Glossa ordinaria

Capitulum 5

Numérotation du verset Io. 5,1 

Post hec erat dies festus Iudeorum1 et ascendit Iesus Hierosolymam2*.
1 Iudeorum CorS1 ΩS Rusch Weber ] azimorum CorS1 (rubr. cancel.) |
2 (H)ierosolimam Cava Φ Cas246 ΩJ ΩL ΩP ΩS ( ut videtur) Catena (Cbg133@ La88@ Mt366@) Ed1455 Clementina ] Hierosolyma Li449@ Rusch , iero. Li449 , Hierosolymis Weber |
Numérotation du verset Io. 5,2 

Est3 autem Hierosolymis4
3 Est ΩF Rusch Ed1455 Rusch Weber ] Erat Li449@ Li449 CorS2 (vel) |
4 Hierosolymis Z Cava ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] + super Weber |
probatica piscina que cognominatur5 hebraice Bethsaida quinque porticus habens.
5 cognominatur ΩJ ΩS Rusch Weber ] cognominabatur ΩL ΩP Li449@
Numérotation du verset Io. 5,3 

In his iacebat multitudo magna languentium cecorum, claudorum, aridorum exspectantium aque motum.
Numérotation du verset Io. 5,4 

Angelus autem Domini6
6 Domini] om. Weber (M C)
secundum tempus descendebat7 in piscinam8 et movebatur aqua9. Et qui10 prior descendebat11* in piscinam12 post motionem13 aque, sanus fiebat14 a quacumque detinebatur infirmitate15.
¶Codd. : (Io. 5:4) Angelus ... infirmitate Weber (M P G C Φ ) ΩJ ΩL ΩP ΩS Catena (Cbg133 Cbg133@ Li449@ Li449) Ed1455 Rusch Clementina ] om. cum graeco S Z D Weber  ; cf. Wordsworth, p. 533.
7 sec. tempus – descendebat ΩJ ΩS Rusch ] + et lavabatur Weber (M), inv. Ed1455 Clementina |
8 piscinam A Rusch ] piscina F , natatoria Weber (M G) |
9 movebatur aqua ΩJ ΩS Rusch ] movebat aquam Weber (A F) |
10 et qui] qui ergo Weber (A F), et quicumque P, et quisque M |
11 prior descendebat Catena (Cbg133@ Li449@) ΩJ ΩS] prior desc. Catena (Cbg133 Li449) , prior descendisset ΩL ΩP, primus ( om. M, prius Rusch ) descendisset Ed1455 Rusch Weber (A F M) |
12 et movebatur... piscinam] om. hom. ΩS* | piscinam] nataturiam P, natatoria M G |
13 motionem] motum Weber (A F) |
14 fiebat] efficiabat P |
15 a quacumque detinebatur infirmitate] Weber : a quacumque tenebatur infirmitate M , a languore quacumque tenebatur G, a quocumque languore tenebatur A F, a languore quacumque detenebatur P |
Numérotation du verset Io. 5,5 

Erat autem quidam homo16 ibi triginta et octo annos
16 quidam homo ΩL ΩS Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
habens in infirmitate sua.
Numérotation du verset Io. 5,6 

Hunc17* cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam18* tempus haberet19 dicit ei: Vis sanus fieri?
17 Hunc ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] + autem Rusch |
18 multum iam ΩL ΩS Li449@ Weber ] inv. F C ΩJ ΩP Li449 Ed1455 Rusch Clementina |
19 haberet M Z P C Φ ΩP ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina ] habet ΩL Weber |
Numérotation du verset Io. 5,7 

Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo ut cum turbata20 fuerit aqua mittat me in piscinam. Dum venio enim ego alius ante me descendit.
20 turbata] conturbata ΩS
Numérotation du verset Io. 5,8 

Dicit ei Iesus: Surge.
Tolle grabatum tuum
et ambula.
Numérotation du verset Io. 5,9 

Et statim sanus factus est homo21* et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die22.
21 homo ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Weber ] + ille P Ed1455 Rusch Clementina |
22 illa die ΩP ΩS Rusch ] inv. Li449@ , illo die ΩJ ΩL Li449 Weber , die illo Ed1455 Clementina |
Numérotation du verset Io. 5,10 

Dicebant ergo23 Iudei illi qui sanus fuerat factus24* :
23 ergo M Φ ΩJ ΩP ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber |
24 sanus fuerat factus ΩS Li449@ Li449 ] sanus factus fuerat inv. ΩJ, sanatus fuerat ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber |
Sabbatum est. Non licet tibi tollere grabatum tuum.
Numérotation du verset Io. 5,11 

Respondit eis:
Qui me sanum fecit25, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
25 sanum fecit ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] inv. Weber, salvum fecit ΩS
Numérotation du verset Io. 5,12 

Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi ‘’Tolle grabatum tuum et ambula’’?
Numérotation du verset Io. 5,13 

Is autem qui sanus fuerat effectus26 nesciebat quis esset.
26 fuerat effectus ΩJ ΩL ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩP, factus fuerat Li449@
Iesus autem27 declinavit a28 turba constituta in loco.
27 autem ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch ] enim Ed1455 Weber |
28 a ΩL ΩP Li449 @ Ed1455 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 5,14 

Postea invenit eum Iesus29 in templo
29 eum Iesus Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩP
et dixit ei30*: Ecce sanus factus es, iam noli31 peccare ne deterius tibi aliquid32 contingat.
30 ei ΩJ ΩP ΩS ] illi ΩL Catena@ Ed1455 Rusch Weber |
31 iam noli ΩJ ΩL ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] iam amplius noli Li449@ , iā no. amp. pc. Li449 |
32 tibi aliquid ΩP Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩS |
Numérotation du verset Io. 5,15 

Abiit ille homo
et nuntiavit Iudeis
quia Iesus esset33 qui fecit eum sanum.
33 esset ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] est ΩJ
Numérotation du verset Io. 5,16 

Propterea persequebantur Iudei Iesum quia hec34 faciebat in sabbato.
34 hec ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber ] hoc ΩJ ΩS
Numérotation du verset Io. 5,17 

Iesus autem respondit eis:
Pater meus usque modo operatur et ego operor.
Numérotation du verset Io. 5,18 

Propterea ergo35
35 ergo ΩL Ed1455 Rusch Weber ] om. ΩP
magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum
sed et Patrem suum dicebat Deum
equalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus et dixit eis:
Numérotation du verset Io. 5,19 

Amen amen dico vobis,
non potest Filius a se36 facere quicquam37
36 a se ΩJ Ωl ΩP Ed1455 Rusch Weber ] a semeipso CorS1 (G’ et subauditur: solum enim [nam sec. m. corr. ] animam suam potest ponere a semetipso ; tamen absque Patre hec ipsum non potest set et hoc accepit a Patre sicut et omnia) Cor3 (grecus) |
37 fac. – quicquam] inv. ΩP |
nisi quod viderit
Patrem38* facientem.
38 Patrem ΩJ ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] + suum ΩP Rusch
Quecumque enim ille fecerit hec et similiter Filius39 facit.
39 et similiter Filius ΩP Rusch ] et Filius similiter ΩJ ΩL Li449 Ed1455 Weber , similiter et Filius Li449@
Numérotation du verset Io. 5,20 

Pater enim diligit Filium et omnia demonstrat ei que ipse facit40
40 facit ΩJ ΩP Li449 Ed1455 Rusch Weber ] fecit Li449@
et maiora his
demonstrabit ei41 opera ut vos miremini.
41 ei] om. ΩP
Numérotation du verset Io. 5,21 

Sicut enim Pater suscitat mortuos
et vivificat
sic et Filius
quos vult vivificat.
Numérotation du verset Io. 5,22 

Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne42 dedit Filio
42 iudicium omne] inv. ΩP Ed1455
Numérotation du verset Io. 5,23 

ut omnes honorificent Filium
sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum.
Numérotation du verset Io. 5,24 

Amen amen dico vobis quia qui verbum meum43
43 meum ΩJ ΩL ΩP ΩS Catena (Cbg133@ Li449) Rusch Weber ] om. Li449@
audit
et credit ei qui misit me
habet vitam eternam
et in iudicium
non venit44 sed transit45 a morte in vitam46.
44 venit ] veniet Amiatinus |
45 transit CorS1 (G’) ΩJ ΩL ΩS Ed1455² Rusch Weber ] transiet CorS1 (al. habent) ΩP Ed1455*, transiit Clementina Wordsworth |
46 in vitam ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Ed1455 Weber ] in vita Rusch , ad vitam Weber ( s Z ) Φ Li449 |
Numérotation du verset Io. 5,25 

Amen amen dico vobis quia venit
hora
et nunc est
quando mortui
audient
vocem Filii Dei
et qui audierint
vivent.
Numérotation du verset Io. 5,26 

Sicut enim Pater habet vitam
in semetipso sic dedit et Filio vitam habere47 in semetipso.
47 vitam – habere] inv. Ed1455
Numérotation du verset Io. 5,27 

Et potestatem dedit ei et48 iudicium facere quia Filius49 hominis est.
48 et (iudicium) CorS1 (G’ habet ET ) ΩL Wordsworth ( plerique codd. ) Ed1455 Rusch Weber ] iudicium CorS1 (al<iqui> non habent ET IUDICIUM ) ΩJ ΩP ΩS Weber ( P ) Clementina , etiam i. f. G |
49 Filius ΩJ ΩL ΩP ΩS] et praem. Cor3 (grec.) |
Numérotation du verset Io. 5,28 

Nolite mirari hoc
quia venit50 hora
50 venit ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] veniet Rusch
in qua omnes
qui in monumentis sunt
audient vocem Filii Dei51.
51 Filii Dei ΩJ ΩP Li449@ Ed1455 Rusch ] eius Cor3 (grec.) ΩL Weber
Numérotation du verset Io. 5,29 

Et procedent
qui bona fecerunt
in resurrectionem vite,
qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
Numérotation du verset Io. 5,30 

Non possum ego a meipso52 facere53 quicquam.
52 meipso ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber ] me Li449@ Li449 |
53 facere] faere cacogr. Rusch (Erfurt Giessen Graz Subiaco Trier=facsim. ) |
Sed54 sicut audio iudico et iudicium meum iustum est,
54 sed CorS1 = Cor3 ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 ] om. CorS1 =Cor3 (g<recus> non habet SED ) ΩJ Ed1455 Rusch Weber
quia non quero
voluntatem meam
sed voluntatem eius qui misit me55.
55 me ΩL ΩP Li449 Ed1455 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 5,31 

Si ego
testimonium
perhibeo de me56* testimonium meum non est verum.
56 me ΩJ ΩL ΩP Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] meipso Rusch
Numérotation du verset Io. 5,32 

Alius est
qui testimonium perhibet de me.
Et scio quia verum est testimonium eius57 quod perhibet de me.
57 eius Li449@ ΩP Ed1455 Rusch ] om . ΩJ ΩL Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 5,33 

Vos
misistis ad Ioannem
et testimonium perhibuit
veritati.
Numérotation du verset Io. 5,34 

Ego autem non ab homine58* testimonium accipio
58 non – ab homine ΩJ ΩL ΩP Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] inv. Rusch
sed59 hec dico
59 sed] + et ΩJ* (exp.)
ut vos60 salvi sitis.
60 vos] om. Z D
Numérotation du verset Io. 5,35 

Ille61
61 Ille] + autem ΩP
erat lucerna
ardens
et lucens.
Vos autem voluistis exultare ad horam62 in luce eius.
62 exultare – ad horam] inv. Ed1455
Numérotation du verset Io. 5,36 

Ego autem habeo testimonium maius Ioanne63.
63 Ioanne Ω] Ioannes ΩJ*
Opera enim que dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera que ego facio testimonium perhibent de me
quia Pater
me misit64.
64 Pater me misit ΩJ ΩL Rusch Weber ] Pater misit me Li449@ ΩP Ed1455 , misit me Pater Li449
Numérotation du verset Io. 5,37 

Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me,
neque vocem eius
umquam audistis,
neque speciem eius65 vidistis.
65 eius] + unquam ΩP
Numérotation du verset Io. 5,38 

Et verbum eius
non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis.
Numérotation du verset Io. 5,39 

Scrutamini
Scripturas in quibus66 putatis67 vitam eternam habere. Et ille sunt que68 testimonium perhibent de me.
66 in quibus CorS2 ([parisiensis] primo modo) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS ] quia vos ΩJ ΩL CorS2 ( sic parisiens. ) Rusch |
67 putatis CorS2 ([parisiensis] primo modo) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS] + in ipsis ΩJ ΩL Rusch Weber |
68 que Li449 ΩJ ΩL ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] qui ΩF Li449@ |
Numérotation du verset Io. 5,40 

Et
non vultis
venire ad me
ut vitam
habeatis.
Numérotation du verset Io. 5,41 

Claritatem ab hominibus non accipio.
Numérotation du verset Io. 5,42 

Sed cognovi vos
quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
Numérotation du verset Io. 5,43 

Ego veni in nomine Patris mei et non accepistis69* me.
69 accepistis Z C D Φ ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch ] accepitis Weber, recepistis P
Si alius venerit
in nomine suo illum accipietis.
Numérotation du verset Io. 5,44 

Quomodo vos potestis70* credere qui gloriam ab71 invicem accipitis et gloriam que a solo Deo est72 non queritis?
70 vos potestis ΩP ΩS Li449@ Li449 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber |
71 ab ΩL ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] ad ΩP Li449@ |
72 Deo – est G ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina ] inv. Weber |
Numérotation du verset Io. 5,45 

Nolite
putare quia ego accusaturus sim73 vos apud Patrem.
73 sim Catena (La88 Li449) Ω Ed1455 Rusch Weber ] sum ΩL* Catena (Bar484 Cbg133@ La88@ Li449@ Mt366@)
Est qui accusat74* vos, Moyses in quo vos75 speratis.
74 accusat A M F D ΩJ ΩP ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] accuset Weber |
75 vos ΩJ ΩP ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 5,46 

Si enim76
76 enim ΩP ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ , + vosvos! ΩJ* (rubr. cancel. et exp.)
crederetis Moysi
crederetis forsitan77 et mihi.
77 forsitan ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] utique CorS1=Cor3 (alia littera et vera UTIQUE )
De me enim ille78 scripsit.
78 ille] om. ΩP
Numérotation du verset Io. 5,47 

Si autem illius litteris
non creditis quomodo verbis meis79 credetis?
79 verbis meis ΩJ ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. Ed1455 Weber

Capitulum 5

Numérotation du verset Io. 5,1 
Post hec erat dies festus Iudeorum1 et ascendit Iesus Hierosolymam2*.
1 Iudeorum CorS1 ΩS Rusch Weber ] azimorum CorS1 (rubr. cancel.)
2 (H)ierosolimam Cava Φ Cas246 ΩJ ΩL ΩP ΩS ( ut videtur) Catena (Cbg133@ La88@ Mt366@) Ed1455 Clementina ] Hierosolyma Li449@ Rusch , iero. Li449 , Hierosolymis Weber
interl.| sollemnitatem celebrat cum hominibus homo3 A
A ¶Codd. : Cas574 Rusch
3 homo cum hominibus sollemnitatem celebravit Cas574
Numérotation du verset Io. 5,2 
Est4 autem Hierosolymis5
4 Est ΩF Rusch Ed1455 Rusch Weber ] Erat Li449@ Li449 CorS2 (vel)
5 Hierosolymis Z Cava ΩF Li449@ Li449 Rusch Clementina ] + super Weber
marg.| EST  AUTEM  HIEROSOLYMIS. Probathon grece, ovis dicitur latine. Probatica ergo pecualis, quia ibi abluebantur cadavera hostiarum. Significat autem aqua illa ‘populum Iudeorum’ qui modo stat quietus, modo ventis temptationum turbatur qui dicunt Domino: ‘Nos populus tuus sumus et oves pascue tue’a. Qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038rb ; facsim., p. 235b} quinque porticibus, id est lege que in quinque libris est innuitur. Ibi multi infirmi, quia lex non sanat sed prodit infirmos ut aliquando querant medicum. Ceci ibi sunt qui non habent lumen fidei, claudi qui quod vident non possunt operari, aridi qui quicquid agunt sunt sine pinguedine caritatis. ‘Exspectabant aque motum’ in quo sanitas fiebat per angelum, quia lege coniuncti gratiam redemptionis desiderabant.   Angelus, filius Dei latens in carne inter Iudeos qui moti sunt doctrinis eius ad persequendum cuius morte sanatur unitas que per humilitatem descendit ad fidem passionis sed qui post, id est qui ab unitate discrepat non sanatur.
a Cf. Ps. 99, 3: « Scitote quoniam Dominus ipse est Deus ; ipse fecit nos, et non ipsi nos: populus eius, et oves pascue eius ».
probatica piscina que cognominatur6 hebraice Bethsaida quinque porticus habens.
6 cognominatur ΩJ ΩS Rusch Weber ] cognominabatur ΩL ΩP Li449@
Numérotation du verset Io. 5,3 
In his iacebat multitudo magna languentium cecorum, claudorum, aridorum exspectantium {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038rb ; facsim., p. 235b} aque motum.
interl.| id est mortem Christi et inde redemptionem
Numérotation du verset Io. 5,4 
Angelus autem Domini7
7 Domini] om. Weber (M C)
marg.| Angelus autem Domini .8 Ecce duo miracula: unum invisibiliter per angelum in piscina, alterum visibiliter a Domino. In utroque unus sanatur ut unitas commendetur. Alioquin nec in potestate adeo magnum et in benignitate parum fuit unum de tot sanari ab eo qui omnes uno poterat erigere verbo. Sed in his corporalibus plus intendit eternam salutem animarum.B
B ¶Codd. : Cas574 (supra in Io. 4:54) Rusch
8 Angelus... Domini] om. Cas574
secundum tempus descendebat9 in piscinam10 et movebatur aqua11. Et qui12 prior descendebat13* in piscinam14 post motionem15 aque, sanus fiebat16 a quacumque detinebatur infirmitate17.C
9 sec. tempus – descendebat ΩJ ΩS Rusch ] + et lavabatur Weber (M), inv. Ed1455 Clementina
10 piscinam A Rusch ] piscina F , natatoria Weber (M G)
11 movebatur aqua ΩJ ΩS Rusch ] movebat aquam Weber (A F)
12 et qui] qui ergo Weber (A F), et quicumque P, et quisque M
13 prior descendebat Catena (Cbg133@ Li449@) ΩJ ΩS] prior desc. Catena (Cbg133 Li449) , prior descendisset ΩL ΩP, primus ( om. M, prius Rusch ) descendisset Ed1455 Rusch Weber (A F M)
14 et movebatur... piscinam] om. hom. ΩS* | piscinam] nataturiam P, natatoria M G
15 motionem] motum Weber (A F)
16 fiebat] efficiabat P
17 a quacumque detinebatur infirmitate] Weber : a quacumque tenebatur infirmitate M , a languore quacumque tenebatur G, a quocumque languore tenebatur A F, a languore quacumque detenebatur P
interl.| etsi plures sanantur morte Christi, propter unitatem tamen unus dicitur sanari
Numérotation du verset Io. 5,5 
Erat autem quidam homo18 ibi triginta et octo annos
18 quidam homo ΩL ΩS Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
marg.| Triginta et octo . Id est duobus minus quadraginta qui numerus constat ex quater decem et significat perfectionem operum, in decem preceptis legis et quatuor evangeliis a quo duo minus habet qui caritate Dei et proximi caret.
habens in infirmitate sua.
interl.| significat multis et magnis peccatis oppressum
Numérotation du verset Io. 5,6 
Hunc19* cum vidisset Iesus iacentem et cognovisset quia multum iam20* tempus haberet21 dicit ei: Vis sanus fieri?
19 Hunc ΩL ΩS Li449@ Li449 Weber ] + autem Rusch
20 multum iam ΩL ΩS Li449@ Weber ] inv. F C ΩJ ΩP Li449 Ed1455 Rusch Clementina
21 haberet M Z P C Φ ΩP ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina ] habet ΩL Weber
interl.| incitat eum ad fidem quia non nisi volens debet fieri sanus
marg.| Vis sanus fieri ? Non nescit quid velit, sed accendit ad amorem sanitatis de qua iam desperabat. Unde iam conquerebatur quod non haberet qui eum mitteret in aquam.
Numérotation du verset Io. 5,7 
Respondit ei languidus: Domine, hominem non habeo ut cum turbata22 fuerit aqua mittat me in piscinam. Dum venio enim ego alius ante me descendit.
22 turbata] conturbata ΩS
Numérotation du verset Io. 5,8 
Dicit ei Iesus: Surge.
interl.| a vitiis
Tolle grabatum tuum
marg.| Tolle grabatum . Dilige proximum infirma eius tolerando qui te infirmum patienter tulit et non solum letare de tua erectione, sed etiam de proximorum sollicitus esto salute. Ecce"angelus magni consilii"b latens in carne turbata aquam Iudeorum sanum fecit unum.
b Introitus in die Natalis Domini (Antiphonale missarum sextuplex, p. 1415, n° 11a ; 17bis): « Puer natus est nobis, et filius datus est nobis cuius imperium super humerum eius et vocabitur nomen eius, magni consilii angelus ». Cf. Is. 9, 6 ( Vetus latina , p. 293 iuxta LXX: « Μεγάλης βουλῆς ἄγγελος »). Weber: « Admirabilis consiliarius».
et ambula.
interl.| de virtute in virtutem
marg.| Et ambula . Diligendo Deum festina usque ad visionem eius, nec fratrem propter amorem eius ad quem pergis deserens, nec propter fratrem ab illo querendo cessans.
Numérotation du verset Io. 5,9 
Et statim sanus factus est homo23* et sustulit grabatum suum et ambulabat. Erat autem sabbatum in illa die24.
23 homo ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Weber ] + ille P Ed1455 Rusch Clementina
24 illa die ΩP ΩS Rusch ] inv. Li449@ , illo die ΩJ ΩL Li449 Weber , die illo Ed1455 Clementina
Numérotation du verset Io. 5,10 
Dicebant ergo25 Iudei illi qui sanus fuerat factus26* :
25 ergo M Φ ΩJ ΩP ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
26 sanus fuerat factus ΩS Li449@ Li449 ] sanus factus fuerat inv. ΩJ, sanatus fuerat ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber
marg.| Dicebant ergo Iudei observatores littere nescientes gratiam qua lex impletur que ab omni servili opere, id est a peccato, cessare iubet; unde hic dicitur:   Tolle grabatum tuum et ambula.
Sabbatum est. Non licet tibi tollere grabatum tuum.
marg.| Non licet . Non calumniantur de salute qui in sabbato curant animalia sed de portatione.
Numérotation du verset Io. 5,11 
Respondit eis:
marg.| Respondit eis . Non cedit obiicientibus, sed sanatoris mandatis obediens auctoritatem sanationis sue obiicit calumniantibus.
Qui me sanum fecit27, ille mihi dixit: Tolle grabatum tuum et ambula.
27 sanum fecit ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch ] inv. Weber, salvum fecit ΩS
Numérotation du verset Io. 5,12 
Interrogaverunt ergo eum: Quis est ille homo qui dixit tibi ‘’Tolle grabatum tuum et ambula’’?
Numérotation du verset Io. 5,13 
Is autem qui sanus fuerat effectus28 nesciebat quis esset.
28 fuerat effectus ΩJ ΩL ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩP, factus fuerat Li449@
marg.| Nesciebat quis etc. In turba positus non agnovit Iesum sed post in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038va ; facsim., p. 236a} templo in quo docemur ut quisquis vult ad visionem Dei pervenire, fugiat turbam suorum affectuum et nequam hominum et adeat templum interne orationis.
Iesus autem29 declinavit a30 turba {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038va ; facsim., p. 236a} constituta in loco.
29 autem ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch ] enim Ed1455 Weber
30 a ΩL ΩP Li449 @ Ed1455 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 5,14 
Postea invenit eum Iesus31 in templo
31 eum Iesus Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩP
marg.| In templo . Non in turba sed in templo, quia si gratiam conditoris cognoscere volumus oportet ut conventicula fugiamus et templum efficiamur.
et dixit ei32*: Ecce sanus factus es, iam noli33 peccare ne deterius tibi aliquid34 contingat.
32 ei ΩJ ΩP ΩS ] illi ΩL Catena@ Ed1455 Rusch Weber
33 iam noli ΩJ ΩL ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] iam amplius noli Li449@ , iā no. amp. pc. Li449
34 tibi aliquid ΩP Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩS
marg.| Noli peccare . Innuit quod propter peccata languebat, sed ipse Iesus illum sicut exterius ita intus sanavit. Unde premonet ne iterum peccando gravius iudicetur.
Numérotation du verset Io. 5,15 
Abiit ille homo
interl.| noto Iesu non est piger in annuntiando
et nuntiavit Iudeis
interl.| iste nuntiat salutem ut sequantur sed illi e contra persequuntur
quia Iesus esset35 qui fecit eum sanum.
35 esset ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] est ΩJ
Numérotation du verset Io. 5,16 
Propterea persequebantur Iudei Iesum quia hec36 faciebat in sabbato.
36 hec ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber ] hoc ΩJ ΩS
marg.| Quia hec faciebat in sabbato . Quasi solutor legis agens contra Deum qui requievit in sabbato, sex diebus primo operatus. Contra quod ait Iesus: Non sex diebus tantum ut putatis operatus est Deus, sed usque modo operatur, quia qui sex diebus condidit nova a quibus requievit die septimo postea operatur usque in finem gubernando, sustentando, renovando, propagando ut permaneant condita. Et cum semper operatur Deus constat sacramentum esse quod de requie sabbati legitur.
Numérotation du verset Io. 5,17 
Iesus autem respondit eis:
marg.| Iesus autem respondit . Quasi: ceci in lege cur mihi invidetis si hominem in sabbato sano qui Deus cum Patre semper operor.
Pater meus usque modo operatur et ego operor.
interl.| sapientia per quam facit Pater omnia
Numérotation du verset Io. 5,18 
Propterea ergo37
37 ergo ΩL Ed1455 Rusch Weber ] om. ΩP
marg.| Propterea ergo . Si prius pro opere sabbati, nunc magis insidiantur, quia Patrem suum Deum dicit, cum eum tantum modo hominem putarent. Ergo imponunt quod se facit equalem Deo quod esset facere rapinam, sed ipse natus est equalisc.
c Cf. Phil. 2, 6.
magis querebant eum Iudei interficere quia non solum solvebat sabbatum
interl.| quantum ad opinionem eorum
sed et Patrem suum dicebat Deum
interl.| non ut nos qui Patrem eum vocamus sed equalem faciens se Deo
equalem se faciens Deo. Respondit itaque Iesus et dixit eis:
marg.| Respondit itaque Iesus. Quia commoti sunt de audita equalitate eius quem putant hominem purum cum   Deo Patre subdit se esse Filium equalem Patri eiusdem voluntatis, eiusdem potestatis, eiusdem operationis. In his autem disserendis hoc genere loquendi utitur quo mentes parvulorum possit excitare et si non implere et quo mentes adultorum exerceantur et pascantur. Dicit enim de deitate Filii.   Non potest a se facere nisi quod videt Patrem facientem et demonstrat ei Pater que omnia non secundum litteram ut in hominibus fieret accipienda sunt sed mystice. Illis autem hec secreta dicit ut conturbentur vel ut forte turbati medicum querant. Propter nos etiam ut nobis scriberentur que non bene intellecta in errorem, bene intellecta in veritatem ducerent.
Numérotation du verset Io. 5,19 
Amen amen dico vobis,
marg.| Amen amen dico . Agit hic de identitate sua cum Patre et minoritate sua secundum hominem et quid in his faciat, scilicet utramque resurrectionem corporis scilicet et anime.
non potest Filius a se38 facere quicquam39
38 a se ΩJ Ωl ΩP Ed1455 Rusch Weber ] a semeipso CorS1 (G’ et subauditur: solum enim [nam sec. m. corr. ] animam suam potest ponere a semetipso ; tamen absque Patre hec ipsum non potest set et hoc accepit a Patre sicut et omnia) Cor3 (grecus)
39 fac. – quicquam] inv. ΩP
interl.| id est Filius secundum hoc quod est homo nihil potest nisi quod Pater dat et docet
marg.| Non potest filius . Ita sum equalis Patri ut non ipse a me sed ego sim ab eo. Non facit a se, nec potest a se, qui non est a se, sed ab eo facit et potest a quo est.
nisi quod viderit
marg.| Nisi quod viderit . Idem est Filio videre Patrem vel audire quod esse a Patre. Videre ergo facientem, est eadem cum Patre operari. Non enim hic dicitur quasi alia faciat Pater. Alia imitans Filius sicut solet in hominibus fieri, sed eadem sunt opera que operatur Pater per Filium unde addit:   Quecumque enim ille fecerit hec et Filius similiter facit. H ec eadem et non alia et non dissimiliter sed similiter.
Patrem40* facientem.
40 Patrem ΩJ ΩL Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] + suum ΩP Rusch
interl.| ut sicut Pater honoretur Filius
Quecumque enim ille fecerit hec et similiter Filius41 facit.
41 et similiter Filius ΩP Rusch ] et Filius similiter ΩJ ΩL Li449 Ed1455 Weber , similiter et Filius Li449@
interl.| ut sicut Pater honoretur Filius
interl.| a Patre habet quod possit quia a Patre habet quod sit
marg.| Hec et similiter . Videtur corpus omne facere quod animus sed non similiter cum animus imperet corpori. Pater vero et Filius eadem et similiter operantur, quia una natura, una substantia Patris et Filii, et una voluntas et una potestas et una operatio.
Numérotation du verset Io. 5,20 
Pater enim diligit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038vb ; facsim., p. 236b} Filium et omnia demonstrat ei que ipse facit42
42 facit ΩJ ΩP Li449 Ed1455 Rusch Weber ] fecit Li449@
interl.| sicut supra ait viderit Patrem facientem
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1038vb ; facsim., p. 236b} Omnia demonstrat ei . Demonstrare Patrem Filio, est cuncta operari per Filium ut eque habeantur in fide nostra Pater et Filius. Et ne aliquo modo minus sentiatur de Filio addit:   Et maiora his demonstrat ei , hoc est per eum maiora faciet. Que?   Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat . Maius est suscitare mortuos quam languidum sanare unde agebatur.
et maiora his
interl.| corporalibus curationibus
marg.| Maiora his . Suscitat Pater animas per Filium, ut anime vivent ex substantia Patris et Filii et ei Filio homini facto in tempore demonstrabit maiora, id est resurrectionem corporum ut miremini eam fieri per Filium.
demonstrabit ei43 opera ut vos miremini.
43 ei] om. ΩP
interl.| quasi de equali Patri quem non creditis equalem
Numérotation du verset Io. 5,21 
Sicut enim Pater suscitat mortuos
interl.| quos vult
marg.| Sicut enim pater suscitat . Incipit ostendere quid Filius secundum quod equalis est Patri, faciat scilicet animas a morte resuscitat. Et est prima resurrectio a vitiis. In sequenti vero ostendit etiam resurrectionem mortuorum corporum secundum quod Filius hominis est et potestatem dedit ei iudicium facere.
et vivificat
interl.| in animabus
sic et Filius
marg.| Sic et filius . AUGUSTINUS. Quia Pater et Filius sunt eadem vita. Iudicat autem et suscitat corpora, non Pater sed Filius secundum dispensationem humanitatis in qua minor Patre, nec honoratur sicut Pater unde ait:   Qui non honorificat Filium missum non honorificat Patrem qui misit.
quos vult vivificat.
interl.| scilicet qui sunt digni
interl.| et vere Filius vivificat quia etiam iudicat
marg.| Quos vult vivificat . AUGUSTINUS. Non alios quam Pater, sed eodem quia una voluntas et eadem potestas et eadem vivificatio mortuorum. Hec sunt maiora que operatur Pater per Filium, scilicet resurrectio mortuorum unde honorandus probatur Filius sicut et Pater. Unde et subditur:   Neque enim Pater iudicat quemquam quia persona Patris in iudicio non apparebit, sed nec Christus in eo quod ei consubstantialis, sed ‘in forma servi’d ut possit etiam ab impiis vederi in qua in iuste iudicatus iuste iudicabit. Unde alibi hec causa redditur:   Quia Filius hominis est.
d Cf. Phil. 2, 7.
Numérotation du verset Io. 5,22 
Neque enim Pater iudicat quemquam sed iudicium omne44 dedit Filio
44 iudicium omne] inv. ΩP Ed1455
interl.| cur?
Numérotation du verset Io. 5,23 
ut omnes honorificent Filium
interl.| non ut minorem sed sicut honorificant Patrem
marg.| Ut omnes honorificent . Honorat Deum qui commendat creatorem, omnipotentem, eternum. Honorat Patrem qui credit eum habere Filium equalem sibi. Honorat Filium qui credit eum esse equalem Patri.
sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium non honorificat Patrem qui misit illum.
marg.| Qui non honorificat . AUGUSTINUS. Si enim minor crederetur Filius Pater inhonoraretur, quod vel invidie nollet eum genuisse equalem, vel infirmus non posset et sic non esse Deus convinceretur quia impotens.
Numérotation du verset Io. 5,24 
Amen amen dico vobis quia qui verbum meum45
45 meum ΩJ ΩL ΩP ΩS Catena (Cbg133@ Li449) Rusch Weber ] om. Li449@
marg.| Quia qui verbum . Quia equalis sum Patri et uno honore cum eo honorandus ergo qui audit verbum meum, id est qui credit me Filium et credit eum Patrem habet vitam eternam, quia hec est vita eterna ut post dicet ut cognoscant te et quem misisti Iesum Christum esse unum verum Deum.
audit
interl.| intelligit
et credit ei qui misit me
interl.| me missum ad salutem omnium
marg.| Audit et credit ei . Cur ait? Audit verbum meum et credit, non mihi sed ei qui me misit, quia verbum eius est in me, immo ego sum Verbum eius. Qui ergo ei credit, credit verbo eius, id est mihi.
habet vitam eternam
interl.| ex Patre cui credit et similiter ex me qui sum una vita cum eo, et hoc est quod dicit: Et qui audierint vivent
et in iudicium
interl.| damnationis
non venit46 sed transit47 a morte in vitam48.
46 venit ] veniet Amiatinus
47 transit CorS1 (G’) ΩJ ΩL ΩS Ed1455² Rusch Weber ] transiet CorS1 (al. habent) ΩP Ed1455*, transiit Clementina Wordsworth
48 in vitam ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Ed1455 Weber ] in vita Rusch , ad vitam Weber ( s Z ) Φ Li449
interl.| vere transit in   vitam
marg.| Sed transit . Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et iustitie post a corruptione ad eternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit:   Amen amen dico vobis quia venit hora et nunc est.
Numérotation du verset Io. 5,25 
Amen amen dico vobis quia venit
interl.| post per apostolos
hora
interl.| noli exspectare novissimam
marg.| Quia venit hora . Dixi quia Filius suscitat et vivificat quod verum est:   quia venit hora etc., et ostensio Patris sui hic enim de suscitatione anime a peccatis agitur.
et nunc est
interl.| per ipsum
quando mortui
interl.| sine fide in peccatis
audient
interl.| credendo
vocem Filii Dei
marg.| Vocem Filii . Hoc solum iustis convenit qui sic audiunt de incarnatione eius ut credant quia Filius Dei est.
et qui audierint
interl.| obediendo
vivent.
interl.| nunc et semper
interl.| per vocem Filii Dei, quia: S icut enim Pater
Numérotation du verset Io. 5,26 
Sicut enim Pater habet vitam
interl.| ad animarum vivificationem
marg.| Sicut enim pater . AUGUSTINUS. Vita que est ipse Pater et Filius pertinet ad {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1039ra ; facsim., p. 237a} animam non ad corpus. Corpus enim non sentit vitam sapientie sed anima rationalis que illuminatur a lumine quod e: «Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum».
e Io. 1, 9.
marg.| AUGUSTINUS. Super animam rationalem que est imago Dei, nihil est nisi Deus cuius est imago huius ipse Deus est vita et ipsa est vita corporis.
in {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1039ra ; facsim., p. 237a} semetipso sic dedit et Filio vitam habere49 in semetipso.
49 vitam – habere] inv. Ed1455
marg.| In semetipso . Non aliunde sed ipse est vita sic et Filius in semetipso est vita. Sed differunt quia Pater est vita non nascendo, Filius est vita ex Patre nascendo unde ait:   Dedit non quod aliquando Filius fuerit sine vita sed nascitur ex eo vita dedit ergo, id est vita genuit vitam.
Numérotation du verset Io. 5,27 
Et potestatem dedit ei et50 iudicium facere quia Filius51 hominis est.
50 et (iudicium) CorS1 (G’ habet et ) ΩL Wordsworth ( plerique codd. ) Ed1455 Rusch Weber ] iudicium CorS1 (al<iqui> non habent   et iudicium ) ΩJ ΩP ΩS Weber ( P ) Clementina , etiam i. f. G
51 Filius ΩJ ΩL ΩP ΩS] et praem. Cor3 (grec.)
marg.| Et potestatem . Postquam dixit de resurrectione anime, subdit de resurrectione carnis. Et potestatem quam habet Filius cum Patre in occulto. Dedit Pater ei,   quia Filius hominis est in qua forma iudicans bonis et malis videbitur. Visio enim forme Dei solis mundis corde promittitur. Undef: «Beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt».
f Mt. 5, 8.
marg.| AUGUSTINUS. Christus in eo quod est Filius Dei est vita que vivificat animas, in eo quod Filius hominis iudex. Dedit ergo ei Pater vitam generando ut vivificet. Dedit ei potestatem iudicii in carne mittendo. Per Verbum enim Filium Dei fit animarum resurrectio. Per Verbum factum in carne Filium hominis fit corporum resurrectio.
Numérotation du verset Io. 5,28 
Nolite mirari hoc
interl.| quod Filius hominis habet potestatem iudicii ut et malis possit videri mirum enim videtur cum hoc magis conveniret Filio Dei
quia venit52 hora
52 venit ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] veniet Rusch
interl.| in fine seculi
marg.| Quia veniet hora . Sicut supra est auctor de resurrectione mentis in vitam eternam ita etiam hic est auctor de resurrectione carnis, aliter nemo crederet.
in qua omnes
interl.| tam boni quam mali
qui in monumentis sunt
interl.| corpora non anime
audient vocem Filii Dei53.
53 Filii Dei ΩJ ΩP Li449@ Ed1455 Rusch ] eius Cor3 (grec.) ΩL Weber
interl.| non ut vivant sicut supra sed ut resurgant
Numérotation du verset Io. 5,29 
Et procedent
interl.| adhuc indiscretio
qui bona fecerunt
interl.| ecce discretio iudicii
in resurrectionem vite,
interl.| ut videant Deum sicuti est
qui vero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
interl.| damnationis
Numérotation du verset Io. 5,30 
Non possum ego a meipso54 facere55 quicquam.
54 meipso ΩJ ΩL ΩP Ed1455 Rusch Weber ] me Li449@ Li449
55 facere] faere cacogr. Rusch (Erfurt Giessen Graz Subiaco Trier=facsim. )
marg.| Non possum a meipso facere . Dedit mihi potestatem iudicii non tamen possum a me, id est qui non est a se non facit a se, et ita qui culpat eum de opere sabbati culpat Patrem.
Sed56 sicut audio iudico et iudicium meum iustum est,
56 sed CorS1 = Cor3 ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 ] om. CorS1 =Cor3 (g<recus> non habet sed ) ΩJ Ed1455 Rusch Weber
interl.| quo iudico cum Patre: Quia non quero voluntatem meam, scilicet propriam Filii hominis, sed qua cum Patre Filio eadem est
marg.| Sicut audio . Audio per unitatem substantie, id est scio quia non est aliud audire quam scire vel esse. Vel ego Filius hominis nihil a me possum, sed sicut audio a Deo iudico et hoc   iudicium meum de quibuscumque   est iustum , ideo quia non quero voluntatem meam, id est hominis, sed Patris que est de salute hominem qui ad hoc me misit, id est incarnari fecit.
quia non quero
marg.| Non quero . Loquitur nunc secundum quod equalis est Patri ut probetur in eo vera deitas, nunc secundum quod minor ut probetur vera humanitas.
voluntatem meam
interl.| hominis
sed voluntatem eius qui misit me57.
57 me ΩL ΩP Li449 Ed1455 Rusch Weber ] + Patris Li449@
interl.| scilicet Dei Patris
Numérotation du verset Io. 5,31 
Si ego
interl.| homo
testimonium
marg.| Si ego testimonium . Dicto de identitate essentie sue cum Patre ex qua vivunt non corpora que non sentiunt, sed anime rationales medie inter Deum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1039rb ; facsim., p. 237b} et corpora. Dicto etiam de minoritate humanitatis in qua scilicet moritur, resurgit, suscitat corpora et iudicat, supponit de testimoniis suis que non indiget habere ab homine, quia habet ab operibus que Pater dedit et ab ipso Patre. Habet tamen et ab hominibus sed ut a lucernis, id est a Ioanne et a Moyse qui si non possunt coniungere animas Deo possunt tamen confutare inimicos.
perhibeo de me58* testimonium meum non est verum.
58 me ΩJ ΩL ΩP Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] meipso Rusch
interl.| vobis incredibile videbitur
Numérotation du verset Io. 5,32 
Alius est
interl.| Pater quod post aperiet ibi: Qui misit me Pater
qui testimonium perhibet de me.
interl.| ut in baptismo et in monte
Et scio quia verum est testimonium eius59 quod perhibet de me.
59 eius Li449@ ΩP Ed1455 Rusch ] om . ΩJ ΩL Li449 Weber
interl.| quia est a veritate que est Deus
Numérotation du verset Io. 5,33 
Vos
interl.| sacerdotes et Levitas
misistis ad Ioannem
interl.| Ioanne etiam qui ex Deo est testatur de me
et testimonium perhibuit
interl.| non sibi sed
veritati.
Numérotation du verset Io. 5,34 
Ego autem non ab homine60* testimonium accipio
60 non – ab homine ΩJ ΩL ΩP Li449@ Li449 Ed1455 Weber ] inv. Rusch
interl.| non sum contentus testimonio Ioannis quasi non sufficit nisi Deus attestetur
sed61 hec dico
61 sed] + et ΩJ* (exp.)
marg.| Sed hec dico . Sed tamen testimonium Ioannis induco, ut per Ioannem vos homines ad veritatem ipsam ducamini et credentes salvi sitis.
ut vos62 salvi sitis.
62 vos] om. Z D
Numérotation du verset Io. 5,35 
Ille63
63 Ille] + autem ΩP
interl.| quidem
erat lucerna
interl.| propter quod debetis ei credere
interl.| non lux
marg.| Ille erat lucerna . Qui me exterius oculis hominum visibilem exhibuit interius corda hominum ad me cognoscendum accendit. Etiam omnes prophete et apostoli sunt lucerne. Christus verum lumen quod: «Illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum»g.
g Io. 1, 9.
ardens
interl.| spiritum caritatis
marg.| Ardens etc. Hoc est in nocte ostendens sequi solem non ergo superflua. Nemo tamen in ea remaneat quasi ipsa sufficiat.
et lucens.
interl.| lumine veritatis
Vos autem voluistis exultare ad horam64 in luce eius.
64 exultare – ad horam] inv. Ed1455
interl.| cum ipse sequi solem ostenderet
Numérotation du verset Io. 5,36 
Ego autem habeo testimonium maius Ioanne65.
65 Ioanne Ω] Ioannes ΩJ*
interl.| vere maius
Opera enim que dedit mihi Pater ut perficiam ea ipsa opera que ego facio testimonium perhibent de me
interl.| quia talia opera non nisi a Deo possunt fieri
interl.| qui opera dedit
me misit66.
66 Pater me misit ΩJ ΩL Rusch Weber ] Pater misit me Li449@ ΩP Ed1455 , misit me Pater Li449
Numérotation du verset Io. 5,37 
Et qui misit me Pater ipse testimonium perhibuit de me,
interl.| invisibiliter in cordibus hominum
interl.| sed vos
neque vocem eius
marg.| Neque vocem eius . Et si in Sina vocem eius audisse et speciem vidisse putetis.
umquam audistis,
interl.| que non aure carnali sed tantum spiritualiter capitur
neque speciem eius67 vidistis.
67 eius] + unquam ΩP
interl.| quia substantia divinitatis est invisibilis
Numérotation du verset Io. 5,38 
Et verbum eius
interl.| quod erat in principio
non habetis in vobis manens quia quem misit ille huic vos non creditis.
interl.| quia his qua auditis a me non creditis nec amatis
Numérotation du verset Io. 5,39 
Scrutamini
interl.| autem
marg.| Scrutamini . Ecce aliud testimonium Scripture in qua Deus testatur de Filio, sed Iudei in ea spem ponentes ad Christum solem non perveniunt.
Scripturas in quibus68 putatis69 vitam eternam habere. Et ille sunt que70 testimonium perhibent de me.
68 in quibus CorS2 ([parisiensis] primo modo) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS ] quia vos ΩJ ΩL CorS2 ( sic parisiens. ) Ed1455 Rusch
69 putatis CorS2 ([parisiensis] primo modo) Li449@ Li449 ΩF ΩP ΩS] + in ipsis ΩJ ΩL Ed1455 Rusch Weber
70 que Li449 ΩJ ΩL ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] qui ΩF Li449@
marg.| Et ille sunt etc. Vos qui putatis vitam habere in Scripturis et me quasi contrarium Moysi repudiatis, per ipsas me Deum intelligere potestis, si diligenter advertatis.
Numérotation du verset Io. 5,40 
Et
interl.| tamen
non vultis
interl.| per illas
venire ad me
interl.| credere in me
ut vitam
interl.| quam in Scripturis queritis
habeatis.
Numérotation du verset Io. 5,41 
Claritatem ab hominibus non accipio.
interl.| id est humanam laudem non quero, nec honorem qui veni dare spiritualem
marg.| Claritatem ab . Nec ideo hoc loquor ut queram gloriam meam, sed vobis errantibus condoleo qui non habetis dilectionem Dei et ad viam veritatis reducere volo.
Numérotation du verset Io. 5,42 
Sed cognovi vos
interl.| ideo dico quia
quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
marg.| Quia dilectionem . Dilectio Dei non est in vobis, quia me non accipitis, id est non creditis quia veni ut per me Pater glorificetur.
Numérotation du verset Io. 5,43 
Ego veni in nomine Patris mei et non accepistis71* me.
71 accepistis Z C D Φ ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch ] accepitis Weber, recepistis P
interl.| unde hec pena vobis
Si alius venerit
interl.| qui dicet se esse Deum
marg.| Si alius venerit . Antichristus qui propria gloria querit non Dei, id est in nomine suo veniet. hoc est quod Apostolus ait: ‘Ut credant mendacio qui non crediderunt veritati’h.
h Cf. 2 Th. 2, 11-12: « Ideo mittet illis Deus operationem erroris ut credant mendacio, ut iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati ».
in nomine suo illum accipietis.
Numérotation du verset Io. 5,44 
Quomodo vos potestis72* credere qui gloriam ab73 invicem accipitis et gloriam que a solo Deo est74 non queritis?
72 vos potestis ΩP ΩS Li449@ Li449 ] inv. ΩJ ΩL Rusch Weber
73 ab ΩL ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] ad ΩP Li449@
74 Deo – est G ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina ] inv. Weber
interl.| qui gloriatur in Deo glorietur
Numérotation du verset Io. 5,45 
Nolite
interl.| autem
putare quia ego accusaturus sim75 vos apud Patrem.
75 sim Catena (La88 Li449) Ω ΩS Ed1455 Rusch Weber ] sum ΩJ ΩL* ΩP Catena (Bar484 Cbg133@ La88@ Li449@ Mt366@)
interl.| quia non veni damnare sed salvare
Est qui accusat76* vos, Moyses in quo vos77 speratis.
76 accusat A M F D ΩJ ΩP ΩS Ed1455 Rusch Clementina ] accuset Weber
77 vos ΩJ ΩP ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@
interl.| quia voci eius non creditis qua ait:"Prophetam suscitabit vobis Deus ipsum audietis sicut me"i.
i Cf. Dt. 18, 15: « Prophetam de gente tua et de fratribus tuis, sicut me, suscitabit tibi Dominus Deus tuus: ipsum audies ».
Numérotation du verset Io. 5,46 
Si enim78
78 enim ΩP ΩS Li449 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@ , + vosvos! ΩJ* (rubr. cancel. et exp.)
interl.| quomodo?
crederetis Moysi
marg.| Si enim crederitis . Cur autem non credant subdit? Non quia non est aperta veritas, sed quia superbia eos excecat et ambitio laudis que appetit de se existimari quod in se non habet et super alios se efferre. Humilitas vero solius Dei gloriam querit eique soli placere appeti.
crederetis forsitan79 et mihi.
79 forsitan ΩP ΩS Ed1455 Rusch Weber ] utique CorS1=Cor3 (alia littera et vera utique )
interl.| irrisio increduli non dubitatio Dei
interl.| cur?
De me enim ille80 scripsit.
80 ille] om. ΩP
Numérotation du verset Io. 5,47 
Si autem illius litteris
interl.| que de me testantur
marg.| Si autem illius. Ex hoc colligitur quia qui legis precepta que exteriora sunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1039va ; facsim., p. 238a} implere negligit evangelica que perfectiora sunt et subtiliora multo, minus implere valebit.
non creditis quomodo verbis meis81 credetis?
81 verbis meis ΩJ ΩP ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. Ed1455 Weber
interl.| qui a lege predictus sum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 16/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_5)

Notes :