Capitulum 16
Numérotation du verset
Mt. 16,1
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948ra ; facsim., p. 55a} Et accesserunt ad eum Pharisei et Sadducei temptantes
et rogaverunt1 eum ut signum de celo ostenderet eis.
1 rogaverunt
Rusch Weber
] rogantes
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 16,2
At ille respondens ait eis2: Facto vespere
dicitis: Serenum erit, rubicundum est enim celum.
2 eis
Rusch
Weber] illis Li446@
Numérotation du verset
Mt. 16,3
Et mane:
Hodie tempestas, rutilat enim triste celum.
Numérotation du verset
Mt. 16,4
Faciem ergo celi diiudicare nostis,
signa autem temporum non potestis3?
Generatio mala et adultera
signum querit
et signum non dabitur ei nisi
signum Ione4.
Et relictis illis
abiit.
3 potestis] + scire
Cor1
P, scire
Weber
(
Z P Φ
)
Clementina
4 Ione
Cor3
(anti.)
Rusch Weber
] + prophete
Cor3
(Ieronymus et grecus habent et anti. non habent)
Li446@ Li446
ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 16,5
Et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere.
Numérotation du verset
Mt. 16,6
Qui dixit illis: Intuemini et cavete a fermento
Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset
Mt. 16,7
At illi cogitabant inter se dicentes: Quia panes non accepimus.
Numérotation du verset
Mt. 16,8
Sciens autem Iesus
dixit5: Quid cogitatis
inter vos modice fidei quia panes non habetis?
5 dixit
Rusch
Numérotation du verset
Mt. 16,9
Nondum intelligitis neque recordamini
quinque panum
in quinque millia hominum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948rb ; facsim., p. 55b} et quot cophinos sumpsistis?
Numérotation du verset
Mt. 16,10
Neque septem panum
in quatuor millia hominum6 et quot sportas sumpsistis?
6 hominum
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 16,11
Quare non intelligitis quia non de pane
dixi vobis: Cavete a fermento Phariseorum et Sadduceorum?
Numérotation du verset
Mt. 16,12
Tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Phariseorum et Sadduceorum.
Numérotation du verset
Mt. 16,13
Venit autem Iesus in partes Cesaree Philippi
et interrogabat discipulos suos
dicens: Quem dicunt homines esse Filium hominis?
Numérotation du verset
Mt. 16,14
At illi dixerunt: Alii Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero Ieremiam aut unum ex prophetis.
Numérotation du verset
Mt. 16,15
Dicit illis Iesus: Vos autem quem me esse dicitis?
Numérotation du verset
Mt. 16,16
Respondens Simon Petrus dixit:
Tu es Christus Filius Dei vivi.
Numérotation du verset
Mt. 16,17
Respondens autem Iesus dixit ei:
Beatus es Simon
Bar Iona
quia caro et sanguis
non revelavit tibi
sed Pater meus qui in celis est.
Numérotation du verset
Mt. 16,18
Et ego dico tibi,
quia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948va ; facsim., p. 56a} tu es Petrus
et super hanc petram
edificabo Ecclesiam meam et porte inferi
non prevalebunt adversus eam.
Numérotation du verset
Mt. 16,19
Et tibi dabo claves
regni celorum.
Et quodcumque ligaveris
super terram erit ligatum et in celis,
et quodcumque solveris super terram erit solutum et in celis.
Numérotation du verset
Mt. 16,20
Tunc precepit discipulis suis ut nemini dicerent
quia ipse esset7 Iesus Christus8.
7 esset
Rusch
Weber] est Li446@ Li446 ΩJ
Numérotation du verset
Mt. 16,21
Exinde
cepit Iesus ostendere discipulis suis
quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere.
Numérotation du verset
Mt. 16,22
Et assumens eum Petrus
cepit increpare illum
dicens:
Absit a9 te, Domine.
Non erit tibi {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 948vb ; facsim., p. 56b} hoc.
9 a Li446
Rusch
Weber] ad Li446@
Numérotation du verset
Mt. 16,23
Qui conversus
dixit Petro: Vade post me,
Satana10,
scandalum11 es mihi12
quia non sapis
ea13 que Dei sunt sed ea que sunt14 hominum.
10 Satana
Rusch Weber
] Satanas
Li446@ Li446
11 scandalum
Li446 Rusch Weber
] scandum
Li446@
12 es mihi
Rusch
Weber] inv. Li446@ Li446
13 ea Li446
Rusch
Weber]
om.
Li446@
14 sunt
Rusch
]
om.
Li446@ Li446 Weber
Numérotation du verset
Mt. 16,24
Tunc Iesus dixit discipulis suis: Si quis vult
post me venire abneget semetipsum
et tollat crucem suam
et sequatur me.
Numérotation du verset
Mt. 16,25
Qui enim voluerit animam suam salvam facere
perdet eam.
Qui autem perdiderit animam suam15
propter me
inveniet eam.
15 suam
Rusch
Weber]
om.
Li446@
Numérotation du verset
Mt. 16,26
Quid enim prodest homini,
si mundum universum16 lucretur, anime vero sue detrimentum patiatur?
Aut quam
dabit homo
commutationem pro anima sua?
16 mundum universum
Rusch Weber
] inv.
Li446@ Li446
Numérotation du verset
Mt. 16,27
Filius enim
hominis venturus est in gloria Patris sui
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 949ra ; facsim., p. 57a} cum angelis suis et tunc reddet unicuique
secundum opera eius17.
17 opera] opus
Cor3
(vel Ieronymus Rabanus#)
Numérotation du verset
Mt. 16,28
Amen dico vobis,
sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem,
donec videant Filium hominis venientem in regno suo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_16)
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Mt. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 13/03/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=55&chapitre=55_16)
Notes :