Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 

Ante diem1 festum Pasche,
1 diem CorS1 P14417 Rusch Clementina ] + autem Li449@ Li449 Weber
sciens Iesus quia venit hora eius2
2 hora eius Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ Weber
ut transeat
ex hoc mundo
ad Patrem, cum dilexisset suos
qui erant in mundo
in finem dilexit eos.
Numérotation du verset Io. 13,2 

Et cena facta,
cum diabolus iam misisset3
3 misisset CorS1* ] inmisisset Φ, misit CorS1 ²
in cor4
4 cor Li449@ CorS1 Rusch ] corde Weber , + Iude ΩJ* (rubr. cancel.)
ut traderet5 eum
5 traderet] tradat CorS1
Iudas Simonis Scariothis,
Numérotation du verset Io. 13,3 

sciens6 quia omnia dedit ei Pater in manus
6 cum diabolus... Scariothis sciens] in cor Symonis Iude Schariotis ut traderet eum sciens CorS1 (grec. sic habet ), in cor Iude Symonis Scariotis ut traderet eum sciens etc.) Cor3
et quia a Deo exivit
et ad Deum vadit,
Numérotation du verset Io. 13,4 

surgit a cena
et deponit7 vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
7 deponit Rusch ] ponit Li449@ Li449 Weber
precinxit se.
Numérotation du verset Io. 13,5 

Deinde misit8
8 misit Li449@ Li449 Rusch ] mittit Weber
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
et extergere
linteo
quo erat precinctus.
Numérotation du verset Io. 13,6 

Venit ergo ad Simonem Petrum
et dicit ei Petrus:
Domine,
tu mihi
lavas pedes?
Numérotation du verset Io. 13,7 

Respondit
Iesus et dixit9 ei: Quod ego facio
9 dixit Li449@ Li449 Rusch ] dicit Weber
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,8 

Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in eternum.
Respondit ei Iesus10:
10 ei Iesus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si non lavero te
non habebis11 partem mecum.
11 habebis Li449@ Li449 Rusch ] habes Weber
Numérotation du verset Io. 13,9 

Dicit ei Simon Petrus:
Domine, non tantum pedes meos
sed et manus
et caput.
Numérotation du verset Io. 13,10 

Dicit ei Iesus: Qui lotus est
non indiget nisi ut pedes lavet12 sed est mundus totus.
12 nisi ut pedes lavet Li449@ Li449 Rusch ] ut lavet Weber
Et vos mundi estis sed non omnes.
Numérotation du verset Io. 13,11 

Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset Io. 13,12 

Postquam ergo lavit pedes eorum
accepit vestimenta sua.
Et13 cum recubuisset
13 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
iterum dixit eis:
Scitis quid fecerim vobis?
Numérotation du verset Io. 13,13 

Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
sum etenim.
Numérotation du verset Io. 13,14 

Si ergo ego lavi pedes vestros14
14 pedes vestros Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Dominus
et magister
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
Numérotation du verset Io. 13,15 

Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
ita et vos faciatis.
Numérotation du verset Io. 13,16 

Amen amen dico vobis15,
15 Amen dico vobis CorS2 ( Paris. et al. sic ) ] Amen dico CorS2 ( Senonensis ubique: AMEN DICO )
non est servus maior domino suo, neque16 apostolus maior eo qui misit illum.
16 neque Li449 Rusch Weber ] nec Li449@
Numérotation du verset Io. 13,17 

Si hoc17 scitis
17 hoc Rusch ] hec Li449@ Li449 Weber
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset Io. 13,18 

Non de omnibus vobis dico.
Ego scio quos elegerim,
sed ut adimpleatur18 Scripturaa: Qui manducat meum19 panem levabit20 contra me calcaneum suum21 .
0 Cf. Ps. 40, 10.
18 adimpleatur Li449@ Li449 Rusch ] impleatur Weber |
19 meum Li449@ Li449 ΩJ CorS1 (grec. [μου: ℵ B C L 33 8921241 pc ]) Rusch ] mecum CorS1 (al.) Cor3 (grec. [μετ εμου: Papyrus66 ℵ A D W Θ Ψ etc.]) Weber |
20 levabit Li449@ Li449 Rusch ] levavit Weber |
21 contra me - calcaneum suum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,19 

Amodo dico vobis
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis22 quia ego sum.
22 cum factum fuerit - credatis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 13,20 

Amen amen dico vobis,
qui accipit
si quem23 misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
23 quem] que Li449@
Numérotation du verset Io. 13,21 

Cum hec dixisset
Iesus turbatus est spiritu
et protestatus est
et dixit:
Amen amen dico vobis, quia unus
ex vobis
tradet me24.
24 tradet me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,22 

Aspiciebant ergo ad invicem discipuli25 hesitantes de quo diceret.
25 ad invicem - discipuli Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,23 

Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
in sinu Iesu
quem diligebat Iesus.
Numérotation du verset Io. 13,24 

Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit26 ei:
26 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Quis est de quo dicit?
Numérotation du verset Io. 13,25 

Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
dicit ei: Domine, quis est?
Numérotation du verset Io. 13,26 

Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem27 porrexero et cum intinxisset panem,
27 panem Li449@ Rusch Weber] + ego Li449@
dedit Iude
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset Io. 13,27 

Et post buccellam introivit28 in eum29 Satanas.
28 introivit Li449@ Rusch ] tunc praem. Li449 Weber |
29 eum Rusch ] illum Li449@ Li449 Weber |
Et dixit30 ei Iesus: Quod facis, fac citius.
30 Et dixit Rusch ] Et dicit Li449@ Li449 , dicit Weber
Numérotation du verset Io. 13,28 

Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset Io. 13,29 

Quidam enim putabant quia loculos habebat
Iudas quod dixisset31 ei Iesus: Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut32 aliquid daret.
31 quod dixisset Li449@ Rusch ] quia dicit Li449 Weber |
32 egenis ut Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 13,30 

Cum ergo accepisset ille
buccellam
exivit continuo.
Erat autem nox.
Numérotation du verset Io. 13,31 

Cum ergo exisset dixit33 Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis
33 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset Io. 13,32 

Si Deus clarificatus est in eo
et Deus clarificabit34 eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
34 clarificabit Rusch Weber ] clarificavit Li449@
Numérotation du verset Io. 13,33 

Filioli,
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
et sicut dixi Iudeis
quo ego vado
vos non potestis venire.
Et vobis dico
modo.
Numérotation du verset Io. 13,34 

Mandatum novum do vobis,
ut diligatis
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.35
35 Et vobis dico... invicem CorS1 (habet totum in greca littera)
Numérotation du verset Io. 13,35 

In hoc
cognoscent omnes quia discipuli mei estis36 si dilectionem habueritis ad invicem.
36 ut diligatis... discipuli Cor3 (hoc totum in greca littera) | discipuli mei estis ΩJ Rusch ] mei estis discipuli Li449@ Li449 , mei discipuli estis Weber
Numérotation du verset Io. 13,36 

Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?
Respondit37 Iesus:
37 Respondit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449
Quo ego vado non potes38 me modo39 sequi
38 potes] potestis Li449 |
39 modo] mudo cacogr. Rusch |
sequeris autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,37 

Dicit autem40 Petrus: Quare non possum te sequi modo41? Animam meam pro te pono42.
40 autem Rusch] ei Li449@ Li449 Weber |
41 te sequi modo Rusch ] te modo sequi Li449@ Li449 , sequi te modo Weber |
42 pono Catena (Cbg133 Li449) Rusch] ponam Catena@ (Cbg Li449) Weber |
Numérotation du verset Io. 13,38 

Respondit Iesus:
Animam tuam pro me pones43?
43 pones Li449@ Li449 Rusch ] ponis Weber
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
donec ter me44 neges45.
44 ter me P696 Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber |
45 neges CorS2 (aliqui)] negabis P696 CorS2 (vel pr. m., sec. cancel. ‘ VEL’ et add. marg.: NON ) |

Capitulum 13

Numérotation du verset Io. 13,1 
Ante diem1 festum Pasche,
1 diem CorS1 P14417 Rusch Clementina ] + autem Li449@ Li449 Weber
interl.| figuralem
marg.| ante diem festum . Diem festum dicit quindecimum diem, scilicet diem passionis quia post immolationem agni que tunc fiebat in die Iovis faciebant Iudei magnum festum, quod hic Pascha vocatur.
marg.| Pascha apud grecos equivocum est. Dicitur enim et a paschim, id est a passione et a transitu, quod Hebrei Phase dicunt. Dies autem quartus decimus, post equinoctium vernale in quo immolabatur agnus ad vesperam, proprie ‘Pascha a transitu’ dicebatur. Dies vero sollemnitatis sequentes quorum primus et ultimus maiori cultu habebantur ‘dies azymorum’ proprie vocabantur. Vocatur tamen et dies immolationis ‘azyma’ et quindecima Pascha. In hac significatione dicit Ioannes: A nte diem festum Pasche vocando diem sollemnem ‘Pascha’. Greci vero diem qua immolatur agnus, dicunt solummodo vocari ‘Pascha’ et illa die dicunt Christum crucifixum fuisse ad meridiem. Et dicunt eum anticipasse unum diem ante, ut cum discipulis agnum comederet et hoc confirmandum et hoc verba sequentia conducunt, id est: ‘Noluerunt intrare in pretorium, scilicet Pilati domum, ne contaminarentur ut comederent Pascha’a, intelligentes Pascha esum agni tamen. Nec erubescunt dicere alios evangelistas mentitos qui dicunt Dominum communiter cum aliis carnes agni comedisse. Hunc Ioannem vero illos correxisse dicunt. Sed errant, quia cum omnes eodem spiritu locutos fuisse constet, si in uno mentirentur in aliis eis non crederetur.
a Cf. Io. 18, 28: « Adducunt ergo Iesum a Caipha in pretorium. Erat autem mane: et ipsi non introierunt in pretorium, ut non contaminarentur, sed ut manducarent Pascha ».
sciens Iesus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1048rb ; facsim., p. 255b} quia venit hora eius2
2 hora eius Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ Weber
interl.| id est ipse dies Pasce quo transiret per crucem ecce veritas illius figure
ut transeat
marg.| U t transeat . Interpretatur nobis evangelista nomen Pasche, id est transitus et significationem, quia sicut illi de Egypto, sic Christus de mundo. Sic et nos sanguine agni insigniti, de vitiis ad virtutes, de mundo ad celum.
ex hoc mundo
interl.| quo transit populus de Egyptob
b Cf. Ex. 14, 22.
ad Patrem, cum dilexisset suos
interl.| pro eis factus homo
qui erant in mundo
interl.| pro eis moriens
in finem dilexit eos.
interl.| ut eius dilectione ipso transirent de mundo
marg.| in finem dilexit .   In finem, id est in Christum qui est finis consummans, id est ut eius dilectione transeant quo ipse transit. Vel   in finem , id est in mortem non quod morte terminetur eius dilectio, sed in tantum dilexit, quod usque ad mortem dilectio eum perduxit in quo exemplum dedit ut omnes in Dei veritate permaneant usque in finem.
Numérotation du verset Io. 13,2 
Et cena facta,
interl.| parata nondum transacta, quia postea recubuit et buccellam Iude dedit
marg.| Et cena facta . Cena significat ‘passionem’. Sicut enim post cenam non fit prandium, sic et Christus post quam semel passus est non iterum patitur.   Surgit a cena , post passionem ponit vestimenta, secundum priorem infirmitatem. L  inteo percinxit se , eadem carne iam immortali. A  quam in pelvim , id est gratiam baptismi lavat pedes et tergit a peccatis in baptismo.   Accepit vestimenta, id est Iudeos in fine seculi quos prius excecatos deposuit.
cum diabolus iam misisset3
3 misisset CorS1* ] inmisisset Φ, misit CorS1 ²
interl.| spirituali suggestione
in cor4
4 cor Li449@ CorS1 Rusch ] corde Weber , + Iude ΩJ* (rubr. cancel.)
interl.| Iude
ut traderet5 eum
5 traderet] tradat CorS1
interl.| hoc consentientis iniquitas est
Iudas Simonis Scariothis,
interl.| non credens esse Deum
Numérotation du verset Io. 13,3 
sciens6 quia omnia dedit ei Pater in manus
6 cum diabolus... Scariothis sciens] in cor Symonis Iude Schariotis ut traderet eum sciens CorS1 (grec. sic habet ), in cor Iude Symonis Scariotis ut traderet eum sciens etc.) Cor3
interl.| in usum mala in effectum bona
interl.| etiam traditorem quo utitur ut vult et de malo bonum facit
et quia a Deo exivit
interl.| sciens non eum deserens
et ad Deum vadit,
interl.| non nos relinquens
Numérotation du verset Io. 13,4 
surgit a cena
interl.| significat quod de celestibus descendit et quod seipsum exinanivit et quod formam servi induitc
c Cf. Phil 2, 7: « Sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo ».
marg.| surgit a cena . Ab illa celesti refectione qua cum angelis reficiebatur, deponit vestimenta, gloriam eterne beatitudinis.
et deponit7 vestimenta sua. Et cum accepisset linteum
7 deponit Rusch ] ponit Li449@ Li449 Weber
interl.| carnem mundam
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1048va ; facsim., p. 256a} deposuit 8   vestimenta . Pretermisit altitudinem, suppositurus eius humilitatem ut perfecte commendetur humilitas homini cum tam altus sit se humiliaverit, ut et pedes traditoris lavaret.
8 sic Rusch
precinxit se.
interl.| humilitate
Numérotation du verset Io. 13,5 
Deinde misit9
9 misit Li449@ Li449 Rusch ] mittit Weber
marg.| Deinde misit . Sanguinem in terram fudit, ut vestigia credentium mundaret que terrenis peccatis erant sordida.
aquam in pelvim et cepit lavare pedes discipulorum
interl.| vestigia evangelistarum firmat et purgat
et extergere
interl.| quia tota eius passio nostra est purgatio
linteo
interl.| corporis
quo erat precinctus.
Numérotation du verset Io. 13,6 
Venit ergo ad Simonem Petrum
interl.| non post alios sed prius ad principem apostolorum ideo expavescit quod Deus lavet pedes homini
et dicit ei Petrus:
marg.| Dicit ei Petrus . Pro altitudine promissi mysterii nondum permittit fieri, nondum potest sustinere Deum ad pedes humiliari, pavore perterritus.
Domine,
interl.| Deus
tu mihi
interl.| servo
lavas pedes?
Numérotation du verset Io. 13,7 
Respondit
marg.| Respondit . Qui non lavatur per baptismum et confessionem penitentie non habet partem cum Iesu.
Iesus et dixit10 ei: Quod ego facio
10 dixit Li449@ Li449 Rusch ] dicit Weber
interl.| mysterium huius rei
tu nescis modo. Scies autem postea.
Numérotation du verset Io. 13,8 
Dicit ei Petrus: Non lavabis mihi pedes in eternum.
interl.| id est numquam
Respondit ei Iesus11:
11 ei Iesus Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| terrens de periculo salutis
Si non lavero te
interl.| te dicit pro solis pedibus
12 habebis Li449@ Li449 Rusch ] habes Weber
Numérotation du verset Io. 13,9 
Dicit ei Simon Petrus:
interl.| territus hac responsione totum se offert abluendum, turbatus amore et timore
marg.| Dicit ei Simon Petrus . Error Petri hic nobis profuit. Erravit enim ne nos erraremus. Erravit cum se totum laudandum Deo obtulit, quem Deus correxit omnes semel baptizatur non esse baptizandum.
Domine, non tantum pedes meos
interl.| affectionis
sed et manus
interl.| opera
et caput.
interl.| cogitationes
Numérotation du verset Io. 13,10 
Dicit ei Iesus: Qui lotus est
marg.| Q ui lotus . Ex his verbis intelligimus baptizatos apostolos, etsi non legimus ubi vel quando.
marg.| Qui lotus est etc. Baptismo totus est mundus. Sed quia iterum pulvere terrene habitationis inquinatur, iterum opus est pedes lavare quos lavat Dominus interpellans pro nobis et nosipsi orando. Ille etiam qui in otio studet veritati, dum in aliis pulsanti sponso aperire pergit, pedes inquinat, quia veritas humiliter auditur sed sine periculo non potest predicari, sed hos pedes Dominus discipulis lavat.
non indiget nisi ut pedes lavet13 sed est mundus totus.
13 nisi ut pedes lavet Li449@ Li449 Rusch ] ut lavet Weber
interl.| preter pedes quibus tangit terram
Et vos mundi estis sed non omnes.
interl.| quare hoc dicit exponit evangelista
Numérotation du verset Io. 13,11 
Sciebat enim quisnam esset qui traderet eum. Propterea dixit: Non estis mundi omnes.
Numérotation du verset Io. 13,12 
Postquam ergo lavit pedes eorum
interl.| impleta purgatione per sanguinem
accepit vestimenta sua.
interl.| surgens immortalis factus est
Et14 cum recubuisset
14 Et Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| ad dexteram Patris sedens
marg.| et recubuisset . Sicut prius exemplo, sic etiam nunc verbo instruit eos magister veritatis. Et quod dicit magna de se non est arrogantia, sed veritas que prodest auditoribus sicut facit et Paulus.
marg.| GREGORIUS. Incauti sunt humiles qui se mendacio illa queant dum arrogantiam vitant, quia contra veritatem se erigunt quam relinquunt. Qui enim necessitate cogente vera de se et bona loquitur, tanto magis humilitati iungitur quanto veritati sociatur.
iterum dixit eis:
interl.| per Spiritum missum in linguis docet
Scitis quid fecerim vobis?
interl.| invitat ad sciendum quod prius nesciebant
Numérotation du verset Io. 13,13 
Vos vocatis me magister et Domine et bene dicitis,
interl.| quia verum est
sum etenim.
Numérotation du verset Io. 13,14 
Si ergo ego lavi pedes vestros15
15 pedes vestros Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
interl.| dimisi peccata vestra
Dominus
interl.| quia Deus
et magister
interl.| quia veritas
et vos debetis alter alterius lavare pedes.
interl.| alter alteri peccata dimittere et pro invicem orare
Numérotation du verset Io. 13,15 
Exemplum enim dedi vobis ut quemadmodum ego feci vobis
interl.| sicut ego patior et vos patiamini, sicut me humilio ita vos humiliamini
ita et vos faciatis.
interl.| manu vel corde
Numérotation du verset Io. 13,16 
Amen amen dico vobis16,
16 Amen dico vobis CorS2 ( Paris. et al. sic ) ] Amen dico CorS2 ( Senonensis ubique: Amen dico )
interl.| et debetis fecere quod ego quia
non est servus maior domino suo, neque17 apostolus maior eo qui misit illum.
17 neque Li449 Rusch Weber ] nec Li449@
Numérotation du verset Io. 13,17 
Si hoc18 scitis
18 hoc Rusch ] hec Li449@ Li449 Weber
interl.| que feci et doceo
beati eritis si feceritis ea.
Numérotation du verset Io. 13,18 
Non de omnibus vobis dico.
interl.| non omnes vos beatos dico
marg.| Non de omnibus . Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat mecum panem non ut proficiat sed ut lateat:   levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit ut impleatur Scriptura que hoc predixit non quod cogat sed quia quod futurum erat non tacuit.
Ego scio quos elegerim,
marg.| Ego scio quos . Ad hoc ut sequaces mei sint beati. Elegit autem Iudam non ad hoc, sed ad illud quod de eo factum est, scilicet ad salutem aliorum. Unde alibi: ‘Elegi vos duodecim sed unus diabolus est’d.
d Cf. Io. 6, 71: « Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est? ».
sed ut adimpleatur19 Scriptura20: Qui manducat meum21 panem levabit22 contra {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1048vb ; facsim., p. 256b} me calcaneum suum23 .
19 adimpleatur Li449@ Li449 Rusch ] impleatur Weber
20 Cf. Ps. 40, 10.
21 meum Li449@ Li449 ΩJ CorS1 (grec. [μου: ℵ B C L 33 8921241 pc ]) Rusch ] mecum CorS1 (al.) Cor3 (grec. [μετ εμου: Papyrus66 ℵ A D W Θ Ψ etc.]) Weber
22 levabit Li449@ Li449 Rusch ] levavit Weber
23 contra me - calcaneum suum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,19 
Amodo dico vobis
marg.| Amodo dico . Quasi huiusque toleravi et tacui sed iam noto proditorem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1048vb ; facsim., p. 256b} antequam fiat quod mox faciendum est, ut cum factum fuerit credatis quia ego sum ille de quo Scriptura illa predixit.
priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis24 quia ego sum.
24 cum factum fuerit - credatis Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 13,20 
Amen amen dico vobis,
marg.| A men amen. Postquam exemplo suo eos docuit humiliationem et calcanei passionem, supponit quo consoletur eos honorem quod ipse et Pater in eis recipitur.
qui accipit
marg.| Qui accipit . In istis verbis non unitas nature missi et mittentis sed in misso mittentis auctoritas commendatur. Quisquis ergo sic missum accipiat, ut in eo mittentem attendat ut in Petro Christum secundum in servo Dominum, in Christo Patrem scilicet in unigenito genitorem.
si quem25 misero me accipit. Qui autem me accipit accipit eum qui me misit.
25 quem] que Li449@
Numérotation du verset Io. 13,21 
Cum hec dixisset
marg.| C um hec dixisset . Nostra infirmitas in eo vere turbata est, non sua potestas sicut et vere passa. Voluntarie autem accepit turbatorum ne desperet servus turbatus necessitate. Quod autem turbatur spiritu significat turbandos spirituales ex caritate cum urgens causa et zizania a tritico ante messem cogitur seperare.
Iesus turbatus est spiritu
interl.| humano
marg.| Turbatus est. Dicturus unus ex vobis tradet me, turbatur non carne sed spiritu, non quod tunc primum subito hoc noverit et repentinum malum eum turbaverit, sed quia iam fuerat eum ut non lateret, expressurus et ille iam erat exiturus et Iudeos adducturus. Turbavit autem eum imminens passio et proximum periculum proditoris, sicut supra dixit: «Nunc anima mea turbata est»e appropinquante passione.
e Io. 12, 27.
et protestatus est
interl.| quod occultum fuerat
et dixit:
interl.| manifestavit
Amen amen dico vobis, quia unus
interl.| numero, non vinculo spiritus
ex vobis
interl.| exiturus ex vobis
tradet me26.
26 tradet me Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,22 
Aspiciebant ergo ad invicem discipuli27 hesitantes de quo diceret.
27 ad invicem - discipuli Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| quia etsi nota fuit sui quam sua conscienta alterius, tamen sibi erat ignota
Numérotation du verset Io. 13,23 
Erat ergo recumbens unus ex discipulis eius
interl.| de se quasi de alio dicit ut rerum gestarum scriptorum28 non sui predicatorum
28 scriptorum] coniec., sciptorum cacogr. Rusch
in sinu Iesu
interl.| per sinum significat secretum
marg.| in sinu . Ideo quod dicit   supra pectus , significat secretum de quo bibit divinitatis sacramentum.
quem diligebat Iesus.
interl.| non plus omnibus, sed familiarius ut per pacem de vita exiret non per passionem
Numérotation du verset Io. 13,24 
Innuit ergo huic Simon Petrus et dixit29 ei:
29 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
interl.| non loquendo sed innuendo de motu corporis post sono vocis ut querat
Quis est de quo dicit?
Numérotation du verset Io. 13,25 
Itaque cum recubuisset ille supra pectus Iesu
interl.| hic est ille sinus, id est secretum sapientie
dicit ei: Domine, quis est?
Numérotation du verset Io. 13,26 
Respondit Iesus: Ille est cui ego intinctum panem30 porrexero et cum intinxisset panem,
30 panem Li449@ Rusch Weber] + ego Li449@
marg.| Et cum intinxisset . Panis intinctio significat ‘fictionem Iude’ qui fictus amicus venit ad cenam. Que enim tinguntur non mundantur, sed inficiuntur. Si autem bonum aliquid significat intinctio eidem bono ingratum non immerito secuta est damnatio.
dedit Iude
marg.| D edit Iude . Non ut quidam putant nunc Iudas corpus Christi accepit. Sciendum est enim quod iam omnibus Dominus distribuerat sacramentum corporis et sanguinis inter quos et Iudas fuit deinde per buccellam intinctam exprimitur ipse traditor etc.
Simonis Scariothis.
Numérotation du verset Io. 13,27 
Et post buccellam introivit31 in eum32 Satanas.
31 introivit Li449@ Rusch ] tunc praem. Li449 Weber
32 eum Rusch ] illum Li449@ Li449 Weber
interl.| quia bona male est usus et hec presumptio peccatum auxit
Et dixit33 ei Iesus: Quod facis, fac citius.
33 Et dixit Rusch ] Et dicit Li449@ Li449 , dicit Weber
interl.| ut plenius possideret in quem intaverat ut deciperet
marg.| Q uod facis . Non precepit, sed predicit Iude malum, nobis bonum quia hoc vult cito fieri non tam festinando in illius penam quam in salutem fidelium.
Numérotation du verset Io. 13,28 
Hoc autem nemo scivit discumbentium ad quid dixerit ei.
Numérotation du verset Io. 13,29 
Quidam enim putabant quia loculos habebat
marg.| Q uia loculos habebat . In quibus oblata servabantur suorum necessitatibus et aliis indigentibus. In quo datur forma Ecclesie servandi necessaria que iubetur non cogitare de crastino ne pro terrenis serviat vel timore inopie iustitiam deserat.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1049ra ; facsim., p. 257a} Iudas quod dixisset34 ei Iesus: Eme ea que opus sunt nobis ad diem festum aut egenis ut35 aliquid daret.
34 quod dixisset Li449@ Rusch ] quia dicit Li449 Weber
35 egenis ut Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 13,30 
Cum ergo accepisset ille
interl.| ut malus
buccellam
interl.| bonum
exivit continuo.
interl.| a Domino aperte recedit
Erat autem nox.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1049ra ; facsim., p. 257a} E rat autem nox . Nox congruit sacramento. Erat enim qui exivit filius tenebrarum faciens opera tenebrarum.
Numérotation du verset Io. 13,31 
Cum ergo exisset dixit36 Iesus: Nunc clarificatus est Filius hominis
36 dixit Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
interl.| absente palea iam triticum quodammodo est purgatum
marg.| Nunc clarificatus est . AUGUSTINUS. Exeunte Iuda pro quo dicebatur:   Non estis mundi omnes. R emanserunt soli mundi cum suo mundatore in quo significata est clarificatio Christi in qua separatis malis manebit in eternitate cum sanctis. Sicut ergo res significantes tamquam res significate appellantur, ut ‘petra’ non dicitur. Significabat Christum sed erat Christus ita hoc facto separationis Iude contestans futuram illam separationem dicit:   Nunc, non significata est clarificatio sed: C  larificatus est Filius hominis et Deus clarificatus est in eo , quia non ipse in se sed Deus in eo clarificatur. Quod quasi exponens subdit:   Si Deus clarificatus est in eo, quia non quesivit ille voluntatem suam sed Patris E  t Deus clarificabit eum in semetipso ut humana natura Verbo unita etiam immortali eternitate donetur. Et hec clarificatio est: C  ontinuo, id est immortalis resurrectio non differetur in fine, sicut olim ad quam potest referri et prius dictum ut dicatur.   Nunc : non de instanti tempore passionis, sed de proximo resurrectionis quasi sit factum quod mox est futurum.
et Deus clarificatus est in eo.
Numérotation du verset Io. 13,32 
Si Deus clarificatus est in eo
interl.| quia non quesivit nisi gloriam Patris
et Deus clarificabit37 eum in semetipso et continuo clarificabit eum.
37 clarificabit Rusch Weber ] clarificavit Li449@
Numérotation du verset Io. 13,33 
Filioli,
marg.| F ilioli . AUGUSTINUS. Quia dixerat quod Deus est cito clarificaturus eum ne putarent quod non ultra iungeretur eis conversando in terra addit:   Adhuc modicum vobiscum sum in infirmitate carnis sicut et vos usque ad horam mortis sicut post resurrectionem dicit: «Cum essem vobiscum»f in carne mortali. Vel:   Modicum vobiscum sum si non in eadem qualitate temporali tamen in terrena conversatione post resurrectionem quadraginta diebus. De presentia autem divina qua cum eis est usque ad consummationem seculi non potest hoc accipi quia non conveniret quod sequitur:   Queritis me et non potestis venire . Tunc enim implebitur: «Ubi ego sum et illi sunt»g.
f Lc. 24, 44.
g Io. 17, 14.
adhuc modicum vobiscum sum. Queretis me
interl.| volentes sequi me
et sicut dixi Iudeis
interl.| sed sine modo
quo ego vado
marg.| Q uo ego vado . Nunc non poterant apostoli nondum Spiritu confirmati sequi Dominum, id est mori pro Domino et iustitia, vel venire ad vitam immortalem ad quam ipse ibat secuturi autem erant postea. Quomodo autem idonei possint esse et pergere quo ille antecedit docet:   Mandatum novum do vobis .
vos non potestis venire.
interl.| Iudei numquam
Et vobis dico
interl.| idem dico vobis sed cum modo
modo.
interl.| ne desperent additur modo
interl.| sed ut aliquando sequimini
Numérotation du verset Io. 13,34 
Mandatum novum do vobis,
marg.| Mandatum novum . AUGUSTINUS. Non quod hoc non sit in antiqua lege: «Diliges proximum tuum sicut teipsum»h et non quod antiqui sancti non sic dilexerunt. Sed quia dilectio de veteri facit novum hominem quocumque tempore quod tamen non facit dilectio que est naturali necessitudine, ut inter coniuges patres et filios et huiusmodi ut taceamus de turpi que est inter amatores. Et ideo pulchre determinat: S  icut dilexi vos . Perducturus ad finem sine fine ea dilectione diligite ut sitis filii Dei fratres unico Filio que dilectio facit mori seculo.
h Mt. 22, 39.
ut diligatis
marg.| U t diligatis . Non putetur hic pretermissa dilectio Dei que est in dilectione proximi. In proximo enim non nisi Deus diligitur sicut et Christus in nobis diligit Deum et non quod hoc habeamus sed ut haberemus, sicut medicus in egro non morbum, sed salutem quam venit dare.
invicem sicut dilexi vos ut et vos diligatis invicem.38
38 Et vobis dico... invicem CorS1 (habet totum in greca littera)
interl.| ideo et vos in quo innuit se conferre diligendo nos ut mutua dilectione inter nos constringamur
Numérotation du verset Io. 13,35 
In hoc
interl.| non in aliis que etiam non mei habent
cognoscent omnes quia discipuli mei estis39 si dilectionem habueritis ad invicem.
39 ut diligatis... discipuli Cor3 (hoc totum in greca littera) | discipuli mei estis ΩJ Rusch ] mei estis discipuli Li449@ Li449 , mei discipuli estis Weber
interl.| hic est fons in quo alienus non communicat, ut ait Salomoni
i Cf. Prv. 5, 15-17: « Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui ; deriventur fontes tui foras, et in plateis aquas tuas divide. Habeto eas solus, nec sint alieni participes tui ».
Numérotation du verset Io. 13,36 
Dicit ei Simon Petrus: Domine, quo vadis?
marg.| Domine quo vadis ? Audito: Q  uo ego vado et intellecta via qua sequi potest, id est dilectione dicit Petrus ut sequi paratus. Et quia hunc eius animum novit Dominus, dixit non modo eum posse in quo non abstulit spem futuri, sed confirmavit:   Sequeris autem postea .
Respondit40 Iesus:
40 Respondit Rusch Weber ] + ei Li449@ Li449
interl.| quasi non festines, quia nondum es indutus virtute ex alto et ideo ne interim presumas
Quo ego vado non potes41 me modo42 sequi
41 potes] potestis Li449
42 modo] mudo cacogr. Rusch
interl.| nunc non poterant apostoli, nondum Spiritu confirmati43 etc.
43 confirmati erant] coniec., con re cacogr. Rusch (Erfurt facsim.)
interl.| ne desperes
Numérotation du verset Io. 13,37 
Dicit autem44 Petrus: Quare non possum te sequi modo45? Animam meam pro te pono46.
44 autem Rusch] ei Li449@ Li449 Weber
45 te sequi modo Rusch ] te modo sequi Li449@ Li449 , sequi te modo Weber
46 pono Catena (Cbg133 Li449) Rusch] ponam Catena@ (Cbg Li449) Weber
marg.| A nimam meam . Multum presumit qui animam pro eo ponere promittit, qui nondum pro Petro animam dedit quasi preire possit.
marg.| AUGUSTINUS. Voluntatem suam, sed non vires suas cognoscens ut infirmus voluntatem suam iactat, sed inspiciebat invaletudinem medicus. Ille promittebat, ille prenoscebat et qui nesciebat audiebat, qui presciebat docebat.
Numérotation du verset Io. 13,38 
Respondit Iesus:
interl.| qui totum novit et docet
Animam tuam pro me pones47?
47 pones Li449@ Li449 Rusch ] ponis Weber
interl.| quandoque, sed prope est ut neges timore mortis vitam et occidas tuam animam
Amen amen dico tibi, non cantabit gallus
marg.| Non cantabit gallus . Petrus ante primum gallicantum trinam negationem incipit, totam autem perficit ante secundum gallicantum.
donec ter me48 neges49.
48 ter me P696 Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
49 neges CorS2 (aliqui)] negabis P696 CorS2 (vel pr. m., sec. cancel. ‘ vel’ et add. marg.:   non )
interl.| Christum quicquid in verbis sonesA
A ¶Codd. : P696 Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_13)

Notes :