Capitulum 5
Numérotation du verset
Dt. 5,1
Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eum audi Israel cerimonias atque iudicia que ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere complete
Numérotation du verset
Dt. 5,2
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fedus in Horeb
Numérotation du verset
Dt. 5,3
non cum patribus nostris
iniit pactum sed nobis1 qui impresentiarum sumus et vivimus
1 nobis] nobiscum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,4
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
Numérotation du verset
Dt. 5,5
ego sequester et medius fui
inter Deum2 et vos in tempore illo ut annuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait
2 Deum] Dominum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,6
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset
Dt. 5,7
non habebis deos alienos
in conspectu meo
Numérotation du verset
Dt. 5,8
non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium que in celo sunt desuper et que in terra deorsum et que versantur in aquis sub terra
Numérotation du verset
Dt. 5,9
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus emulator
reddens iniquitatem patrum super filios
in tertiam
et quartam generationem
his
qui oderunt me
Numérotation du verset
Dt. 5,10
et faciens
misericordiam in multa millia diligentibus me
et custodientibus
precepta mea
Numérotation du verset
Dt. 5,11
non usurpabis nomen Domini
Dei
tui frustra
quia non erit impunitus qui super rem vanam3
3 rem vanam] re vana
Weber
nomen eius assumpserit
Numérotation du verset
Dt. 5,12
observa diem sabbati
ut sanctifices eum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
Numérotation du verset
Dt. 5,13
sex diebus operaberis
et facies omnia opera tua
Numérotation du verset
Dt. 5,14
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam
operis
tu et filius tuus et filia
servus et ancilla
et bos
et asinus
et omne iumentum tuum
et peregrinus
qui est intra portas tuas
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
Numérotation du verset
Dt. 5,15
memento quod et ipse
servieris in Egypto
et eduxerit te
inde Dominus Deus
tuus in manu forti et brachio extento idcirco precepit tibi ut observares diem sabbati
Numérotation du verset
Dt. 5,16
honora
patrem tuum et matrem
sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
et bene sit tibi in terra
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
Numérotation du verset
Dt. 5,17
non occides
Numérotation du verset
Dt. 5,18
neque mechaberis
Numérotation du verset
Dt. 5,19
furtumque non facies
Numérotation du verset
Dt. 5,20
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
Numérotation du verset
Dt. 5,21
non concupisces uxorem proximi tui
non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa que illius sunt
Numérotation du verset
Dt. 5,22
hec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil
addens
amplius et scripsit ea in duabus tabulis
lapideis
quas tradidit mihi
Numérotation du verset
Dt. 5,23
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
Numérotation du verset
Dt. 5,24
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem enim4 eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
4 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,25
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
Numérotation du verset
Dt. 5,26
quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
Numérotation du verset
Dt. 5,27
tu magis accede et audi cuncta que dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
Numérotation du verset
Dt. 5,28
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius que locuti sunt tibi bene omnia locuti sunt5
5 locuti sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,29
quis det
talem
eos habere mentem ut timeant me
et custodiant
universa mandata mea
in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
Numérotation du verset
Dt. 5,30
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
Numérotation du verset
Dt. 5,31
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia que docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Numérotation du verset
Dt. 5,32
custodite igitur et facite que precepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram
Numérotation du verset
Dt. 5,33
sed per viam quam precepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies vestri6 in terra possessionis vestre.
6 vestri]
om. Weber
Capitulum 5
Numérotation du verset
Dt. 5,1
Vocavitque Moyses omnem Israelem et dixit ad eum audi Israel cerimonias atque iudicia que ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere complete
Numérotation du verset
Dt. 5,2
Dominus Deus noster pepigit nobiscum fedus in Horeb
interl.|
scriptura legis
marg.|
{t. 1: Erfurt, f. 190ra; facsim., p. 379a}
DOMINUS
DEUS
NOSTER etc. AUGUSTINUS. An ideo dictum est quia illi non ingrediuntur in terram promissionis? Omnes enim mortui sunt nec pertinent ad hoc testamentum quorum tunc recognitio facta est cum a viginti annis et supra numerarentur usque ad L annos abiles ad bellum. Quomodo ergo illis locutus est Dominus, qui hodie vivunt? An quia vinginti vel decem et nonum annorum et infra potuerunt multi tunc esse, qui hoc meminissent alieni a pena quam Dominus constituit illis qui numerati sunt, non intrare scilicet terram promissionis. Sed hoc utique appellat qui, quamvis vinginti annorum et supra non essent, cum Deus in monte loquebatur ut numerari possent. Potuerunt tamen esse decem et nonum et infra, usque ad puerilem etatem qui possent {t. 1: Erfurt, f. 190rb; facsim., p. 379b} que facta et dicta sunt, videre et audire et memoria retinere.
Numérotation du verset
Dt. 5,3
non cum patribus nostris
interl.|
Abraham, Isaac et Iacob
iniit pactum sed nobis1 qui impresentiarum sumus et vivimus
1 nobis] nobiscum
Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,4
facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignis
Numérotation du verset
Dt. 5,5
ego sequester et medius fui
interl.|
non loco sed interpretandi officio verba Dei populo et populi renuncians Deo
inter Deum2 et vos in tempore illo ut annuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et ait
2 Deum] Dominum
Weber
marg.|
INTER
VOS
ET
DEUM etc. AUGUSTINUS. Tamquam Dominus esset in loco, id est in monte, unde et illi voces audiebant, qui ubique totus, nec per locorum intervalla propinquat aut recedit. Sed demonstrationes eius in creatura que non est quod ipse, non aliter humanis sensibus exhibentur. Non fuit ergo Moyses medius loci intervallo, sed per eum placuit populo audire cetera Dei verba, postquam territus est, audiens de medio ignis vocem Dei dicentis decalogum legis.
Numérotation du verset
Dt. 5,6
ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Egypti de domo servitutis
Numérotation du verset
Dt. 5,7
non habebis deos alienos
interl.|
idolatria prohibet
in conspectu meo
interl.|
quem nihil latet
Numérotation du verset
Dt. 5,8
non facies tibi sculptile nec {t. 1: Erfurt, f. 190va; facsim., p. 380a} similitudinem omnium que in celo sunt desuper et que in terra deorsum et que versantur in aquis sub terra
Numérotation du verset
Dt. 5,9
non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus
Deus emulator
interl.|
vidicans et zelans
reddens iniquitatem patrum super filios
interl.|
primi motus sensuum
in tertiam
interl.|
operationem
et quartam generationem
interl.|
gloriationem
his
interl.|
non aliis sed
qui oderunt me
interl.|
hereditaria impietate
marg.|
REDDENS
INIQUITATEM
PATRUM etc. ISIDORUS. Sunt qui ita edisserant, ut animam humanam sententiam vertant. Patrem in nobis levem punctum sensuum et incentiva vitiorum esse dicentes filium vero si cogitatio peccatum concepit, nepotem si conceptionem opere perpetraveris pro nepotem si in perpetratis glorieris, secundum illuda: «Impius cum in profundum malorum venerit contemnit». Vel sic potest intelligi quod tante misericordie sit, ut non statim puniat, sed sententiam diu differat.A
a Prv. 18, 3.
A
¶Codd. : Rusch (facsim. Erfurt)
marg.|
HIS
QUI
ODERUNT
ME etc. His, scilicet qui hereditaria impietate Deum oderunt. Perversum est enim peccata patrum filiis non peccantibus imputari. Cum per Ezechielem dictum sit: «Filius non portabit iniquitatem patris etc.»b
b Ez. 18, 20.
Numérotation du verset
Dt. 5,10
et faciens
interl.|
tam cito
misericordiam in multa millia diligentibus me
interl.|
vera dilectione
et custodientibus
interl.|
in hoc probatur dilectio
interl.|
unde si diligitis me sermonem meum servate vel precepta mea
precepta mea
interl.|
quasi thesaurum
Numérotation du verset
Dt. 5,11
non usurpabis nomen Domini
interl.|
primum mandatum prohibet idolatriam secundum periurium
Dei
interl.|
filii
tui frustra
interl.|
iurando pro re que non est vel nomen Domini ligno vel lapidi et huiusmodi tribuendo
quia non erit impunitus qui super rem vanam3
3 rem vanam] re vana
Weber
interl.|
omnis creatura subiecta est vanitati
nomen eius assumpserit
interl.|
Christum, scilicet purum hominem putans
marg.|
NON
USURPABIS
NOMEN
DOMINI
DEI
TUI etc. Primum mandatum ad patrem pertinet, quo dicitur in sequentibus: Audi Israel Dominus Deus tuus Deus unus est ut hoc, scilicet audiens unum Deum patrem colas, non multos deos suscipias. Secundum pertinet ad filium, de quo hic dicitur: «Non assumes nomen Dei tui in vanum»c, id est non estimes creaturam esse Dei filium. Omnis enim creatura subiecta est vanitati. Sed credas enim equalem patri Deum deorum, Deum apud Deum, per quem omnia facta sunt. Tertium ad spiritum cuius dono requies eterna promittitur quia enim Spiritus sanctus dicitur:"Ideo septimum diem sanctificavit Deus"d. In aliis enim diebus operum sanctificatio non nominatur nisi in sabbato, in quo requievit Deus. Recte ergo hoc mandatum pertinet ad spiritum tum propter sanctificationis nomen, tum propter eternam requiem ad donum sanctis spiritus pertinentem, dicitur enim sic: «Memento ut diem sabbati sanctifices, sex diebus operaberis etc.» In opere sex dierum videtur sex milium annorum operatio signari. In septimo tempus eterne quietis, in quo post bona opera {t. 1: Erfurt, f. 190vb; facsim., p. 380b} quies eterna promittitur. Quicquid ergo agimus, si propter futuram requiem facimus, sabbatum observamus.
c Ex. 20, 7.
d Cf.
Gn 2, 3
: « Et benedixit diei septimo, et sanctificavit illum ».
Numérotation du verset
Dt. 5,12
observa diem sabbati
interl.|
ut omnia facias propter sabbatum, id est eternam requiem ad spiritus sancti donum pertinentem
ut sanctifices eum sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
interl.|
omnia sancte faciendo a strepitu vitiorum cessando
Numérotation du verset
Dt. 5,13
sex diebus operaberis
interl.|
omni tempore operandi bona et pefecta
et facies omnia opera tua
interl.|
nature tue congrua
Numérotation du verset
Dt. 5,14
septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam
operis
interl.|
servilis
tu et filius tuus et filia
interl.|
qui amore servit
servus et ancilla
interl.|
qui adhuc scilicet tunore premitur
et bos
interl.|
iudeus vel sapiens
et asinus
interl.|
gentilis et stultus
et omne iumentum tuum
interl.|
homines et iumenta salvabis Domine
et peregrinus
interl.|
noviter conversus
interl.|
advena et peregrinus ego sum sicut omnes patres mei
qui est intra portas tuas
interl.|
Ecclesie tue diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob
ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tu
Numérotation du verset
Dt. 5,15
memento quod et ipse
interl.|
Deo vel diabolo
servieris in Egypto
interl.|
mundo
et eduxerit te
interl.|
ad filialem timorem
inde Dominus Deus
interl.|
omnipotens
interl.|
filio manifesto
tuus in manu forti et brachio extento idcirco precepit tibi ut observares diem sabbati
Numérotation du verset
Dt. 5,16
interl.|
hoc est maximum et primum mandatum in altera tabula
interl.|
officio pietatis et honoris
patrem tuum et matrem
interl.|
carnalem vel spiritualem
interl.|
ad litteram vel Deum et Ecclesiam
sicut precepit tibi Dominus Deus tuus
ut longo vivas tempore
interl.|
vita eterna pro qua laborandum est
et bene sit tibi in terra
interl.|
viventium
quam Dominus Deus tuus daturus est tibi
interl.|
gratis
marg.|
HONORA
PATREM
TUUM etc. Post tria precepta succedunt septem que ad proximum pertinent. Inter septem primum, sed in ordine omnium quartum est.
Honora patrem tuum
etc. A parentibus enim homo oculos aperit et vita hec ab eorum dilectione exordium sumit. Unde hoc mandatum maximum et primum dicitur in altera, scilicet tabula. Iubemur ergo parentes honorare et officium pietatis et reverentiam eis exhibere. Qui enim hoc parentibus non facit quomodo faciet aliis. Quintum: non mechaberis, id est preter legitimam uxorem nulli misceberis. Sextum: Non occides. Occidit etiam qui fame vel nuditate proximum mori videt nec subvenit in quantum potest. Septimum: non furtum facies. In quo omnem rapinam prohibet. Octavum: non falsum testimonium dices. Crimen mendacii et falsitatis abominatur. Nonum: non concupisces uxorem proximi tui. In quo etiam adulterinam cogitationem interdicit. Decimum: non concupisces rem proximi tui. In quo ambitionem et concupiscentiam percutit. Primum ergo prohibet surreptionem; secundum errorem; tertium seculi amorem; quartum impietatem; quintum fornicationem; sextum crudelitatem: septimum rapacitatem; octavum falsitatem; nonum cogitationem adulterii; decimum cupiditatem mundi. Et notandum quod sicut decem plagis percutiuntur Egyptii, sic decem preceptis regitur populus Dei et demones occiduntur.
Numérotation du verset
Dt. 5,17
non occides
interl.|
qui odit fratrem suum homicidia est
interl.|
re vel voluntate vel subtrahendo quod potes prestare
Numérotation du verset
Dt. 5,18
neque mechaberis
interl.|
Adulterium prohibet carnale vel spiritutale. Fornicatio est idolatria et scripturarum expositio prava.
Numérotation du verset
Dt. 5,19
furtumque non facies
interl.|
actu vel habitu vel avaritia commissi talenti
Numérotation du verset
Dt. 5,20
nec loqueris contra proximum tuum falsum testimonium
interl.|
pessimum genus mendacii
interl.|
falsitatem interdicit
Numérotation du verset
Dt. 5,21
non concupisces uxorem proximi tui
interl.|
sola voluntate: qui viderit mulierem ad concupiscendum, mechatus est eam
non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa que illius sunt
interl.|
decimo mandato omnis rei cupiditatem interdicit
interl.|
ambitionem et concupiscentiam damnat
Numérotation du verset
Dt. 5,22
hec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem
interl.|
nemo excipitur
vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil
addens
interl.|
in tabulis
amplius et scripsit ea in duabus tabulis
interl.|
duo sunt testamenta, duo dilectionis precepta
lapideis
interl.|
quia corda iudeorum dura et insensata
quas tradidit mihi
marg.|
IN
DUABUS
TABULIS etc. ISIDORUS. Duo testamenta significantur in duabus tabulis vel dilectio Dei et proximi, in quibus tota lex pendet et prophete: In una enim tabula tria precepta ad dilectionem Dei pertinent, in altera septem ad proximi societatem lapidee tabule lapidea {t. 1: Erfurt, f. 191ra; facsim., p. 381a} Iudeorum corda significant, de quibus diciture: «Auferam a vobis cor lapideum, et dabo vobis cor carneum» sensibile , scilicet et intelligibile.
e Ez. 36, 26.
Numérotation du verset
Dt. 5,23
vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistis
Numérotation du verset
Dt. 5,24
ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem enim4 eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homo
4 enim]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,25
cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemur
Numérotation du verset
Dt. 5,26
quid {t. 1: Erfurt, f. 191ra; facsim., p. 381a} est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivere
Numérotation du verset
Dt. 5,27
tu magis accede et audi cuncta que dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus ea
Numérotation du verset
Dt. 5,28
quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius que locuti sunt tibi bene omnia locuti sunt5
5 locuti sunt]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 5,29
quis det
interl.|
nisi ego
talem
interl.|
gratiam infusam
eos habere mentem ut timeant me
interl.|
casto timore
et custodiant
interl.|
non lapidei sed sensibiles
universa mandata mea
interl.|
ut unum iota non pretereat
in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternum
marg.|
QUIS
DET
TALEM
EOS
HABERE
MENTEM etc. Vult Deus intelligi gratia sua hoc beneficium concedi, ut in omnibus sit iustitia Dei ex fide, non quasi ex lege propria. Unde: «Auferam eis cor lapideum et dabo cor carneum»f, id est sensatum. Caro enim sensum habet, lapis vero non habet. Et alibi: «Idoneos nos fecit ministros novi testamenti, non littera sed spiritu»g.
f Ez. 36, 26.
g 2Cor. 3, 6.
Numérotation du verset
Dt. 5,30
vade et dic eis revertimini in tentoria vestra
Numérotation du verset
Dt. 5,31
tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et cerimonias atque iudicia que docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionem
Numérotation du verset
Dt. 5,32
custodite igitur et facite que precepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dexteram neque ad sinistram
interl.|
ut addatis aliquid vel minuatis
Numérotation du verset
Dt. 5,33
sed per viam quam precepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies vestri6 in terra possessionis vestre.
6 vestri]
om. Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_5)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 04/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_5)
Notes :