Biblia communis

Capitulum 9

Numérotation du verset Io. 9,1 
Et preteriens
Iesus1 vidit
hominem cecum a nativitate.
1 Iesus ΩS Ω Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
Numérotation du verset Io. 9,2 
Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
2 eius Li449@ Li449 Rusch ] sui Weber
3 quis peccavit = Cor1 L
4 aut Rusch Weber ] an Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,3 
Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur Rusch ] manifestarentur Li449@ , manifestetur Weber
Numérotation du verset Io. 9,4 
Me
oportet operari
opera eius
qui misit me
donec
dies est.
Venit nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset Io. 9,5 
Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 9,6 
Hec cum dixisset
expuit in terram et fecit lutum
ex sputo
et linivit7 lutum super
oculos eius.
7 linivit Li449@ Li449 Rusch ] linuit Weber
Numérotation du verset Io. 9,7 
Et dixit ei: Vade et8 lava
in natatoria Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044va ; facsim., p. 248a} ergo et lavit et venit videns.
8 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,8 
Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant Li449@ Rusch ] videbant Weber
Numérotation du verset Io. 9,9 
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero Rusch ] autem Li449@ Li449, om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,10 
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi Rusch ] inv. Weber | oculi] + tui Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,11 
Respondit:
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit Rusch Weber ] linivit Li449@ Li449
13 video Rusch ] vidi Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,12 
Et14 dixerunt ei:
Ubi est ille? Ait: Nescio.
14 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,13 
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset Io. 9,14 
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset Io. 9,15 
Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant Rusch Weber ] interrogaverunt Li449@
Numérotation du verset Io. 9,16 
Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
Non est hic homo
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos17.
16 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
17 inter eos Li449@ Li449 Rusch ] in eis Weber
Numérotation du verset Io. 9,17 
Dicunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
de illo18 qui aperuit oculos tuos19? Ille autem dixit:
quia propheta est.
18 illo Li449@ Li449 Rusch ] eo Weber
19 oculos tuos Rusch Weber ] tibi oculos Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,18 
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20 vocaverunt parentes eius
qui viderat.
20 donec] donce cacogr. Rusch
Numérotation du verset Io. 9,19 
Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos21 dicitis quia cecus natus est22? quomodo ergo nunc videt?
21 vos Rusch Weber] om. Li449@ Li449
22 cecus - natus est Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,20 
Responderunt23 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24.
23 Responderunt Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449
24 est natus Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,21 
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
etatem habet.
Numérotation du verset Io. 9,22 
Hec dixerunt parentes eius quoniam25 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
25 quoniam Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,23 
Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset Io. 9,24 
Vocaverunt ergo rursus26 hominem qui fuerat cecus27 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
Nos scimus quia hic homo peccator est.
26 rursus Li449 Rusch ] rursum Li449@ Weber
27 fuerat cecus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,25 
Dicit28 ergo ille: Si peccator est nescio.
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
28 dicit Rusch ] dixit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 9,26 
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset Io. 9,27 
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Numérotation du verset Io. 9,28 
Maledixerunt ergo29 ei
et dixerunt: Tu discipulus illius sis30. Nos autem Moysi discipuli sumus.
29 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
30 illius sis Rusch ] eius sis Li449@ Li449 , illius es Weber
Numérotation du verset Io. 9,29 
Nos scimus quia Moysi
locutus est Deus.
Hunc autem nescimus
unde sit.
Numérotation du verset Io. 9,30 
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31.
31 meos oculos Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 9,31 
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
Numérotation du verset Io. 9,32 
A seculo non est auditum
quia quis aperuit32 oculos ceci nati?
32 quis aperuit Li449 Rusch ] inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 9,33 
Nisi esset hic a Deo
non poterat33 facere quicquam.
33 poterat Li449 Rusch Weber ] non posset Li449@
Numérotation du verset Io. 9,34 
Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
Numérotation du verset Io. 9,35 
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset Io. 9,36 
Respondit ille et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset Io. 9,37 
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
et qui loquitur tecum ipse est.
Numérotation du verset Io. 9,38 
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
adoravit eum.
Numérotation du verset Io. 9,39 
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
videant
et qui vident ceci fiant.
34 et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,40 
Et audierunt quidam35 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
35 quidam Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 9,41 
Dixit eis Iesus36: Si ceci essetis
non haberetis peccatum.
Nunc vero37 dicitis quia38 videmus
peccatum vestrum manet.
36 Dixit ΩJ (in ras.) Rusch Weber ] et praem.J , + ergo Li449@ Li449 Cor3 (grec.)
37 vero CorS1 (al.) Rusch Wordsworth Weber ] ergo CorS1 (vel G’)
38 dicitis quia ΩJ Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Io. 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=58&chapitre=58_9)

Notes :