Catena aurea

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 

Una autem1 sabbati
1 Una autem ΩS ΩV ( ut videtur ) Rusch Weber P14417 ] Una est CorS1 ( cacogr. ?), Una ΩV* | Hic incipit cap. 20 ΩS ΩV Rusch Weber P14417, cap. 19! iuxta capitala Stephani Langton
Maria Magdalene venit mane
cum adhuc tenebre essent2* ad monumentum
2 ten. essent] inv. ΩS
et vidit3 lapidem revolutum4*
3 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
4 revolutum ΩS Li449@ Li44 ] sublatum Rusch Weber |
a monumento.
Numérotation du verset Io. 20,2 

Cucurrit ergo
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat5 Iesus et dicit eis6*: Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
5 diligebat ΩS Li449@ Li449 Rusch ] amabat Weber |
6 et dicit eis ΩS Catena@(Cbg133 Li449) Weber] et dixit eis Catena(Cbg133 Li449), om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,3 

Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,4 

Currebant autem duo simul
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus7 ad monumentum.
7 primus] prius ΩS
Numérotation du verset Io. 20,5 

Et cum se inclinasset vidit8 posita linteamina9 non tamen introivit.
8 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
9 pos. lint.] linteamina posita inv. ΩS |
Numérotation du verset Io. 20,6 

Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit10 linteamina posita
10 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
Numérotation du verset Io. 20,7 

et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
Numérotation du verset Io. 20,8 

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
et credidit11.
11 credidit] + Augustinus: scilicet esse sublatum CorS2 cum Glossa interl.
Numérotation du verset Io. 20,9 

Nondum
enim sciebant Scripturam quia oportuerat12* eum a mortuis resurgere.
12 oportuerat ΩS] oporteret Li449@ Li449 , oportuit Rusch , oportet Weber
Numérotation du verset Io. 20,10 

Abierunt ergo iterum13 discipuli
13 iterum ΩS] om. CorS2 (al. sine ITERUM et al. trahunt) Wordsworth ( E R a c ), rursum Wordsworth (e)
ad semetipsos14.
14 discipuli - ad semetipos G Φ Sarum ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina Wordsworth (B G K P3989 V Z To22) Weber (Z)] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 20,11 

Maria autem
stabat ad monumentum foris plorans.
Dum ergo
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,12 

Et vidit duos angelos
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 20,13 

Dicunt ei illi: Mulier quid ploras?
Dicit15 eis: Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum16.
15 Dicit Li449@ Rusch] Dixit Li449 |
16 eum ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,14 

Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit17 Iesum stantem et non sciebat18 quia Iesus esset19*.
17 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
18 non sciebat] nesciebat ΩS |
19 esset ΩS Li449@ Li449 ] est Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 20,15 

Dicit ei Iesus:
Mulier
quid ploras?
Quem queris?
Illa existimans20 quia hortulanus esset
20 existimans Rusch Weber ] estimans Li449@ Li449
dicit ei: Domine,
si tu sustulisti eum
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset Io. 20,16 

Dicit ei Iesus21: Maria.
21 ei Iesus] inv. ΩS
Conversa illa dicit ei:
Rabboni22 quod dicitur ‘magister’.
22 Rabboni CorS2 ΩS] raumi CorS2 ( G’ : RAUMI QUOD DICITUR al. interpretatur ), ραββουνι Nestlé, ραββωνι D Θ
Numérotation du verset Io. 20,17 

Dicit ei Iesus: Noli me tangere.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem
meum
et Patrem vestrum
Deum23 meum
23 Deum ΩS Li449@ Li449 Rusch] et praem. Weber
et Deum vestrum.
Numérotation du verset Io. 20,18 

Venit Maria Magdalene
annuntians24* discipulis quia vidi Dominum et dixit mihi hec25*.
24 annuntians ΩS Li449@ Li449 Weber ] nuntians Rusch |
25 hec - dixit mihi ΩS Li449@ Li449 Weber ] inv. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,19 

Cum ergo esset sero26
26 ergo esset sero Rusch ] sero esset ΩS, ergo sero esset Li449@ Li449 , esset ergo sero Weber
die illo27 una sabbatorum
27 illo] illa ΩS
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati28 propter metum Iudeorum.
28 congregati ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Venit Iesus et stetit in medio29
29 medio ΩL ΩP Li449 Rusch Wordsworth Weber ] + discipulorum ΩF ΩS Li449@ , + eorum CorS2 (al.) Wordsworth (M gat.), + discipulorum suorum ΩJ (= Corpus antiphonalium officii, n° 5032, 7734)
et dicit30* eis: Pax vobis.
30 dicit Li449@ ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber ] dixit Li449 Rusch
Numérotation du verset Io. 20,20 

Et cum hoc31 dixisset, ostendit eis
31 cum hoc ΩS (hec) Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
manus et latus.
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset Io. 20,21 

Dixit32 ergo eis iterum:
32 Dixit] Dicit ΩS
Pax vobis.
Sicut misit me Pater
et ego mitto vos.
Numérotation du verset Io. 20,22 

Hec33 cum dixisset insufflavit
33 hec Li449@ Li449 Rusch] hoc ΩS Weber
et dicit34 eis: Accipite Spiritum sanctum.
34 dicit] dixit ΩS
Numérotation du verset Io. 20,23 

Quorum remiseritis35 peccata
35 remiseritis Li449@ Li449 Rusch ] retinueritis Weber
remittuntur eis et36 quorum retinueritis retenta sunt37*.
36 et ΩS Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
37 retenta sunt ΩS Li449@ Li449 ] retenta erunt Rusch , detenta sunt Weber |
Numérotation du verset Io. 20,24 

Thomas autem unus ex38* duodecim
38 ex ΩS Li449@ Li449 Weber ] + discipulis Rusch
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
Numérotation du verset Io. 20,25 

Dixerunt ergo39 ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram40 clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum41* et mittam manum meam in latus eius non credam.
39 ergo Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
40 fixuram ΩS Li449@ Li449 Rusch ] figuram Weber |
41 et mittam... clavorum ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,26 

Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dicit42*: Pax vobis.
42 dicit ΩS ] dixit Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 20,27 

Deinde dicit Thome: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset Io. 20,28 

Respondit Thomas
et dixit ei43*: Dominus meus et Deus meus.
43 ei ΩS Li449@ Li449 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,29 

Dicit ei Iesus: Quia vidisti me Thomas44
44 Thoma(s) ΩF ΩJ ΩP ΩS Cor2 CorS2 Clementina ] om. CorS2 ( anti. non habent ) Li449@ Li449 ΩL Rusch Weber
credidisti.
Beati qui non viderunt et crediderunt.
Numérotation du verset Io. 20,30 

Multa quidem et alia signa fecit Iesus
in conspectu discipulorum suorum que non sunt45 scripta in libro hoc46.
45 sunt ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 |
46 hoc ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,31 

Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus47* Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius48.
47 est Christus ΩS Li449@ Li449 Weber] inv. Rusch |
48 eius ΩS Li449 Weber ] ipsius Li449* Li449@ Rusch |

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,
distinctio 1 
prol.| [Io. 20, 1-9legitur in octava Paschae sabbato; cf. Ordinarium OP 671 = Cist. 75]
marg.| {CIO20d1.1} CHRYSOSTOMUS. 1*{hom.84} . − Quia iam transierat sabbatum in quo impediebatur a lege, non potuit Maria Magdalene quiescere, sed venit profundo diluculo, consolationem quamdam a loco sepulture invenire volens.A
Unde dicitur :
A ¶Codd. : Li449 (183va ) Ed1953 {MM2020}
1 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,1 
Una autem sabbati Maria Magdalene venit mane, cum adhuc tenebre essent, ad monumentum.
marg.| {CIO20d1.2} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Venit quidem Maria Magdalene, sine dubio ceteris mulieribus que Domino ministraverant2 plurimum dilectione ferventior, ut non immerito Ioannes solam commemoraret, tacitis eis que3* cum illa fuerant, sicut alii testantur.B a
a ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 69, p. 362.6-10 : «Venit autem, sicut iohannes dicit, maria Magdalene sine dubio ceteris mulieribus, quae Domino ministrauerant, plurimum dilectione feruentior, ut non inmerito iohannes solam commemoraret tacitis eis quae cum illa fuerunt, sicut alii testantur». [FG2015]
B ¶Codd. : Li449 * Mt366 Ed1953 {MM2020} {MM2023}
2 ministraverant] ministrabant Li449
3 que] qui Ed1953
marg.| {CIO20d1.3}*AUGUSTINUS. Super Ioannem. 4 −  Una autem   sabbati est quem iam diem Dominicum propter Domini resurrectionem mos Christianus appellat, quem Mattheusb"primam sabbati" nominavit.c C
b Cf. Mt. 28, 1.
c ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 120, § 6.3-6, CCSL 36, p. 663 : «Vno sabbati est, quem iam diem dominicum propter Domini resurrectionem mos christianus appellat, quem Matthaeus solus in evangelistis primam sabbati nominauit». [FG2018]
C ¶Codd. : Li449 Mt366 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
4 Super Li449 ] In Ed1953
marg.| {CIO20d1.4} BEDA. − Dicitur ergo una sabbati , hoc est altera sive prima die post sabbatum.D d
d ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 189r  : [a] «Una sabbati : hoc est quod prima sabbati sicut Matheus describit id est prima sive altera dies (!) post sabbatum ipse est dies octavus qui pro reverentia dominice resurrectionis a fidelibus dominicus appellatus est». [MM2020]
D ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO20d1.5} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Hebdomade dies Iudei sabbatum nominabant, unam autem ex sabbati diebus primam. Futuri autem seculi exemplar est hec dies, quoniam futuri seculi una dies est nequaquam nocte interpolata Deus enim ibi sol est, qui numquam occidit. In hac igitur die Dominus resurrexit, incorruptibilitatem corporis assumens, sicut nos in futuro seculo incorruptione induemur.e E
e ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 288C8–D 6. [CGC2014]
E ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d1.6} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Quod autem Marcus dicitf : « Valde mane oriente iam sole », non repugnat ei quod hic dicitur cum adhuc tenebre essent die quippe surgente alique reliquie tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. Nec sic accipiendum est quod ait Marcusg : « Valde mane orto iam sole », tamquam sol ipse iam videretur super terras5* sed potius, sicut dicere solemus eis quibus volumus significare temperius6* aliquid faciendum, « orto iam sole » dicitur, id est de proximo adveniente in has partes.h F
f Cf. Mc 16, 2.
g Mc 16, 2.
h ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 65, p. 354.8-355.1 : «Quod enim dicit Lucas : ualde diluculo, et Iohannes : mane cum adhuc tenebrae essent, hoc intellegitur Marcus dicere : ualde mane oriente iam sole, id est cum caelum ab orientis parte iam albesceret, quod non fit utique nisi solis orientis uicinitate; eius enim est ille fulgor, qui nomine aurorae appellari solet. ideo non repugnat illi qui ait : cum adhuc tenebrae essent. Die quippe surgente aliquae reliquiae tenebrarum tanto magis extenuantur, quanto magis oritur lux. nec sic accipiendum est quod ait : ualde mane, tamquam sol ipse iam uideretur super terras, sed potius sicut dicere solemus eis quibus uolumus significare temperius aliquid faciendum. cum enim dixerimus mane, ne putent iam sole supra terram conspicuo nos dicere, ad hoc plerumque addimus ualde mane, ut illud quod etiam albescente uocatur intellegant, quamquam et hoc usitatum sit, ut post galli cantum saepe repetitum, cum coniectare homines coeperint diem iam propinquare, dicant iam mane est, et cum post hoc uerbum attenderint ac iam oriente, id est iam de proximo ueniente in has partes sole caelum rubescere uel albescere uiderint, addant qui dicebant mane est et dicant ualde mane est». [FG2015]
F ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
5 terras] terram Ed1953
6 temperius] temporius Ed1953
marg.| {CIO20d1.7} GREGORIUS. In homeliario. 7 − Congrue autem dicitur : Cum adhuc tenebre essent . Maria enim auctorem omnium quem carne viderat8, mortuum querebat in monumento et quia hunc minime invenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebre cum venit ad monumentum. i G
Sequitur :
i ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 2, p. 181.15-20 : «Lectio sancti evangelii quam modo, fratres, audistis ualde in superficie historica est aperta, sed eius nobis sunt mysteria sub breuitate requirenda. Maria Magdalene cum adhuc tenebrae essent uenit ad monumentum. Iuxta historiam notatur hora, iuxta intellectum uero mysticum requirentis signatur intelligentia. Maria enim auctorem omnium, quem carne uiderat mortuum, quaerebat in monumentum, et quia hunc minime inuenit, furatum credidit. Adhuc ergo erant tenebrae cum uenit ad monumentum. Cucurrit citius, discipulis nuntiauit. Sed illi prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amauerunt, uidelicet Petrus et Iohannes». [FG2015]
G ¶Codd. : Li449 Ed1953 FG2023}
7 homeliario] scrips., omel. Li449 , evangelia Ed1953
8 carne viderat] inv. Li449
Et vidit lapidem revolutum a monumento.
marg.| {CIO20d1.8} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Iam ergo factum erat quod solus Mattheus commemorat de terremotu et lapide revoluto, conterritisque custodibus.H j
j ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 69, p. 362.4-6 : «Iam factum erat, quod solus mattheus commemorat de terrae motu et lapide reuoluto conterritis que custodibus ita, ut in parte aliqua uelut mortui iacerent».[FG2015]
H ¶Codd. : Li449 (184ra) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO20d1.9} CHRYSOSTOMUS. {hom.84} . − Surrexit quidem Dominus, lapide et signaculis sepulcro iniacentibus. quia vero oportebat et alios certificari, aperitur monumentum post resurrectionem, et ita creditur quod factum est. Hoc denique et Mariam movit videns enim lapidem sublatum, non intravit neque prospexit, sed ad discipulos ex multo amore cum velocitate cucurrit. nondum autem de resurrectione noverat aliquid manifestum, sed putabat translationem corporis esse factam.I
I ¶Codd. : Li449 Ed1953 FG2023}
marg.| {CIO20d1.10} GLOSSA. − Et ideo cucurrit nuntiare discipulis, ut aut secum quererent aut secum dolerent. J k
Et hoc est quod sequitur :
k ¶Fons : Glossa ordinaria (Io. 21, 22) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 268a interl.], ed. Gloss-e  : « cucurrit nuntiare discipulis ut aut secum quererent aut secum dolerent». [MM2019]
J ¶Codd. : Li449 ( 184ra-b ) Ed1953 {MM2018}
Numérotation du verset Io. 20,2 
Cucurrit ergo et venit ad Simonem Petrum, et ad alium discipulum quem diligebat Iesus.
marg.| {CIO20d1.11} AUGUSTINUS. 9* − <A> Ita se commemorare solet quod eum diligebat Iesus , qui utique omnes, sed ipsum pre ceteris et familiarius10   diligebat .
Sequitur :
9 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
10 familiarius] familiari Li449
Et dixit eis : Tulerunt Dominum meum11* et nescio12* ubi posuerunt eum.K
K <A> ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2018}
11 meum Li449 ] de monumento Li449@ Ed1953
12 nescio Bar484 Li449 ] nescimus Li449@ Ed1953
marg.| <B> Discipulus 13 autem   quem diligebat Iesus seipsum dicit. Nam quippe commemorare solet quod diligebat eum Iesus qui utique omnes sed ipsum pre ceteris et familiarius diligebatL l
l ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 119, § 2.14-18, CCSL 36, p. 658-659 : «Ait enim evangelista : Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua, de seipso dicens. Sic quippe commemorare se solet, quod eum diligebat iesus; qui utique omnes, sed ipsum prae ceteris et familiarius diligebat, ita ut in conuiuio super pectus suum discumbere faceret; credo ut istius evangelii, quod per eum fuerat praedicaturus, diuinam excellentiam hoc modo altius commendaret». [FG2018]
¶Nota : La sentence CIO20d1.11B a été insérée par erreur dans Li449 à la suite de CIO20d1.13 et sans solution de continuité. Elle a été omise par les éditions (au moins Ed1953) comme une répétition inutile. Il s’agit en fait d’une autre rédaction de la sentence CIO20d1.11A. [MM2018] [MM2019]
L <B> ¶Codd. : Li449 ( 184rb post sententiam 13, sub eadem rubrica); om. Ed1953 {MM2018}
13 Discipulus] Discipulum Li449
marg.| {CIO20d1.12} GREGORIUS. Tertio Moralium. 14* − Hoc autem dicens, totum pro parte insinuat. Solum quippe corpus Domini quesitura venerat et quasi totum15* sublatum deplorat.M m
m ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 3, § 13, CCSL 143A, lin. 13 sqq : «Rursum totum pro parte insinuat sicut ad monumentum maria queritur, dicens : tulerunt dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum. Solum quippe corpus domini quaesitura uenerat et quasi totum simul dominum tultum deplorat.». [MM2020]
M ¶Codd. : Li449 (184rb) Ed1953 {MM2018}
14 Tertio] om. Ed1953
15 totum] + Dominum Ed1953
marg.| {CIO20d1.13} AUGUSTINUS . 16* − Nonnulli autem codices greci17 habent : T ulerunt Dominum meum ; quod videri dictum potest propensiore caritatis vel famulatus affectu. Sed hoc in pluribus codicibus quos in promptu habemus18, non invenimus. n.N 19
n ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 120, § 6.10-13, CCSL 36, p. 663 : «Nonnulli codices etiam graeci habent : Tulerunt Dominum meum, quod uideri dictum potest propensiore caritatis uel famulatus affectu , sed hoc in pluribus codicibus quos in promtu habuimus, non inuenimus». [FG2018]
N ¶Codd. : Li449 ( 184rb ) Ed1953 {MM2018}
16 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
17 greci] etiam Li449
18 habemus] habuimus Li449
19 Diligebat] + Discipulus autem… familiarius diligebat Li449 (vide supra CIO20d1.11 <B>)
marg.| {CIO20d1.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.84} . − Evangelista vero non privavit mulierem hac laude, nec verecundum existimavit quod ab ea prius addiscerent. Audientes ergo illi, cum multo studio monumento insistunt.O
O ¶Codd. : Li449 ( 184rb -va) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO20d1.15} GREGORIUS. 20 − Illi autem pre ceteris cucurrerunt, qui pre ceteris amaverunt, videlicet Petrus et Ioannes.o
Unde sequitur :
o ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 2, p. 181.21-22 : «Sed illi prae ceteris cucurrerunt, qui prae ceteris amauerunt, uidelicet Petrus et Iohannes. Currebant autem duo simul, sed Iohannes praecucurrit Petro, uenit prior ad monumentum et ingredi non praesumpsit». [FG2015]
20 Gregorius] + in evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,3 
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.P
P ¶Codd. : Li449 ( 184va ) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO20d1.16} THEOPHYLACTUS. − Sed si queras quomodo, astantibus custodibus, venerunt ad monumentum, rudis questio quoniam, postquam21 Dominus resurrexit et una cum terremotu, affuit angelus in sepulcro, recesserunt custodes annuntiantes Phariseis.Q p
p ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis (Io. 20, 3), PL 124, 289C11–D2 . [CGC2014]* «Εἰ δὲ ἐρωτᾷς πώς τῶν φυλάκων παρακαθημένων Ιωάννης καὶ Πέτρος είσήρχοντο εἰς τὸ μνημεῖον καὶ αἱ γυναῖκες ἁπλοῦς ὁ λόγος ὅτι ἀναστάντος τοῦ κυρίου καὶ σύν τῷ σεισμῷ τοῦ ἀγγέλου τῷ τάφῳ ἐπιστάντος, οἱ φύλακες ἀπῆλθον ἀπαγγέλλοντες τοῖς Φαρισαίοις καὶ φρουράς ἄδειαν οὕτω τοῦ μνήματος ἀπαλλαγέντος τῆς στρατιωτικῆς φρουρᾶς άδειαν ἔσχον οἱ μαθηταί προσέρχεσθαι». [MM2018] [MOB2018]
Q ¶Codd. : Li449 ( 184va ) T46 (323ra) Ed1953 {MM2018}
21 priusquam Li449 (sic)] p9quam T46 , postquam Ed1953
marg.| {CIO20d1.17} AUGUSTINUS. 22* − Cum autem iam dixisset : Venerunt ad monumentum , regressus est, ut narraret quomodo venerint23 atque ait :
22 Augustinus Li449 ] om. T46 , + In Ioannem Ed1953
23 ut Li449 Ed1953 ] non cacogr. T46 narraret quomodo venerint Ed1953 ] quomodo venerint Li446 T46 , narraret quomodo venerunt Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,4 
Currebant autem duo simul et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit prior ad monumentum,
marg.| ubi ostendit quod ipse prior venerit, sed tamquam de alio cuncta narrat.R q
q ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 120, § 7.7-12, CCSL 36, p. 663 : «Aduertenda hic et commendanda est recapitulatio, quomodo reditum est ad id quod fuerat praetermissum; et tamen, quasi hoc sequeretur adiunctum est. Cum enim iam dixisset : uenerunt ad monumentum, regressus est ut narraret quomodo uenerunt; atque ait : currebant autem duo simul, etc. Vbi ostendit quod praecurrens ad monumentum prior uenerit alius ille discipulus, quem seipsum significat, sed tamquam de alio cuncta narrat». [FG2018]
R ¶Codd. : Li449 ( 184va ) T46 (323ra) Ed1953 {MM2018}
marg.| {CIO20d1.18} CHRYSOSTOMUS . 24*{hom.84 } − Veniens autem considerat linteamina posita.
Unde sequitur :
24 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,5 
Et cum se inclinasset, vidit posita linteamina.
marg.| Nihil tamen ipse plus perscrutatur, sed desistit.
Et hoc est quod subditur :
Non tamen introivit.
marg.| Petrus vero ut fervidus introiens universa inspexit diligenter, et amplius vidit.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 20,6 
Venit ergo Simon Petrus sequens eum, et introivit in monumentum, et vidit linteamina posita,
Numérotation du verset Io. 20,7 
et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim involutum in unum locum.
marg.| Quod erat resurrectionis signum. Neque enim, si quidem25 eum transtulissent, corpus eius denudassent; neque si furati essent, huius rei fuissent solliciti, ut levarent sudarium et involverent et ponerent in unum locum seorsum a linteaminibus, sed simpliciter ut se habebat suscepissent corpus. Ideo enim Ioannes premiserat quoniam sepultus est cum myrrha, que conglutinat corpori linteamina, ut non decipiaris ab his qui dicunt eum furto sublatum esse. non enim ita insensatus esset qui furaretur26, ut circa rem superfluam tantum studium consumeret. Post Petrum autem et Ioannes introivit.S
Unde sequitur :
S ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
25 quidem] quidam Li449
26 furaretur] furabatur Li449*
Numérotation du verset Io. 20,8 
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit et credidit.
marg.| {CIO20d1.19} AUGUSTINUS . 27* − [a] Nonnulli putant hoc Ioannem credidisse quod Iesus resurrexerit; sed quod sequitur, hoc non indicat. [c] Vidit ergo inane monumentum,   et credidit quod dixerat mulier.
Nam sequitur :
27 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,9 
Nondum enim sciebant Scripturam28 quia oportebat29 eum a mortuis resurgere.
28 Scripturam Weber ] Scripturas Li449, scrip. #Li449
29 oportebat] oporteret Li449@ #Li449 , oportet Weber
marg.| [b] Non ergo eum credidit resurrexisse quem nesciebat oportere resurgere. [d] Quando autem ab ipso Domino audiebant, quamvis apertissime diceretur, consuetudine tamen audiendi ab illo parabolas, non intelligebant, et aliquid aliud eum significare credebant.r T
r ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 120, § 9.4-17, CCSL 36, p. 664 : «Et uidit, inquit, et credidit. Hic [a] nonnulli parum adtendentes, putant hoc Iohannem credidisse, quod Iesus resurrexit; sed quod sequitur, hoc non indicat. Quid sibi enim uult quod statim adiunxit : Nondum enim sciebant scripturam, quia oportet eum a mortuis resurgere? [b] Non ergo eum credidit resurrexisse, quem nesciebat oportere resurgere. Quid ergo uidit? quid credidit? [c] Vidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. Nondum enim sciebant scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere. Et ideo [d] quando id ab ipso Domino audiebant, quamuis apertissime diceretur, consuetudine audiendi ab illo parabolas, non intellegebant, et aliquid aliud eum significare credebant. Sed ea quae sequuntur in sermonem alium differamus». [FG2018]
T ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d1.20} GREGORIUS . In homeliario. 30* − [a] Hec autem tam subtilis evangeliste descriptio a mysteriis31 vacare credenda non est. Per Ioannem32 iuniorem synagoga, per seniorem vero Petrum Ecclesia gentium designatur quia etsi ad Dei cultum est prior33 synagoga quam Ecclesia gentium, ad usum tamen seculi prior est multitudo gentium quam synagoga. Cucurrerunt ambo34* simul, quia ab ortus sui tempore usque ad occasum pari35 et communi via, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum synagoga decucurrit36. [b] Venit synagoga prior ad monumentum, sed minime intravit quia legis quidem37 mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audivit; sed credere in mortuum noluit38. Venit autem Simon Petrus, et introivit in monumentum quia secuta posterior Ecclesia gentium, Christum Iesum et cognovit carne mortuum, et viventem credidit Deum. Sudarium autem capitis Domini cum linteaminibus non invenitur quia caput Christi Deus. Et divinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostre cognitione disiuncta sunt, eiusque potentia creature transcendit naturam. Non solum autem separatim, sed involutum inveniri dicitur quia lintei quo39 involvitur nec initium nec finis aspicitur. Celsitudo autem divinitatis nec cepit esse nec desinit. [c] Bene autem additur40 : In unum locum 41   , quia in scissura mentium Deus non est, et illi eius gratiam habere merentur qui42 se ab invicem per sectarum scandala non dividunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest etiam43* sudarii nomine intelligi labor Dei. Sudarium ergo quod super caput eius fuerat, seorsum invenitur, quia ipsa redemptoris nostri passio longe a nostra passione disiuncta est quoniam ipse sine culpa pertulit44 quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere voluit, ad quam nos venimus inviti. [d] Postquam autem intravit Petrus, ingressus est et Ioannes quia in fine mundi ad redemptoris fidem etiam Iudea colligetur.U s
s ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 2, p. 181.26-182.39 : «Quid, fratres, quid cursus iste significat? Numquidnam haec tam subtilis evangelistae descriptio a mysteriis uacare credenda est? Minime. Neque enim se Iohannes et praeisse et non intrasse diceret, si in ipsa sua trepidatione mysterium defuisse credidisset. Quid ergo per Iohannem nisi synagoga, quid per Petrum nisi ecclesia designatur? Nec mirum esse uideatur quod per iuniorem synagoga, per seniorem uero ecclesia signari perhibetur, quia etsi ad Dei cultum prior est synagoga quam ecclesia gentium, ad usum tamen saeculi prior est multitudo gentium quam synagoga, Paulo attestante, qui ait quia non prius quod spiritale est, sed quod animale. Per seniorem ergo Petrum significatur ecclesia gentium, per iuniorem Iohannem synagoga Iudaeorum. Cucurrerunt ambo simul, quia ab ortus sui tempore usque ad occasum, pari et communi uia, etsi non pari et communi sensu, gentilitas cum synagoga decucurrit». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 3, p. 182.40-183.64 : «Venit synagoga prior ad monumentum, sed minime intrauit, quia legis quidem mandata percepit, prophetias de incarnatione ac passione Dominica audiuit, sed credere in mortuum noluit. Vidit enim Iohannes posita linteamina, non tamen introiuit, quia uidelicet synagoga et scripturae sacramenta cognouit, et tamen ad fidem passionis Dominicae credendo intrare distulit. Quem diu longe que prophetauit, praesentem uidit et renuit, hominem esse despexit, Deum carne mortalem factum credere noluit. Quid ergo est, nisi quia et citius cucurrit, et tamen ante monumentum uacua stetit? Venit autem Simon Petrus sequens eum et introiuit in monumentum, quia secuta posterior ecclesia gentium Mediatorem Dei et hominum Christum Iesum et cognouit carne mortuum, et uiuentem credidit Deum. Vidit linteamina posita et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum, sed separatim inuolutum in unum locum. Quid esse, fratres, credimus quod sudarium capitis Domini cum linteaminibus non inuenitur in monumento, nisi quia attestante Paulo caput Christi Deus, et diuinitatis incomprehensibilia sacramenta ab infirmitatis nostrae cognitione disiuncta sunt, eius que potentia creaturae transcendit naturam? Et notandum quod non solum separatim, sed etiam inuolutum inueniri dicitur. Linteum quippe quod inuoluitur, eius nec initium nec finis aspicitur. Recte ergo sudarium capitis inuolutum inuentum est, quia celsitudo diuinitatis nec coepit esse, nec desinit; nec per initium nascitur, nec termino coangustatur». [c]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 4, p. 183.65-184.90 : «Bene autem additur : In unum locum, quia in scissura mentium Deus non est. Deus quippe in unitate est, et illi eius habere gratiam merentur, qui se ab inuicem per sectarum scandala non diuidunt. Sed quia solet per sudarium laborantium sudor detergi, potest etiam sudarii nomine exprimi labor Dei, qui in se quidem quietus semper atque incommutabilis permanet, sed tamen laborare se denuntiat cum duras hominum prauitates portat. Vnde et per prophetam dicit : Laboraui sustinens. Deus autem apparuit in carne, laborauit ex nostra infirmitate. Quem laborem passionis eius dum increduli uiderunt, eum uenerari noluerunt. Quem enim uidebant carne mortalem, dedignati sunt credere immortalem esse diuinitate. Vnde etiam Ieremias ait : Reddes eis uicem, Domine, iuxta opera manuum suarum, dabis eis scutum cordis laborem tuum. Ne enim praedicationis spicula eorum corda penetrarent, dum passionis eius laborem dedignati sunt, quasi eumdem laborem illius pro scuto tenuerunt, ut eo ad se transire eius uerba non permitterent, quo eum laborare usque ad mortem uiderent. Quid autem nos nisi nostri capitis, id est Domini membra sumus? Per linteamina itaque corporis laborum ligamenta signantur, quae nunc electos omnes, id est eius membra, constringunt. Sudarium ergo quod super caput eius fuerat seorsum inuenitur, quia ipsa Redemptoris nostri passio longe a nostra passione disiuncta est, quoniam ipse sine culpa pertulit quod nos cum culpa toleramus. Ipse sponte morti succumbere uoluit, ad quam nos uenimus inuiti». [d]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 22, § 5, p. 184.90-94 : «Sequitur : Tunc ergo introiuit et ille discipulus qui uenerat prior ad monumentum. Postquam intrauit Petrus, ingressus est et Iohannes. Posterior intrauit qui prior uenerat. Notum, fratres, est quod in fine mundi ad Redemptoris fidem etiam Iudaea colligitur, Paulo attestante qui ait : Donec plenitudo gentium intraret et sic omnis Israel saluus fieret». [FG2015]
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., 20, lect. 1, Marietti, n° 2483-2484 : «Videre ergo sudarium quod fuerat super caput Iesu, est habere fidem divinitatis Christi, quam Iudaei acceptare noluerunt. Quod quidem sudarium describitur et separatum ab aliis, et involutum, et in unum locum: quia divinitas Christi occulta est, et separata ab omni creatura: est super omnia Deus benedictus in saecula, amen; is. 45:15: vere tu es Deus absconditus. Involutum vidit quasi in modum circuli: quia lintei quando involvuntur nec initium nec finis in eis aspicitur: celsitudo divinitatis est, quae nec coepit esse nec desinit. Hbr. ult., 8: Iesus Christus heri et hodie, ipse et in saecula; Ps. 101:28: tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient. Sed in unum locum viderunt, quia Deus non habitat ubi est scissura mentium; sed illi eius merentur gratiam qui sunt unum per caritatem. Ps. 75:3: in pace factus est locus eius; 1Cor. 14:33: non est Deus dissensionis, sed pacis. [2484] Vel aliter. Per sudarium quo laborantium sudor detergi solet, intelligi potest labor Dei, qui etsi quietus semper permaneat, tamen se laborare denuntiat, dum duras hominum pravitates portat. Is. 1:14: facta sunt mihi molesta, laboravi sustinens. Et praecipue hunc laborem pertulit Christus in humanitate assumpta». [FG2023] [MM2024]
U ¶Codd. : Li449 * Ed1953 {MM2019}
30 homeliario] scrips., homel. Li449 , in Evangelia Ed1953
31 mysteriis] ministris Li449
32 Iohannem] + enim Li449
33 est prior] inv. Li449
34 ambo] autem Ed1953
35 pari] parum Li449
36 decucurrit] decurret Li449
37 quidem] siquidem Li449
38 noluit] voluit Li449
39 quo] quod Li449
40 additur] auditur Li449
41 unum locum] uno loco Li449
42 qui] quia Li449
43 etiam] et Ed1953
44 pertulit] percussit Li449
marg.| {CIO20d1.21} THEOPHYLACTUS. − Vel aliter. Intellige Petrum activum et promptum; Ioannem vero contemplativum et docilem45 rerum divinarum habuisse46 peritiam. Plerumque autem prevenit contemplativus notitia et docilitate47; sed activus instantia fervoris et sedulitate precedit illius acumen, et prius inspicit divinum mysterium.t V
t ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 292C13–D5. [CGC2014]
V ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
45 docilem] erga + Li449
46 habuisse] om. Li449
47 docilitate] docibilitate Li449
Numérotation du verset Io. 20,
 
prol.| [Io. 20, 11-18 legitur in octava Paschae feria 5; cf. Ordinarium OP 669 = Cist. 73 = Rom.]
marg.| {CIO20d2.1} GREGORIUS. In Evangelia. − Maria autem Magdalene, que fuerat in civitate peccatrix, amando veritatem laverat lacrimis maculas criminis, cuius mentem magna vis amoris accenderat, que a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat.u W
Dicitur enim :
u ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 1, p. 205.1-12 : «Maria Magdalene, quae fuerat in ciuitate peccatrix, amando ueritatem, lauat lacrimis maculas criminis, et uox Veritatis impletur qua dicitur : Dimissa ei sunt peccata multa, quia dilexit multum. Quae enim prius frigida peccando remanserat, postmodum amando fortiter ardebat. Nam postquam uenit ad monumentum, ibi que corpus Dominicum non inuenit, sublatum credidit, atque discipulis nuntiauit. Qui uenientes uiderunt atque ita esse ut mulier dixerat crediderunt. Et de eis protinus scriptum est : Abierunt ergo discipuli ad semetipsos. Ac deinde subiungitur : Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. Qua in re pensandum est huius mulieris mentem quanta uis amoris accenderat, quae a monumento Domini, etiam discipulis recedentibus, non recedebat». [FG2015]
W ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,10 
Abierunt ergo iterum discipuli ad semetipsos.
marg.| {CIO20d2.2} AUGUSTINUS. 48* − [a] Id est ubi habitabant et unde ad monumentum cucurrerant. [c] Viris autem redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus. v
[b] Unde sequitur :
v ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.6-9, CCSL 36, p. 664 : «Abierunt ergo iterum ad semetipsos discipuli; [a] id est uti habitabant, et unde ad monumentum cucurrerant. [b] Maria autem stabat ad monumentum foris plorans. [c] Viris enim redeuntibus, infirmiorem sexum in eodem loco fortior figebat affectus». [FG2018]
48 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,11 
Maria autem stabat ad monumentum foris plorans.X
X ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.3} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Id est ante illum saxei sepulcri locum; sed tamen intra illud spatium quo iam ingresse fuerant hortus quippe illic erat.w Y
w ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 69, p. 363.1-3 : «Maria autem stabat foris ad monumentum plorans, id est ante illum saxei sepulchri locum, sed tamen intra illud spatium, quod iam ingressae fuerant; hortus quippe illic erat, sicut idem iohannes commemorat». [FG2015]
Y ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.4} CHRYSOSTOMUS. 49* {hom.85} . − Ne mireris autem quod Maria amare flebat ad sepulcrum, Petrus vero nihil tale passus est compassibile enim est muliebre genus et natura flebile.Z
Z ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
49 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d2.5} AUGUSTINUS. 50* − Oculi igitur qui Dominum quesierant et non invenerant, lacrimis vacabant, amplius dolentes, quod fuerat ablatus de monumento quam quod fuerat occisus in ligno quoniam magistri tanti, cuius vita subtracta fuerat, nec memoria remanebat.x AA
x ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.9-13, CCSL 36, p. 664 : «Et oculi qui Dominum quaesierant et non inuenerant, lacrymis iam uacabant, amplius dolentes quod fuerat de monumento ablatus, quam quod fuerat in ligno occisus; quoniam magistri tanti, cuius eis uita subtracta fuerat, nec memoria remanebat». [FG2018]
AA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
50 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d2.6} AUGUSTINUS . De consensu evangelistarum. − [1] Viderat autem cum aliis mulieribus [2] angelum sedentem a dextris super lapidem revolutum a monumento, [3] ad cuius verba cum51 fleret, prospexit in monumentum.y AB
y ¶Fons : [1] Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 21, § 58, p. 358.4 : «Nunc ergo quomodo intellegitur eadem maria Magdalene et a longe stetisse cum aliis mulieribus, sicut mattheus et lucas dicunt, et iuxta crucem fuisse, sicut iohannes dicit, nisi quia in tanto interuallo erant, ut et iuxta dici possent, quia in conspectu eius praesto aderant, et a longe in conparatione turbae propinquius circumstantis cum centurione et militibus?». [2]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 67, p. 359.16-17 : «Possumus quidem adhuc intellegere unum angelum uisum a mulieribus et secundum mattheum et secundum marcum, sicut supra diximus, ut eas ingressas in monumentum sic accipiamus, in aliquod scilicet spatium, quod erat aliqua maceria communitum, ut intrari posset ante illum saxeum sepulchri locum, adque ibi uidisse angelum sedentem super lapidem reuolutum a monumento, sicut dicit mattheus, ut hoc sit sedentem a dextris, quod dicit Marcus, deinde intus ab eis, dum inspicerent locum, in quo iacebat corpus Domini, uisos alios duos angelos stantes, sicut dicit lucas, similia locutos ad earum exhortandum animum et aedificandam fidem». [3]   Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum , lib. 3, c. 24, § 69, p. 363.12-16 : «Ad haec uerba maria dum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum et uidit duos angelos, sicut dicit iohannes, in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, cubi positum fuerat corpus Iesu». [FG2015]
AB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
51 cum] dum Li449
marg.| {CIO20d2.7} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Magnum enim ad mitigationem est monumentum apparens. Vide denique eam, ut plus requiesceret, et inclinantem se, et volentem locum videre ubi iacuit corpus.AC
Unde sequitur :
AC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Dum ergo fleret, inclinavit se, et prospexit in monumentum.
marg.| {CIO20d2.8} GREGORIUS. 52* − Amanti enim semel aspexisse53 non sufficit, quia vis amoris intentionem multiplicat inquisitionis.AD z
z ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 2, p. 205.27-28 : «Sed Maria, cum fleret, inclinauit se et prospexit in monumentum. Certe iam monumentum uacuum uiderat, iam sublatum Dominum nuntiarat; quid est quod se iterum inclinat, iterum uidere desiderat? Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia uis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesiuit igitur prius et minime inuenit; perseuerauit ut quaereret, unde et contingit ut inueniret, actum que est ut desideria dilata crescerent et crescentia caperent quod inuenissent». [FG2015]
AD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
52 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
53 aspexisse Li449 ² Ed1953 ] affixisse Li449 *
marg.| {CIO20d2.9} AUGUSTINUS. 54* − Nimium enim dolebat nec suis nec discipulorum oculis facile putabat esse credendum. An potius divino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret? AE aa
aa ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.22-24, CCSL 36, p. 664 : «Vtrum quod nimium dolebat, nec suis nec illorum oculis facile putabat esse credendum ? An potius diuino instinctu in animo eius effectum est ut prospiceret ?». [FG2018]
AE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
54 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d2.10} GREGORIUS. 55* − [a] Quesivit enim corpus, et minime invenit; perseveravit ut quereret unde et contingit ut inveniret, actumque est ut desideria dilata crescerent, et crescentia caperent quod invenissent. Sancta enim desideria dilatione crescunt; si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt. [b] Ista itaque, que sic amat, que se ad monumentum quod prospexerat, iterum inclinat videamus quo fructu vis amoris in ea ingeminat opus inquisitionis.ab AF
ab ¶Fons : [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 2, p. 205.28-207.60 : «Sed amanti semel aspexisse non sufficit, quia uis amoris intentionem multiplicat inquisitionis. Quaesiuit igitur prius et minime inuenit; perseuerauit ut quaereret, unde et contingit ut inueniret, actum que est ut desideria dilata crescerent et crescentia caperent quod inuenissent. […] Sancta enim desideria, ut praediximus, dilatione crescunt. Si autem dilatione deficiunt, desideria non fuerunt». [b]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 3, p. 207.81-208.85 : «Ista itaque quae sic amat, quae se ad monumentum quod perspexerat iterum inclinat, uideamus quo fructu amoris in ea ingeminat opus inquisitionis. Sequitur : Vidit duos angelos in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu». [FG2015]
AF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
55 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Sequitur enim :
Numérotation du verset Io. 20,12 
Et vidit duos angelos in albis sedentes, unum ad caput, et unum ad pedes, ubi positum fuerat corpus Iesu.
marg.| {CIO20d2.11} CHRYSOSTOMUS. {hom.85 } − Quia enim non erat excelsa mulieris mens ut ex sudariis perciperet resurrectionem, angelos videt in leto habitu ut et ipsa a passione mitigetur.AG
AG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO20d2.12} AUGUSTINUS . 56* − Quid est autem quod unus ad caput, et alter ad pedes57 sedebat? An, quoniam qui grece angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi evangelium, velut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem signabant58 esse nuntiandum?ac AH
ac ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.27-30, CCSL 36, p. 664-665 : «Quid est quod unus ad caput , et ad pedes alter sedebat ? An, quoniam qui graece angeli dicuntur, latine sunt nuntii, isto modo Christi evangelium uelut a capite usque ad pedes, ab initio usque in finem significabant esse nuntiandum ?». [FG2018]
AH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
56 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
57 alter-ad pedes] Li449
58 signabant] signaficabant Li449
marg.| {CIO20d2.13} GREGORIUS. 59* − Vel ad caput sedet angelus cum per apostolos predicatur, quiaad : « In principio erat Verbum » et quasi ad pedes sedet, cum diciturae : « Verbum caro factum est ». Possumus etiam per duos angelos duo testamenta agnoscere, que dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant quasi testamentum prius ad caput et testamentum posterius ad pedes sedet.af AI
ad Io. 1, 1.
ae Io. 1, 14.
af ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 3, p. 208.89-98 : «Quasi ad caput sedet angelus, cum per apostolos praedicatur quia in principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Et quasi ad pedes sedet angelus, cum dicit : Verbum caro factum est et habitauit in nobis. Possumus etiam per duos angelos duo testamenta cognoscere, unum prius et aliud sequens. Qui uidelicet angeli per locum Dominici corporis sibimet sunt coniuncti, quia nimirum utraque testamenta, dum pari sensu incarnatum et mortuum ac resurrexisse Dominum nuntiant, quasi testamentum prius ad caput et testamentum posterius ad pedes sedet». [FG2015]
AI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
59 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CIO20d2.14} CHRYSOSTOMUS. {hom.85 } − Angeli autem apparentes nihil de resurrectione dicunt; sed paulatim in eum qui de resurrectione est intrant sermonem. quia enim mulier ultra consuetudinem preclarum habitum viderat, ne turbetur, audivit compassionis vocem.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 20,13 
Dicunt ei illi : Mulier quid ploras ?
marg.| Angeli lacrimas prohibebant et futurum quodammodo gaudium nuntiabant ita enim dixerunt : Q uid ploras ac si dicerent : Plorare noli.AJ
AJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.15} GREGORIUS. 60* − Ipsa enim sacra eloquia, que nos in lacrimas amoris excitant, easdem lacrimas consolantur, dum nobis redemptoris nostri speciem repromittunt.ag AK
ag ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 4, p. 208.112-209.114 : «Requirunt Mariam angeli dicentes : Mulier, quid ploras? Et dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum. Ipsa namque sacra eloquia, quae in nos lacrimas amoris excitant, easdem lacrimas consolantur, dum nobis Redemptoris nostri speciem promittunt». [FG2015]
AK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
60 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CIO20d2.16} AUGUSTINUS. 61* − At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrimarum.
Unde sequitur :
61 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Dicit eis : Quia tulerunt Dominum meum.
marg.| Dominum suum vocat Domini sui corpus exanime, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei sepultum, cum sola eius sepulta sit caro.
Sequitur :
Et nescio ubi posuerunt62.
62 posuerunt Li449@ ] eum + #Li449 Weber
marg.| Hec erat causa maioris doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem.ah AL
ah ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.36-44, CCSL 36, p. 665 : «Ita enim dixerunt : Quid ploras? ac si dicerent : Noli plorare. At illa eos putans interrogasse nescientes, causas prodit lacrymarum. Quia tulerunt, inquit, Dominum meum; Dominum suum uocans corpus exanime Domini sui, a toto partem significans; sicut omnes confitemur Iesum Christum Filium Dei unicum Dominum nostrum, quod utique simul est et Verbum et anima et caro, crucifixum tamen et sepultum, cum sola eius sepulta sit caro. Et nescio, inquit, ubi posuerunt eum. Haec erat causa maior doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora iam uenerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus». [FG2018]
AL ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.17} CHRYSOSTOMUS. 63* {hom.85} . − Nondum autem de resurrectione aliquid noverat, sed adhuc translationem imaginabatur.AM
AM ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
63 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d2.18} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Hic intelligendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes viderentur, sicut Lucas eos visos esse commemorat.ai AN
ai ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 69, CSEL 43, p. 363.18-22 : «Hinc intellegendi sunt surrexisse angeli, ut etiam stantes uiderentur, sicut eos lucas uisos fuisse commemorat, et dixisse secundum eundem lucam timentibus mulieribus et uultum in terram declinantibus : quid quaeritis uiuentem cum mortuis?». [FG2015]
AN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.19} AUGUSTINUS. Super Ioannem. 64* − Sed hora iam venerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet flentibus.AO aj
Unde sequitur :
aj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 1.44-46, § 2.1-2, CCSL 36, p. 665 : «[§ 1] Haec erat causa maior doloris, quia nesciebat quo iret ad consolandum dolorem. Sed hora iam uenerat qua id quod nuntiatum quodammodo fuerat ab angelis flere prohibentibus, gaudium succederet fletibus. [§ 2] Denique haec cum dixisset, conuersa est retrorsum, et uidit Iesum stantem, et non sciebat quia Iesus est». [FG2018]
AO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
64 Super] In Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,14 
Hec cum dixisset, conversa est retrorsum.
marg.| {CIO20d2.20} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Sed quare ad angelos loquens, et nondum ab eis aliquid audiens, convertitur retrorsum mihi videtur quod hec ea dicente, Christus post eam apparuit, et angeli considerantes Dominatorem, et figura et inspectione et motu confestim ostenderunt quoniam Dominum viderunt; et hoc est quod mulierem converti retrorsum fecit.AP
AP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.21} GREGORIUS . In homeliario. 65* − Notandum etiam66 quod Maria, que adhuc de Domini resurrectione dubitabat, conversa retrorsum est ut videret Iesum, quia videlicet per eamdem dubitationem67 suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, videbat et non68 agnoscebat eum69.ak
Unde sequitur : AQ
ak ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 4, p. 209.125-130 : «Haec cum dixisset, conuersa retrorsum uidit Iesum stantem, et nesciebat quia Iesus esset. Notandum quod Maria quae adhuc de Domini resurrectione dubitabat, retrorsum conuersa est ut uideret Iesum, quia uidelicet per eamdem dubitationem suam quasi tergum in Domini faciem miserat, quem resurrexisse minime credebat. Sed quia amabat et dubitabat, uidebat et non agnoscebat, eum que illi et amor ostenderat, et dubietas abscondebat». [FG2015]
AQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
65 homeliario] scrips., homel. Li449 , in Evangelia Ed1953
66 etiam] est + Li449
67 dubitationem] dilectionem Li449
68 non] om. Li449
69 eum] om. Li449
Et vidit Iesum stantem et non sciebat quia Iesus esset.
marg.| {CIO20d2.22} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Angelis enim ut Dominator apparuit, mulieri vero non ita, ne eam ex prima visione stupefaceret non enim oportebat eam repente ad excelsa reducere, sed paulatim.AR
Sequitur :
AR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,15 
Dicit ei Iesus : Mulier, quid ploras quem queris?
marg.| {CIO20d2.23} GREGORIUS. 70* − Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium; quatenus cum nominaret quem quereret, in amorem eius71 ardentius estuaret.AS al
al ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 4, p. 209.133-135 : «Cuius adhuc ignorantia exprimitur cum infertur : Et nesciebat quia Iesus esset. Qui dicit ei : Mulier, quid ploras? Quem quaeris? Interrogatur doloris causa, ut augeatur desiderium, quatenus cum nominaret quem quaereret in amore eius ardentius aestuaret. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam». [FG2015]
AS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
70 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
71 eius] om. Li449
marg.| {CIO20d2.24} CHRYSOSTOMUS. {hom.85}. − Et quia in communi figura apparuit, estimavit eum hortulanum esse.
Unde sequitur :
Illa estimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
marg.| Hoc est si propter timorem Iudeorum levasti eum, dicito mihi, et ego eum accipiam.AT
AT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d2.25} THEOPHYLACTUS . − Timebat enim ne Iudei etiam in corpus sevirent exanime72; et ideo volebat in alio loco incognito illud transponere.am AU
am ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 293 C 4-7. [CGC2014]
AU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
72 in corpus...exanime] corpori insevirent exanimi Li449
marg.| {CIO20d2.26} GREGORIUS . 73* − Forsitan autem nec errando hec mulier erravit, que Iesum hortulanum credidit. An non ei spiritualiter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui vim semina virtutum virentia plantabat? Sed quid est quod viso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem querebat, ait : Domine, si tu sustulisti eum? Sed vis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Postquam autem eam Dominus74 communi vocabulo appellavit ex sexu, et agnitus non est, vocat ex nomine.
Unde sequitur :
73 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
74 eam Dominus] inv. Li449
Dicit ei Iesus : Maria
marg.| Ac si dicat : recognosce eum a quo recognosceris. Maria ergo, quia vocatur ex nomine, recognoscit auctorem quia et ipse erat qui querebatur exterius, et ipse qui eam interius, ut quereret, docebat.an AV
Unde sequitur :
an ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 4-5, p. 209.137-210.158 : «4. Illa existimans quia hortulanus esset, dicit ei : Domine, si tu sustulisti eum, dicito mihi ubi posuisti eum, et ego eum tollam. Forsitan nec errando haec mulier errauit, quae Iesum hortulanum credidit. An non ei spiritaliter hortulanus erat, qui in eius pectore per amoris sui semina uirtutum uirentia plantabat?. 5. Sed quid est quod uiso eo quem hortulanum credidit, cui necdum dixerat quem quaerebat, ait : Domine, si tu sustulisti eum? Quasi enim iam dixisset ex cuius desiderio plangeret, eum dixit quem non dixerat. Sed uis amoris hoc agere solet in animo, ut quem ipse semper cogitat, nullum alium credat ignorare. Recte et haec mulier quem quaerit non dicit, et tamen dicit : Si tu sustulisti eum, quia alteri non putat incognitum, quem sic ipsa continue plangit desiderio. Dicit ei Iesus : Maria. Postquam eam communi uocabulo appellauit ex sexu, et agnitus non est, uocat ex nomine, ac si ei aperte dicat : Recognosce eum, a quo recognosceris. Perfecto quoque uiro dicitur : Noui te ex nomine, quia homo commune omnium nostrum uocabulum est, Moyses uero proprium, cui recte dicitur quia ex nomine scitur, ac si ei aperte Dominus dicat : Non te generaliter ut ceteros, sed specialiter scio. Maria ergo quia uocatur ex nomine, recognoscit auctorem, atque eum protinus rabboni, id est magistrum uocat, quia et ipse erat qui quaerebatur exterius, et ipse qui eam interius ut quaereret docebat».[FG2015]
AV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,16 
Conversa illa dicit ei : Rabboni (quod dicitur magister).
marg.| {CIO20d2.27} CHRYSOSTOMUS. 75* {hom.85} . − Sicut enim Iudeis quandoque immanifestus erat et presens; ita et loquens cum volebat, seipsum notum faciebat. qualiter autem conversam dicit, cum Christus ad eam loqueretur mihi videtur quod dicente ea ubi posuisti eum, conversa est ad angelos, ut interrogaret cur stupefacti essent. Deinde Christus vocans eam, convertit eam ad seipsum, et per vocem manifestum seipsum fecit.AW
AW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
75 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d2.28} AUGUSTINUS . 76* − [b] Vel quia prius conversa corpore, quod non erat putavit, nunc corde conversa quod erat agnovit. [a] Nemo autem calumnietur mulierem, quod77 hortulanum dixerit Dominum, et Iesum magistrum. Ibi enim honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem, a quo discernere humana et divina discebat. Aliter ergo Dominum dixitao : Sustulerunt Dominum meum ; aliter autemap : « Domine, si tu sustulisti eum ».aq ar AX
ao Io. 20, 13.
ap Io.20, 15.
aq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 2.8-22, CCSL 36, p. 665 : «[a] Nemo calumnietur mulieri quod hortulanum dixerit dominum, et Iesum Magistrum. Ibi enim rogabat, hic agnoscebat; ibi honorabat hominem a quo beneficium postulabat; hic recolebat doctorem a quo discernere
ar humana et diuina discebat. Appellabat dominum cuius ancilla non erat, ut per eum perueniret ad Dominum cuius erat. Aliter ergo Dominum dixit : Sustulerunt Dominum meum; aliter autem : Domine, si tu sustulisti eum. Nam et prophetae appellauerunt dominos eos qui homines erant; sed aliter illum de quo scriptum est : Dominus nomen ei. Sed ista mulier quae iam fuerat conuersa retrorsum ut uideret Iesum, quando eum putauit esse hortulanum, et cum illo utique loquebatur, quomodo rursus conuersa dicitur, ut ei diceret : Rabboni, nisi quia tunc [b] conuersa corpore, quod non erat, putauit, nunc corde conuersa, quod erat agnouit?». [FG2018]
AX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
76 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
77 quod] per Li449
marg.| {CIO20d2.29} GREGORIUS . 78* − [1] Iam vero ab evangelista non subditur : ‘Quid mulier fecit ?’ sed ex eo innuitur quod audivit.
Sequitur enim :
78 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,17 
Dicit ei Iesus noli me tangere.
marg.| In his namque verbis ostenditur, quod Maria amplecti voluit eius vestigia quem recognovit. [2] Sed cur tangi non debeat, ratio quoque additur cum subiungitur79 :AY
AY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
79 subiungitur] subinfertur Li449
Nondum enim ascendi ad Patrem meum.as
as ¶Fons : [1] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 5, p. 210.158-162 : «Iam uero ab evangelista non subditur quod mulier fecit, sed ex eo innuitur quod audiuit. Cui dicitur : Noli me tangere, nondum enim ascendi ad Patrem meum. In his namque uerbis ostenditur quod Maria amplecti uoluit eius uestigia quem recognouit. Sed ei magister dicit : Noli me tangere, non quia post resurrectionem Dominus tactum renuit feminarum, cum de duabus ad sepulcrum eius scriptum sit : Accesserunt et tenuerunt pedes eius». [2]   Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 6, p. 211.166-167 : «Sed cur tangi non debeat ratio quoque additur cum subinfertur : Nondum enim ascendi ad Patrem meum. In corde etenim nostro tunc Iesus ascendit ad Patrem, cum aequalis creditur Patri». [FG2015]
marg.| {CIO20d2.30} AUGUSTINUS . 80* − Sed si stans in terra non tangitur, sedens in celo quomodo ab homine tangetur81? Qui certe antequam ascenderet, discipulis suis se obtulit tangendum82, dicens : « Palpate, et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet », ut Lucas testaturat . Quis autem tam sit absurdus ut dicat, eum a discipulis quidem, antequam ascendisset ad Patrem83, se voluisse tangi84, a mulieribus autem noluisse85, nisi cum ascendisset ad Patrem? Sed leguntur etiam86 femine post resurrectionem, antequam ad Patrem ascenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria87 Magdalena, narrante Mattheo. Aut ergo hoc88 sic dictum est ut in illa femina figuraretur Ecclesia de gentibus, que in Christum non credidit nisi cum ascendisset ad Patrem, aut sic in se credi voluit|pecia 39| 89 Iesus, hoc est sic se spiritualiter tangi, quod ipse et Pater unum sunt90 au . Eius quippe intimis sensibus91 quodammodo ascendit ad Patrem qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat equalem. Quomodo autem hec non carnaliter adhuc in eum credebat quem sicut hominem fiebat92?av AZ
at Lc. 24, 39.
au Cf. Io. 10, 30.
av ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 3.12-44, CCSL 36, p. 666 : «Quid est hoc ? Si stans in terra non tangitur, sedens in caelo quomodo ab hominibus tangeretur ? Qui certe antequam adscenderet, discipulis se tangendum obtulit dicens, sicut Lucas evangelista testatur : Palpate, et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me uidetis habere; uel quando dixit discipulo Thomae : Infer digitum tuum huc, et uide manus meas, et affer manum tuam, et mitte in latus meum. Quis autem tam sit absurdus, ut dicat eum a discipulis quidem antequam ad Patrem adscendisset, uoluisse se tangi, a mulieribus autem noluisse, nisi cum adscendisset ad Patrem ? Sed nec sic, qui uellet, desipere sineretur. Leguntur enim etiam feminae post resurrectionem antequam ad Patrem adscenderet, tetigisse Iesum, in quibus erat etiam ipsa Maria Magdalene, narrante Matthaeo quod occurrerit illis Iesus dicens : Auete. Illae autem accesserunt, inquit, et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. Hoc a Iohanne praetermissum est, sed a Matthaeo uerum dictum. Restat ergo ut aliquod in his uerbis lateat sacramentum; quod siue inueniamus, siue inuenire minime ualeamus, inesse tamen nullo modo dubitare debemus. Aut ergo sic dictum est : Noli me tangere, nondum enim adscendi ad Patrem meum, ut in illa femina figuraretur ecclesia de gentibus, quae in Christum non credidit, nisi cum adscendisset ad Patrem; aut sic in se credi uoluit Iesus, hoc est, sic se spiritaliter tangi, quod ipse et Pater unum sint. Eius quippe intimis sensibus quodammodo adscendit ad Patrem, qui sic in eo profecerit ut Patri agnoscat aequalem; aliter non recte tangitur, id est aliter non recte in eum creditur. Poterat autem sic credere Maria, ut eum putaret imparem Patri, quod utique prohibetur cum ei dicitur : Noli me tangere; id est : Noli in me sic credere, quemadmodum adhuc sapis; noli tuum sensum huc usque pertendere quod pro te factus sum, nec transire ad illud per quod facta est. Quomodo enim non carnaliter adhuc in eum credebat, quem sicut hominem flebat ?». [FG2018]
AZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
80 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
81 tangetur] tangeretur Li449
82 se obtulit tangendum] se tangendum obtulit Li449
83 ascendisset-ad Patrem] inv. Li449
84 se voluisse tangi] voluisse se tangi Li449
85 noluisse] voluisse Li449
86 etiam] et Li449
87 Maria] om. Li449
88 ergo hoc] inv. Li449
89 credi voluit] + xxxix pecia marg. Li449 ( 186vb8 ; mutatio pennae ? : voluit)
90 sunt] sint Li449
91 intimis sensibus] inv. Li449
92 fiebat] flebat Li449
marg.| {CIO20d2.31} AUGUSTINUS. Primo de Trinitate. 93* − Tactus autem tamquam finem facit notionis. Ideoque nolebat94 in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod videbatur tantummodo putaretur.BA aw
aw ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De trinitate, lib. 1, c. 9, CCSL 50, lin. 10 sqq. : «tactus enim tamquam finem facit notionis. ideo que nolebat in eo esse finem intenti cordis in se ut hoc quod uidebatur tantummodo putaretur». [MM2020]
BA ¶Codd. : Li449 ( 186vb8 ) Ed1953 {MM2020}
93 Primo] om. Ed1953
94 nolebat] nolelnt cacogr. Li449
marg.| {CIO20d2.32} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Vel aliter. Volebat hec mulier adhuc cum Christo esse, sicut et ante passionem; et pre gaudio nihil magnum excogitabat; quamvis caro Christi multo melior facta fuerit95 resurgendo. ab hac ergo intelligentia eam abducens, dixit noli me tangere, ut cum multa reverentia ei loquatur unde nec discipulis apparet de reliquo cum eis conversans, ut reverentius ei attendant. Dicens autem nondum enim ascendi, ostendit quoniam illuc properat et festinat96. eum97 autem qui illuc debet abire, et non ultra cum hominibus conversari, non oportebat cum eadem videre mente qua et ante; et hoc manifestat consequenter98 dicens :BB
BB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
95 facta fuerit] inv. Li449
96 properat-et-festinat] inv. Li449
97 eum] cum Li449
98 consequenter] convenienter Li449
Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem meum et Patrem vestrum, Deum meum et Deum vestrum.
marg.| {CIO20d2.33} HILARIUS . Undecimo de Trinitate. 99* − [1] Inter ceteras impietates suas etiam100 hoc dicto Domini uti solent heretici, ut per id quod Pater eius Pater eorum est, et Deus eius, Deus eorum est, in natura Dei non sit. [2] Sed, in forma Dei manens, formam servi assumpsit et cum hoc ad homines in servi forma Christus Iesus loquatur, non ambigitur quin Pater sibi ut ceteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit101 ex ea natura qua servus est. Denique hunc eumdem sermonem cepit dicensax : “Vade ad fratres meos”. [3] Fratres autem ex carne sunt Deo; ceterum unigenitus Deus in unigeniti exceptione102 sine fratribus est.ay BC
ax Io. 20, 17.
ay ¶Fons : [1] Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 11, CCSL 62A, c. 8.1 sqq. : «Inter ceteras enim inpietates suas etiam hoc dicto Domini uti heretici solent : ascendo ad Patrem meum et ad Patrem uestrum, et ad Deum meum et ad Deum uestrum, ut per id quod Pater eius Pater eorum est et Deus eius Deus eorum est, in natura Dei non sit : dum hoc ceteris Deum Patrem profitetur esse quod sibi sit, cessante priuilegio in communione et naturae et natiuitatis, per quam et Deus sit natus et Filius sit». [2]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 11, CCSL 62A, c. 14.4 sqq. : «Si igitur haec seruus et ad seruos locutus est, quomodo professio ista non serui sit, et ad eam magis naturam quae non in natura serui sit transferetur : cum ei qui in forma Dei manens formam serui adsumpsit, quasi seruo ad seruos communio nonnisi ex eo tantum possit esse, quod seruus est? Pater igitur sibi ita ut hominibus Pater est, et Deus sibi ita ut seruis Deus est. Et cum haec ad homines seruus homo in serui forma Iesus Christus loquatur, non ambigitur, quin Pater sibi ut ceteris sit ex ea parte qua homo est, et Deus sibi ut cunctis sit ex ea natura qua seruus est. Denique hunc eundem sermonem huiusmodi professionis coepit exordio, ita dicens : Vade autem ad fratres meos et dices illis : Ascendo ad Patrem meum et ad Patrem uestrum, et ad Deum meum et ad Deum uestrum». [3]   Hilarius Pictaviensis , De Trinitate, lib. 11, CCSL 62A, c. 15.23 sqq. : «Fratres itaque ex carne sunt Deo, quia et uerbum caro factum est et habitauit in nobis; ceterum unigenitus Deus in unigeniti exceptione sine fratribus est».
¶Nota Thomas ne semble pas utiliser   Florus Lugdunensis , Collectio ex dictis XII patrum, dicta Hilarii Pictaviensis, CCCM193. [MM2019]
BC ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
99 .XI.] om. Ed1953
100 etiam] et Li449
101 sit] om. Li449
102 in unigeniti exceptione] om. Li449
marg.| {CIO20d2.34} AUGUSTINUS . 103* − Vel aliter. Non ait Patrem nostrum, sed Patrem meum et Patrem vestrum . Aliter ergo meum, aliter vestrum; natura meum, gratia vestrum. Neque dixit : Deum nostrum, sed   Deum meum , sub quo ego homo,   et 104   Deum vestrum , inter quos et ipsum mediator sumaz .ba BD
az Cf. 1Tim. 2, 5.
ba ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 3.48-53, CCSL 36, p. 666-667 : «Vade autem ad fratres meos, et dic eis : Adscendo ad Patrem meum et Patrem uestrum. Non ait : Patrem nostrum; aliter ergo meum, aliter uestrum; natura meum, gratia uestrum. Et Deum meum, et Deum uestrum. Neque hic dixit : Deum nostrum; ergo et hic aliter meum, aliter uestrum; Deum meum sub quo et ego homo sum, Deum uestrum inter quos et ipsum mediator sum». [FG2018]
BD ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
103 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
104 et] om. Li449
marg.| {CIO20d2.35} AUGUSTINUS. De consensu evangelistarum. − Tunc ergo egressa est a monumento, hoc est ab illo loco ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa alie quas secundum marcum invaserat tremor et pavor, et nemini, scilicet aliorum, quidquam dicebant.bb BE
Unde et hic dicitur :
bb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 69, CSEL 43, p. 364.13-15 : «Tunc egressa est a monumento, hoc est ab illo loco, ubi erat horti spatium ante lapidem effossum, et cum illa aliae, quas secundum marcum inuaserat tremor et pauor, et nemini quicquam dicebant». [FG2013]
BE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,18 
Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia vidi Dominum, et hec dixit mihi.
marg.| {CIO20d2.36} GREGORIUS. 105* − Ecce humani generis culpa ibi absconditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier viro propinavit mortem, a sepulcro mulier viris annuntiavit vitam; et dicta sui vivificatoris narrat que mortiferi serpentis verba narraverat.bc BF
bc ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 25, § 6, p. 212.206-209 : «Venit Maria Magdalene annuntians discipulis quia uidi Dominum et haec dixit mihi. Ecce humani generis culpa ibi absciditur unde processit. Quia enim in paradiso mulier uiro propinauit mortem, a sepulcro mulier uiris annuntiat uitam, et dicta sui uiuificatoris narrat, quae mortiferi serpentis uerba narrauerat. Ac si humano generi non uerbis Dominus, sed rebus dicat : De qua manu uobis illatus est potus mortis, de ipsa suscipite poculum uitae».[FG2015]
BF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
105 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
marg.| {CIO20d2.37} AUGUSTINUS . De consensu evangelistarum. − Dum autem cum aliis veniret, tunc secundum Mattheum occurrit illis Iesus dicensbd « Avete ». Sic ergo colligamus106 angelorum107 collocutionem bis numero eas habuisse venientes ad monumentum, et etiam ipsius Domini semel scilicet quando Maria hortulanum putavit; et iterum cum eis occurrit in via, ut eas repetitione firmaret et sic venit Maria Magdalene annuntians discipulis, non solum ipsa, sed et alie quas Lucas commemorat.be BG
bd Mt.28, 9.
be ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De consensu evangelistarum, lib. 3, c. 24, § 69, CSEL 43, p. 364.13-365.6 : «Tunc iam secundum mattheum ecce Iesus occurrit illis dicens : hauete. illae autem accesserunt et tenuerunt pedes eius et adorauerunt eum. sic enim colligimus et angelorum allocutionem bis numero eas habuisse uenientes ad monumentum et ipsius Domini, semel scilicet illic, quando maria hortulanum putauit, et nunc iterum, cum eis occurrit in uia, ut eas ipsa repetitione firmaret adque a timore recrearet. tunc ergo ait illis : nolite timere, ite, nuntiate fratribus meis, ut eant in Galilaeam; ibi me uidebunt. uenit ergo maria Magdalene adnuntians discipulis, quia uidit Dominum et haec ei dixit, non solum ipsa, sed et aliae, quas lucas commemorat, quae nuntiauerunt haec discipulis undecim et ceteris omnibus». [FG2015]
BG ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
106 colligamus] colligimus Li449
107 angelorum] et praem. Li449
marg.| {CIO20d2.38} BEDA. − [b] Mystice autem Maria, que interpretatur domina, illuminata, illuminatrix seu stella maris significat Ecclesiam, que Magdalena, id est turrensis dicitur. Nam magdalon grece, latine turris dicitur108, propter illud quod dicitur in Psalmo bf : « Factus est mihi turris fortitudinis ». [a] In eo autem quod 109 hec mulier discipulis Christum resurrexisse nuntiavit, omnes monentur - maxime quibus est commissum predicandi officium - ut si quid ei 110 celitus 111 revelatum fuit 112 , studiose proximis propinent.bg BH
bf Ps. 60, 4.
bg ¶Fons : Haimo Autissiodorensis, In Io. [RB-7229], Würzburg, Univ., M.p.th.f.15. , f. 194v  : [a] «Volens igitur evangelista ostendere huius mulieris obedientiam subdidit dicens : Venit Maria Magdalena nuntians discipulis quia vidi Dominum et haec dixit mihi. Animadvertendum est quare Dominus resurgens primo mulieribus apparuit et per easdem viris resurrectionem suam annuntiari voluit scilicet ut quia mulier in paradiso mortis poculum viro propinavit ipsa sepulchro viris annuntiaret vitam. [...]. Ideo ergo Dominus per mulierem resurrectionem suam viris annuntiari voluit quatenus ille sexus non desperaret de sua salute sed potius se redemptum cognosceret. [...] [195r] [...]. [b] Allegorice hec Maria s<an>c<ta>m [coniec.] significat Ecclesiam. Maria enim syriaco sermone domina dicitur, hebreo vero stella maris sive illuminata vel illuminatrix que omnia apte Ecclesie conveniunt. Et bene haec Maria Magdalena dicitur magdalon quippe grece latine dicitur turris. Sancta Ecclesia Magdale dicitur id est turrensis quoniam omnem spem suam in illam turrim collocat cum [coniec.] Psalmista canit : Esto mihi turris fortitudinis. Et item : Fortitudinem meam apud te custodiam. Cum ergo sero esset...»
<Non hab.> Theophylacte; Chrysostomus in loc. cit. (hom. 85).
¶Paral. Cf.   Thomas de Aquino, In salutationem angelicam reportatio, art. 1, n° 1118, ed. Marietti, p. 240b16 sqq. : «Sic ergo plena est gratia, et excedit Angelos in plenitudine gratiae; et propter hoc convenienter vocatur Maria quae interpretatur illuminata in se; unde isai. lviii, 11 : implebit splendoribus animam tuam; et illuminatrix in alios, quantum ad totum mundum; et ideo assimilatur soli et lunae».
¶Nota La seconde partie de la sentence n’a pas de rapport littéral avec le commentaire d’Haymon, dont nous n’avons pu voir à ce jour qu’un seul manuscrit. Il semble, sous réserve de plus ample informé, qu’il s’agit non d’une citation mais d’une glose thomasienne. [MM2020]
BH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
108 dicitur] vocatur Li449
109 quod] om. Li449
110 ei] eis Li449
111 celitus] solitus Li449
112 f uit] fuerit Li449
Numérotation du verset Io. 20,
 
prol.| [Io. 20, 19-31 legitur in octava Paschae dominica; cf. Ordinarium OP 673 = Cist. 76]
prol.| [Io. 20, 24 legitur in festo Thomae apostoli iuxta LHR 5.7a]
marg.| {CIO20d3.1} CHRYSOSTOMUS . 113* {hom.85} . − Audientes discipuli quod Maria annuntiavit, consequens erat ut aut discrederent, aut credentes dolerent, quoniam eos non reputavit dignos sua visione. hec igitur recogitantes neque per unam114 diem dimisit pertransire; sed ex eo quod sciebant iam suscitatum esse, videre sitientibus et timidis existentibus, cum sero factum esset, ipsis115 astitit.BI
Unde dicitur :
BI ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
113 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
114 unam] unum Li449
115 ipsis] eis Li449
Numérotation du verset Io. 20,19 
Cum ergo sero esset die illo116, una sabbatorum, et fores essent clause ubi erant discipuli congregati propter metum Iudeorum.
116 illo Weber] illa Li449@ #Li449
marg.| {CIO20d3.2} BEDA. − In hoc infirmitas Apostolorum monstratur, qui foribus clausis intus congregati resident propter timorem   Iudeorum , quorum   metu 117 fuerant prius dispersi.
117 metu] motu Li449
Venit Iesus et stetit in medio118.
118 Medio #Li449 Weber ] discipulorum + Li449
marg.| Ideo autem sero apparuit quia consequens erat tunc maxime eos timidos esse.BJ bh
bh ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io. 20, 19 [RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 88.489-86 : ««In eo sane quod dicit euangelista, Et fores essent clausae, ubi erant discipuli congregati propter metum Iudaeorum, apostolorum infirmitas demonstratur, qui propter timorem Iudaeorum intus clausi residebant pro quorum metu prius dispersi fuerant, unde est illud, Et relicto eo omnes fugerunt. Sed quaerendum est quomodo corpus dominicum post resurrectionem uerum fuit, quod clausis ianuis ad discipulos ingredi potuit?» [MM2002]
BJ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO20d3.3} THEOPHYLACTUS. − Vel quia prestolabatur ut omnes convenirent. Ostiis vero clausis, ut ostendat quia eodem modo resurrexit adiacente lapide super monumentum. bi BK
bi ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 296D13 –297A2 [CGC2014] : «ἐφίσταται οὗν ἑσπέρας μὲν ἀνέμενε γάρ ὢστε ἅπαντας συλλεγῆναι κεκλεισμένων δὲ τῶν θυρῶν ἵνα δείξῃ ὅτι οὕτως ἀνέστη καὶ τοῦ λίθου ἐπικειμένου τῷ τάφῳ». [MM2020]
BK ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d3.4} AUGUSTINUS. In sermone paschali 119. − Nonnulli autem de hac re ita moventur ut pene periclitentur120 afferentes contra miracula divina, preiudicia121 ratiocinationum122 suarum. Sic enim disputant : Si corpus erat, si hoc surrexit de sepulcro quod pependit123 in ligno, quomodo per ostia clausa intrare potuit ? Si comprehendis124 modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei edificatio.BL bj
bj ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 247 (in diebus paschalibus 18 in Io. 20, 19-31), PL 38, 1157.25-37 ex Collectione Campaniensi (Cassino, cod. 17, p. 242-244) : «Nonnulli enim de hac re ita mouentur, ut pene periclitentur, afferentes contra miracula diuina praeiudicia ratiocinationum suarum. Sic enim disputant : si corpus erat, si caro et ossa erant, si hoc surrexit [resurrexit Morin infra laud.] de sepulcro, quod pependit in ligno; quomodo per clausa ostia intrare potuit? Si non potuit, dicunt, non est factum. Si potuit, quomodo potuit? si comprehendis modum, non est miraculum : et si miraculum tibi non uidetur, propinquas ut neges quia et de sepulcro resurrexit [surrexit Morin]. Respice ab initio miracula domini tui, et redde mihi de singulis rationem [rationem mihi de singulis Morin]. Uir non accessit, et uirgo concepit. Redde rationem, quomodo sine masculo uirgo conceperit [concepit Morin]. Ubi defecerit ratio, ibi est fidei aedificatio [Ibi defecit ratio ubi est fidei aedificatio Morin]. Ecce habes unum in domini conceptu miraculum : audi etiam in partu. Uirgo peperit, et uirgo permansit».
<potius quam> =   Pseudo Fulgentius , Sermones, sermo 40 Die sabbato in Pascha, inc. Resurrectionem Domini ... secundum veritatem, PL 65, 903D-905°, hic 904B-C. <potius quam> G.   Morin, ed., Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti [CPL 1008], CCSL 104, sermo 175, cap. 1, lin. 6-17 [citatatio Augustini in alio sermone].
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., 20, lect. 4, Marietti, n° 2527 : «Et ideo dicendum est, quod hoc miraculose Christus fecit virtute suae divinitatis; et quandocumque in sanctis simile contingeret, miraculosum esset, et per novum miraculum fit. Et hoc expresse dicunt Augustinus et Gregorius. Dicit enim Augustinus : quaeris quomodo per ostia clausa intrare potuit ? Si comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio : et subdit : ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit. Sicut ergo ortus eius ex virgine matre virtute suae divinitatis miraculosus fuit, sic introitus iste». - Summae theologiae tertia pars, q. 54 a. 1 ad 1 : « Ad primum ergo dicendum quod corpus Christi post resurrectionem, non ex miraculo, sed ex conditione gloriae, sicut quidam dicunt, clausis ianuis ad discipulos introivit, simul cum alio corpore in eodem loco existens. Sed utrum hoc facere possit corpus gloriosum ex aliqua proprietate sibi indita, ut simul cum alio corpore in eodem loco existat, inferius discutietur, ubi agetur de resurrectione communi. Nunc autem, quantum ad propositum sufficit, dicendum est quod non ex natura corporis, sed potius ex virtute divinitatis unitae, illud corpus ad discipulos, licet verum esset, ianuis clausis introivit. Unde Augustinus dicit, in quodam sermone paschali, quod quidam sic disputant, si corpus erat, si hoc surrexit de sepulcro quod pependit in ligno, quomodo per ostia clausa intrare potuit ? Et respondet, si comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio».
¶NotaVoir aussi CIO20d4.2. Ce sermon est une pièce rare appartenant à deux collections qui puisent de façon indépendante à une même série antique de sermons pour la Pâques reflétant l’ordre des lectures pascales à l’époque d’Augustin : 1° la Collection Campanienne dont on ne connaît que deux manuscrits : Cassino, cod. 17, p. 242-244 (n.v.) : “Quartae feriae sermo” et Napoli, BNC, cod. Viennese lat. 14 (saec. 12, prov. Saint-Séverin de Naples) d’après C.   Lambot , “Les sermons de saint Augustin pour les fêtes de Pâques” RevBén. 57 (1969), p. 148-172, ici p. 155 et 158. 2° Le sermonnaire du “pseudo-Fulgence”, anonyme, que seul un témoin perdu (Lorsch) attribuait à Augustin. Cf. R.   Grégoire , Homéliaires liturgiques médiévaux, 1980, p. 118, n° 41 : sermo 41 « Die sabbato in pascha », PL 65, 903D-905. Les Mauristes avaient restitué l’attribution à Augustin du sermon 247 sur la foi de l’attribution d’un manuscrit du monastère Santa Croce in Urbe (PL 38, 1156). Le sermon cité est le n° 11 de la Colllection Campanienne ; dans le ms. Cassini 17 la série à laquelle il appartient est attribuée à Augustin (p. 220). La rareté des témoins conservés et l’absence de variante significative avec le texte édité autorisent à penser – sous réserve de l’examen des manuscrits italiens auxquels nous n’avons pu avoir accès - que Thomas dépend d’un témoin de cette collection plutôt que de celle du pseudo Fulgence. [MM2021]
BL ¶Codd. : Li449 Mt366 T46 (325va) Ed1953 {MM2021}
119 In ... paschali Li449 ] in sermone T46, om. Ed1953
120 periclitentur] periclitententur Mt366 (cacogr.)
121 preiudicia] om. Li449
122 rationationum] rationationem Mt366 (cacogr.)
123 pependit] pependi T46 (cacogr.)
124 comprehendis] oprehendis Mt366 (cacogr.)
marg.| {CIO20d3.5} AUGUSTINUS. 125 − Moli quidem corporis, ubi divinitas erat, ostia clausa non126 obstiterunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit quo nascente virginitas matris inviolata pertransit 127.BM bk
bk ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 4.9-12, CCSL 36, p. 667 : «Claui enim manus fixerant, lancea latus eius aperuerat; ubi ad dubitantium corda sananda, uulnerum sunt seruata uestigia. Moli autem corporis ubi diuinitas erat, ostia clausa non obstirerunt. Ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente uirginitas matris inuiolata permansit». [FG2018]*
¶Paral. Cf. supra CIO20d3.5. -   Thomas de Aquino, In Io., 20, lect. 4, Marietti, n° 2527 : «Et ideo dicendum est, quod hoc miraculose Christus fecit virtute suae divinitatis; et quandocumque in sanctis simile contingeret, miraculosum esset, et per novum miraculum fit. Et hoc expresse dicunt Augustinus et Gregorius. Dicit enim Augustinus : quaeris quomodo per ostia clausa intrare potuit ? Si comprehendis modum, non est miraculum. Ubi deficit ratio, ibi est fidei aedificatio : et subdit : ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit . Sicut ergo ortus eius ex virgine matre virtute suae divinitatis miraculosus fuit, sic introitus iste». -   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 28 a. 2 ad 3 : «Dictum est autem supra quod Christus ante passionem permittebat carni suae agere et pati quae propria, nec fiebat talis redundantia gloriae ab anima ad corpus. Et ideo dicendum est quod omnia ista facta sunt miraculose per virtutem divinam. Unde Augustinus, super ioan., moli corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt. Ille quippe, non eis apertis, intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit». -   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 54 a. 1 ad 1 : «Et super ioan., dicit, moli corporis ubi divinitas erat, ostia clausa non obstiterunt, ille quippe non eis apertis intrare potuit, quo nascente virginitas matris inviolata permansit». [MM2021]
BM ¶Codd. : Li449 Mt366 T46 (325va) Ed1953 {MM2021}
125 Augustinus] + In Ioannem Ed1953 , De consensu evangelistarum marg. Li449
126 non] om. Mt366
127 permansit] pertransit Li449
marg.| {CIO20d3.6} CHRYSOSTOMUS . {hom.85} . − Sed mirabile est qualiter phantasma eum128 non estimarunt129. sed hoc fuit quia mulier preveniens, in eis multam fidem operata est. sed et ipse per visum manifestum se eis ostendit, et voce eorum fluctuantem130 mentem firmavit.
Unde sequitur :
128 eum] cum Li449
129 estimarunt] estimabant Li449
130 fluctuantem] fluctu autem Li449
Et dixit131 eis pax vobis
131 dixit #Li449] dicit Li449 Weber
marg.| id est ne tumultuemini in quo132 etiam commemorat verbum quod ante crucem dixeratbl : « Pacem meam do vobis » et rursus bm : « In me pacem habebitis133 ».BN
bl Io. 14, 27.
bm Io. 16, 33.
BN ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
132 quo] quomodo Li449
133 habebitis] habetis  Li449
marg.| {CIO20d3.7} GREGORIUS. − [a] Et quia ad illud corpus, quod videri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus.
Unde sequitur :
Numérotation du verset Io. 20,20 
Et cum hoc dixisset, ostendit eis manus et latus.
marg.| [b] Clavi enim manus fixerant, lancea latus aperuerat ibi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia.bn bo bp BO
bn ¶Fons :
bo [a] Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 1, p. 212.206-209 : «Quid ergo mirum, si clausis ianuis post resurrectionem suam in aeternum iam uicturus intrauit, qui moriturus ueniens non aperto utero uirginis exiuit? Sed quia ad illud corpus quod uideri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis ianuis introduxit».
bp [b] <revera> Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 4.7-9, CCSL 36, p. 667 : «Claui enim manus fixerant, lancea latus eius aperuerat; ubi ad dubitantium corda sananda, uulnerum sunt seruata uestigia». [FG2015]
BO ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
marg.| {CIO20d3.8} CHRYSOSTOMUS. 134* {hom.85} . − Et quia ante crucem eis dixeratbq : « Iterum videbo vos, et gaudebit cor vestrum », hoc opere impletur.
Unde sequitur : BP
bq Io.16, 22.
BP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
134 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
Gavisi sunt135 discipuli viso Domino.
135 sunt #Li449] ergo + Li449Weber
marg.| {CIO20d3.9} AUGUSTINUS . Vicesimo secundo De Civitate Dei. 136* − Claritas, qua « iusti fulgebunt sicut sol in regno »br Patris sui, in Christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. Non enim eam ferret137 humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet attendi ut posset agnosci.bs BQ
br Mt. 13, 43.
bs ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 19, CCSL 48, p. 839.48-53 : «Coloris porro suauitas quanta erit, ubi iusti fulgebunt sicut sol in regno patris sui! quae claritas in christi corpore, cum resurrexit, ab oculis discipulorum potius abscondita fuisse quam defuisse credenda est. non enim eam ferret humanus atque infirmus aspectus, quando ille a suis ita deberet adtendi, ut posset agnosci». [FG2017]
BQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
136 .XXII.] om. Ed1953
137 ferret] foret Li449
marg.| {CIO20d3.10} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Universa autem hec eos ad fidem certissimam inducebant. Quia vero prelium inexpugnabile habebant ad Iudeos, rursus eis pacem annuntiat.BR
Unde sequitur :
BR ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,21 
Dixit eis ergo138 iterum : Pax vobis.
138 eis ergo Li449] inv. Li449 Weber
marg.| {CIO20d3.11} BEDA. − [1] Iteratio confirmatio est. [2] Sive ideo repetit quia gemina est virtus caritatis vel quia « ipse est qui fecit utraque unum”bt .BS bu bv bw
bt Cf. Eph. 2, 14.
bu ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 90.536-539 : «Et quia tunc quidem tristes erant apostoli de domini passione ut eos de eiusdem resurrectione laetificatos ostenderet, continuo subdidit, Gauisi sunt discipuli uiso domino. Dicit ergo eis iterum, Pax uobis. Ecce iterat quod superius dixit, sed quare iterare uoluit? Scilicet ut pacis bonum artius discipulorum cordibus inculcaret, unde dicit beatus Augustinus, ‘Pacis iteratio confirmatio est.’ Siue ideo iterauit ut ostenderet, quia gemina est uirtus dilectionis, uel certe ut se illum ostenderet de quo dicit apostolus, Christus est pax nostra, qui fecit utraque unum, id est, qui de angelis et hominibus, siue de utroque populo unam dei domum, hoc est, sanctam ecclesiam, pius mediator et reconciliator aedificauit».
bv [1] Cf. Glossa ordinaria (Io. 20, 21) [Strasbourg, 1481, t. 4, facsim., p. 269a marg], ed. Gloss-e  : « Pax vobis . iteratio confirmatio est, dat ei : «Pacem super pacem»e sicut promisit per prophetam» <ex quo>   Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 4.13 sqq., CCSL 36.
bw [2] Cf. Beda Venerabilis , De tabernaculo, lib. 2, CCSL 119A, lin. 1511 : «Vel certe forcipe duplici uidelicet ferramento sacerdotes ignem altaris emendant cum in omnibus quae docent praedicatores sancti uirtutem nobis geminae caritatis infundere et huius gratia nos ardere simul et lucere praecipiunt».  Beda Venerabilis , De tabernaculo, lib. 3, CCSL 119A, lin. 1401 : «Duo autem sunt anuli per singula latera quia utrumque caritatis mandatum gemina uirtute distinguitur».
¶Nota Ce commentaire anonyme, conservé dans 4 manuscrits dont 3, carolingiens, sont anonymes; un quatrième, du 15e siècle, l’attribue à «Remigius». Martin Gorman l’attribue à Haymon d’Auxerre en 2007 à partir d’éléments de critique interne. On s’étonnera cependant de n’en pas trouver trace dans l’homéliaire composé à partir des commentaires d’Haymon. Non identifiable à partir de l’oeuvre éditée authentique de Bède, cette sentence reprend l’expression «gemina virtus caritatis» qui est chère à Bède. Selon la méthode adoptée dans la Catena, Thomas est vraisemblablement remonté de la Glose ordinaire jusqu’au commentaire d’Haymon qu’il attribue à Bède en raison des rapprochements ponctuels qu’il a pu y remarquer avec les écrits de Bède. [MM2020]
BS ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
marg.| {CIO20d3.12} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Simul quoque139 demonstrat crucis efficaciam, per quam solvit omnia tristia, et contulit omnia bona; et hoc est pax. Mulieribus autem supra annuntiatum est gaudium, quia in tristitiis illud genus erat, et hanc suscepit maledictionem, dicente Domino in dolore paries. quia ergo universa prohibentia sunt destructa, et directa sunt omnia, de reliquo subdit sicut misit me Pater, et ego mitto vos.BT
BT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
139 quoque] –que Li449
marg.| {CIO20d3.13} GREGORIUS. − Pater quidem Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Itaque dicitur : Sicut misit me Pater, et ego mitto vos, id est ea caritate vos diligo, cum inter scandalum persecutorum mitto140, qua me caritate Pater diligit, quem venire ad tolerandas passiones fecit.bx BU
bx ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 2, p. 219.28-37 : «Dicit eis : Pax uobis. Sicut misit me Pater, et ego mitto uos. Pater Filium misit, qui hunc pro redemptione generis humani incarnari constituit. Quem uidelicet in mundo uenire ad passionem uoluit, sed tamen amauit Filium, quem ad passionem misit. Electos uero apostolos Dominus non ad mundi gaudia sed, sicut ipse missus est, ad passiones in mundum mittit. Quia ergo et Filius amatur a Patre, et tamen ad passionem mittitur, ita et discipuli amantur a Domino, qui tamen ad passionem mittuntur in mundo. Ita que dicitur : Sicut misit me Pater, et ego mitto uos, id est ea uos caritate diligo cum inter scandala persecutorum mitto, qua me caritate Pater diligit, quem uenire ad tolerandas passiones fecit. Quamuis mitti etiam iuxta naturam diuinitatis possit intelligi. Eo enim ipso a Patre Filius mitti dicitur, quo a Patre generatur». [FG2015]
BU ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
140 mitto] mittit Li449
marg.| {CIO20d3.14} AUGUSTINUS. 141* − Equalem autem Patri Filium novimus; sed hic verba mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo : Ille me et ego vos.by BV
by ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 4.16-18, CCSL 36, p. 667 : «Aequalem Patri Filium nouimus, sed hic uerba mediatoris agnoscimus. Medium quippe se ostendit dicendo : Ille me, et ego uos». [FG2018]
BV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
141 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d3.15} CHRYSOSTOMUS. {hom.85} . − Sic igitur elevavit eorum animum et ab his que facta sunt et a dignitate mittentis; et non adhuc deprecatio ad Patrem fit, sed sua auctoritate dat eis virtutem.BW
Unde sequitur :
BW ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
Numérotation du verset Io. 20,22 
Hec cum dixisset, insufflavit et dixit142 eis : Accipite Spiritum sanctum.
142 dixit #Li449] dicit Li449@ Weber
marg.| {CIO20d3.16} AUGUSTINUS . Quarto De Trinitate. 143*{4,20} . − Flatus ergo ille corporeus substantia Spiritus Sancti non fuit, sed demonstratio per congruam significationem non tantum a Patre, sed etiam144 a Filio procedere Spiritum sanctum. quis enim dementissimus diceret alium fuisse spiritum quem sufflans dedit, et alium quem post ascensionem suam misit?BX
BX ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
143 .IV.] om. Li449
144 etiam] et Li449
marg.| {CIO20d3.17} GREGORIUS . 145* − Cur autem prius in terra discipulis datur, postmodum de celo mittitur, nisi quod duo sunt precepta caritatis, dilectio videlicet Dei et146 dilectio proximi147? In terra datur spiritus, ut diligatur proximus; ex celo datur spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est caritas et duo precepta; ita unus est148 spiritus et duo data; prius a consistente Domino in terra, postmodum datur ex celo149, quia proximi150 amore discitur qualiter perveniri debeat ad amorem Dei.bz BY
bz ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, par. 3, p. 220.53-60 : «Cur ergo prius in terra discipulis datur, postmodum de caelo mittitur, nisi quod duo sunt praecepta caritatis, dilectio uidelicet Dei et dilectio proximi? In terra datur Spiritus, ut diligatur proximus; e caelo datur Spiritus, ut diligatur Deus. Sicut ergo una est caritas et duo praecepta, ita unus Spiritus et duo data. Prius a consistente Domino in terra, postmodum e caelo, quia in proximi amore discitur qualiter peruenire debeat ad amorem Dei». [FG2015]
BY ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
145 Gregorius] + in evangelia Ed1953
146 et] om. Li449
147 proximi] proximo Li449*
148 est] om. Li449
149 ex celo] excelso Li449
150 proximi] in praem. Li449
marg.| {CIO20d3.18} CHRYSOSTOMUS . {hom.85} . − Quidam autem dicunt quoniam non spiritum dedit, sed aptos eos ad susceptionem spiritus per insufflationem construxit. Si enim angelum videns Daniel excessum mentis passus est, quid ineffabilem illam gratiam151 suscipientes passi essent, nisi discipulos suos primitus instruxisset nequaquam autem quis peccabit, dicens, tunc suscepisse eos quamdam potestatem spiritualis gratie non ut mortuos suscitent et miracula faciant, sed ut dimittant peccata.BZ
Unde sequitur :
BZ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
151 illam gratiam] inv. Li449
Numérotation du verset Io. 20,23 
Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis; et quorum retinueritis, retenta sunt eis152.
152 eis] om. Li449@ Li449 Weber
marg.| {CIO20d3.19} AUGUSTINUS . 153* − Ecclesie caritas que per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostrisca , participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt eius participes, tenet. Ideo postquam dixit : Accipite Spiritum sanctum , continuo de peccatorum remissione et retentione154 subiecit.cb CA
ca Cf. Rm. 5, 5.
cb ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 4.23-27, CCSL 36, p. 667 : «Ecclesiae caritas quae per Spiritum sanctum diffunditur in cordibus nostris, participum suorum peccata dimittit; eorum autem qui non sunt eius participes, tenet. Ideo posteaquam dixit : Accipite Spiritum sanctum, hoc continuo de peccatorum remissione ac detentione subiecit». [FG2018]
CA ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
153 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
154 retentione] detentione Li449
marg.| {CIO20d3.20} GREGORIUS . 155* − Sciendum vero est, quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter156 viverent, et in predicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. libet ergo intueri157, illi discipuli ad tanta onera humilitatis vocati, ad quantum culmen glorie sint perducti158. Ecce non solum de seipsis159 securi fiunt, sed etiam160 principatum superni iudicii sortiuntur, ut vice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam vero relaxent. Horum nunc in Ecclesia episcopi161 locum tenent, et162 solvendi ac ligandi auctoritatem suscipiunt qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed grave pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina vite sue, Iudex fiat vite aliene.cc CB
cc ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 4-5, p. 221.83-222.102 : «[4] Et quia nos gratia libertatis unxit, Dominationis daemonicae iugum putruit, Paulo attestante, qui ait : Ubi Spiritus Domini, ibi libertas. Sciendum uero est quod hi qui prius Spiritum sanctum habuerunt, ut et ipsi innocenter uiuerent, et in praedicatione quibusdam prodessent, idcirco hunc post resurrectionem Domini patenter acceperunt, ut prodesse non paucis, sed pluribus possent. Unde et in hac ipsa datione Spiritus dicitur : Quorum remiseritis peccata remittuntur eis, et quorum retinueritis retenta sunt. Libet intueri illi discipuli ad tanta onera humilitatis uocati, ad quantum culmen gloriae sint perducti. Ecce non solum de semetipsis securi fiunt, sed etiam alienae obligationis potestatem relaxationis accipiunt. Principatum superni iudicii sortiuntur, ut uice Dei quibusdam peccata retineant, quibusdam relaxent. Sic sic eos a Deo decebat erigi, qui tantum pro Deo consenserant humiliari. [...] [5] Horum profecto nunc in ecclesia episcopi locum tenent. Soluendi ac ligandi auctoritatem suscipiunt, qui gradum regiminis sortiuntur. Grandis honor, sed graue pondus istius est honoris. Durum quippe est ut qui nescit tenere moderamina uitae suae, iudex uitae fiat alienae». [FG2015]
CB ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
155 Gregorius] + in evangelia Ed1953
156 innocenter] innocentes Li449
157 intueri] intuere Li449*
158 perducti] producti Li449
159 seipsis] semetipsis Li449
160 etiam] et Li449
161 episcopi] ipsi Li449
162 et] om. Li449
marg.| {CIO20d3.21} CHRYSOSTOMUS. 163* {hom.85} . − Sacerdos enim etsi propriam bene dispensaverit vitam, aliorum vero non cum diligentia curam habuerit, cum perniciosis in gehennam vadit. Scientes igitur periculi magnitudinem, multam tribuite ei164* devotionem, et165* etiam si non valde nobiles fuerint166. Non autem iustum est ab his qui in principatu subiciuntur iudicari. et si vita eorum fuerit valde detractabilis167*, in nullo lederis168 in his que sunt ei169* commissa a Deo. Non enim sacerdos, sed neque angelus aut archangelus operari aliquid potest in his que sunt data a Deo, sed Pater et Filius et Spiritus Sanctus omnia dispensant. Sacerdos autem suam linguam et manum tribuit. Non enim iustum esset, ut170* propter alterius malitiam circa symbola nostre salutis ledi eos qui ad fidem veniunt. Omnibus autem discipulis congregatis, solus Thomas deficiebat a dispersione que iam facta erat .
Unde dicitur : CC
CC ¶Codd. : La88 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2024}
163 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
164 ei] eis Ed1953
165 et] om. Ed1953
166 fuerint] fueruit cacogr. Li449
167 detractabilis] detrectabilis Ed1953
168 lederis] ledens cacogr. Li449
169 ei] eis Ed1953
170 ut] om. Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,24 
Thomas autem unus ex duodecim, qui dicitur Didymus, non erat cum eis quando venit Iesus.171
171 Io. 20, 24 : legitur in festo sancti Thomae (LHR 5.7a)
marg.| {CIO20d3.22} ALCUINUS. −  Didymus grece, latine ‘geminus’172* propter dubium cor in credendo ; Thomas ‘abyssus’ quia altitudinem divinitatis certa fide173 penetravit.CD cd
cd ¶Fons : <revera> Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (Io. 20, 24), CCCM 267, p. 342.214 sqq. : «THOMAS AVTEM VNVS EX DVODECIM QVI DICITVR DIDIMVS NON ERAT CVM EIS, QVANDO VENIT IESVS. Didimus grece latine 'geminus' propter dubium cor in credendo; Thomas 'abyssus', quia altitudinem diuinitatis certa fide penetrauit».
<non hab.   Alcuinus , In Io. [MM2022]
172 geminus] + vel dubius Ed1570 Ed1953
173 certa fide] certa spe Li449 , circa fidem Ed1470
marg.| {CIO20d3.23} GREGORIUS. 174* − Non autem casu gestum est ut electus ille discipulus tunc deesset. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans, dum in magistro suo vulnera palparet carnis, in nobis vulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis infidelitas Thome175 ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur.ce CE
ce ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 7, p. 224.161-170 : «Numquid casu gestum creditis, ut electus ille discipulus tunc deesset, post autem ueniens audiret, audiens dubitaret, dubitans palparet, palpans crederet? Non hoc casu, sed diuina dispensatione gestum est. Egit namque miro modo superna clementia ut discipulus dubitans, dum in magistro suo uulnera palparet carnis, in nobis uulnera sanaret infidelitatis. Plus enim nobis Thomae infidelitas ad fidem quam fides credentium discipulorum profuit, quia dum ille ad fidem palpando reducitur, nostra mens omni dubitatione postposita in fide solidatur».[FG2015]
CE ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
174 Gregorius] + in evangelia Ed1953
175 infidelitas Thome] inv. Li449
marg.| {CIO20d3.24} BEDA. 176 − Queri autem potest quare hic evangelista Thomam tunc177* defuisse dicat, cum Lucas scribat quod duo discipuli euntes in Emmaus, reversi in Ierusalem invenerunt undecim congregatos. Sed datur intelligi quoddam fuisse intervallum, quo178 ad horam Thomas egressus sit, et Iesus veniens in medio eorum stetit.CF cf
cf ¶Fons : <revera> Haimo Autissiodorensis, In Io.[RB-7229], ed. M.   Gorman , RevBen 115 (2007), p. 91.598-92-607 : «Hic summopere quaerendum est quomodo euangelista dicat tunc Thomas defuisse, cum Lucas narrat quia illi duo discipuli quibus euntibus in castellum Emmaus, dominus apparuit, agnito eo in fractione panis, continuo reuersi sunt Hierosolimam, et inuenerunt undecim congregatos, et mox subiungit, dum haec autem loquuntur, Venit Iesus et stetit in medio discipulorum et dicit eis, Pax uobis. Ergo ne contrarium uideatur, datur intellegi quodam fuisse interuallum quo ad horam Thomas exivit ideoque ueniente domino defuit, sed dicit beatus papa Gregorius, quia ‘Non casu, sed diuina dispensatione actum est’, ut discipulus iste tunc non adesset». [MM2020]
CF ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
176 Beda] Theophylactus Li449
177 Thomas tunc] inv. Ed1953
178 quo] quod Li449
marg.| {CIO20d3.25} CHRYSOSTOMUS. 179* − Sicut autem simpliciter et180 qualitercumque credere, facilitatis est, ita multum investigare est grossissime181* mentis et propter hoc Thomas accusatur. Apostolis enim dicentibus “quoniam vidimus Dominum", non credidit, non tantum illis discredens, quantum rem putans 182 impossibilem esse.
Unde sequitur :
179 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
180 et] om. Mt366
181 grossissime] grossime Bar484, crassissime Ed1953
182 putans] publicam Ka6, puplicam Li449
Numérotation du verset Io. 20,25 
Dixerunt ergo183 ei alii discipuli : Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis : Nisi videro in manibus eius fixuram clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum et mittam manum meam184 in latus eius, non credam.
183 ergo codd. cum Weber] om. @ (codd.)
184 meam codd. cum Weber] om. @ (codd.)
marg.| Aliis enim grossior185* existens, eam que est per sensum grossissimum186*, scilicet tactum, querebat fidem et neque187 oculis credebat. Unde non suffecit ei 188 dicere nisi videro, sed addidit :   Et misero digitum etc.189 190*CG cg
cg ¶Fons : Chrysostomus , In Io. 20, hom. 87.1.2-3, 5-6, Burgundionis versio, BnF, lat. 15284, f. 155vb : «1.2 Sicut simpliciter et ut contingit credere facilitatis est, ita ultra scrutari et multum investigare grossissime mentis est. 1.3 Propter hoc et Thomas accusatur. Apostolis enim dicentibus ‘’quoniam vidimus Dominum non credidit. Non tantum illis decredens, quantum rem putans impossibilem esse, hoc est eam que ex mortuis resurrectionem. 1.4 Non enim dixit: Non credo vobis, sed: Nisi videro, non credam. Qualiter igitur omnibus congregatis ipse defecerat solus? Decens erat a disseminatione que iam facta erat, nondum et tunc eum redisse. 1.5 Tu vero cum videris decredentem discipulum, excogita dominatoris clementiam, qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut salvet unum, et nimirum aliis grossiorem existentem. 1.6 Idcirco eam que per sensum qui grossissimus querebat fidem, et neque oculis credebat. Non enim dixit: Nisi videro, sed: Nisi rimatus fuero, ne qualitercumque phantasia quod videbatur esset ».
<cuius fons>   Chrysostomus , In Io. (Io. 20, 25), hom. 87 § 1, PG 59, 479.14-17.27-30 Ὥσπερ τὸ ἁπλῶς καὶ ὡς ἔτυχε πιστεύειν, εὐκολίας ἐστίν οὕτω τὸ πέρα τοῦ μέτρου περιεργάζεσθαι καὶ πολυπραγμονεῖν, παχυτάτης διανοίας. Διὰ τοῦτο καὶ ὁ Θωμᾶς ἐγκαλεῖται. Τοῖς γὰρ ἀποστόλοις εἰρηκόσιν, ὅτι Ἑωράκαμεν τὸν Κύριον, οὐκ ἐπίστευσεν, οὐ τοσοῦτον ἐκείνοις ἀπιστῶν, ὅσον τὸ πρᾶγμα ἡγούμενος ἀδύνατον εἶναι· τουτέστιν, τὴν ἐκ νεκρῶν ἀνάστασιν. Οὐ γὰρ εἶπεν, ὅτι Οὐ πιστεύω ὑμῖν, ἀλλ’, Ἐὰν μὴ βάλω τὴν χεῖρά μου, οὐ πιστεύσω. Πῶς οὖν, πάντων συνηγμένων, οὗτος ἀπελιμπάνετο μόνος; Εἰκὸς ἦν ἀπὸ τῆς διασπορᾶς τῆς ἤδη γενομένης μηδέπω καὶ τότε αὐτὸν ἐπανελθεῖν. Σὺ δὲ ὅταν ἴδῃς [αὐτὸν] ἀπιστοῦντα τὸν μαθητὴν, ἐννόησον τοῦ Δεσπότου τὴν φιλανθρωπίαν, πῶς καὶ ὑπὲρ μιᾶς ψυχῆς δείκνυσιν ἑαυτὸν τραύματα ἔχοντα, καὶ παραγίνεται ἵνα διασώσῃ καὶ τὸν ἕνα, καίτοι τῶν ἄλλων παχύτερον ὄντα. Διὸ τὴν διὰ τῆς αἰσθήσεως τῆς παχυτάτης ἐζήτει πίστιν, καὶ οὐδὲ τοῖς ὀφθαλμοῖς ἐπίστευεν. Οὐ γὰρ εἶπεν, Ἂν μὴ ἴδω· ἀλλ’, Ἐὰν μὴ ψηλαφήσω, φησὶ, μή πως φαντασία τὸ ὁρώμενον ᾖ ».
<potius quam>   Cordier , Catena graecorum patrum in Io. 20:25, [CPG C145], p. 460: “Ὥσπερ τὸ [ut supra usque ad ] Οὐ πιστεύω ὑμῖν, ἀλλ’, Ἐὰν μὴ βάλω τὸν δάκτυλόν μου εἰς τὸν τύπον τῶν ἥλων καὶ τὰ ἑξῆς ».
¶Nota 1: Burgundio avait traduit littéralement ὡς ἔτυχε par ut contingit que Thomas remplace par qualitercumque qui est l’exacte traduction syntagmatique de l’expression grecque. Mais on voit mal que Thomas ait pu passer de ut contingit à qualitercumque sans connaissance du grec et sans traducteur.
¶Nota 2: Seul le groupe λ (Linz Ka) lit publicam au lieu de putans. Ni le sens de la phrase, ni son équilibre syntaxique ne justifient rem publicam qui est une réminiscence accidentelle qui semble imputable au seul copiste de Linz.
¶Nota 3
La chaîne de Cordier ne procure pas la totalité du texte de la sentence. La dernière phrase manque. [MM2024]
185 grossior] crassior Ed1953
186 grossissimum] grosse sunt Ka6, crassissimum Ed1953
187 neque] nec Ka6
188 ei] om. Ka6
189 etc.] + Et post dies octo Ka6
190 Et misero... etc.] et mittam digitum meum in locum clavorum, et mittam manum meam in latus eius, non credam Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,
distinctio 4 
prol.| [Io. 20, 19-31 legitur in octava Paschae dominica; cf. Ordinarium OP 673 = Cist. 76]
marg.| {CIO20d4.1} CHRYSOSTOMUS. 191* {hom.86} . − Considera Dominatoris clementiam qualiter et pro una anima ostendit seipsum vulnera habentem, et accedit ut salvet unum. Et nimirum discipuli annuntiantes, digni erant fide, et ipse promittens; sed tamen, quia solus192 Thomas quesivit, neque hoc eum privavit Christus. Non autem statim ei apparet, sed post dies octo, ut in medio a discipulis admonitus accendatur in193 maius desiderium, et fidelior fieret in futurum.CH
Unde dicitur :
CH ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2022}
191 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
192 solus] prolus Li449
193 in] ut Li449
Numérotation du verset Io. 20,26 
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus, et Thomas cum194 eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dixit : Pax vobis.
194 cum] iter. Li449
marg.| {CIO20d4.2} AUGUSTINUS. In sermone paschali. 195* − Queris a me et dicis si per ostia clausa intravit, ubi est corporis modus ? Et ego respondeo : Si super mare ambulavit, ubi est corporis pondus ? Sed fecit illud Dominus tamquam Dominus. Numquid ergo196* quia surrexit197* destitit esse Dominus?CI ch
ch ¶Fons : Augustinus Hipponensis, Sermones ad populum, sermo 247 (in diebus paschalibus 18 in Io. 20, 19-31), PL 38, 1157.42-45 : «Quaeris a me, et dicis : si per ostia clausa intravit, ubi est corporis modus? et ego respondeo : si super [per al. Ps-Fulg.] mare ambulavit, ubi est corporis pondus? sed fecit illud dominus tamquam dominus : numquid ergo, quia resurrexit , destitit [desiit Ps-Fulg.] esse dominus?» =
<potius quam> =   Pseudo Fulgentius , Sermones, sermo 40 Die sabbato in Pascha, inc. Resurrectionem Domini ... secundum veritatem, PL 65, 903D-905°, hic 904C ; cf. R.   Grégoire , Homéliaires liturgiques médiévaux, 1980, p. 118, n° 41. <potius quam> G.   Morin, ed., Sermones Caesarii uel ex aliis fontibus hausti [CPL 1008], CCSL 104, sermo 175, cap. 2, lin. 1-3 (citatio Augustini in alio sermone)
¶Nota Cf. supra CIO20d3.4 : nota. [M2021]
CI ¶Codd. : La88 Li449 T46 Ed1953 {MM2021}
195 In ... paschali Li449 ] om. La88 Ed1953
196 ergo] igitur Ed1953
197 surrexit] resurrexit La88 Ed1953
marg.| {CIO20d4.3} CHRYSOSTOMUS . {hom.86}. − Astat198 itaque Iesus et non exspectat a Thoma interrogari; sed ut ostendat quoniam cum loquebatur ad condiscipulos, aderat, eisdem verbis usus est. et primo quidem increpat, vel improperat.
Unde sequitur :
198 Astat Li448] Stat Ed1953
Numérotation du verset Io. 20,27 
Deinde dicit Thome : Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum199.
199 meum #Li449 ] et noli esse incredulus set fidelis + Li449@ Weber
marg.| Secundo autem erudit dicens et noli esse incredulus sed fidelis. Vide quoniam infidelitatis erat ambiguitas, antequam200 Spiritum sanctum acciperent201; postea autem non, sed firmi erant de reliquo. Dignum autem est querere qualiter corpus incorruptibile typos habebat clavorum. sed ne tumultueris condescensionis enim erat ut discerent202 quoniam ipse erat qui crucifixus fuerat.CJ
CJ ¶Codd. : Li449
200 antequam] set praem. Li449
201 acciperent] acciperet Li449
202 discerent] discant Li449
marg.| {CIO20d4.4} AUGUSTINUS . De Symbolo. − Posset autem, si vellet, de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore reservaret203. Sicut enim demonstravit Thome non credenti204, nisi tangeret et videret, ita etiam inimicis suis vulnera demonstraturus est sua non quod205 eis dicat sicut Thomeci : Quia vidisti, credidisti , sed ut convincens eos veritas dicat ecce hominem quem crucifixistis. Videtis vulnera que infixistis, agnoscitis latus quod pupugistis, quoniam per vos et propter vos206 apertum est, nec tamen intrare voluistis207.cj CK
ci Io. 20, 29.
cj ¶Fons : <revera> Quodvultdeus , Sermo 1 (De symbolo 1), c. 8, CCSL 60.5 sqq. : «Fortasse, dilectissimi, quoniam ueritas evangelica non tacuit eum cum cicatricibus resurrexisse, qui posset si uellet de corpore suscitato et clarificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis abstergere (sed sciebat quare cicatrices in corpore suo seruaret, ut uulnera dubitationis in cordibus discipulorum sanaret) : fortasse ergo, ut dixi, sicut demonstrauit thomae, non credenti nisi tangeret et uideret, ita etiam inimicis suis uulnera demonstraturus est sua. Propter quod dictum est per prophetam : videbunt in quem pupugerunt : non ut eis dicat sicut thomae : quia uidisti, credidisti; sed ut conuincens eos veritas dicat : ecce hominem quem crucifixistis, ecce deum et hominem in quem credere noluistis. Videtis uulnera quae inflixistis, agnoscitis latus quod pupugistis : quoniam et per uos et propter uos apertum est, nec tamen intrare uoluistis».
¶Paral.   Thomas de Aquino, In Io., 20, lect. 6, Marietti, n° 2557 : «Ad hoc respondet Augustinus in libro de symbolo, sic dicens : posset autem de corpore suscitato et glorificato omnem maculam cuiuslibet cicatricis in suo corpore abstergere; sed sciebat quare cicatrices in suo corpore servaret. Primo quidem ut demonstraret Thomae non credenti, nisi tangeret et videret; deinde vero ad exprobrandum infidelibus et peccatoribus in iudicio. Non ut eis dicat sicut Thomae : quia vidisti me, credidisti : sed ut convincens eos dicat : ecce hominem quem crucifixistis, videte vulnera quae infixistis, agnoscite latus quod pupugistis : quoniam et propter vos apertum est, nec tamen intrare voluistis». [MM2019]
CK ¶Codd. : Li449
203 reservaret] servaret Li449
204 credenti] credendi Li449
205 quod] ut Li449
206 vos] nos Li449
207 voluistis] voluit Li449
marg.| {CIO20d4.5} AUGUSTINUS. Vicesimo secundo De Civitate Dei. 208* − Nescio autem quomodo etiam sic afficimur amore martyrum beatorum, ut velimus in illo regno in eorum corporibus videre vulnerum cicatrices, que pro Christi nomine protulerunt209*. Et fortasse videbimus. Non enim deformitas in eis sed dignitas erit et quedam quamvis210 in corpore, non corporis, sed virtutis pulchritudo fulgebit. Nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione211* mortuorum, quibus dictum estck : « Capillus capitis vestri non peribit ». Sed si hoc decebit212 in illo novo seculo, ut indicia gloriosorum213 vulnerum in illa immortali carne cernantur, ubi membra, ut preciderentur214, percussa vel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. Quamvis itaque215* omnia que acciderant corpori vitia, tunc non erunt, non sunt tamen appellanda vitia216, sed virtutis217 indicia.cl CL
ck Lc. 21, 18.
cl ¶Fons : Augustinus Hipponensis, De civitate Dei, lib. 22, c. 19, CCSL 48, p. 839.66-80 : «nescio quo autem modo sic afficimur amore martyrum beatorum, ut uelimus in illo regno in eorum corporibus uidere uulnerum cicatrices, quae pro christi nomine pertulerunt; et fortasse uidebimus. non enim deformitas in eis, sed dignitas erit, et quaedam, quamuis in corpore, non corporis, sed uirtutis pulchritudo fulgebit. nec ideo tamen si aliqua martyribus amputata et ablata sunt membra, sine ipsis membris erunt in resurrectione mortuorum, quibus dictum est : capillus capitis uestri non peribit. sed si hoc decebit in illo nouo saeculo, ut indicia gloriosorum uulnerum in illa inmortali carne cernantur, ubi membra, ut praeciderentur, percussa uel secta sunt, ibi cicatrices, sed tamen eisdem membris redditis, non perditis, apparebunt. quamuis itaque omnia quae acciderunt corpori uitia tunc non erunt, non sunt tamen deputanda uel appellanda uitia uirtutis indicia». [FG2017] [MM2019]
CL ¶Codd. : Bar483 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
208 Vicesimo secundo] om. Bar484 Ed1953
209 pertulerunt] protulerunt Li449
210 quamvis] gravis Li449
211 erunt - in resurrectione] inv. Ed1953
212 decebit] docebit Li449
213 gloriosorum] + hec Bar484
214 preciderentur] presciderentur Li449 prescideretur Bar484
215 itaque] igitur Ed1953
216 tunc... vitia] om. Li449
217 sed virtutis] virtutis Li449, -tis Bar484* (virtu- compl. marg. )
marg.| {CIO20d4.6}*GREGORIUS. In homeliario. 218* − Palpandam autem carnem Dominus prebuit, quam219 clausis ianuis220 introduxit. Qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem valde sibi contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum incorruptibile, et tamen palpabile221 demonstravit. Nam et corrumpi necesse222* quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstravit, ut profecto esse223* post resurrectionem ostenderet esse 224 corpus suum et eiusdem nature et alterius glorie.cm CM
cm ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 1, p. 218.15-26 : «Sed quia ad illud corpus quod uideri poterat, fides intuentium dubitabat, ostendit eis protinus manus et latus; palpandam carnem praebuit, quam clausis ianuis introduxit. Qua in re duo mira, et iuxta humanam rationem sibi ualde contraria ostendit, dum post resurrectionem corpus suum et incorruptibile et tamen palpabile demonstrauit. Nam et corrumpi necesse est quod palpatur, et palpari non potest quod non corrumpitur. Sed miro modo atque inaestimabili Redemptor noster et incorruptibile post resurrectionem et palpabile corpus exhibuit, ut monstrando incorruptibile, inuitaret ad praemium, praebendo palpabile, formaret ad fidem. Et incorruptibilem se ergo et palpabilem demonstrauit, ut profecto esse post resurrectionem ostenderet corpus suum et eiusdem naturae et alterius gloriae». [FG2015]
CM ¶Codd. : Bar484 Li449 Ed1953 {FG2023} {MM2023}
218 in homeliario] scrips., om. Bar484, in omel’ Li449 , in evangelia Ed1953
219 quam] qua Bar484
220 clausis ianuis] inv. Li449
221 incorruptibile...palpabile] et incorruptibile Bar484
222 necesse] + est Ed1953
223 esse] om. Bar484 Ed1953
224 ostenderet esse Li446 ] ostenderet Bar484, esse ostenderetur Ed1953
marg.| {CIO20d4.7} GREGORIUS. Decimo quarto Moralium. 225* − [c] Corpus etiam nostrum in illa resurrectionis gloria erit [e] quidem subtile per effectum spiritualis potentie sed palpabile226 per veritatem nature, [a-b] non autem, sicut Eutychius scripsit [d] “impalpabile et ventis aereque subtilius”.CN cn
cn ¶Fons : Gregorius Magnus , Moralia in Iob, lib. 14, § 56, CCSL 143A, lin. 1-5 : «Dum aperte pellis dicitur, omnis dubitatio uerae resurrectionis aufertur; [a] quia non, [b] sicut eutychius constantinopolitanae urbis episcopus scripsit, [c] corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit [d] impalpabile, uentis aere que subtilius. [e] In illa enim resurrectionis gloria erit corpus nostrum subtile quidem per effectum spiritalis potentiae, sed palpabile per ueritatem naturae». [MM2019]
¶Paral.   Thomas de Aquino, In IV Sent., d. 44 q. 2 art.2 qua 6, s. c. 1 : «Sed contra est quod dominus cum corpore glorioso resurrexit, et tamen corpus palpabile habuit, ut patet Lc. 14, 39 : palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videtis habere. Ergo et corpora gloriosa erunt palpabilia. Praeterea, haec est haeresis Eutychii Constantinopolitanorum episcopi, ut Gregorius dicit 14 lib. moral., qui dixit, quod corpus nostrum in resurrectionis gloria erit impalpabile». CIO20d4.7 CLC24d4.19 <ex quo>   Thomas de Aquino, Summae theologiae tertia pars, q. 54 a. 3 co. : «Dicere autem quod corpus Christi carnem et ossa non habuerit, et alias huiusmodi partes humano corpori naturales, [a-b] pertinet ad errorem Eutychii, Constantinopolitanae urbis episcopi, qui dicebat quod [c] corpus nostrum in illa resurrectionis gloria erit [d] impalpabile, et ventis aere que subtilius; [e] et quod dominus, post confirmata corda discipulorum palpantium, omne illud quod in eo palpari potuit, in subtilitatem aliquam redegit». [MM2020]
225 .XIV. Moralium] .XXII. Moralium La88 ; om. Bar484 Ed1953
226 sed palpabile] perpalpabile Li449
marg.| {CIO20d4.8} AUGUSTINUS. 227* − [b] Videbat autem Thomas tangebatque hominem et confitebatur Deum quem non videbat neque tangebat. Sed228* per hoc quod videbat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat.
[a] Unde sequitur : CO co
co ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 5.12-16, CCSL 36, p. 667 : «[a] Respondit   Thomas   et   dixit   ei  : Dominus   meus   et   Deus   meus. [b] Videbat tangebatque hominem, et confitebatur Deum, quem non uidebat neque tangebat; sed per hoc quod uidebat atque tangebat, illud iam remota dubitatione credebat». [FG2018]*
227 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
228 Sed] om. Li449
Numérotation du verset Io. 20,28 
Respondit Thomas et dixit ei : Dominus meus et Deus meus.
marg.| {CIO20d4.9} THEOPHYLACTUS. − Qui prius infidelis fuerat, post lateris tactum, optimum se theologum ostendit nam duplicem naturam unicamque229 hypostasim Christi edisseruit230 dicendo enim Dominus meus, humanam naturam; dicendo vero   Deus meus, divinam confessus est, et unum et eumdem Deum et Dominum.cp CP
Sequitur :
cp ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 301 A 7-15. [CGC2014]
CP ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
229 unicamque] unicam quia Li449
230 edisseruit] edisserit Li449
Numérotation du verset Io. 20,29 
Dicit ei Iesus : Quia vidisti me, credidisti.
marg.| {CIO20d4.10} AUGUSTINUS . 231* − Non ait tetigisti me sed : V idisti me, quoniam generalis quodammodo est sensus232 visus. Nam et per quatuor alios233 sensus nominari solet, velut cum dicimus : Audi et vide quam bene sonet; olfac et vide quam bene oleat; gusta et vide quam bene sapiat; tange et vide quam bene caleat. Unde et hic Dominus dicit :   Infer digitum tuum huc 234   et vide manus meas . Quid aliud ait quam tange et vide? Nec tamen ille oculos habebat in digito. Ergo sive intuendo, sive etiam tangendo, hoc 235 ait :   Quia vidisti me, credidisti. Quamvis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum.cq CQ
cq ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 5.17-29, CCSL 36, p. 667-668 : «Non ait : tetigisti me; sed : uidisti me; quoniam generalis quodammodo sensus est uisus. Nam et per alios quatuor sensus nominari solet, uelut cum dicimus : Audi et uide quam bene sonet, olfac et uide quam pene oleat, gusta et uide quam bene sapiat, tange et uide quam bene caleat. Vbique sonuit : Vide, cum uisus proprie non negetur ad oculos pertinere. Vnde et hic ipse Dominus : Infer, inquit, digitum tuum huc, et uide manus meas; quid aliud ait quam : Tange et uide? Nec tamen oculos ille habebat in digito. Ergo siue intuendo, siue etiam tangendo : Quia uidisti me, inquit,   c redidisti. Quamuis dici possit non ausum fuisse discipulum tangere, cum se offerret ille tangendum; non enim scriptum est : Et tetigit Thomas». [FG2018]*
CQ ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
231 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
232 est sensus] inv. Li449
233 quatuor alios] inv. Li449
234 huc] om. Li449
235 hoc] hinc Li449
marg.| {CIO20d4.11} GREGORIUS . 236* − Sed cum Paulus237* apostolus dicatcr : « Fides est substantia sperandarum rerum, argumentum non apparentium », profecto liquet quia que apparent, iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo vidit Thomas, dum palpavit, cur ei dicitur : Quia vidisti me, credidisti ? Sed aliud vidit, aliud credidit. Hominem vidit et Deum confessus est. Letificat autem valde quod sequitur :
cr Hbr. 11, 1.
236 Gregorius] + in Evangelia Ed1953
237 Paulus] om. Ed1953
Beati qui non viderunt et crediderunt,
marg.| in qua sententia nos specialiter significati sumus, qui eum quem carne non vidimus, mente retinemus; si tamen fidem nostram operibus sequimur, ille enim238 vere credit qui exercet operando quod credit.cs CR
cs ¶Fons : Gregorius Magnus , Homiliae in evangelia, lib. 2, homilia 26, § 8, § 9, p. 224.176-225.192 : «[§ 8] Palpauit autem et exclamauit : Dominus meus et Deus meus. Dicit ei Iesus : Quia uidisti me, credidisti. Cum Paulus apostolus dicat : Est enim fides sperandorum substantia, rerum argumentum non apparentum, profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est, quae apparere non possunt. Quae etenim apparent iam fidem non habent, sed agnitionem. Dum ergo uidit Thomas, dum palpauit, cur ei dicitur : Quia uidisti me, credidisti? Sed aliud uidit, aliud credidit. A mortali quippe homine diuinitas uideri non potuit. Hominem igitur uidit et Deum confessus est, dicens : Dominus meus et Deus meus. [§ 9] Laetificat ualde quod sequitur : Beati qui non uiderunt et crediderunt. In qua nimirum sententia nos specialiter signati sumus, qui eum quem carne non uidemus mente retinemus. Nos signati sumus, sed si fidem nostram operibus sequimur. Ille etenim uere credit, qui exercet operando quod credit. Quo contra de his qui fidem nomine tenus retinent Paulus dicit : Confitentur se nosse Deum, factis autem negant». [FG2015]
CR ¶Codd. : Li449
238 enim] et praem. Li449
marg.| {CIO20d4.12} AUGUSTINUS. 239* − Preteriti autem temporis usus est verbis, tamquam ille qui id quod erat futurum in sua noverat predestinatione iam factum.ct CS
ct ¶Fons : Augustinus Hipponensis, In Iohannis evangelium tractatus, tract. 121, § 5.33-35, CCSL 36, p. 668 : «Praeteriti temporis usus est uerbis, tamquam ille qui quod erat futurum, in sua nouerat praedestinatione iam factum. Sed iam sermo iste a prolixitate cohibendus est; donabit Dominus ut de his quae restant, alias disputemus». [FG2018]
CS ¶Codd. : Li449
239 Augustinus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
marg.| {CIO20d4.13} CHRYSOSTOMUS. 240* {hom.86} . − Cum ergo aliquis dixerit nunc241* utinam in temporibus illis fuissem, et vidissem Christum miracula facientem; excogitet : Beati qui non viderunt et crediderunt .CT
CT ¶Codd. : Li449 Ed1953 {MM2020}
240 Chrysostomus Li449 ] + In Ioannem Ed1953
241 dixerit nunc] inv. Ed1953
marg.| {CIO20d4.14} THEOPHYLACTUS. − Exprimit autem et hic242 discipulos qui nec plagas clavorum nec latus palpantes crediderunt.cu CU
cu ¶FonsG : Theophylactus, Enarratio in Evangelium Ioannis, PG 124, 301 B 1-5. [CGC2014]
CU ¶Codd. : Li449
242 hic] hinc Li449
marg.| {CIO20d4.15} CHRYSOSTOMUS . {hom.86} . − Quia vero Ioannes pauciora aliis evangelistis dixerat, subiungit
Numérotation du verset Io. 20,30 
Multa quidem et alia signa fecit Iesus in conspectu discipulorum suorum que non sunt243 scripta in libro hoc244.
243 sunt Weber] om. Li449@ #Li449
244 hoc #Li449 Weber] om. Li449@
marg.| Sed nec alii omnia dixerunt, sed que erant sufficientia attrahere ad fidem audientes. mihi autem videtur hic dicere ea que post resurrectionem sunt signa; et ideo dicit in conspectu discipulorum suorum, cum quibus solis post resurrectionem conversatus est. Deinde ut discas quoniam non solum discipulorum gratia signa fiebant, induxit :
Numérotation du verset Io. 20,31 
Hec autem scripta sunt ut credatis245 quia Iesus est Christus Filius Dei.
245 sunt ut credatis Li449@ Weber] om. #Li449
marg.| Communiter ad humanam naturam loquens. Et ut ostendat quoniam non illi cui246 creditur, sed nobisipsis utile est credere247, subdit :
246 cui] qui Li449
247 utile est-credere] inv. Li449
Et ut credentes vitam habeatis in nomine eius248
248 eius #Li449 2 Weber] ipsius Li449@ #Li449*
marg.| iid est per Iesum; ipse autem249 est vita.CV
CV ¶Codd. : Li449 Ed1953 {FG2023}
249 autem] enim Li449



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Thomas de Aquino. Catena aurea (Io. Capitulum 20 ), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=catena&numLivre=58&chapitre=58_20)

Notes :