Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 

Hec1 cum dixisset Iesus
1 Hec ΩS Rusch Weber ] Hoc ΩV
egressus est
cum discipulis suis trans torrentem
Cedron
ubi erat hortus
in quem introivit ipse et discipuli eius.
Numérotation du verset Io. 18,2 

Sciebat autem2 Iudas qui tradebat eum3 locum, quia Iesus frequenter4 convenerat illuc cum discipulis suis.
2 autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber |
3 eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber |
4 Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,3 

5Iudas ergo6 cum accepisset cohortem
5 Hic incipit cap. 17! iuxta capitala Stephani Langton |
6 ergo] om. P14417 |
et a pontificibus et Phariseis ministros,
venit illuc
cum lanternis et facibus
et armis.
Numérotation du verset Io. 18,4 

Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis7: Quem queritis?
7 dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
Numérotation du verset Io. 18,5 

Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum.
Stabat autem et Iudas
qui tradebat eum cum ipsis.
Numérotation du verset Io. 18,6 

Ut ergo dixit8: Ego sum,
8 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
Numérotation du verset Io. 18,7 

Iterum ergo interrogavit eos9:
9 interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Quem queritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 

Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
Numérotation du verset Io. 18,9 

Ut impleretur sermoa quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis10 quemquam.
0 Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12.
10 eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 

Simon ergo Petrus
habens gladium
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen11 Malchus.
11 servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,11 

Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum12 in vaginam.
12 tuum Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Calicem
quem dedit mihi Pater
non vis ut13 bibam illum?
13 vis ut Weber ( Z P ) ΩJ* ( rubr. cancel. ) CorS1 (al. sic habet) ΩS] om. Cor3 (grec. non hab.) CorS1 (bene Beda, G’ non habet VIT UT ) ΩJ² Li449@ Li449 Weber , vis Rusch
Numérotation du verset Io. 18,12 

Cohors autem14
14 autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 

Et adduxerunt eum
ad Annam primum.
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
Numérotation du verset Io. 18,14 

Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populob.
0 Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 

Sequebatur autem
Simon Petrus Iesum15 et alius discipulus.
15 Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 

Petrus autem stabat ad ostium foris16.
16 foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 

Dixit17 ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
17 dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
Numérotation du verset Io. 18,18 

Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
erat et calefaciebant se18. Erat autem cum eis et Petrus19 stans et calefaciens se.
18 calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber |
19 cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,19 

Pontifex ergo interrogavit20 Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
20 interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 

Respondit ei21 Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
21 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt22 et in occulto locutus sum nihil.
22 conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 

Quid me interrogas?
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim23 ipsis ecce hi sciunt24 quid25 dixerim ego.
23 sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber |
24 hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@ |
25 quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber |
Numérotation du verset Io. 18,22 

Hec26 cum dixisset,
26 Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Io. 18,23 

Respondit ei Iesus:
Si male locutus sum
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?
Numérotation du verset Io. 18,24 

Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
Numérotation du verset Io. 18,25 

Erat autem Simon Petrus stans
et calefaciens se.
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille
et dixit: Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 

Dicit unus ex servis pontificis
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Numérotation du verset Io. 18,27 

Iterum ergo negavit Petrus.
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 

Adducunt ergo Iesum
ad Caiapham27 in pretorium .
27 ad Caiapham CorS1 (alii) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] a Caipha CorS1 (G’ habet et hec littera verior est) Cor3 (que littera verior est) Weber
Erat autem mane et ipsi
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 

Exivit ergo Pilatus ad eos foras
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
Numérotation du verset Io. 18,30 

Responderunt et dixerunt ei:
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 

Dixit ergo eis28 Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei: Nobis non licet interficere quemquam .
28 Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
Numérotation du verset Io. 18,32 

Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset29 moriturus.
29 morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,33 

Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,34 

Respondit30 Iesus: A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt31 de me?
30 respondit Arsenal1170 CorS2 Rusch Clementina ] et praem. CorS2 (al.) Li449@ Li449 Weber |
31 tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 Arsenal1170* |
Numérotation du verset Io. 18,35 

Respondit Pilatus: Numquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices32 tradiderunt te mihi. Quid fecisti?33
32 pontifices ΩF ΩP Arsenal1170² CorS2 (Senonensis anti. Parisiensis sine TUI ) Rusch Weber ] + tui ΩS ΩR Arsenal1170* (rubr. cancel.) Li449@ Li449 CorS2 Wordsworth (B To22 O, Ed1487-Kesler, Ed1502-Froben, Ed1515-Sacon, Ed1519-Sacon) Ed1590-Sixtina ] om. |
33 Quid fecisti] om. G |
Numérotation du verset Io. 18,36 

Respondit Iesus: Regnum meum
non est de hoc mundo34.
34 hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique35 decertarent ut non traderer Iudeis.
35 utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Nunc autem regnum meum36 non est hinc.
36 regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 18,37 

Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis.
Quia rex sum ego,
ego in hoc natus sum
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate37 audit meam vocem.
37 est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 

Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset iterum exivit
ad Iudeos et dicit38 eis: Ego nullam invenio in eo39 causam.
38 dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449 |
39 invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
Numérotation du verset Io. 18,39 

Est autem consuetudo vobis40
40 vobis ΩS ΩJ*( rubr. cancel.) CorS2 (in pluribus)] om. ΩJ² CorS2 (anti. Paris. Senonens.)
ut unum41 dimittam vobis in Pascha.
41 unum ΩS CorS2 (anti. Paris. Senonens.) ] + ego CorS2 (pluribus)
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
Numérotation du verset Io. 18,40 

Clamaverunt rursum omnes42 dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
42 rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449

Capitulum 18

Numérotation du verset Io. 18,1 
Hec1 cum dixisset Iesus
1 Hec ΩS Rusch Weber ] Hoc ΩV
interl.| non ante sed istis finitis non quod in hortum mox introiret
egressus est
interl.| transit de Iudeis ad gentes
marg.| egressus . Iam apostolis in agro culto et fructuoso opere per assiduam predicationem constitutis, tempore passionis in hortum paradisi introducit, ubi fructus est abundantior et qui in deserto temptatus vicerat. In horto suos coronat. Unde ait latronia: «Amen amen dico tibi hodie mecum eris in paradiso».
a Lc. 25, 43.
cum discipulis suis trans torrentem
interl.| quia bibit de torrente huius seculi
Cedron
interl.| Cedron ‘obumbratio eorum’
ubi erat hortus
marg.| Ubi erat hortus. In horto capitur ut deleret peccatum commissum in horto deliciarum, in quem huius seculi torrentem transiens discipulos introduxit.
in quem introivit ipse et discipuli eius.
interl.| non statim sed quibudam interpositis que alii narrant
Numérotation du verset Io. 18,2 
Sciebat autem2 Iudas qui tradebat eum3 locum, quia Iesus frequenter4 convenerat illuc cum discipulis suis.
2 autem Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
3 eum Li449@ Li449 Rusch ] + ipsum Weber
4 Iesus frequenter Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
interl.| ubi ipse lupus inter oves locum prenotaverat
Numérotation du verset Io. 18,3 
5Iudas ergo6 cum accepisset cohortem
5 Hic incipit cap. 17! iuxta capitala Stephani Langton P14417
6 ergo] om. P14417
marg.| C ohortem . Non Iudeorum, sed militum a perfide servato ordine legitime potestatis, ut illis tenentibus nullus auderet resistere, vel etiam si quis auderet contra tot non posset.
et a pontificibus et Phariseis ministros,
interl.| Iudeos
venit illuc
marg.| Venit illuc . Nocte traditur, ut sine turbis que in die frequentes aderant inveniretur.
cum lanternis et facibus
interl.| nox enim erat in qua ideo cum lucernis et facibus ut si latere vellet his quereretur
interl.| ipsi accenderunt sibi lumen penale
et armis.
interl.| ut his siqui eum defendere vellent expugnarentur
Numérotation du verset Io. 18,4 
Iesus itaque sciens omnia que ventura erant super eum processit et dixit eis7: Quem queritis?
7 dixit eis Rusch ] + dicit ad illos Li449@ Li449 , dicit eis Weber
interl.| non ignorans quid vellent sed ut scirent esse eum quem querebant
Numérotation du verset Io. 18,5 
Responderunt ei: Iesum Nazarenum. Dicit eis Iesus: Ego sum.
interl.| non abscondit se sed ostendit
Stabat autem et Iudas
marg.| S tabat . De osculo hic tacet quod alii evangeliste dicuntb.
b Cf. Mc. 14, 45 ; Mt. 26, 49 ; Lc. 22, 47.
qui tradebat eum cum ipsis.
interl.| quasi nescius facti eorum vel potius ut signo osculi eum traderet
Numérotation du verset Io. 18,6 
8 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053ra ; facsim., p. 265a} E go sum . Hac una voce tot feroces et fortes moriturus prostravit virtute latentis deitatis, quia volebat quidem comprehendi sed non nisi quando voluit.
abierunt retrorsum et ceciderunt in terram.
marg.| Abierunt . Sic modo per evangelium ubique dicit Christus: ‘Ego sum’ et Iudei exspectantes Antichristum retro abeunt et in terrena que amant cadunt.
Numérotation du verset Io. 18,7 
Iterum ergo interrogavit eos9:
9 interrogavit eos Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| ut bene eum cognoscant ne errent in captione
Quem queritis? Illi autem dixerunt: Iesum Nazarenum.
Numérotation du verset Io. 18,8 
Respondit Iesus: Dixi vobis quia ego sum. Si ergo me queritis sinite hos abire.
marg.| Sinite hos . AUGUSTINUS. Faciunt quod iubet, sinunt eos abire quos non vult perire non quin post sint morituri, sed quia sic nondum credebant, quomodo credunt qui non pereunt.
Numérotation du verset Io. 18,9 
Ut impleretur sermo10 quem dixit: Quia quos dedisti mihi non perdidi ex eis11 quemquam.
10 Cf. Io. 6, 39 ; Io. 17, 12.
11 eis Li449@ Li449 Rusch ] ipsis Weber
Numérotation du verset Io. 18,10 
Simon ergo Petrus
interl.| ardentior ceteris discipulis
habens gladium
interl.| cultellum scilicet
eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dexteram. Erat autem servo nomen12 Malchus.
12 servo nomen Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
marg.| Percussit . Servus significat ‘populum legis servum’. Auris pro Domino amputata et a Domino sanata, auditum amputatum a vetustate renovatum, ut serviat liber in novitate spiritus, non in vetustate littere. Unde dicitur   Malchus , id est ‘regnaturus cum Christo’. Quod significatum quia non cogitavit Petrus, sed magistrum defendere voluit, Dominus improbat factum et monet eum ad patientiam. Illud tamen mystice et fieri debuit et scribi.
Numérotation du verset Io. 18,11 
Dixit ergo Iesus Petro: Mitte gladium tuum13 in vaginam.
13 tuum Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
marg.| M itte gladium . Ac si diceret: quiescat vindicta. Aliter. Converte gladium in locum suum, id est verbum predicationis converte ad gentes, ubi secundum Paulum ostium apertum et ingens inveniatur. Aliter postquam plenitudo subintraverit, dicit Petro per quem totus ordo predicatorum disignatur: mitte verbum predicationis ad Israel. «Omnis enim qui gladium acceperit gladio peribunt»c. Quo gladio? Illo qui igneus vertitur ante paradisum et gladio Spiritus qui in Dei scribitur armatura.
c Mt. 26, 52.
Calicem
interl.| passionis
quem dedit mihi Pater
interl.| ut Apostolus ait: «Pro nobis omnibus tradidit eum»d
d Rm. 7, 32.
non vis ut14 bibam illum?
14 vis ut Weber ( Z P ) ΩJ* ( rubr. cancel. ) CorS1 (al. sic habet) ΩS] om. Cor3 (grec. non hab.) CorS1 (bene Beda, G’ non habet vit ut ) ΩJ² Li449@ Li449 Weber , vis Rusch
interl.| quasi: cur resistis?
Numérotation du verset Io. 18,12 
Cohors autem15
15 autem Rusch ] ergo Li449 Weber | ergo] post tribunus Li449@
marg.| cohors autem. Mos erat Iudeis ut quem morte dignum iudicarent vinctum perfidi traderent.
et tribunus et ministri Iudeorum comprehenderunt Iesum et ligaverunt eum.
Numérotation du verset Io. 18,13 
Et adduxerunt eum
marg.| Et adduxerunt eum . Erant eo tempore duo sacerdotum principes ut Lucase ait Annas et Caiphas qui vicissim annos suos agebant. Sed tunc erat annus Caiphe et voluntate eius primum ductus est Iesus ad Anna, non quia collega sed quia socer eius erat. Vel domus sic erant posite ut non deberet Annas a transeuntibus preteriri.
e Cf. Lc. 3, 2: « Sub principibus sacerdotum Anna et Caipha: factum est verbum Domini super Ioannem, Zacharie filium, in deserto ».
ad Annam primum.
interl.| cur ad eum?
Erat enim socer Caiphe qui erat pontifex anni illius.
interl.| voluit ad illum primum dici ut minoris culpe videretur si alterius quoque sacerdotis damnaretur sententia
Numérotation du verset Io. 18,14 
Erat autem Caiphas qui consilium dederat Iudeis quia expedit unum hominem mori pro populo16.
16 Cf. Io. 11, 49-50.
Numérotation du verset Io. 18,15 
Sequebatur autem
interl.| ex devotione
Simon Petrus Iesum17 et alius discipulus.
17 Simon Petrus - Iesum Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
marg.| E t alius discipulus . Quis sit iste, quia hic tacetur non temere definiatur. Solet tamen iste Ioannes sic se significare.
Discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis.
Numérotation du verset Io. 18,16 
Petrus autem stabat ad ostium foris18.
18 foris Rusch Weber ] foras Li449@ Li449
interl.| foris stabat qui negaturus erat
Exivit ergo discipulus alius qui erat notus pontifici
interl.| Anne
et dixit ostiarie et introduxit Petrum.
Numérotation du verset Io. 18,17 
Dixit19 ergo Petro ancilla ostiaria: Numquid et tu ex discipulis es hominis istius? Dicit ille: Non sum.
19 dixit Li449 Rusch ] dicit Li449@ Weber
marg.| Dicit ille non . AUGUSTINUS. Non solum negat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed qui etiam negat se esse christianum, et ita hic impletur quod Dominus dixit: «Ter me negabis»f.
f Mt. 26, 34.
Numérotation du verset Io. 18,18 
Stabant autem servi et ministri ad prunas, quia frigus
interl.| infidelitatis
erat et calefaciebant se20. Erat autem cum eis et Petrus21 stans et calefaciens se.
20 calefaciebant se Li449@ Li449 Rusch ] calefiebant Weber
21 cum eis - et Petrus Rusch Weber ] inv. Li449@ , et Petrus stans cum eis Li449
Numérotation du verset Io. 18,19 
Pontifex ergo interrogavit22 Iesum de discipulis suis et de doctrina eius.
22 interrogavit Rusch Weber ] interrogabat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,20 
Respondit ei23 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053rb ; facsim., p. 265b} Iesus: Ego palam locutus sum mundo.
23 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053rb ; facsim., p. 265b} P alam. Id est multis audientibus non quod que dicit palam essent cognita turbis. Cum et apostolis dixerit: «Hec in proverbiis locutus sum. Sed venit hora cum palam annuntiabo vobis»g. Eis etiam secreta exponebat que aliis per parabolas dicebat. Similiter quod dicit: Nihil   in occulto sum locutus . Non quod non esset occulta intelligentia, sed quia coram tot hominibus dixerat. Ea etiam que paucis dixerat non sunt in occulto, quia ad hoc dixerat ut predicarentur super tecta non ut tacerenturh. Ea autem que audierant et non intellexerant talia erant ut non possent iuste criminari et quotiens interrogando temptaverant ut accusarent sic respondit ut omnes calumnie frustrarentur. Ideo dicit:   Quid me interrogas ?
g Io. 16, 25.
h Cf. Mt. 10, 27.
Ego semper docui in synagoga et in templo quo omnes Iudei conveniunt24 et in occulto locutus sum nihil.
24 conveniunt Rusch Weber ] convenerunt Li449@ , convenerant Li449
Numérotation du verset Io. 18,21 
Quid me interrogas?
marg.| Q uid me. Id est a quo veritatem audire non desideras? Interroga magis eos de quorum dictis non habeas invidiam. Ita temperat responsionem ut nec veritatem taceret, nec defendere se videretur.
Interroga eos qui audierunt quid locutus sim25 ipsis ecce hi sciunt26 quid27 dixerim ego.
25 sim Rusch ] sum Li449@ Li449 Weber
26 hi sciunt Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
27 quid Rusch ] que Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 18,22 
Hec28 cum dixisset,
28 Hec Rusch ] + autem Li449@ Li449 Weber
marg.| H ec autem . Obiicitur: cur non fecerit quod docuit? Debuit non sic respondere, sed alteram maxillam preberei. Sed veraciter et mansuete et iuste respondit. Et non modo maxillam sed totum corpus ferienti paravit. Et hinc potius ostendit precepta patientie, non ostentatione corporis sed cordis preparatione facienda, potest enim quis maxillam visibiliter prebere iratus. Melius ergo respondit vere placatus et ad ferenda graviora tranquillo animo paratus.
i Cf. Lc. 6, 29: « Et qui te percutit in maxillam, praebe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere ».
unus assistens ministrorum dedit alapam Iesu dicens: Sic respondes pontifici?
Numérotation du verset Io. 18,23 
Respondit ei Iesus:
interl.| ut mansuetus et patiens qui iussu quamlibet percutienti irrogare penam poterat
Si male locutus sum
marg.| S i male . Male loquitur qui contra veritatem loquitur. Et est si male locutus sum da testimonium quo probes mendacem.
testimonium perhibe de malo. Si autem bene, quid me cedis?
Numérotation du verset Io. 18,24 
Et misit eum Annas ligatum ad Caipham pontificem.
interl.| qui erat princeps sacerdotum illo anno et ad eum a principio ducebatur
Numérotation du verset Io. 18,25 
Erat autem Simon Petrus stans
interl.| in domo Anne
marg.| E rat autem . AUGUSTINUS. Dicto quod Annas misit Iesum ad Caipham, redit ad locum narrationis ubi relinquerat Petrum, ut explicet quid in domo Anne de trina Petri negatione contigerat.
et calefaciens se.
interl.| hoc et ante dixerat sed que secuta sunt adiungit
Dixerunt ergo ei: Numquid et tu ex discipulis eius es? Negavit ille
interl.| ecce secundo negat
et dixit: Non sum.
Numérotation du verset Io. 18,26 
Dicit unus ex servis pontificis
interl.| ut tertia negatio compleretur
cognatus eius cuius abscidit Petrus auriculam: Nonne ego te vidi in horto cum illo?
Numérotation du verset Io. 18,27 
Iterum ergo negavit Petrus.
interl.| ecce completa predictio Christi et convicta presumptio Petri
Et statim gallus cantavit.
Numérotation du verset Io. 18,28 
Adducunt ergo Iesum
interl.| ab Anna
ad Caiapham29 in pretorium .
29 ad Caiapham CorS1 (alii) Li449@ Li449 ΩJ Rusch ] a Caipha CorS1 (G’ habet et hec littera verior est) Cor3 (que littera verior est) Weber
interl.| in illam partem domus quam Pilatus tenebat
marg.| I n pretorium. Id est ubi preses Pilatus habitabat. Sed si ad Caipham quomodo in pretorium? Forsitan aliqua causa urgente de domo Anne ad audiendum Iesum ambo convenerant. Caiphas perexit ad pretorium presidis, et socero suo Iesum reliquit ad audiende, vel in domo Caiphe Pilatus acceperat pretorium et tanta erat domus ut seorsum habitaret Dominus seorsum Pilatus.
Erat autem mane et ipsi
interl.| Iudei qui adducebant Iesum
non introierunt in pretorium ut non contaminarentur
marg.| Tt non contaminarentur . Quia diebus azymorum contaminatio erat illis in alienigene habitaculum intrare.
sed manducarent Pascha.
Numérotation du verset Io. 18,29 
Exivit ergo Pilatus ad eos foras
interl.| qui querebant falsum testimonium adversus Iesum
et dixit: Quam accusationem affertis adversus hominem hunc?
interl.| quem iudicatis reum mortis
Numérotation du verset Io. 18,30 
Responderunt et dixerunt ei:
interl.| prohibet tributa dari Cesarij et dixit quia possum destruere templum Dei et reedificarek
j Cf. Lc. 23, 2: « Ceperunt autem illum accusare, dicentes: Hunc invenimus subvertentem gentem nostram, et prohibentem tributa dare Cesari, et dicentem se Christum regem esse ».
k Cf. Mc. 14, 58: « Quoniam nos audivimus eum dicentem: Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum edificabo ».
interl.| quod probatur falsum in tot beneficiis que fecerat pro quibus reddebant mala
Si non esset hic malefactor non tibi tradidissemus eum.
Numérotation du verset Io. 18,31 
Dixit ergo eis30 Pilatus: Accipite eum vos et secundum legem vestram iudicate eum. Dixerunt ergo ei Iudei: Nobis non licet interficere quemquam .
30 Dixit ergo eis Li449 Rusch Weber ] Dicit ergo illis Li449@
interl.| non licet interficere quemquam, scilicet in festivis diebus quia in alio tempore licebat secundum legem
marg.| N obis non licet . Hoc dicunt propter {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053va ; facsim., p. 266a} dici festi sanctitatem. Lex enim precipit ne parcant malefactoribus, presertim seducentibus a Deo suo, qualem istum dicebant esse, et contra seipsos dicunt quia interficiebant quem interficiendum offerebant, sicut et Pilatus interfecit non tamen manibus suis.
marg.| Cum Pilatus vellet Iesum tradere Iudeis, ut secundum legem suam iudicarent eum noluerunt recipere dicentes: N obis non licet interficere quemquam et sic impletur sermo Iesus quem de sua morte predixit ut eum a Iudeis traditur gentes interficerent, quasi sic essent alieni a scelere qui magis peccant, in quo non eorum innocentia sed dementia monstratur.
Numérotation du verset Io. 18,32 
Ut sermo Iesu impleretur quem dixit significans qua morte esset31 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053va ; facsim., p. 266a} moriturus.
31 morte esset Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| «Tradent eum gentibus ad crucifigendum et illudendum»l
l Mt. 20, 19.
Numérotation du verset Io. 18,33 
Introivit ergo iterum in pretorium Pilatus et vocavit Iesum et dixit ei: Tu es rex Iudeorum?
interl.| hoc enim obiciebant Iudei quod se dicebat regem
Numérotation du verset Io. 18,34 
Respondit32 Iesus: A temetipso hoc dicis an alii tibi dixerunt33 de me?
32 respondit Arsenal1170 CorS2 Rusch Clementina ] et praem. CorS2 (al.) Li449@ Li449 Weber
33 tibi dixerunt Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 Arsenal1170*
marg.| A temetipso . Scit Iesus quid ipse interrogat et quid ille responsurus est, sed tamen dici voluit non ut sciret sed ut scriberetur quod scire voluit.
Numérotation du verset Io. 18,35 
Respondit Pilatus: Numquid ego Iudeus sum? Gens tua et pontifices34 tradiderunt te mihi. Quid fecisti?35
34 pontifices ΩF ΩP Arsenal1170² CorS2 (Senonensis anti. Parisiensis sine tui ) Ed1455 Rusch Weber ] + tui ΩS ΩR Arsenal1170* (rubr. cancel.) Li449@ Li449 CorS2 Wordsworth (B To22 O, Ed1487-Kesler, Ed1502-Froben, Ed1515-Sacon, Ed1519-Sacon) Ed1590-Sixtina ] om.
35 Quid fecisti] om. G
interl.| quasi a me hoc non dixi sed a Iudeis accepi qui ideo te tradiderunt mihi
marg.| Quid fecisti . Quasi: si hec culpa non est quod te regem dixeris quid aliud fecisti? Quasi non est mirum si iudici traderis puniendus qui te regem dicis. Sed si hec causa non esset tunc forte alia querenda esset: quasi confirma si hec causa est que obicitur an alia.
Numérotation du verset Io. 18,36 
Respondit Iesus: Regnum meum
interl.| id est credentes in me
marg.| Regnum . Hoc est quod nos scire voluit, sed prius vicissim interrogando voluit ostendere que esset de regno suo hominum opinio Iudeorum vel gentilium, qua ostensa utrisque aptius respondet:   Regnum meum non est de hoc mundo. Quasi decepti estis, non enim impedio dominationem veram in hoc mundo ne vane timeatis et serviatis, sed ad regnum celeste credendo venire.
non est de hoc mundo36.
36 hoc mundo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| etsi adhuc in mundo
Si ex hoc mundo esset regnum meum ministri mei utique37 decertarent ut non traderer Iudeis.
37 utique Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| apparet quia nullus defendit
Nunc autem regnum meum38 non est hinc.
38 regnum meum Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| +id est de hoc mundo A
A ¶Codd. : CorS2, f. 237v ( Glossa )
interl.| etsi adhuc inter malos
Numérotation du verset Io. 18,37 
Dixit itaque ei Pilatus: Ergo rex es tu? Respondit Iesus: Tu dicis.
marg.| Tu dicis . Non se regem timet confiteri, sed ita libratum est ut neque se regem neget nec de mundo se fateatur esse ut ille sentiebat qui dixit:   Ergo rex es tu ? cui respondit: T  u dicis. Q  uia rex sum ego. Q uasi carnalis carnaliter dicis.
Quia rex sum ego,
interl.| ideo non nego me regem quia in hoc natus sum ut ostendam quod sum
ego in hoc natus sum
marg.| Ego in hoc natus . Non ‘in hac re’ sed ‘ad hanc rem’ quod in greco non est ambiguum. Dicit ergo de temporali nativitate qua venit in mundum secundum quam natus est ad hoc, et ad hoc venit in mundum, id est propter hoc:   Ut testimonium perhibeam veritati . Sed quia non omnium est fides addit:   Omnis qui est ex veritate audit, id est obedit, id est credit mihi.
et ad hoc veni in mundum, ut testimonium perhibeam veritati. Omnis qui est ex veritate39 audit meam vocem.
39 est – ex veritate Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 18,38 
Dicit ei Pilatus: Quid est veritas? Et cum hoc dixisset iterum exivit
marg.| Iterum exivit . Non exspectat responsum nec cum vellet dimittere mora fieret subito enim venit in mentem   consuetudo qua posset per Pascha dimitti.
ad Iudeos et dicit40 eis: Ego nullam invenio in eo41 causam.
40 dicit Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449
41 invenio - in eo Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 18,39 
Est autem consuetudo vobis42
42 vobis ΩS ΩJ*( rubr. cancel.) CorS2 (in pluribus)] om. ΩJ² CorS2 (anti. Paris. Senonens.)
marg.| Est autem. Quia in Pascha a servitute liberati sunt, in Pascha hec consuetudo dimittendi eis fuit.
ut unum43 dimittam vobis in Pascha.
43 unum ΩS CorS2 (anti. Paris. Senonens.) ] + ego CorS2 (pluribus)
marg.| D imittam vobis . Non potuit avelli a corde eius Iesum esse regem Iudeorum, sicut in scribendo titulo tamquam ipsa veritas hoc ei fixerit, de qua quid esset interrogavit.
Vultis ergo dimittam vobis regem Iudeorum?
interl.| quasi quem melius
Numérotation du verset Io. 18,40 
Clamaverunt rursum omnes44 dicentes: Non hunc sed Barabbam. Erat autem Barabbas latro.
44 rursum omnes Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
marg.| Latro. Id est diabolus seditiosus et homicidiorum auctor dimissus est Iudeis qui de patria lucis ob superbiam pulsus, in tenebrarum carcerem missus erat et ideo non possunt Iudei videre pacem, quia sediciosorum principem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053vb ; facsim., p. 266b} plus quam Deum eligere voluerunt unde bene dicitur: «Vos ex diabolo patre estis»m.
m Io. 8, 44.
marg.| Erat autem Barabbas. Id est filius magistri, id est diaboli qui latroni in suo scelere Iudeis in perfidia magister fuit. Vel   Barabbas , id est filius patris, id est diaboli.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_18)

Notes :