Biblia communis

Capitulum 16

Numérotation du verset Ex. 16,1 
{t. 1: Erfurt, f. 71ra; facsim., p. 143a} Profectique sunt de Helim et venit omnis multitudo filiorum Israel in desertum Sin quod est inter Helim et Sinai quinto decimo die mensis
secundi postquam egressi sunt de terra Egypti.
Numérotation du verset Ex. 16,2 
et murmuravit omnis congregatio filiorum Israel
contra Moysen
et contra Aaron
in solitudine.
Numérotation du verset Ex. 16,3 
Dixeruntque ad eos filii Israel: Utinam mortui essemus per manum Domini in terra Egypti,
quando sedebamus
super ollas carnium,
et comedebamus panem1
in saturitate: cur eduxistis nos in desertum2,
ut occideretis omnem {t. 1: Erfurt, f. 71rb; facsim., p. 143b} multitudinem fame?
1 panem] panes Weber
2 desertum] +istud Weber
Numérotation du verset Ex. 16,4 
Dixit autem Dominus ad Moysen: Ecce ego pluam vobis panes de celo
egrediatur populus, et colligat que sufficiunt per singulos dies ut temptem eum utrum ambulet in lege mea an non.
Numérotation du verset Ex. 16,5 
die autem sexta
parent
quod inferant et sit duplum quam colligere solebant
per singulos dies
Numérotation du verset Ex. 16,6 
dixeruntque Moyses et Aaron ad omnes filios Israel vespere
scietis quod Dominus vos eduxerit3 de terra Egypti
3 vos eduxerit] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,7 
et mane videbitis gloriam Domini
audivi4 enim murmur vestrum contra Dominum
nos vero quid sumus quia musitastis5 {t. 1: Erfurt, f. 71va; facsim., p. 144a} contra nos
4 audivi] audivit Weber
5 musitastis] mussitatis Weber
Numérotation du verset Ex. 16,8 
et ait Moyses dabit Dominus vobis vespere carnes
edere et mane panes
in saturitate
eo quod audierit murmurationes vestras
quibus murmurati estis contra eum
nos enim quid sumus nec contra nos est murmur vestrum sed contra Dominum
Numérotation du verset Ex. 16,9 
dixitque Moyses ad Aaron: Dic universe congregationi filiorum Israel:
Accedite
coram Domino audivit enim murmur vestrum
Numérotation du verset Ex. 16,10 
cumque loqueretur Aaron ad omnem cetum filiorum Israel respexerunt ad solitudinem et ecce gloria Domini apparuit in nube
Numérotation du verset Ex. 16,11 
locutus est autem Dominus ad Moysen dicens
Numérotation du verset Ex. 16,12 
audivi
murmurationes filiorum Israel loquere ad eos vespere
{t. 1: Erfurt, f. 71vb; facsim., p. 144b} enim6 comedetis carnes et mane
saturabimini panibus scietisque
quod ego7 sum8 Dominus Deus vester
6 enim] om. Weber
7 ego] om. Weber
8 sum] sim Weber
Numérotation du verset Ex. 16,13 
factum est ergo vespere et ascendens coturnix
cooperuit9 castra mane quoque ros
iacuit per circuitum castrorum
9 cooperuit] operuit Weber
Numérotation du verset Ex. 16,14 
cumque operuisset superficiem terre apparuit in solitudine minutum
et quasi pilo tunsum in similitudinem pruine super terram
Numérotation du verset Ex. 16,15 
quod cum vidissent filii Israel dixerunt ad invicem man hu quod significat quid est hoc
ignorabant enim quid esset quibus Moyses ait10 iste est panis
quem dedit Dominus vobis ad vescendum
10 Moyses ait] inv. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,16 
hic est sermo quem precepit Dominus colligat ex eo unusquisque quantum {t. 1: Erfurt, f. 72ra; facsim., p. 145a} sufficiat ad vescendum gomor
per singula capita iuxta numerum animarum vestrarum que habitant in tabernaculo sic tolletis
Numérotation du verset Ex. 16,17 
feceruntque11 filii Israel et collegerunt alius plus alius minus
11 feceruntque] + ita Weber
Numérotation du verset Ex. 16,18 
et mensi sunt ad mensuram gomor nec qui plus collegerat habuit amplius nec qui minus paraverat reperit minus sed singuli iuxta id quod
edere
poterant congregaverunt12
12 congregaverunt] congregarunt Weber
Numérotation du verset Ex. 16,19 
dixitque Moyses ad eos nullus relinquat ex eo in mane
Numérotation du verset Ex. 16,20 
qui non audierunt eum sed dimiserunt quidam ex eis usque mane et scatere cepit vermibus
atque computruit et iratus est contra eos Moyses
Numérotation du verset Ex. 16,21 
colligebant autem mane singuli
quantum sufficere poterat ad vescendum cumque incaluisset
sol
liquefiebat
Numérotation du verset Ex. 16,22 
in die vero sexta
collegerunt cibos duplices
id est duo gomor
per singulos homines venerunt autem omnes principes multitudinis et narraverunt Moysi
Numérotation du verset Ex. 16,23 
qui ait eis hoc est quod locutus est Dominus requies sabbati sanctificata erit Domino
cras
quodcumque operandum est facite et que coquenda
sunt coquite quicquid autem reliquum fuerit reponite usque mane13
13 mane] in praem. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,24 
feceruntque ita ut preceperat Moyses et non computruit neque vermis inventus est in eo
Numérotation du verset Ex. 16,25 
dixitque Moyses comedite illud hodie quia sabbatum {t. 1: Erfurt, f. 72rb; facsim., p. 145b} est Domini14
non invenietur hodie in agro
14 Domini] Domino Weber
Numérotation du verset Ex. 16,26 
sex diebus
colligite in die autem septimo sabbatum est Domini15
idcirco non invenietur
15 Domini] Domino Weber
Numérotation du verset Ex. 16,27 
venitque16 septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt
16 venitque] venit Weber
Numérotation du verset Ex. 16,28 
dixit autem Dominus ad Moysen usquequo non vultis custodire mandata mea et legem meam
Numérotation du verset Ex. 16,29 
videte quod Dominus dederit vobis sabbatum et propter hoc
tribuerit vobis die sexto cibos duplices
maneat unusquisque apud semet ipsum
et17 nullus egrediatur
de loco suo die septimo
17 et] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 16,30 
et sabbatizavit populus die septimo
Numérotation du verset Ex. 16,31 
appellavitque domus Israel nomen eius man
quod erat quasi semen coriandri album
gustusque eius quasi simile cum melle
Numérotation du verset Ex. 16,32 
dixit autem Moyses iste est sermo quem precepit Dominus imple gomor ex eo et custodiatur in futuras retro generationes ut noverint panes18
quibus19
alui vos in solitudine
quando educti estis de terra Egypti
18 panes] panem Weber
19 quibus] quo Weber
Numérotation du verset Ex. 16,33 
dixitque Moyses ad Aaron sume vas unum et mitte ibi man quantum potest capere gomor
et repone coram Domino ad servandum in generationes vestras
Numérotation du verset Ex. 16,34 
sicut preceperat20 Dominus Moysi posuitque21 Aaron
in tabernaculo
reservandum.
20 preceperat] precepit Weber
21 posuitque] + illud Weber
Numérotation du verset Ex. 16,35 
Filii autem Israel
manducaverunt22
man quadraginta annis
donec venirent in terram habitabilem
hoc cibo
{t. 1: Erfurt, f. 72va; facsim., p. 146a} aliti sunt usquequo tangerent fines terre Chanaan.
22 manducaverunt] comederunt Weber
Numérotation du verset Ex. 16,36 
Gomor autem decima pars est ephi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Ex. 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=04&chapitre=04_16)

Notes :