Biblia communis

Capitulum 7

Numérotation du verset Io. 7,1 
Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
Non enim volebat in Iudeam ambulare
quia querebant eum Iudei interficere.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
Numérotation du verset Io. 7,2 
Erat autem in proximo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041va ; facsim., p. 242a} dies festus Iudeorum Scenophegia.
Numérotation du verset Io. 7,3 
Dixerunt autem ad eum fratres eius2:
Transi hinc
et vade in Iudeam
ut et3 discipuli tui videant opera tua que facis.
2 ad eum – fratres eius]
3 et] om. Li449
Numérotation du verset Io. 7,4 
Nemo quippe
in occulto quid4 facit et querit ipse in palam esse.
Si hec facis
manifesta teipsum mundo.
4 quid Rusch Weber ] aliquid Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,5 
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset Io. 7,6 
Dicit ergo eis Iesus:
Tempus meum
nondum advenit
Tempus autem vestrum
semper est paratum.
Numérotation du verset Io. 7,7 
Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Numérotation du verset Io. 7,8 
Vos ascendite ad diem festum hunc.
Ego5
non ascendam6
ad diem festum istum7
quia meum tempus
nondum impletum est.
5 Ego Rusch Weber ] + autem Li449@ Li449
6 ascendam Li449@ Rusch ] ascendo Weber
7 istum Catena Rusch Weber ] hunc Catena@(Li449 La88)
Numérotation du verset Io. 7,9 
Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset Io. 7,10 
Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
non manifeste
sed quasi in occulto.
Numérotation du verset Io. 7,11 
Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
Numérotation du verset Io. 7,12 
Et murmur multus erat de eo8 in turba.
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
8 erat - de eo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,13 
Nemo tamen palam9 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
9 Nemo tamen palam Li449 Rusch Weber ] Ne Li449@
Numérotation du verset Io. 7,14 
Iam autem die festo mediante
in templum et docebat.
Numérotation du verset Io. 7,15 
Et mirabantur Iudei
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
Numérotation du verset Io. 7,16 
Respondit eis Iesus
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
Numérotation du verset Io. 7,17 
Si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet10 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
10 cognoscet Rusch ] cognoscere Weber
Numérotation du verset Io. 7,18 
Qui
a semetipso
loquitur
gloriam propriam
querit.
Qui autem
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset Io. 7,19 
Nonne Moyses dedit vobis legem?
Et nemo ex vobis facit legem.
Numérotation du verset Io. 7,20 
Quid
me queritis interficere? Respondit turba
et dixit ei11: Demonium habes.
Quis te querit
Interficere?
11 ei Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,21 
Respondit Iesus
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
Numérotation du verset Io. 7,22 
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
non quia ex Moyse est
sed ex patribus
et in sabbato circumciditis hominem.
Numérotation du verset Io. 7,23 
Si
circumcisionem accipit
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur12 indignamini,
quia totum hominem
sanum feci in sabbato?
12 cur Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,24 
Nolite iudicare
secundum faciem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042ra ; facsim., p. 243a} sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset Io. 7,25 
Dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset Io. 7,26 
Ecce13 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
13 ecce Rusch ] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,27 
Sed hunc scimus unde sit,
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset Io. 7,28 
Clamabat ergo docens Iesus in templo14 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis15.
14 docens Iesus in templo Rusch ] Iesus docens in templo Li449@ Li449 , in templo docens Iesus Weber
15 nescitis Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 7,29 
Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
ero similis vobis mendax. Sed scio16 eum17
quia ab ipso sum et ipse me misit.
16 scio Rusch ] ego praem. Li449@ | sed scio] et ego scio Li449
17 etsi … eum Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,30 
Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
Numérotation du verset Io. 7,31 
De turba autem multi crediderunt in eum
et dicebant: Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset Io. 7,32 
Audierunt Pharisei
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset Io. 7,33 
Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
tempus vobiscum sum
et
vado ad eum
18 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,34 
Queretis me
et non invenietis
et ubi ego sum19
vos non potestis venire.
19 ego sum Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 7,35 
Dixerunt ergo Iudei
ad semetipsos20
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
20 semetipsos Li449@ Li449 Rusch ] se ipsos Weber
Numérotation du verset Io. 7,36 
Quis est hic
sermo quem dixit:
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 7,37 
In novissimo
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
veniat ad me et bibat.
Numérotation du verset Io. 7,38 
Qui credit in me sicut dicit21 Scripturaa:
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
a Cf. Is. 55, 1.
21 dicit Li449@ Li449 Rusch ] dixit Weber
Numérotation du verset Io. 7,39 
Hoc autem dixit de Spiritu
quem accepturi erant
credentes
in eum. Nondum22 erat Spiritus datus23
quia Iesus nondum erat24 glorificatus.
22 nondum Li449@ Rusch ] nondum enim Li449 , non enim Weber
23 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
24 erat Li449@ Li449 Rusch ] fuerat Weber
Numérotation du verset Io. 7,40 
Ex illa ergo25 turba
cum audissent hos sermones eius dicebant:
Hic est vere propheta.
25 ergo Rusch Weber ] + hora Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,41 
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042va ; facsim., p. 244a} Numquid a Galilea venit Christus26?
26 venit Christus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 7,42 
Nonne Scripturab dicit quia ex semine David et de27 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
b Cf. Mi. 5, 2.
27 de Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 7,43 
Dissensio itaque facta est in turba propter eum28.
28 in turba - propter eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,44 
Quidam autem ex ipsis volebant29 apprehendere eum
sed nemo misit super illum manus.
29 volebant Rusch Weber ] voluerunt Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,45 
Venerunt ergo
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset Io. 7,46 
Responderunt ministri:
Numquam sic locutus est homo
sicut hic loquitur30.
30 loquitur Rusch ] homo Weber , homo loquitur Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,47 
Responderunt ergo eis Pharisei:
Numquid et vos seducti estis?
Numérotation du verset Io. 7,48 
Numquid aliquis ex principibus31 credidit in eum aut ex Phariseis?
31 aliquis - ex principibus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,49 
Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset Io. 7,50 
Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat32
ad eum33 nocte
qui unus erat ex ipsis:
32 venerat Rusch ] venit Li449@ Weber
33 eum Rusch Weber ] Ihesum Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 7,51 
Numquid lex nostra
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso34 et cognoverit quid faciat?
34 prius - audierit ab ipso Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,52 
Responderunt et dixerunt ei:
Numquid et tu Galileus es?
Scrutare Scripturas35
et vide quia a Galilea propheta36 non surgit.
35 scrutare Scripturas Rusch ] scrutate Scripturas Li449@ Li449 , scrutare Weber
36 a Galilea - propheta Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 7,53 
Et reversi sunt
unusquisque in domum suam.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_7)

Notes :