Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 

Hec sunt precepta atque iudicia que facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideatis1 eam cunctis diebus quibus super humum gradieris2.
1 possideatis] possideas Weber |
2 gradieris Rusch (Erfurt Graz)] gradiers . cacogr. Rusch (facsim.) |
Numérotation du verset Dt. 12,2 

Subvertite omnia loca in quibus
coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Numérotation du verset Dt. 12,3 

dissipate aras earum et confringite statuas
lucos igne comburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Numérotation du verset Dt. 12,4 

non facietis ita Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 12,5 

sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Numérotation du verset Dt. 12,6 

et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
Numérotation du verset Dt. 12,7 

et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac letabimini in cunctis ad que miseritis manum vos et domus vestre in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Dt. 12,8 

non facietis ibi que nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Numérotation du verset Dt. 12,9 

neque enim usque in presens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 12,10 

transibitis Iordanem et habitabitis in terra3 quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
3 terra] terram Weber
Numérotation du verset Dt. 12,11 

in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia que precipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid precipuum est4 muneribus que vovistis Domino
4 est] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 12,12 

ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et5 filii ac filie vestre famuli et famule vestre6 atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
5 et] om. Weber |
6 vestre] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,13 

cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
Numérotation du verset Dt. 12,14 

sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeras7 hostias et facies quecumque precipio tibi
7 offeras] offeres Weber
Numérotation du verset Dt. 12,15 

sin autem comedere volueris et te esus carnium delectaverit8 occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
8 delectaverit] delectarit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,16 

absque esu dumtaxat sanguinis quem9 super terram quasi aquam effundes
9 quem] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 12,17 

non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti
et vini
et olei
tui primogenita armentorum et pecorum et omnia que voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
Numérotation du verset Dt. 12,18 

sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco
quem elegerit Dominus Deus tuus
tu et filius tuus ac filia servus ac10 famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et letaberis
10 ac] et Weber
et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad que extenderis manum tuam.
Numérotation du verset Dt. 12,19 

Cave ne derelinquas Leviten11 in12 omni tempore quo versaris in terra
11 Leviten Weber ] Levitê Rusch |
12 in] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,20 

quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Numérotation du verset Dt. 12,21 

locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus que habueris sicut precepit13 tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
13 precepit] precepi Weber
Numérotation du verset Dt. 12,22 

sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et immundus in commune vescentur
Numérotation du verset Dt. 12,23 

hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
Numérotation du verset Dt. 12,24 

sed super terram funde14 quasi aquam
14 funde] fundes Weber
Numérotation du verset Dt. 12,25 

ut bene sit tibi15 et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dei tui16
15 bene - sit tibi] inv. Weber |
16 Dei tui] om. Weber |
Numérotation du verset Dt. 12,26 

que autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 12,27 

et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Numérotation du verset Dt. 12,28 

observa et audi omnia que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 12,29 

quando disperdiderit17 Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum
17 disperdiderit] disperderit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,30 

cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subverse et requiras cerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes iste deos suos ita et ego colam
Numérotation du verset Dt. 12,31 

non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et comburentes igni18
18 igni] igne Weber
Numérotation du verset Dt. 12,32 

quod precipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas.

Capitulum 12

Numérotation du verset Dt. 12,1 
Hec sunt precepta atque iudicia que facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideatis1 eam cunctis diebus quibus super humum gradieris2.
1 possideatis] possideas Weber
2 gradieris Rusch (Erfurt Graz)] gradiers . cacogr. Rusch (facsim.)
Numérotation du verset Dt. 12,2 
Subvertite omnia loca in quibus
interl.| phana et idola que colunt in locis
coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosum
Numérotation du verset Dt. 12,3 
dissipate aras earum et confringite statuas
interl.| ut non remaneat memoria
lucos igne comburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illis
Numérotation du verset Dt. 12,4 
non facietis ita Domino Deo vestro
Numérotation du verset Dt. 12,5 
sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietis
Numérotation du verset Dt. 12,6 
et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et ovium
marg.| DECIMAS  ET etc. Querendum est quomodo iubeat decimationes omnium fructuum et primitiva omnium pecorum non manducari nisi in civitate ubi templum erit, cum eas levitis dari precepit.
Numérotation du verset Dt. 12,7 
et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac letabimini in cunctis ad que miseritis manum vos et domus vestre in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vester
Numérotation du verset Dt. 12,8 
non facietis ibi que nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videtur
Numérotation du verset Dt. 12,9 
neque enim usque in presens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobis
Numérotation du verset Dt. 12,10 
transibitis Iordanem et habitabitis in terra3 quam Dominus Deus vester {t. 1: Erfurt, f. 195va; facsim., p. 390a} daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetis
3 terra] terram Weber
Numérotation du verset Dt. 12,11 
in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia que precipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid precipuum est4 muneribus que vovistis Domino
4 est] + in Weber
Numérotation du verset Dt. 12,12 
ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et5 filii ac filie vestre famuli et famule vestre6 atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vos
5 et] om. Weber
6 vestre] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 12,13 
cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris
marg.| CAVE etc. Occasionem amputat idolis sacrificandi. Ideo enim precipit in templo et ad altare Domini hostias offerri ut ubi integra est religio ibi cultus congruus exhibeatur. Mystice autem innuit nullum munus acceptabile esse Deo extra catholicam Ecclesiam. Hic enim est locus quem Deus elegit ut poneret nomen suum ibi et habitet in eo.
Numérotation du verset Dt. 12,14 
sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeras7 hostias et facies quecumque precipio tibi
7 offeras] offeres Weber
Numérotation du verset Dt. 12,15 
sin autem comedere volueris et te esus carnium delectaverit8 occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive immundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedes
8 delectaverit] delectarit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,16 
absque esu dumtaxat sanguinis quem9 super terram quasi aquam effundes
9 quem] quod Weber
Numérotation du verset Dt. 12,17 
non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti
interl.| bonam voluntatem
et vini
interl.| gratiam spiritualem
et olei
interl.| misericordiam
tui primogenita armentorum et pecorum et omnia que voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarum
marg.| ABSQUE  ESU etc. Homicidium prohibet sanguis pro anima ponitur, quia sedes anime, id est humane vite in sanguine est.
marg.| IN  OPIDIS  TUIS. Id est meritis tuis non assignabis que divina largitate perceperis, non viribus tuis sed Deo cuius munere hec habueris.
Numérotation du verset Dt. 12,18 
sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco
interl.| affectu humanitatis et innocentie
quem elegerit Dominus {t. 1: Erfurt, f. 195vb; facsim., p. 390b} Deus tuus
interl.| generale est hoc preceptum ut omnes conservent
tu et filius tuus ac filia servus ac10 famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et letaberis
10 ac] et Weber
interl.| superno gaudio, gaudete in Domino semper, iterum dico gaudete, qui gloriatur in Domino glorietur
et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad que extenderis manum tuam.
Numérotation du verset Dt. 12,19 
Cave ne derelinquas Leviten11 in12 omni tempore quo versaris in terra
11 Leviten Weber ] Levitê Rusch
12 in] om. Weber
marg.| CAVE  NE. «Communicet is qui cathezizatur, verbo ei qui se cathezizat in omnibus bonis»a. Qui enim Evangelium annuntiant de Evangelio debent vivere.
a Gal. 6, 6.
Numérotation du verset Dt. 12,20 
quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tua
Numérotation du verset Dt. 12,21 
locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus que habueris sicut precepit13 tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placet
13 precepit] precepi Weber
Numérotation du verset Dt. 12,22 
sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et immundus in commune vescentur
Numérotation du verset Dt. 12,23 
hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibus
interl.| id est terrenitati deputans
marg.| HOC  SOLUM  CAVE. Ad litteram Apostoli hoc preceperunt, sed in sanguine prohibetur homicidium et odium fratrum. Qui enim odit fratrem suum homicida est.
marg.| SANGUIS  ENIM. Quia aliquod vitale est in sanguine et per ipsum maxime in hac carne vivitur, qui per omnes venas diffunditur, ipsum animam vocat, id est corporis vitam que morte finitur. Mystice autem innuitur ut carnales homines a pristina conversatione discedentes in unitate fidei et bonorum operum sociantes eorum errores in usum nostrum non convertamus, sed effundamus, id est per confessionem prolatos terrene fragilitati deputemus et quasi indignos viris spiritualibus abiiciamus.
Numérotation du verset Dt. 12,24 
sed super terram funde14 quasi aquam
14 funde] fundes Weber
Numérotation du verset Dt. 12,25 
ut bene sit tibi15 et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu Domini Dei tui16
15 bene - sit tibi] inv. Weber
16 Dei tui] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 12,26 
que autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit Dominus
Numérotation du verset Dt. 12,27 
et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vesceris
Numérotation du verset Dt. 12,28 
observa et audi omnia que ego precipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tui
Numérotation du verset Dt. 12,29 
quando {t. 1: Erfurt, f. 196ra; facsim., p. 391a} disperdiderit17 Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earum
17 disperdiderit] disperderit Weber
Numérotation du verset Dt. 12,30 
cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subverse et requiras cerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes iste deos suos ita et ego colam
Numérotation du verset Dt. 12,31 
non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et comburentes igni18
18 igni] igne Weber
Numérotation du verset Dt. 12,32 
quod precipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 01/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_12)

Notes :