Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 

Et1 ait2 discipulis suis3: 4 Non turbetur
1 Et] hic incipit capitulum 14: ΩL Li449@ Li449 CorS2 (aliqui incipiunt capitulum sic: ET AIT DISCIPULIS SUIS NON TURBETUR etc. sed Parisinus non habet...) |
2 ait ] + Ihesus ΩP |
3 et … suis ΩL Li449@ Li449 Ed1452 Rusch Weber ; chap. 13, ult. v. P696 ΩP ] om.J CorS2 ( Parisinus non habet hoc: ET AIT etc. ) Clementina Weber |
4 Non turbetur] Hic incip. cap. 14: ² P14447J ΩP Cor2 CorS2 ( Parisinus ) |
cor vestrum neque formidet5. Creditis6 in Deum et in me credite.
5 neque formidet Cas574J ΩP CorS2 ( aliqui non habent NEQUE FORMIDET sed alii apponunt corrective ) ² (quod interponebatur NEQUE FORMIDET cancellatum est in . .)] om. ΩL Li449@ Li449 CorS2 ( aliqui) Rusch Clementina |
6 Creditis Cas574J² ( corr. al. m. marg.) ΩP Li449@ Li449 plerique codd. edd. Cor2 (grec. antiq.) Clementina Weber ] Credite ΩJ* ΩL (πιστεύετε) |
Numérotation du verset Io. 14,2 

In domo Patris mei
mansiones multe sunt.
Si
quominus
dixissem vobis quia vado parare vobis7 locum.
7 parare vobis Cas574 P96 P L] inv.J
Numérotation du verset Io. 14,3 

Et si abiero
et preparavero vobis locum iterum venio
et accipiam vos ad meipsum
ut ubi sum ego8 et vos sitis9.
8 sum ego] inv. Cas574 P696 |
9 sitis Cas574 P696 ΩP Li449@ Li449 CorS2 ( sine ILLIC ) ] scitis ΩJ* ΩL, + illic CorS2 ( al. habent ) |
Numérotation du verset Io. 14,4 

Et quo ego vado
scitis10 et viam scitis.
10 scitis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Clementina Weber ] sitis Li449, vos praem. Cas574 Rusch
Numérotation du verset Io. 14,5 

Dicit ei Thomas:
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus11 viam scire?
11 possumus Cas574 P696 J ΩP ΩL Rusch Weber ] possimus ΩJ
Numérotation du verset Io. 14,6 

Dicit ei Iesus: Ego12 sum via
12 Ego Cas574 P696 J ΩP ΩL CorS2 ( al. sine ET ) ] Et praem. CorS2
et13
13 et P696 ] om. Cas574
veritas et vita. Nemo
venit ad Patrem
nisi per me.
Numérotation du verset Io. 14,7 

Si cognovissetis me
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis14 eum et vidistis eum .
14 cognoscetis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] cognoscitis Weber
Numérotation du verset Io. 14,8 

Dicit ei Philippus:
Domine, ostende nobis Patrem
et sufficit nobis.
Numérotation du verset Io. 14,9 

Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis15 me.
15 cognovistis Cas574 P696 ΩP ΩL Cor3 (grec.) Li449@ Li449 Rusch Weber ] novistis ΩJ
Philippe,
qui videt16 me
16 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] vidit Weber | tanto tempore... videt me CorS1 =Cor3 (grec.)
videt17 et Patrem.
17 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina] vidit Weber
Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
Numérotation du verset Io. 14,10 

Non credis18
18 Non credis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] Non creditis Amiatinus Cava Wordsworth (Δ S Y) Clementina , credite CorS1 (grec. [sic ad v. 10]) Catena aurea (CIO14d3.17.Hilarius)
quia ego in Patre et Pater in19 me est?
19 in Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ ² (m. post.) Li449 CorS1 (grec.) Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ *
Verba que ego loquor vobis a meipso
non loquor.
Pater autem in me manens ipse facit opera.
Numérotation du verset Io. 14,11 

Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 20
20 Non creditis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber ] Credis Wordsworth (E J), Credite Cor3 (grec. [sic ad v. 11]) Wordsworth (vet. lat.) = πιστεύετέ
Numérotation du verset Io. 14,12 

Alioquin propter opera ipsa credite.
Amen amen dico vobis, qui credit in me,
opera
que ego21 facio
21 ego P696 ] om. Cas574
et ipse faciet
et maiora
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 

Et quodcumque petieritis22 in nomine meo
22 petieritis ΩL Li449@ Li449 CorS2 (Paris<inus> antiqui sine PATREM sed Senonensis apponit) Cor2² ( PATREM cancellatum est in . . ) Weber cum graeco ] + Patrem Cas574 P696 ΩJ ΩP CorS2 ( Senonensis ) Cor2 ( grec. anti. glos. Augustinus ) Ed1455 Rusch Clementina
hoc faciam
ut glorificetur23 Pater in Filio.
23 glorificetur Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 ( aliqui ) Rusch ] clarificetur CorS2
Numérotation du verset Io. 14,14 

Si quid petieritis me24 in nomine meo hoc faciam.
24 me Cas574 P696 ΩJ ΩP Cor2² (in . . non est PATREM sed ex<punctuatum>) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] patrem Cor2 ( grec. anti. glos. et Augustinus ), om. ΩL Li44 @ Li449 cum graec. aliq. (A D K L Q Ψ etc.)
Numérotation du verset Io. 14,15 

Si diligitis me
mandata mea servate.
Numérotation du verset Io. 14,16 

Et ego rogabo Patrem
et alium Paraclitum
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
Numérotation du verset Io. 14,17 

Spiritum veritatis
quem mundus non potest accipere
quia non videt25 eum
25 videt Cas574 P696 ] vidit ΩJ
nec scit eum.
Vos autem cognoscetis26 eum quia apud vos manebit et in vobis erit .
26 cognoscetis Cas574 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455* (BnF-Vélins70) Rusch ] cognoscitis P696 ΩJ Ed1455² (BnF-Vélins70) Weber
Numérotation du verset Io. 14,18 

Non relinquam vos orphanos.
Veniam ad vos.
Numérotation du verset Io. 14,19 

Adhuc modicum
et mundus me iam non videt. Vos autem videbitis27 me quia ego vivo et vos vivetis.
27 videbitis Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Cor2² Ed1455* Rusch ] videtis ΩJ Cor2 (grec. antiq. glos.) Ed1455² (BnF-Vélins70) Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 14,20 

In illo28 die vos cognoscetis
28 illo Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 Li449 Rusch Clementina Weber ] illa Li449@
quia ego sum29 in Patre meo
29 sum ΩJ ΩL CorS2 (aliqui) Rusch Clementina Weber ] om. Cava Cas574 P696 ΩP CorS2 (aliqui trahunt) Weber (S Z D)
et vos in me
et ego in vobis.
Numérotation du verset Io. 14,21 

Qui habet
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
Qui autem diligit me
diligetur30 a Patre meo et ego
30 diligetur Cas574 Li449 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] diligitur P696 Li449@
diligam eum
et manifestabo ei meipsum.
Numérotation du verset Io. 14,22 

Dicit ei Iudas non ille Scariothis:
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es31 te ipsum et non mundo?
31 nobis – manifestaturus es Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 14,23 

Respondit Iesus et dixit ei32: Si quis diligit me
32 ei P574 Clementina Weber ] eis P696
sermonem meum servabit
et Pater meus diliget33 eum et ad eum veniemus
33 diliget Clementina Weber ] diligit P574 P696
et mansionem34
34 mansionem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] mansiones Weber
apud eum faciemus.
Numérotation du verset Io. 14,24 

Qui non diligit me sermones meos non servat.
Et sermonem35 quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
35 sermonem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] sermo CorS1 =Cor3 (grec. [ὁ λόγος])
Numérotation du verset Io. 14,25 

Hec locutus sum vobis apud vos manens.
Numérotation du verset Io. 14,26 

Paraclitus
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
Numérotation du verset Io. 14,27 

Pacem relinquo vobis
pacem meam do vobis.
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
Non turbetur
cor vestrum neque
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 

Audistis quia ego36 dixi vobis:
36 ego Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Clementina Weber] om. Li449@
Vado
et venio ad vos.
Si diligeretis me
gauderetis utique
quia
vado ad Patrem quia Pater37 maior
37 Pater P574 Clementina Weber ] om. P696
me
est.
Numérotation du verset Io. 14,29 

Et nunc
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
Numérotation du verset Io. 14,30 

Iam non multa oquar vobiscum. Venit enim
princeps
mundi huius
et in me non habet quicquam.
Numérotation du verset Io. 14,31 

Sed ut cognoscat mundus38 quia diligo Patrem
38 mundus Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio39.
39 facio Cas696 P696 ΩJ ΩL ] facit ( cacogr.) | Hic desin. cap. 14 Cas574 ΩL
40 Surgite eamus hinc.
40 Surgite... hinc] Hic incipit cap. 15 ΩL iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 A ) : « XIIII.g. SED UT COGNOSCAT etc. SIC FACIO ( facit Cor1 L ). SURGITE EAMUS HINC. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo: SED [ om. Ars. ] SURGITE etc. UT COGNOSCAT etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi: SIC FACIO , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed SIC FACIO scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et SIC FACIO SICUT MANDATUM DEDIT MIHI PATER . Et hic statim debet incipere capitulum 15 »  = HUGO DE SANCTO CARO , Postilla in Io. : «  SURGITE EAMUS HINC : Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est ut hic incipiatur quam infra quia ibi incisus est sermo Domini sed modo ad alium locum iverunt ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem». [MM2022]

Capitulum 14

Numérotation du verset Io. 14,1 
Et1 ait2 discipulis suis3: 4 Non turbetur
1 Et] hic incipit capitulum 14: ΩL Li449@ Li449 CorS2 (aliqui incipiunt capitulum sic: et ait discipulis suis non turbetur etc. sed Parisinus non habet...)
2 ait ] + Ihesus ΩP
3 et … suis ΩL Li449@ Li449 Ed1452 Rusch Weber ; chap. 13, ult. v. P696 ΩP ] om.J CorS2 ( Parisinus non habet hoc: Et ait etc. ) Clementina Weber
4 Non turbetur] Hic incip. cap. 14: P696 ² P14447J ΩP Cor2 CorS2 ( Parisinus )
interl.| autem
interl.| pro morte mea cernis quia Deus sum qui suscitabo carnem
marg.| N on turbetur . AUGUSTINUS. Ne autem mortem tamquam hominis timerent, et ideo turbarentur, consolatur eos se etiam Deum esse dicens. Ne autem iterum sibi timerent, quasi ab eo perituri cum confidentiori Petro dictum sit, negabis certificantur post temptationes se apud Deum cum Christo mansuros esse, quia etsi differentes nullus tamen alienabitur a domo in qua quisque habet mansionem pro merito. Per denarium quidem omnibus significatur una et non diversa vivendi in eternitate mansura, per mansiones significantur diverse dignitates in eadem eterna vita quia: «Alia claritas solis, alia claritas lune, et alia claritas stellarum»a.
a 1Cor. 15, 41.
cor vestrum neque formidet5. Creditis6 in Deum et in me credite.
5 neque formidet Cas574 P696 J ΩP CorS2 ( aliqui non habent neque formidet sed alii apponunt corrective ) Cor2 ² (quod interponebatur   neque formidet cancellatum est in . .)] om. ΩL Li449@ Li449 CorS2 ( aliqui) Rusch Clementina
6 Creditis Cas574J² ( corr. al. m. marg.) ΩP Li449@ Li449 plerique codd. edd. Cor2 (grec. antiq.) Clementina Weber ] Credite ΩJ* ΩL (πιστεύετε)
interl.| quia si creditis in Deum consequitur ut et in me, quia ego Deus sum
Numérotation du verset Io. 14,2 
In domo Patris mei
interl.| in iustis
marg.| I n domo etc. Domus Dei, templum Dei, regnum Dei, regnum celorum, sunt homines iusti in quibus sunt multe differentie inter se. Et he sunt mansiones ipsius domus. He autem iam parate sunt in predestinationem, sicut ait Apostolus: ‘Qui elegit nos ante mundi constitutionem’b predestinando. Parande sunt in operatione. Unde: ‘Quos predestinavit hos et vocavit et iustificavit et magnificavit’c. Et secundum hoc dicitur: ‘Fecit Deus que futura sunt’d, id est que facturus est.
b Cf. Eph. 1, 4: « Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate ».
c Cf. Rm. 8, 30: « Quos autem predestinavit, hos et vocavit: et quos vocavit, hos et iustificavit: quos autem iustificavit, illos et glorificavit ».
d Cf. Qo. (Ecl.) 3, 15: « Quod factum est, ipsum permanet ; que futura sunt iam fuerunt, et Deus instaurat quod abiit ».
marg.| AUGUSTINUS. Modo iusti sunt regnum Dei et regnum celorum ut dicitur: «Colligent de regno eius omnia scandala»e. Sed et de eisdem dicitur: ‘’Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris mei’’f, id est regnum in regno. Quod etiam oratur: «Adveniat regnum tuum»g et in fine: ‘Percipite regnum’h, id est qui regnum eratis et non regnabatis, modo regnate, quod eratis in spe sitis in re.
e Mt. 13, 41.
f Cf. Mt. 13, 43: « Tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum. Qui habet aures audiendi, audiat ».
g Mt. 6, 10.
h Cf. Mt. 25, 34: « Tunc dicet rex his qui a dextris eius erunt: Venite benedicti Patris mei, possidete paratum vobis regnum a constitutione mundi ».
mansiones multe sunt.
interl.| diversa premia meritorum
Si
interl.| si non esset
quominus
interl.| id est si in aliquo
marg.| Si quominus. Id est si non predestinassem mansionem, quod est inconveniens quantum ad Deum qui omnia bona ante omnia tempora predestinavit, tunc modo prepararem, id est predestinarem, quod iterum est inconveniens quantum ad Deum, potentialiter7 aliquid predestinare.
7 potentialiter] coniec., pñtialit’ Rusch
marg.| AUGUSTINUS. Confirmat esse, quia si non essent dixisset ibo et parabo, id est predestinabo sed quia iam ibi sunt non est opus aliqua parare. Quia vero nondum sunt in operatione addit: Et si abiero et preparavero . Abiens sed non relinquens parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides que non est de re visa, et inde est meritum fidei. Ex hac vivit iustus et mundatur ei cor dum peregrinatur et in ea desideratur quod nondum habetur. Et hec est preparatio mansionis, quia sic parat nos sibi et se nobis ut maneat in nobis, et nos in eo quantum quisque erit particeps eius plus vel minus pro diversitate meritorum. Et hec multitudo mansionum est.
dixissem vobis quia vado parare vobis8 locum.
8 parare vobis Cas574 P96 P L] inv.J
interl.| si non essent parate vel predestinate sed essent preparande vel predestinande tunc Vado etc.
interl.| vadit parare non ut parate sunt sed ut sint parande illud negat hoc affirmat
Numérotation du verset Io. 14,3 
Et si abiero
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1049va ; facsim., p. 258a} Et si abiero . AUGUSTINUS. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo et sic paratur locus.
marg.| AUGUSTINUS. Fides que non videt credit, nam si videret non esset fides, credenti colligitur meritum eunti redditur premium. Eat ergo Deus et paret locum, eat ne videatur, lateat ut credatur. Tunc enim locus paratur, si ex fide iuvatur creditus. Desideretur ut desideratus habeatur. Desiderium dilectionis preparatio est mansionis.
et preparavero vobis locum iterum venio
interl.| apparebo in iudicio
et accipiam vos ad meipsum
interl.| introducam in mansiones ut maneatis perfruendo
ut ubi sum ego9 et vos sitis10.
9 sum ego] inv. Cas574 P696
10 sitis Cas574 P696 ΩP Li449@ Li449 CorS2 ( sine illic ) ] scitis ΩJ* ΩL, + illic CorS2 ( al. habent )
Numérotation du verset Io. 14,4 
Et quo ego vado
interl.| sed ne querant ubi sit hoc subdit: Quo, id est ad Patrem. Et nota quod et ibi est ut Deus et illuc vadit ut homo cum sit una persona Deus et homo
marg.| Et quo vado . Hoc dictum est secundum quosdam qui sciebant et Filium et Patrem. Thomas vero et si putaret se nescire, convincitur per hoc quod ipsum novit, et viam scire et vitam, id est Filium et Patrem. De istis scientibus subditur:   Amodo cognoscetis eum per me cognitum, et vidistis eum in corde, dum me per omnia similem ei vidistis. Sed alii erant, de quibus est Philippus, nescientes etsi scirent istum Filium, illum Patrem, non putabant Filium ex toto similem, sed Patrem meliorem et ita nec Patrem nec Filium sciebant. Quo animo Philippus dicit:   Ostende nobis Patrem et sufficit, in quo sufficientia et non in te. Unde increpatur nec Filium scire.
11 scitis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Clementina Weber ] sitis Li449, vos praem. Cas574 Rusch
interl.| id est me ad ipsum
Numérotation du verset Io. 14,5 
Dicit ei Thomas:
marg.| D icit ei Thomas . Quo et qua itur, dixit eos scire qui non mentitur, sed Thomas dicit eos utrumque nescire, niesciens eos scire, sed Christus convincit eos scire, quia si eum sciebant et ipse est via, viam sciebant. Et si ipsum sciebant et ipse est veritas et vita, tunc sciebant veritatem et vitam ad quam vadit. Ipse ergo per se viam ad se veritatem et vitam et ad Patrem quia cum Patre unum est vadit. Nos pro quibus dicit:   Nemo venit ad Patrem nisi per me . Per ipsum ad ipsum et ad Patrem vadimus. Cum Christus sit Deus et homo, secundum hominem venit ad homines et secundum hominem glorificatum redit ad se Deum, qui est cum Patre una veritas et vita. Sic et sui in glorificatione venient ad ipsam veritatem viam et vitam et tam sibi quam illis est via per obedientiam. Unde: «Propter quod exaltavit illum Deus»i etc.
i Phil. 2, 9.
Domine nescimus quo vadis et quomodo possumus12 viam scire?
12 possumus Cas574 P696 J ΩP ΩL Rusch Weber ] possimus ΩJ
Numérotation du verset Io. 14,6 
Dicit ei Iesus: Ego13 sum via
13 Ego Cas574 P696 J ΩP ΩL CorS2 ( al. sine et ) ] Et praem. CorS2
interl.| via sine errore querentibus, veritas sine falsitate invenientibus, vita sine morte permanentibus
et14
14 et P696 ] om. Cas574
interl.| et cum sim via
veritas et vita. Nemo
interl.| vestrum
venit ad Patrem
interl.| cum quo sum veritas et vita
nisi per me.
interl.| viam
Numérotation du verset Io. 14,7 
Si cognovissetis me
interl.| qui idem sum cum Patre
marg.| S i cognovissetis . Quia dixerat nullum venire ad Patrem nisi per se, qui est inseparabiliter idem cum Patre, ne quererent quis est Pater ostendit ex se noto nosci Patrem, quod nondum quidam cognoverant quos arguit dicens:   Si cognovissetis .
et Patrem meum utique cognovissetis et amodo cognoscetis15 eum et vidistis eum .
15 cognoscetis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] cognoscitis Weber
interl.| non tamen oculis corporis
marg.| Et vidistis eum . Ut de duobus omnino similibus dicitur: si istum vidisti, illum vidisti. Viderant ergo quam simul unum Filium, sed moriendi erant ut talem etiam Patrem intelligerent et non dissimilem.
Numérotation du verset Io. 14,8 
Dicit ei Philippus:
interl.| non intelligens istum omnino similem Patri
Domine, ostende nobis Patrem
interl.| quasi qui maior te est
et sufficit nobis.
interl.| quia in eo sufficientia erit nobis
Numérotation du verset Io. 14,9 
Dicit ei Iesus: Tanto tempore vobiscum sum et non cognovistis16 me.
16 cognovistis Cas574 P696 ΩP ΩL Cor3 (grec.) Li449@ Li449 Rusch Weber ] novistis ΩJ
interl.| quia nec Filium novit qui Patrem meliorem credit
Philippe,
interl.| Philippe vere me non novistis, quia si me novissetis et Patrem
qui videt17 me
17 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] vidit Weber | tanto tempore... videt me CorS1 =Cor3 (grec.)
interl.| spiritualibus oculis
videt18 et Patrem.
18 videt Weber (P) Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina] vidit Weber
interl.| non quia aliud sit Filius aliud Pater sed quia omnino similis
Quomodo tu dicis: Ostende nobis Patrem?
marg.| Quomodo tu dicis . Et cum omnino similis:   Quomodo tu dicis, quasi: video quo animo dicas, non queris alterum simile sed putas meliorem.
Numérotation du verset Io. 14,10 
Non credis19
19 Non credis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] Non creditis Amiatinus Cava Wordsworth (Δ S Y) Clementina , credite CorS1 (grec. [sic ad v. 10]) Catena aurea (CIO14d3.17.Hilarius)
interl.| quod si nondum credere et videre potes
quia ego in Patre et Pater in20 me est?
20 in Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ ² (m. post.) Li449 CorS1 (grec.) Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ *
interl.| cur ergo inseparabiles separatim vis noscere?
Verba que ego loquor vobis a meipso
marg.| A meipso . Quia non sum a meipso qui loquor ei tribuit quod facit de quo est ipse qui facit.
non loquor.
interl.| sic equalis alter alteri ut tamen alter ex altero
Pater autem in me manens ipse facit opera.
interl.| et cum facit in me: Non creditis quia ego in Patre, hic ostenditur non solus Philippus arguendus
Numérotation du verset Io. 14,11 
Non creditis quia ego in Patre et Pater in me est? 21
21 Non creditis Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina Wordsworth Weber ] Credis Wordsworth (E J), Credite Cor3 (grec. [sic ad v. 11]) Wordsworth (vet. lat.) = πιστεύετέ
Numérotation du verset Io. 14,12 
Alioquin propter opera ipsa credite.
interl.| quod ego in Patre et Pater in me est, si enim separati essemus nullo modo inseparabiliter operari possemus
Amen amen dico vobis, qui credit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1049vb ; facsim., p. 258b} in me,
marg.| qui credit in me . Ego et Pater indifferenter operamur. Et quicumque credit in me, ne de solis apostolis hoc acciperetur: O  pera que ego facio, per me   ipse faciet , id est ego facio in eo vel per eum et etiam maiora. Et quod non ille faciet sed ipse in eo ostendit: Q  uia vado ad Patrem et quocumque petieritis Patrem in nomine meo hoc faciam, prius facio ut postea faciat.
opera
interl.| ecce fides que operatur per dilectionem
que ego22 facio
22 ego P696 ] om. Cas574
interl.| non ergo credit qui non facitA
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1049vb ; facsim., p. 258b} O pera que ego facio . Non tamen ex se sed ex me: «Non est servus maior domino»j. Ipse enim sine eis multa, illi sine eo nihil nisi peccatum.
j Io. 13, 16.
et ipse faciet
interl.| prius ego facio ut faciatB
B ¶Codd. : Cas574 Rusch
interl.| prius ego post ipse quia ego facio ut ipse faciat
et maiora
marg.| Maiora. AUGUSTINUS. Quia si ipse fimbria Petrus umbra sanavitk. Vel opus eius est quod per se loquitur et docet aliquos, discipulis vero loquentibus plures crediderunt. Vel: Q  ue ego facio , id est fidem et ipse faciet, quia ego prius post ipse, et maiora horum que ego sine eo. Alia enim opera facit in nobis ut faciamus et nos, id est credere unde iustificatur impius. Alia sine nobis ut quod tunc predicabat verba iustitie. Et de his dicit que tunc agebat et non de omnibus universaliter operibus. Vel quod facit in nobis non sine nobis, maius est omnibus que sine nobis facit ut quod ex impio fit iustus, maius est omnibus celo et terra etc., quia illa transibunt hoc manebit. Et in illis est tantum opus Dei, in istis imago Dei. Sed etsi angelos fecit, maius videtur impios iustificare quam iustos creare, quia si utrumque equalis potentie hoc est maioris misericordie.
k Cf. Act. 5, 15.
horum faciet quia ego ad Patrem vado.
Numérotation du verset Io. 14,13 
Et quodcumque petieritis23 in nomine meo
23 petieritis ΩL Li449@ Li449 CorS2 (Paris<inus> antiqui sine patrem sed Senonensis apponit) Cor2² (   patrem cancellatum est in . . ) Weber cum graeco ] + Patrem Cas574 P696 ΩJ ΩP CorS2 ( Senonensis ) Cor2 ( grec. anti. glos. Augustinus ) Ed1455 Rusch Clementina
interl.| ad salutem alia propitius dat iratus non daret
interl.| hoc addit ne putetur quod promiserit sine Patre facturus
hoc faciam
interl.| statim vel post
ut glorificetur24 Pater in Filio.
24 glorificetur Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 ( aliqui ) Rusch ] clarificetur CorS2
interl.| non facit sine Patre Filius quando quidem ideo facit ut in eo Pater glorificetur
Numérotation du verset Io. 14,14 
Si quid petieritis me25 in nomine meo hoc faciam.
25 me Cas574 P696 ΩJ ΩP Cor2² (in . . non est patrem sed ex<punctuatum>) Ed1455 Rusch Clementina Weber ] patrem Cor2 ( grec. anti. glos. et Augustinus ), om. ΩL Li44 @ Li449 cum graec. aliq. (A D K L Q Ψ etc.)
Numérotation du verset Io. 14,15 
Si diligitis me
marg.| Si diligitis me . Quomodo monet diligere et servare mandata ut accipiant Spiritum quem nisi habeant non possunt diligere et servare? Sed quod habebant minus occulte, accepturi erant amplius manifeste ut eis innotesceret quod habebant.
mandata mea servate.
interl.| ut faciatis que ego facio ut faciam que petitis
Numérotation du verset Io. 14,16 
Et ego rogabo Patrem
interl.| in quo evidenter ostenditur dilectio mandantis
interl.| rogat homo quod Deus dat
et alium Paraclitum
interl.| advocatum vel consolatorem sicut ego sum vobis presens carne
dabit vobis ut maneat vobiscum in eternum.
interl.| hic ad quedam ut illustret et alia huiusmodi faciat post ut ad videndam speciem introducat
Numérotation du verset Io. 14,17 
Spiritum veritatis
interl.| Spiritum sanctum qui Patri et Filio coeternus est et consubstantialis
quem mundus non potest accipere
interl.| remanens amator mundi cum quo numquam est amator Dei
quia non videt26 eum
26 videt Cas574 P696 ] vidit ΩJ
interl.| non habet invisibiles oculos quibus invisibiliter videtur Spiritus Sanctus
marg.| Quia non videt . Non habunt spirituales oculos mundi amatores quibus Spiritum sanctum videant. Nec vero carnalibus oculis possunt videre, quia Spiritus sanctus non apparuit indutus humanitate etc.
nec scit eum.
interl.| nec sciendo intelligit
Vos autem cognoscetis27 eum quia apud vos manebit et in vobis erit .
27 cognoscetis Cas574 ΩP ΩL Li449@ Li449 Ed1455* (BnF-Vélins70) Rusch ] cognoscitis P696 ΩJ Ed1455² (BnF-Vélins70) Weber
marg.| Et in vobis erit . Erit in vobis ut maneat, non manebit ut sit, quia prius est esse alicubi quam manere. Ne quis ergo putet sic manere ut hospes apud alium visibiliter sed in eis est et ideo ab eis cognosci potest, non ab aliis.
Numérotation du verset Io. 14,18 
Non relinquam vos orphanos.
interl.| iudicat se Patrem illis
marg.| non relinquam . Non ita dabitur Spiritus pro me, vel ego etiam non sim vobiscum. Orphan grece, pupilli latine est.
interl.| sed
Veniam ad vos.
interl.| post resurrectionem carne et presentia deitatis
Numérotation du verset Io. 14,19 
Adhuc modicum
interl.| tempus
marg.| adhuc modicum . Sed mundus qui modo videt oculis carnis post modicum non videbit, quia resuscitatus se eis non ostendit sed totum tempus modicum est, quo finito auferetur impius ne videat gloriam Dei quam iusti videbunt.
et mundus me iam non videt. Vos autem videbitis28 me quia ego vivo et vos vivetis.
28 videbitis Cas574 P696 ΩP ΩL Li449@ Li449 Cor2² Ed1455* Rusch ] videtis ΩJ Cor2 (grec. antiq. glos.) Ed1455² (BnF-Vélins70) Clementina Weber
interl.| suam vitam etiam illis promittit
Numérotation du verset Io. 14,20 
29 illo Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL CorS2 Li449 Rusch Clementina Weber ] illa Li449@
interl.| quod modo creditis
quia ego sum30 in Patre meo
30 sum ΩJ ΩL CorS2 (aliqui) Rusch Clementina Weber ] om. Cava Cas574 P696 ΩP CorS2 (aliqui trahunt) Weber (S Z D)
interl.| ut radius in sole unum cum ipso
marg.| Quia ego etc. Presenti utitur, quia mox futura est eius resurrectio. Ad illos utitur futuro quorum in fine futura resurrectio.
et vos in me
interl.| ut palmites in vite
marg.| E t vos in me . Hoc modo est et cognoscitur quodammodo per fidem, sed tunc cognascetur per spem quando hec coniunctio perficietur que modo inchoatur.
et ego in vobis.
interl.| ut ait Apostolus:"Si autem Christus in nobis"l
l Cf. Gal. 2, 20: « Vivo autem, iam non ego: vivit vero in me Christus. Quod autem nunc vivo in carne: in fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me ».
Numérotation du verset Io. 14,21 
Qui habet
marg.| Qui habet . Non solum vos apostoli vivetis et cognocetis, sed et quicumque habet in memoria et servat in vita. Vel habet faciendo, servat perseverando. Vel qui habet in sermonibus servat in moribus. Vel habet audiendo servat faciendo.
mandata mea et servat ea ille est qui diligit me.
interl.| hoc enim opere ostenditur dilectio
Qui autem diligit me
interl.| quis fructus?
diligetur31 a Patre meo et ego
31 diligetur Cas574 Li449 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] diligitur P696 Li449@
marg.| E t ego . Ad hoc diligam ut manifestem, quia et nunc diligit sed non ad hoc, sed potius ut credamus et mandata servemus ut mereamur quod post capiamus.
diligam eum
interl.| Pater et Filius inseparabiliter diliguntC
C ¶Codd. : P696 Rusch
et manifestabo ei meipsum.
interl.| hec visio erit merces fidei
marg.| et manifestabo . Qui habet mandata mea ille me cognoscit et hoc est ibi:   Manifestabo ei meipsum . Sed premittit causam mandati, quia diligit me et qui me diligit Pater meus diliget eum et quia Pater, tunc ego diligam eum et inde est manifestatio.
Numérotation du verset Io. 14,22 
Dicit ei Iudas non ille Scariothis:
marg.| D icit ei Iudas etc. Audito quod mundus modo videbit eum, sed ipsi videbunt, pro omnibus quesiturus querit Iudas causam huius discretionis. Hec autem causa est secundum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1050ra ; facsim., p. 259a} responsionem Domini, dilectio, per quam solam et non per aliam discernitur gens sancta a non sancta.
Domine, quid factum est quia nobis manifestaturus es32 te ipsum et non mundo?
32 nobis – manifestaturus es Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 14,23 
Respondit Iesus et dixit ei33: Si quis diligit me
33 ei P574 Clementina Weber ] eis P696
interl.| apostolus vel quicumqueD
D ¶Codd. : P696 Rusch
sermonem meum servabit
interl.| causa est dilectionis que probatur in custodia sermonumE
E ¶Codd. : P696 Rusch
et Pater meus diliget34 eum et ad eum veniemus
34 diliget Clementina Weber ] diligit P574 P696
marg.| Ad eum veniemus . Venit Deus ad hominem dum homo venit ad Deum. Venit homo credendo, intuendo, capiendo. Deus venit subveniendo, illuminando, implendo.
et mansionem35
35 mansionem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449@ Li449 Rusch Clementina ] mansiones Weber
interl.| ego et Pater et Spiritus Sanctus
marg.| et mansionem etc. Caritas facit habitare in domo in qua Pater et Filius facit mansionem, unde et dabit manifestationem de qua ille quesierat.
apud eum faciemus.
interl.| et erit interna visio et mansio non transitoria sed eterna
Numérotation du verset Io. 14,24 
Qui non diligit me sermones meos non servat.
interl.| hi sunt qui numquam vident Patrem et Spiritum sed nec Filium in forma Dei, etsi in «forma servi»m
m Phil. 2, 7.
Et sermonem36 quem audistis non est meus sed eius qui misit me Patris.
36 sermonem Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Rusch Weber ] sermo CorS1 =Cor3 (grec. [ὁ λόγος])
interl.| quia non est suum verbum sed Patris, et quia se voluit intelligi singulariter dixit qui prius pluraliter dixerat sermones meos
Numérotation du verset Io. 14,25 
Hec locutus sum vobis apud vos manens.
interl.| corporali presentia qua si tam aufertur ne timeatis quia: Paraclitus
marg.| Hec locutus sum vobis . Hec de mansione in dilectoribus suis in quo significatur Ecclesia futura spiritualis, in qua beati, a quibus non recedit.   Apud vos manens   . Hic Ecclesia presens corporalis in qua visitat liberando et redit.
Numérotation du verset Io. 14,26 
Paraclitus
marg.| Paraclitus . Consolari cum sit opus Trinitatis, ad personam tamen maxime Spiritus sanctus pertinet, quia in Scriptura nomine bonitatis Spiritus sanctus designatur. Per bonitatem ergo Deus non consolatur, per eam omnia bona sua nobis tribuit. Unde cum ipse Filius doctrina sit Patris, de Spiritu dicit:   Ille vos docebit omnia , quia etsi Filius docet nos et revelet Patrem, hoc totum facit per suam bonitatem.
autem Spiritus sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia
interl.| docebit ut sciatis, suggeret ut velitis
marg.| ille vos docebit omnia . Docebit que dixero, non quod dicat Filius et Spiritus doceat, quia quod dicit et docet et ipsa Trinitas dicit et docet. Sed quia Trinitas est, oportet singulas personas insinuari, quos nos distincte audire, inseparabiliter intelligere debemus. Cum ergo dicimus Pater et Filius et Spiritus sanctus, non eos simul dicimus, cum non possint esse non simul.|
et suggeret vobis omnia quecumque dixero vobis.
interl.| ab occulto non ministrabit quod inferior vel commorabit vos, id est facit vos memores omnium ecce hoc etiam gratia Spiritus est quod non obliviscimur
Numérotation du verset Io. 14,27 
Pacem relinquo vobis
interl.| iturus ad Patrem
marg.| P acem relinquo . Iturus ad Patrem.   Pacem relinquo et repetens de eodem:   Pacem meam do vobis. Et hoc est quod propheta dicit: «Pacem super pacem»n. Pax est in hoc seculo in qua manentes hostem vincimus, invicem diligimus et de occultis invicem non iudicamus. Pax erit in futuro cum sine hoste regnabimus, ubi alter ab altero non poterit dissentire ubi: ‘Omnia aperta et laus unicuique’o. In illo autem et ab illo est utraque pax. «Ipse enim est pax nostra»p et eum credimus, quia est et eum videbimus sicuti est. Unde quod dicit   meam a posteriori etiam ad prius subaudiendum est. Vel pax in hoc seculo est nostra que est aliqua et non plena et ab illo in futuro sua est pax ubi nihil repugnat qualiter ipse habet.
n Is. 57, 19 ( Vetus latina , p. 1415, versio   k ).
o Cf. 1Cor. 4, 5: « Itaque nolite ante tempus iudicare, quoadusque veniat Dominus: qui et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium:et tunc laus erit unicuique a Deo ».
p Eph. 2, 14.
pacem meam do vobis.
interl.| perducturus ad Patrem
Non quomodo mundus dat ego do vobis.
interl.| ut sine molestia mundo fruantur que non est vera ubi divisa sunt corda
Non turbetur
marg.| Non turbetur . Qui in pace vos relinquo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1050rb ; facsim., p. 259b} non turbetur cor vestrum de eo quod dixi vado, quasi pastoris absentia lupus invadit quia sicuti homo vado, ut Deus presens sum.
cor vestrum neque
interl.| quod plus est
formidet.
Numérotation du verset Io. 14,28 
Audistis quia ego37 dixi vobis:
37 ego Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Clementina Weber] om. Li449@
interl.| si dixi: vado quod vos terret, dico:   venio quod mulcet
Vado
interl.| a vobis corpore
et venio ad vos.
interl.| corpore in iudicio
Si diligeretis me
marg.| S i diligeritis. AUGUSTINUS. Hoc erat ire ad eum et recedere a nobis, mutare atque immortale facere quod suscepit ex nobis mortale et levare in celum per quod fuit in terra pro nobis. Nature ergo humane gratulandum est, eo quod sic est assumpta a Verbo ut immortalis constitueretur in celo atque ita fieret terra sublimis, ut incorruptibilis pulvis sederet ad dexteram Patris.
gauderetis utique
marg.| G audereti s etc. Quia humane nature congratulandum est que levatur ad dexteram Patris in quo idem sibi sperant ceteri.
quia
interl.| de eo quod
vado ad Patrem quia Pater38 maior
38 Pater P574 Clementina Weber ] om. P696
interl.| secundum quod minor vadit et veniet iudicareF
F ¶Codd. : P696 Rusch
me
interl.| homineG
est.
Numérotation du verset Io. 14,29 
Et nunc
interl.| «quia vado ad Patrem»q
q Io. 14, 28 ; Io. 16, 16.
dixi vobis priusquam fiat ut cum factum fuerit credatis.
marg.| C redatis etc. Non quod factum videritis, quia non est laus vel meritum fidei, immo nec fides est de eo quod videtur sed de eo quod non videtur. Sed credatis me Filium Dei non nova fide, quia etiam prius crediderant, sed aucta fide et refecta, quia et modo cum hec diceret parva erat et cum moreret nulla. E  t in me non . Noluit Dominus habere quod perderet pauper venit ne haberet diabolus quod auferret.
Numérotation du verset Io. 14,30 
Iam non multa {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1050ra ; facsim., p. 259a} loquar vobiscum. Venit enim
interl.| accepta licentia a Deo
princeps
interl.| diabolus
mundi huius
interl.| id est peccatorum non creaturarum
et in me non habet quicquam.
interl.| quod ad se pertineat
interl.| nullum omnino peccatum suum
Numérotation du verset Io. 14,31 
Sed ut cognoscat mundus39 quia diligo Patrem
39 mundus Cas574 P696 ΩJ ΩP ΩL Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
interl.| quasi diceretur: cur ergo moreris si non habes peccatum? Quia Pater mandavit
et sicut mandatum dedit mihi Pater sic facio40.
40 facio Cas696 P696 ΩJ ΩL ] facit Cor1 L ( cacogr.) | Hic desin. cap. 14 Cas574 ΩL
interl.| ut cognoscat mundus
41 Surgite eamus hinc.
41 Surgite... hinc] Hic incipit cap. 15 ΩL iuxta correctorium Hugonis de Sancto Caro ( Cor1 L Cor1 A ) : « XIIII.g. Sed ut cognoscat etc.   sic facio   ( facit Cor1 L ).   Surgite eamus hinc. Huc usque pendet locutio sicut [ut Cor1 L] patet in Glossa et est ordo:   Sed [ om. Ars. ]  surgite etc.   ut cognoscat etc. sed in usu ecclesie terminatur evangelium ibi:   Sic facio , et ita imperfecta est oratio vel locutio [loc. vel or. Cor1 L] [+ quia non Cor1 L] clauditur periodo idest fine sententie et hic est sensus: secundum hoc diabolus non habet in me quicquam quod me trahat ad mortem sed   sic facio scilicet quod ad mortem vado ut cognoscat etc. et   sic facio sicut mandatum dedit mihi pater . Et hic statim debet incipere capitulum 15 »  =   Hugo de Sancto Caro , Postilla in Io. 14, 31b : «   Surgite eamus hinc : Hic incipit decimum quintum caput. Et melius est ut hic incipiatur quam infra quia ibi incisus est sermo Domini sed modo ad alium locum iverunt ubi sermonem consummavit et orationem fecit ad Patrem». [MM2022]
interl.| quia discumbens dicebat discumbentibus hoc
interl.| ad locum unde tradendus ad mortem ero



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_14)

Notes :