sunt in regionem suam.
Numérotation du verset Mt. 2,13 
ecce angelus Domini apparuit in somnis Ioseph,
dicens: Surge et accipe puerum et matrem
eius, et fuge in Egyptum,
et esto ibi usque10 dum dicam tibi. Futurum est enim
ut Herodes querat11 puerum ad perdendum eum.
10 usque Li446@ ² ( al. m. marg. ) ΩL etc.] regem Li446@ *
11 querat ΩJ ΩL] que Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,14 
Qui consurgens
accepit puerum et matrem eius nocte,
et secessit in Egyptum,
Numérotation du verset Mt. 2,15 
et erat ibi usque ad obitum Herodis
ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem: Ex Egypto vocavi filium meum.
Numérotation du verset Mt. 2,16 
Tunc Herodes videns quoniam12 illusus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923va ; facsim., p. 10a} esset a magis,
iratus est valde,
et mittens occidit omnes pueros,
qui erant in Bethleem, et in omnibus finibus eius,
a bimatu
et infra secundum tempus,
quod exquisierat a magis.
12 quoniam ΩL Li446 Li446@ Rusch Weber ] quod ΩJ
Numérotation du verset Mt. 2,17 
Tunc adimpletum13 est
quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem:
13 adimpletum ΩJ ΩL] impletum Li446 Li446@
Numérotation du verset Mt. 2,18 
Vox in Rama
audita est, ploratus et ululatus multus.
Rachel plorans filios suos,
et
noluit consolari,
quia non sunt.
Numérotation du verset Mt. 2,19 
Defuncto autem14 Herode,
ecce apparuit angelus Domini15 in somnis
Ioseph in Egypto16,
14 autem ΩL] om. ω1
15 apparuit - a. D. Li446 Li446@ Rusch Weber ] inv. ω1 ΩFJSP ΩL
16 in Egypto ΩFJ ΩL Li446@ Rusch Weber ] om. ΩP
Numérotation du verset Mt. 2,20 
dicens: Surge, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 923vb ; facsim., p. 10b} et accipe puerum,
et matrem eius,
et vade in terram Israel.
Defuncti sunt
enim qui querebant animam
pueri.
Numérotation du verset Mt. 2,21 
Qui consurgens,
accepit puerum et matrem eius et venit in terram Israel.
Numérotation du verset Mt. 2,22 
Audiens autem quod Archelaus
regnaret in Iudea
pro Herode patre suo, timuit illo ire.
Et admonitus in somnis,
secessit in partes Galilee.
Numérotation du verset Mt. 2,23 
Et veniens habitavit in civitate que vocatur Nazareth
ut adimpleretur quod dictum est17 per prophetas:
Quoniam Nazareus vocabitur.
17 est ΩJ ΩL Li446 ] om. Li446@



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_2)

Notes :