Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Sap. 18,1 

Sanctis autem tuis
maxima erat lux
et horum quidem vocem audiebant
sed figuram non videbant et quia non et ipsi per1 eadem
1 per Rusch Weber ] om. Cor2
passi erant magnificabant te2.
2 te] om. Cor2 (subauditur: TE DEUM quod est in fine versus) Weber
Numérotation du verset Sap. 18,2 

et quia3 ante lesi erant
3 quia] qui Cor2 Weber
quia4 non ledebantur, gratias agebant5 et ut esset differentia te Deum6
4 quia] quoniam Weber |
5 agebant Cor2 (subauditur: tibi) |
6 te Deum] donum Weber |
petebant.
Numérotation du verset Sap. 18,3 

Propter quod ignis7 ardentem columnam
7 ignis] igni Weber
habuerunt ducem8 ignote vie et solem sine lesura boni hospitii prestitisti.
8 habuerunt ducem] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 18,4 

Digni quidem illi
carere luce et pati carcerem tenebrarum qui inclusos custodiebant filios tuos per quos incipiebat incorruptum legis lumen seculo dari.
Numérotation du verset Sap. 18,5 

Cum cogitarent iustorum occidere infantes et uno exposito filio et liberato in traductionem illorum multitudinem filiorum
Numérotation du verset Sap. 18,6 

Illa enim9 nox cognita est ante10 a parentibus nostris ut vere scientes quibus iuramentis crediderunt animequiores essent.
9 enim] om. Weber |
10 cognita est - ante] inv. Weber |
Numérotation du verset Sap. 18,7 

Suscepta est
autem a populo tuo sanitas quidem iustorum, iniustorum autem exterminatio.
Numérotation du verset Sap. 18,8 

Sicut enim lesisti adversarios nostros sic11 provocans magnificasti.
11 nostros sic] sic nos Weber
Numérotation du verset Sap. 18,9 

Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum
et iustitie legem in concordiam12
12 concordiam] concordia Weber
disposuerunt.
Similiter bona et mala recepturos13 iustos patrias14 decantantes laudes.
13 recepturos] percepturos Weber |
14 patrias] patri iam Weber |
Numérotation du verset Sap. 18,10 

Resonabat autem inconveniens inimicorum vox et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium.
Numérotation du verset Sap. 18,11 

Simili autem pena servus cum Domino afflictus est15 et popularis homo regi similia passus.
15 est] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 18,12 

Similiter ergo omnes uno nomine mortis mortuos habebant innumerabiles nec enim ad sepeliendum vivi sufficiebant quoniam uno momento que erat preclarior natio eorum16 exterminata est.
16 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 18,13 

De omnibus enim non credentes propter beneficia17 tunc cum primum18 fuit exterminium primogenitorum spoponderunt populum Dei se esse.
17 beneficia CorS3* Rusch ] veneficia CorS3 Weber |
18 primum] om. Weber |
Numérotation du verset Sap. 18,14 

Cum enim quietum silentium
contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet
Numérotation du verset Sap. 18,15 

omnipotens sermo tuus Domine exiliens19 de celo a regalibus sedibus venit20 durus bellator21 in mediam exterminii terram prosiliit22
19 Domine exiliens] om. Weber |
20 venit] om. Weber |
21 bellator] debellator Weber |
22 prosiliit] prosilivit Weber |
Numérotation du verset Sap. 18,16 

gladius acutus insimulatum imperium tuum portans tuum23
23 tuum] om. Weber
et stans replevit omnia morte et usque ad celum attingebat stans in terra.
Numérotation du verset Sap. 18,17 

Tunc24 continuo visus somniorum malorum turbaverunt illos et timores supervenerunt insperati.
24 tunc] tum om. Weber
Numérotation du verset Sap. 18,18 

Et alius alibi proiectus semivivus propter quam moriebatur causam demonstrabat mortis25.
25 mortis] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 18,19 

Visiones enim que illos turbaverunt hec premonebant ne inscii quare mala patiebantur perirent.
Numérotation du verset Sap. 18,20 

Tetigit autem tunc et iustos temptatio mortis et commotio in eremo facta est multitudinis
sed non diu permansit ira tua26.
26 tua] om. Weber
Numérotation du verset Sap. 18,21 

Properans enim homo sine querela deprecari pro propulis27 proferens servitutis sue scutum orationem et per incensum deprecationem allegans restitit ire et finem imposuit necessitati ostendens quoniam tuus est famulus.
27 deprecari pro populis Λ Φ Rusch Clementina ] propugnavit Weber
Numérotation du verset Sap. 18,22 

Vicit autem turbas non virtute corporis nec armatura potentie sed verbo illum qui se vexabat28 subiecit iuramenta parentum et testamentum commemorans.
28 illum qui se vexabat ] vexatorem Weber
Numérotation du verset Sap. 18,23 

Cum enim iam acervatim cecidissent super alterutrum mortui interstetit et amputavit impetum et divisit illam que ad vivos ducebat viam.
Numérotation du verset Sap. 18,24 

In veste enim poderis quam habebat totus erat orbis terrarum et parentum magnalia
in quatuor lapidum ordinibus29 sculpta erant30 et magnificentia tua
29 lapidum ordinibus] inv. Weber |
30 sculpta erant] inv. Weber |
in diademate capitis illius erat scripta.
Numérotation du verset Sap. 18,25 

His autem31 cessit qui exterminabat et hec estimuit. Erat enim sola temptatio ire sufficiens.
31 His autem] Hec autem his Weber

Capitulum 18

Numérotation du verset Sap. 18,1 
marg.| Sanctis autem tuis ] etc. De pena et afflictione Egyptiorum egit Auctor in capitulo precedenti : Nunc quid tunc agerent Israelite, ostendit : Magnificabant enim Dominum et gratias agebant de hoc quod non ledebantur a pena, que Egyptios cruciabat : Deinde interscalariter agit Auctor de Egyptiorum pena et Iudeorum gloria. Dicit ergo. Ita erat Egyptiis.
marg.| {l} Sanctis autem tuis] id est Israelitis.
marg.| {m} Maxima erat lux] tam corporalis, quam spiritualis.
marg.| {n} Et horum quidem] id est Israelitarum.
marg.| {o} Vocem audiebant] Egyptii.
marg.| {p} Sed figuram non videbant] Tenebre enim auditum non impediunt, sed visum.
marg.| {q} Et quia non et ipsi] id est Israelite.
marg.| {r} Eadem passi erant, magnificabant te] id est quia Israelite non patiebantur easdem plagas, quas Egyptii, ideo magnificabant Dominum.
marg.| {s} Et qui ante lesi erant] a P haraone, servientes in luto et latere.
marg.| {t} Quia non ledebantur] a p lagis istis, quibus Egyptii ledebantur.
marg.| {u} Gratias agebant tibi] qui liberas eos.
marg.| {x} Et ut esset differentia] inter Egyptios et Hebreos.
marg.| {y} Te Deum petebant] ipsi plures Deos colebant, te autem Deum non colebant.
marg.| {z} Propter quod] id est quia te petebant.
marg.| {a} Ignis ardentem columnam ducem habuerunt ignote vie] quia columna ignis et nubis, ducebantur per desertum, ubi ignis luceret eis per noctem et nubes temperaret estum Solis per diem, {3. 169ra} ut legitur Ex. 13.d.
marg.| {a} Et solem sine lesura boni hospitii prestitisti] id est prestitisti eis in die Solem lucentem, ut sine lesione estus in nocte bonum hospitium haberent.
Numérotation du verset Sap. 18,mystice 
marg.| . Columna ignis in nocte et columna nubis in die lucet, quia incarnatio Christi et in adversis et in prosperis protegit nos.
marg.| {b} Digni quidem] quasi dicat : et merito Egyptii penam tenebrarum patiebantur, quia populum Iudaicum, cui lex quasi lux quedam tradenda erat cecati malitia detinebant et quia infantes Hebreorum necare disponebant, Moyse liberato, postea per ipsum multitudo adversariorum necabatur. Et hoc est.
marg.| {b} Digni quidem illi] id est Egyptii erant, supple.
marg.| {c} Carere luce] exteriore, quia carebant interiore   et pati carcerem tenebrarum] {d}   Qui] id est quia illi.
marg.| {e} Inclusos custodiebant sanctos filios tuos] Israelitas, non permittentes eos abire, sicut mandaverat Dominus per Moysen.
marg.| {f} Per quos incipiebat incorruptum legis lumen] id est lex incorrupta et illuminans [seculo dari
marg.| quia ipsi Iudei per miracula, que videbant, iam preparabant se ad legem accipiendam id est ad eundum in desertum, ubi legem accepturi erant.
marg.| {g} Cum cogitarent] Egyptii.
marg.| {h} Iustorum] id est Iudeorum [occidere infantes
marg.| Ex. 1.c.
marg.| {i} Et uno exposito] id est Moyse proiecto in carecto.
marg.| {k} Et liberato] a m orte per filiam Pharaonis. Ex. 2.a.
marg.| {l} In traductionem illorum] id est ut traduceret filios Israel de Egypto.
marg.| {m} Multitudinem filiorum abstulisti] id est primogenita Egyptiorum occidisti. Ex. 12.d.
marg.| {n} Et pariter illos] id est Egyptios.
marg.| {o} Perdidisti in aqua] id est in mari rubro. Ex. 14.g. quia Moyse liberato, patres Egyptios post filios occidisti.
marg.| {p} Illa enim] id est primogenita Egypti percussisti non subito, quia iam revelans hoc diu ante Abraham, Isaac et Iacob, dicens eis quod in manu forti educturus esset de Egypto. Unde Gn. 15.c. Scito prenoscens, dicit Dominus ad Abraham quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subiicent eos servituri et affligent eos quadringentis annis. Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego iudicabo et post hec egredientur. Hoc etiam revelavit Dominus Moysi et Aaron, qui tunc erant, qualiter educturus esset eos de Egypto. Vere ergo perdidisti illos, non subito.
marg.| {p} Illa enim nox] in qua mortui sunt primogeniti Egyptiorum.
marg.| {q} Cognita est] id est Abraham, Isaac et Iacob et etiam Moysi et Aaron.
marg.| {r} Ut vere] id est firmis promissionibus.
marg.| {s} Crediderunt, animequiores essent] quasi dicat : hoc enim revelasti patribus et patres filiis ut tantam promissionem considerantes, magis essent patientes, quia ut dicit Gregorius, consideratio premii minuit vim flagelli.
marg.| {t} Suscepta est autem a populo tuo sanitas quidem iustorum] id est debita iustis.
marg.| {u} Iniustorum autem exterminatio] quasi dicat : filios Israel salvasti, sed Egyptios exterminasti. Utraque id est iustorum sanitas et iniustorum exterminatio suscepta est a populo Dei, quia utrumque factum est ad utilitatem ipsius. Et vere utrumque propter populum tuum fecisti.
marg.| {x} Sicut enim lesisti adversarios nostros] id est Egyptios.
marg.| {3. 169rb} {y} Sic et nos provocans id est sicut Egyptios per iustitiam exterminasti, ita populum tuum per misericordiam tuam liberasti et magnificasti. Et est similitudo hec in toto non in parte. In acceptione similitudo est, sed in receptis dissimilitudo, sicut ibi : Fili, recepisti bona in vita tua et Lazarus similiter mala. Lc. 16.f. Et quare magnificaveris, patet.
marg.| {z} Absconse enim sacrificabant iusti pueri bonorum] id est Hebrei, filii Patriarcharum, qui boni fuerunt, sacrificabant in Egypto Pascha celebrando abscondite, propter metum Pharaonis. Vel [absconse
marg.| dicit id est in nocte, quia illud Phase primum fecerunt de nocte id est in vespere, sicut legitur, Ex. 12. Vel absconse dici t, quia inclusi in domibus suis comederunt. Phase, ut dicitur Ex. 12. Vel   absconse dici t, quia illud sacrificium absconditum erat id est figurativum. Nostrum enim sacrificium in illo absconditum erat.
marg.| {a} Et iustitie legem] id est legem iustam et custodientes spiritualiter iustificantem.
marg.| {b} In concordiam disposuerunt] id est concorditer ordinaverunt, sicut Moyses tradidit eis, ita ut in immolatione agni typici duo testamenta concordant.
marg.| {d} Similiter bona et mala recepturos iustos] quasi dicat : vere magnificasti nos. Nos dico iustos recepturos similiter id est equanimiter bona et mala.
marg.| {e} Patrias decantantes laudes] id est more patriarum, vel quas Patres nos docuerunt. Vel sic construe litteram istam.
marg.| {a} Et iustitie legem in concordiam disposuerunt similiter bona et mala recepturos iustos patrias decantantes laudes] Et ipsi Hebrei.
marg.| {c} Disposuerunt] se [recepturos iustos id est sine murmuratione.
marg.| {a} Iustitie legem in concordiam] id est concorditer dicentes : Omnia quecumque nobis preceperit Deus, faciemus, Ex. 19.b. Et iterum :   Disposuerunt se recepturos iustos similiter] id est equanimiter   bona et mala] id est bona sine elatione et mala sine murmuratione : Et disposuerunt se similiter.
marg.| {e} Patrias decantantes laudes] id est in prosperis et adversis similiter gratias referentes, sicut fecerunt Patres.
marg.| {f} Resonabat autem inconveniens inimicorum vox] id est dum Hebrei concorditer immolarent Pascha, Egyptii e contrario discorditer ululabant et clamabant propter mortem primogenitorum suorum.
marg.| {g} Et flebilis audiebatur planctus ploratorum infantium] transitive id est planctus plorantium infantes occisos. Vel intransitive id est planctus propter infantes mortuos, qui plorabantur.
marg.| {h} Simili autem pena servus cum Domino afflictus est et popularis homo Regi similia passus] quia primogenita omnium tam Nobilium, quam Ignobilium, tam Pharaonis, quam servorum eius occisa sunt. Unde Ex. 12.d. Percussit Dominus omne primogenitum in terra Egypti a primogenito Pharaonis, qui sedebat id est sedere debebat in solio eius, usque ad primogenitum captive, que erat in carcere.
marg.| {i} Similiter ergo omnes uno nomine mortis] id est uno genere mortis.
marg.| {k} Mortuos habebant innumerabiles] qui  a non erat domus in tota Egypto, in qua non iaceret mortuus, ut dicitur Ex. 12.e.
marg.| {l} Nec enim ad sepeliendum] mortuos.
marg.| {m} Vivi sufficiebant, quoniam uno momento, que erat preclarior natio illorum, exterminata est] id est primogenita, vel fere omnes Nobiles in submersione maris rubri. Unde Ex. 15.a. Electi Principes eius {3. 169va} submersi sunt in mari rubro.
marg.| {a} De omnibus] quasi dicat : ita exterminata est preclarior natio Egyptiorum. Enim id est sed, de omnibus, Iudeis, scilicet non credentes, prius ante hanc plagam.
marg.| {b} Propter] sibi collata a Deo.
marg.| {c} Tunc cum primum] quasi dicat : Iudei, qui prius propter beneficia sibi collata a Deo non credebant, nec convertebantur ad Dominum in flagellis Egyptiorum, plene conversi sunt. Rabanus ponit hanc litteram.
marg.| {a} De omnibus] Et exponitur de Egyptiis sic. Ita exterminata est preclarior natio Egyptiorum. Et merito.
marg.| {a} De omnibus enim] Egyptiis.
marg.| {b} Non credentes propter beneficia] id est omnes Egyptii non credentes in Deum, vel non credentes Moysi propter beneficia, que contulit eis, orando pro eis, ut plage cessarent.
marg.| {c} Tunc cum primum] id est tunc primum cum.
marg.| {d} Exterminium fuit primogenitorum, spoponderunt] id est confessi sunt.
marg.| {e} Se] id est Hebreos [esse populum Dei
marg.| {f} Cum enim quietum ] etc. Ostendit quo tempore percussit Dominus primogenita. Egypti et quomodo uno momento, quia media nocte, cum omnes dormirent, facta est strages illa infantium et ita uno momento exterminata est preclarior natio.
marg.| {f} Cum enim quietum silentium] id est conticinium noctis, quando omnes quiescunt et silent.
marg.| {g} Contineret omnia et nox in suo cursu medium iter haberet] id est media nox esset.
marg.| {k} Omnipotens sermo tuus, Domine] id est preceptum tui omnipotentis, vel Angelus sermonis tui nuntius.
marg.| {l} Exiliens de celo a regalibus sedibus, venit, durus bellator in mediam exterminii terram] id est in medium terre Egypti exterminare.
marg.| {o} Prosilivit gladius acutus] id est Angelus habens gladium acutum, vel sermo, qui est gladius acutus, quia omnia scindit, ut gladius. Unde Hbr. 4.c. Vivus est sermo Dei et efficax et penetrabilior omni gladio ancipiti.
marg.| {p} Insimulatum imperium portans tuum] id est non fictum, sed verum et durum.
marg.| {q} Et stans replevit omnia morte] id est omnes domos mortuis.
marg.| {t} Et usque ad celum attingebat stans in terra] Et ideo nullus poterat evadere. Et est argumentum quod bonus Angelus fuerit exterminator Egypti quod etiam videtur per illud quod dicitur. Act. 8.e. Hunc Deus Principem et Redemptorem misit cum manu Angeli qui apparuit ei in rubo, hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Egypti. Item Hbr. 1.b. Qui facit Angelos suos Spiritus. Ibi dicit Gregorius Ad exterminium mittit Dominus Angelos suos, ut in Sodomam. Item Is. 37.g. Egressus est Angelus Domini et percussit in castris Assyriorum centum octogintaquinque millia. Et ita videtur quod et hic et ibi fuerit exterminator bonus Angelus. Contra. Ez. 30.d. Dissipabo terram et ponam in manus alienorum. Gregorius id est Demonum. Non enim boni Angeli, sed mali tortores sunt. Solutio communiter dicitur quod malus Angelus exterminator fuit Egypti, sed postea misit Deus bonum Angelum, qui prohiberet malo simul cum Egyptiis exterminare Iudeos. Et de illo dicitur hic quod attingebat, usque ad celum. Et de eodem agitur Act. 8. Planius videtur quod fuerit bonus Angelus et quod dicit Gregorius boni Angeli non sunt tortores bonorum, sed sunt ultores malorum, ut patet in Sodomitis et exercitu Sennacheribi. Rabanus exponit hoc
Numérotation du verset Sap. 18,mystice 
marg.| de Christo, qui est omnipotens sermo Dei. Iuxta illud Io. 1.a. In principio erat verbum id est in Patre Filius, qui et brachium et dextera Dei dicitur, propter divine virtutis omnipotentiam. Hi tunc per Angeli ministerium iudicium fecit in primogenitis Egyptiorum, qui postmodum sanctificavit primogenitos Hebreorum et nunc similiter per aquam baptismi salvat multitudinem credentium et interficit multitudinem hostium spiritualium. Aliter autem exponitur de incarnatione Christi secundum aliam litteram, que dicit.
marg.| {f} Cum enim ] etc. Et notatur ibi triplex silentium. Primum, medium et ultimum. Primum fuit ante legem, scilicet, {3. 169vb} ignorantia languoris, propter quam silebant a querendo medico. Et hoc ruptum est per legem. Unde Rm. 7.b. Concupiscentiam nesciebam esse peccatum, nisi lex diceret : Non concupisces etc. Medium fuit sub lege, scilicet desperatio sanitatis, propter quam silebant a querendo medico. Et hoc fuit ruptum per Evangelium. Unde supra 16.b. Non herba, neque malagma sanavit eos ; sed tuus sermo, Domine, qui sanat omnia. Ultimum est sub Evangelio, scilicet adeptio sanitatis, propter quam silebat a querimonia et planctu. De quo Is. 30.d. In silentio et spe fortitudo nostra. Vel aliter. Primum silentium fuit in casu Luciferi, qui siluit ab illa laude, de qua dicitur Iob. 38.a. Ubi eras, cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes Filii Dei ? Hoc silentium numquam ruptum fuit, nec rumpetur, quia semper silet et silebit diabolus a laude Dei, sed potius bellum facit. Unde Apc. 12.b. Factum est prelium magnum in celo, Michael et Angeli eius preliabantur cum Dracone. Medium silentium fuit in casu Ade, qui siluit a laude Dei, quia non est speciosa laus in ore peccatoris. Ec. 15.c. Sed hoc silentium ruptum fuit per Christum, quando diabolum debellavit et Adam ab inferno liberavit.
marg.| Tertium silentium erit in fine seculi, quando regnante Antichristo fere Ecclesia tota silebit a laudibus Christi.
marg.| Sed rumpetur hoc silentium per Christum ad iudicium venientem. Aliter. Primum silentium fuit prevaricatio legis nature, secundum transgressio legis Mosaice, tertium prevaricatio legis Evangelice. Unde medium silentium iam currebat, quando verbum Dei venit in carnem. Et hoc est. Cum medium ] etc. id est cum nihil fieret, secundum legem.
marg.| {h} Et nox] id est diabolus, vel peccatum.
marg.| {i} In suo cursu medium] id est discurreret ubique, sine contradictione.
marg.| {k} Omnipotens] id est Filius.
marg.| {l} Exiliens] id est exiens a Patre.
marg.| {m} A regalibus sedibus] id est a regali maiestate Patris. Unde Io. 16.f. Exivi a Patre et veni in mundum. Vel   exiliens de celo] id est saliens de sinu Patris in uterum Virginis   A regalibus sedibus] in   m undum id est ab Angelis, qui sunt regales sedes Dei. Non quod ibi esse desierit, sed cum prius non esset presentialiter sicut ibi, tunc factus est visibilis mundo, sicut erat prius solis Angelis.
marg.| {n} Durus bellator] quia dure id est fortiter aereas potestates debellavit. Unde Lc. 11.c. Cum fortis armatus etc.
marg.| {p} Insimulatum imperium portans tuum] id est non fictum, quia Spiritus Sanctus discipline effugiet fictum. Vel insimulatum id est non simulatum id est non velatum. Unde Io. 18.d. Ego palam locutus sum mundo, ego semper docui in Synagoga et templo, quo omnes Iudei conveniunt et in occulto locutus sum nihil.
marg.| Et signanter dicit portans imperium] qui  a ipse prius fecit quod docuit. Act. 1.a. Cepit Iesus facere et docere. Is. 9.b. Factus est principatus super humerum eius. Inde est quod lingule mitre dependent super humeros Pontificis, quia debet facere quod docet.
marg.| {o} In mediam exterminii terram prosilivit gladius acutus] id est in medio mundi natus est Christus, ad litteram, ut dicit Ps. 75. Operatus est salutem in medio terre.
marg.| Et dicitur Christus gladius acutus, quia per ipsum Pater mundum debellavit, separans Patrem a Filio et Filiam a Matre. Unde Mt. 10.d. Non veni pacem mittere in terram, sed gladium, veni enim separare hominem adversus Patrem suum.
marg.| {q} Et stans replevit omnia] id est hominem, propter quem omnia facta sunt.
marg.| {s} Morte] id est a morte mortis, quia moritur homo mundo, vel peccato. De qua Ps. Pretiosa est in conspectu Domini mors Sanctorum eius. Vel quia stare pugnantium est, sic lege.
marg.| {q} Stans morte] id est pugnans moriendo, ut Samson.
marg.| {r} Replevit omnia] id est hominem, cuius spes prius erat vacua. Vel melius.
marg.| {q} Stans] vivus et impassibilis, secundum divinitatem.
marg.| {r} Replevit omnia] id est celum de liberatis a Limbo et mundum de salvatis in baptismo. Unde Ier. 23.e. Numquid celum et terram ego impleo, dicit Dominus :
marg.| {s} Morte] id est merito et virtute mortis sue, qua mortuus est secundum humanitatem. Unde Ps. 105. Dicit, ut disperderet illos, si non Moyses Electus eius stetisset in confractione in conspectu eius. Stetit, ut Deus, confractus, ut homo.
marg.| {t} Et usque ad celum attingebat] id est stans in terra, ut homo, {3. 170ra} erat in celo, ut Deus. Unde Is. 66.a. Hec dicit Dominus : Celum sedes mea et terra scabellum pedum meorum. Sequitur.
marg.| {a} Tunc continuo] post mortem primogenitorum.
marg.| {b} Visus somniorum malorum] id est horribilium.
marg.| {c} Turbaverunt illos] id est Egyptios, ut nec vigilantibus, nec dormientibus requies daretur eis, qui propter scelera sua passuri erant tormenta perpetua.
marg.| {d} Et timores supervenerunt insperati] id est improvisi et inde graviores, quia iacula previsa minus ledunt.
marg.| {e} Et alius alibi proiectus semivivus] id est unus hic et alius alibi.
marg.| {f} Propter quam moriebatur, causam demonstrabat mortis] id est ita quod proiecti et dispersi iacebant semivivi, erat signum Divine indignationis, vel Angelice percussionis, propter quam moriebantur.
marg.| {g} Visiones enim, que illos turbaverunt] id est Egyptios.
marg.| {h} Hec premonebant, ne inscii quare mala patiebantur, perirent] quia visiones, quas videbant Egyptii dormiendo, premonitiones erant, ut penitendo vitarent futura mala. Et in hoc misericorditer agebatur cum eis. Unde Rabanus : Hoc Divine bonitatis est, que peccantes castigat, ut abstineant a peccatis et penitentiam agant : Si autem patientia Dei abutuntur, sine excusatione in eternum punientur.
marg.| {i} Tetigit autem tunc ] etc. Sicut dicit Rabanus, hic memorat Philo quod post interfectionem Chore et Dathan et Abiron, murmuraverunt filii Israel contra Moysen et Aaron, dicentes : Vos interfecistis populum Domini et crescente tumultu fugerunt Moyses et Aaron in tabernaculum federis. Quibus ait Dominus : discedite et ego interficiam eos.
marg.| Et ceciderunt in facies suas Moyses et Aaron et deprecati sunt Dominum pro populo et tulit Aaron thuribulum et imponens incensum oravit pro populo et cessavit plaga, que iam seviebat in populum, ut legitur Nm. 16.f. Et hoc est.
marg.| {i} Tetigit autem tunc] non quando primogenita percussa sunt, sed parum post.
marg.| {k} Et iustos] id est Israelitas.
marg.| {l} Tentatio mortis] id est plaga incendii interficiens illos. Vel   tentatio mortis] id est murmuratio contra Moysen et Aaron, propter quam digni erant morte.
marg.| {m} Et commotio in eremo] id est in deserto.
marg.| {n} Facta est multitudinis] contra Moysen et Aaron, Chore, Dathan et Abiron iam consumptis. Nm. 16.f.
marg.| {o} Sed non diu permansit ira tua] id est plaga ex ira proveniens.
marg.| {p} Properans enim homo sine querela deprecari pro populis] id est Aaron, qui sine querela Dei sui et proximi vixit.
marg.| {q} Proferens servitutis sue scutum, orationem] id est orationem, que pro scuto protectionis fuit populo, quam ex officio servitutis sue debebat Deo et populo.
marg.| {r} Et per incensum deprecationem allegans, restitit ire et finem imposuit necessitati] id est morti, quam per se vitare non poterant.
marg.| Et nota quod Aaron non solum orationem dicitur fecisse pro populo, sed et deprecationem. Orationem pro bonis adipiscendis et deprecationem pro malis amovendis.
marg.| {s} Ostendens] per impletionem officii sui, vel per hoc quod exauditus est.
marg.| {t} Quoniam tuus est famulus] vel quia audacter misit se inter mortuos et vivos, opponens se incendio pro populo. Hoc enim verum signum est quod sit famulus Dei. Unde Io. 10.b. Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis.3.170rb} Sed quia pauci sunt tales, ideo conqueritur Dominus, Ez. 13.a. Hoc ascendistis ex adverso, neque opposuistis murum pro domo Israel.
marg.| {u} Vicit autem turbas] id est pestes tribulantes populum, fugans eas.
marg.| {x} Non in virtute corporis, nec armatura potentie sue sed verbo] orationis et deprecationis.
marg.| {y} Illum, qui se vexabat] id est Angelum, qui populum occidebat.
marg.| {z} Subiecit] id est superavit.
marg.| {a} Iuramenta parentum et testamentum commemorans] id est promissiones Dei factas et parentibus firmatas, quasi iuramentum et testamentum.
marg.| {b} Cum enim iam acervatim] id est per acervos.
marg.| {c} Cecidissent] filii Israel.
marg.| {d} Super alterutrum] {e}   Interstitit] Aaron id est inter vivos et mortuos stetit.
marg.| {f} Et amputavit impetum] incendii, vel furoris.
marg.| {g} Et divisit] id est flammam incedentem ad vivos, intercidit, dividens vivos a mortuis. Vel via ducens incendium ad vivos est peccatum quod divisit Aaron sua oratione, quam fecit pro populo.
marg.| {h} In veste enim poderis ] etc. Dixerat auctor quod Aaron inter vivos et mortuos se mittens iram Dei in populum placavit, hoc faciens ex officio quod significatur in vestibus, quibus erat indutus, quia hic commemorat auctor. Quarum prima erant femoralia, sive brache de bysso retorta.
marg.| Secundo habebat byssinam tunicam id est camisiam talarem strictam in brachiis et pectore, ut esset expeditus ad offerendum.
marg.| Tertio habebat cingulum de quatuor coloribus preciosis variatum et reticulatum.
marg.| Quarto habebat cidarim id est mitram. Iste quatuor vestes communes erant omnibus Sacerdotibus. Sed preter has summus Sacerdos habebat.
marg.| Quinto tunicam hyacinthinam de quatuor coloribus preciosis.
marg.| Sexto superhumerale habens foramen in pectore, habens duos lapides onychinos, super humeros, in altero erant scripta sex nomina filiorum Israel, in altero alia sex.
marg.| Septimo habebat rationale rotundum in pectore in quo erant quatuor ordines gemmarum, ternas gemmas habentes, in quibus erant sculpta duodecim nomina duodecim filiorum Israel. Octavo mitram hiacynthinam id est tiaram et super hanc laminam auream pendentem in fronte, habentem nomen Dei Tetragrammaton. His vestibus Aaron medius inter vivos et mortuos stetit orans pro populo. His enim vestibus totus orbis significatur.
marg.| Et ideo illis indutus est Aaron, ad significandum quod pro toto orbe habet orare. Et de his vestibus plenius dictum est. Ex. 28. Dicit ergo. Oravit Aaron, pro populo et merito.
marg.| {h} In veste enim poderis ] etc. id est talaris camisie linee.
marg.| {i} Quam habebat] Aaron.
marg.| {k} Totus erat orbis terrarum ] etc. id est significabatur. Sed quomodo est hoc verum, quia dicit Iosephus, qui ponit mysterium vestium quod per poderim tantum terra significatur. Solutio. Hic ponitur pars, pro toto id est poderis pro tota veste Sacerdotis. Et dicitur poderis id est talaris, a pos quod est pes.
marg.| {l} Et parentum magnalia in quatuor ordinibus lapidum erant sculpta] id est nomina duodecim magnorum Patriarcharum filiorum Iacob, erant sculpta in lapidibus singulum in singulo.
marg.| {m} Et magnificentia tua ] etc. id est ineffabile nomen tuum Tetragrammaton.
marg.| {n} In diademate capitis] id est lamina aurea, que pendebat in fronte [erat scripta
marg.| {o} His autem cessit] {3. 170va} Angelus.
marg.| {a} Qui exterminabat] populum.
marg.| {b} Et hec extimuit] id est figurata horum, quasi dicat : auctor, non in vanum his vestibus erat indutus Aaron, quia his cessit malus Angelus qui populum occidebat, alioquin non posset populus magnitudinem ire tolerare.
marg.| {c} Erat] id est plaga immissa.
marg.| {d} Sufficiens] ad perdendum eos. Vel melius. Angelus extimuit Aaron sic vestitum et cessavit percutere populum quod fuit conveniens.
marg.| {c} Erat ] etc. id est timor, quem habebat populus de vindicta Dei.
marg.| {d} Sufficiens] ad deletionem peccatorum ipsorum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Sap. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 10/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=31&chapitre=31_18)

Notes :