Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 

Una autem1 sabbati
1 Una autem ΩS ΩV ( ut videtur ) Rusch Weber P14417 ] Una est CorS1 ( cacogr. ?), Una ΩV* | Hic incipit cap. 20 ΩS ΩV Rusch Weber P14417, cap. 19! iuxta capitala Stephani Langton
Maria Magdalene venit mane
cum adhuc tenebre essent2* ad monumentum
2 ten. essent] inv. ΩS
et vidit3 lapidem revolutum4*
3 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
4 revolutum ΩS Li449@ Li44 ] sublatum Rusch Weber |
a monumento.
Numérotation du verset Io. 20,2 

Cucurrit ergo
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat5 Iesus et dicit eis6*: Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
5 diligebat ΩS Li449@ Li449 Rusch ] amabat Weber |
6 et dicit eis ΩS Catena@(Cbg133 Li449) Weber] et dixit eis Catena(Cbg133 Li449), om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,3 

Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,4 

Currebant autem duo simul
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus7 ad monumentum.
7 primus] prius ΩS
Numérotation du verset Io. 20,5 

Et cum se inclinasset vidit8 posita linteamina9 non tamen introivit.
8 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
9 pos. lint.] linteamina posita inv. ΩS |
Numérotation du verset Io. 20,6 

Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit10 linteamina posita
10 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
Numérotation du verset Io. 20,7 

et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
Numérotation du verset Io. 20,8 

Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
et credidit11.
11 credidit] + Augustinus: scilicet esse sublatum CorS2 cum Glossa interl.
Numérotation du verset Io. 20,9 

Nondum
enim sciebant Scripturam quia oportuerat12* eum a mortuis resurgere.
12 oportuerat ΩS] oporteret Li449@ Li449 , oportuit Rusch , oportet Weber
Numérotation du verset Io. 20,10 

Abierunt ergo iterum13 discipuli
13 iterum ΩS] om. CorS2 (al. sine ITERUM et al. trahunt) Wordsworth ( E R a c ), rursum Wordsworth (e)
ad semetipsos14.
14 discipuli - ad semetipos G Φ Sarum ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina Wordsworth (B G K P3989 V Z To22) Weber (Z)] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 20,11 

Maria autem
stabat ad monumentum foris plorans.
Dum ergo
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,12 

Et vidit duos angelos
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 20,13 

Dicunt ei illi: Mulier quid ploras?
Dicit15 eis: Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum16.
15 Dicit Li449@ Rusch] Dixit Li449 |
16 eum ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,14 

Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit17 Iesum stantem et non sciebat18 quia Iesus esset19*.
17 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber |
18 non sciebat] nesciebat ΩS |
19 esset ΩS Li449@ Li449 ] est Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 20,15 

Dicit ei Iesus:
Mulier
quid ploras?
Quem queris?
Illa existimans20 quia hortulanus esset
20 existimans Rusch Weber ] estimans Li449@ Li449
dicit ei: Domine,
si tu sustulisti eum
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset Io. 20,16 

Dicit ei Iesus21: Maria.
21 ei Iesus] inv. ΩS
Conversa illa dicit ei:
Rabboni22 quod dicitur ‘magister’.
22 Rabboni CorS2 ΩS] raumi CorS2 ( G’ : RAUMI QUOD DICITUR al. interpretatur ), ραββουνι Nestlé, ραββωνι D Θ
Numérotation du verset Io. 20,17 

Dicit ei Iesus: Noli me tangere.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem
meum
et Patrem vestrum
Deum23 meum
23 Deum ΩS Li449@ Li449 Rusch] et praem. Weber
et Deum vestrum.
Numérotation du verset Io. 20,18 

Venit Maria Magdalene
annuntians24* discipulis quia vidi Dominum et dixit mihi hec25*.
24 annuntians ΩS Li449@ Li449 Weber ] nuntians Rusch |
25 hec - dixit mihi ΩS Li449@ Li449 Weber ] inv. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,19 

Cum ergo esset sero26
26 ergo esset sero Rusch ] sero esset ΩS, ergo sero esset Li449@ Li449 , esset ergo sero Weber
die illo27 una sabbatorum
27 illo] illa ΩS
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati28 propter metum Iudeorum.
28 congregati ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Venit Iesus et stetit in medio29
29 medio ΩL ΩP Li449 Rusch Wordsworth Weber ] + discipulorum ΩF ΩS Li449@ , + eorum CorS2 (al.) Wordsworth (M gat.), + discipulorum suorum ΩJ (= Corpus antiphonalium officii, n° 5032, 7734)
et dicit30* eis: Pax vobis.
30 dicit Li449@ ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber ] dixit Li449 Rusch
Numérotation du verset Io. 20,20 

Et cum hoc31 dixisset, ostendit eis
31 cum hoc ΩS (hec) Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
manus et latus.
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset Io. 20,21 

Dixit32 ergo eis iterum:
32 Dixit] Dicit ΩS
Pax vobis.
Sicut misit me Pater
et ego mitto vos.
Numérotation du verset Io. 20,22 

Hec33 cum dixisset insufflavit
33 hec Li449@ Li449 Rusch] hoc ΩS Weber
et dicit34 eis: Accipite Spiritum sanctum.
34 dicit] dixit ΩS
Numérotation du verset Io. 20,23 

Quorum remiseritis35 peccata
35 remiseritis Li449@ Li449 Rusch ] retinueritis Weber
remittuntur eis et36 quorum retinueritis retenta sunt37*.
36 et ΩS Li449@ Li449 Rusch] om. Weber |
37 retenta sunt ΩS Li449@ Li449 ] retenta erunt Rusch , detenta sunt Weber |
Numérotation du verset Io. 20,24 

Thomas autem unus ex38* duodecim
38 ex ΩS Li449@ Li449 Weber ] + discipulis Rusch
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
Numérotation du verset Io. 20,25 

Dixerunt ergo39 ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram40 clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum41* et mittam manum meam in latus eius non credam.
39 ergo Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
40 fixuram ΩS Li449@ Li449 Rusch ] figuram Weber |
41 et mittam... clavorum ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 20,26 

Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dicit42*: Pax vobis.
42 dicit ΩS ] dixit Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 20,27 

Deinde dicit Thome: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset Io. 20,28 

Respondit Thomas
et dixit ei43*: Dominus meus et Deus meus.
43 ei ΩS Li449@ Li449 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,29 

Dicit ei Iesus: Quia vidisti me Thomas44
44 Thoma(s) ΩF ΩJ ΩP ΩS Cor2 CorS2 Clementina ] om. CorS2 ( anti. non habent ) Li449@ Li449 ΩL Rusch Weber
credidisti.
Beati qui non viderunt et crediderunt.
Numérotation du verset Io. 20,30 

Multa quidem et alia signa fecit Iesus
in conspectu discipulorum suorum que non sunt45 scripta in libro hoc46.
45 sunt ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449 |
46 hoc ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 20,31 

Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus47* Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius48.
47 est Christus ΩS Li449@ Li449 Weber] inv. Rusch |
48 eius ΩS Li449 Weber ] ipsius Li449* Li449@ Rusch |

Capitulum 20

Numérotation du verset Io. 20,1 
Una autem1 sabbati
1 Una autem ΩS ΩV ( ut videtur ) Rusch Weber P14417 ] Una est CorS1 ( cacogr. ?), Una ΩV* | Hic incipit cap. 20 ΩS ΩV Rusch Weber P14417, cap. 19! iuxta capitala Stephani Langton P14417
interl.| quam Mattheus primam sabbati dicita
a Cf. Mt. 28, 1: « Vespere autem sabbati, que lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum ».
Maria Magdalene venit mane
interl.| cum iam tempus operandi redisset
cum adhuc tenebre essent2* ad monumentum
2 ten. essent] inv. ΩS
interl.| in requirendis intelligentiam
et vidit3 lapidem revolutum4*
3 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
4 revolutum ΩS Li449@ Li44 ] sublatum Rusch Weber
interl.| vel revolutum
a monumento.
Numérotation du verset Io. 20,2 
Cucurrit ergo
interl.| ex nimio ardore
interl.| cucurrit nuntiare discipulis ut aut secum quererent aut secum dolerent
et venit ad Simonem Petrum et ad alium discipulum quem diligebat5 Iesus et dicit eis6*: Tulerunt Dominum de monumento et nescimus ubi posuerunt eum.
5 diligebat ΩS Li449@ Li449 Rusch ] amabat Weber
6 et dicit eis ΩS Catena@(Cbg133 Li449) Weber] et dixit eis Catena(Cbg133 Li449), om. Rusch
interl.| in grecis codicibus additur ‘in eum’ propensiore caritatis et famulatus affectu
Numérotation du verset Io. 20,3 
Exiit ergo Petrus et ille alius discipulus et venerunt ad monumentum.
interl.| quomodo autem venerunt regressus narrat: Currebant
Numérotation du verset Io. 20,4 
Currebant autem duo simul
interl.| per decursum huius mundi Iudei per legis letteram, gentiles per legem nature
marg.| Currebant autem duo . Ioannes significat Synagogam que prior venit ad monumentum sed non intravit, quia prophetias de incarnatione et passione audivit, sed et mortuum credere noluit. Petrus est ‘Ecclesia’ que cognovit carne mortuum et viventem credidit Deum post quem et Iudea in fine intrabit.
et ille alius discipulus precucurrit citius Petro et venit primus7 ad monumentum.
7 primus] prius ΩS
Numérotation du verset Io. 20,5 
Et cum se inclinasset vidit8 posita linteamina9 non tamen introivit.
8 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
9 pos. lint.] linteamina posita inv. ΩS
Numérotation du verset Io. 20,6 
Venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum. Et vidit10 linteamina posita
10 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
interl.| Sacre Scripture sacramenta
Numérotation du verset Io. 20,7 
et sudarium quod fuerat super caput eius, non cum linteaminibus positum sed separatim involutum in unum locum.
marg.| Separatim . Quia sacramenta divinitatis incomprehensibilia a nostre infirmitatis cognitione remota sunt. ‘In involuto’, nec finis nec initium aspicitur. Sic celsitudo divinitatis nec cepit esse nec desinit.   In unum, vel quia in cissura mentium Deus non est, sed in unitate. Vel sudarium capitis passio Christi, cuius sacramenta infidelibus sunt occulta seorsum, quia longe a nostra, quia ille sponte et sine culpa passus nos inviti cum culpa.
Numérotation du verset Io. 20,8 
Tunc ergo introivit et ille discipulus qui venerat primus ad monumentum et vidit
interl.| vacuum sepulcrum
et credidit11.
11 credidit] + Augustinus: scilicet esse sublatum CorS2 cum Glossa interl.
interl.| non quidem resurrexisse sed sublatum esseb
b ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium, tract. 120, par. 9, CCSL 36, lin. 10 sqq.: « quid ergo uidit? quid credidit? uidit scilicet inane monumentum, et credidit quod dixerat mulier, eum de monumento esse sublatum. nondum enim sciebant scripturam, quia oporteret eum a mortuis resurgere ».
Numérotation du verset Io. 20,9 
Nondum
interl.| cur nondum?
marg.| N ondum . Scilicet usque adeo ut cum ab ipso Domino aperte diceretur propter consuetudinem ab eo audiendi parabolas non intelligerent.
enim sciebant Scripturam quia oportuerat12* eum a mortuis resurgere.
12 oportuerat ΩS] oporteret Li449@ Li449 , oportuit Rusch , oportet Weber
Numérotation du verset Io. 20,10 
13 iterum ΩS] om. CorS2 (al. sine iterum et al. trahunt) Wordsworth ( E R a c ), rursum Wordsworth (e)
interl.| cum crederent ablatum
ad semetipsos14.
14 discipuli - ad semetipos G Φ Sarum ΩS Li449@ Li449 Rusch Clementina Wordsworth (B G K P3989 V Z To22) Weber (Z)] inv. Weber
interl.| ubi habitabant
Numérotation du verset Io. 20,11 
Maria autem
interl.| quam fortior fixerat affectus
stabat ad monumentum foris plorans.
interl.| cum aliis duabus
marg.| P lorans . Iam plus de sublato quam de occiso plorat, quia tanti magistri cuius vita subtracta fuerat nec memoria remanebat et iste dolor ibi eam tenebat.
Dum ergo
marg.| Dum ergo . Cum eum sciret ibi non esse, sed quia nimis dolet nec suis oculis nec oculis illorum duorum credendum putavit. Vel potius divino instinctu hoc factum est.
fleret inclinavit se et prospexit in monumentum.
Numérotation du verset Io. 20,12 
Et vidit duos angelos
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054vb ; facsim., p. 268b} Vidit duos angelos . Angeli, id est ‘nuntii’ significant evangelium Christi. A capite usque ad pedes, id est ab initio usque ad finem esse nuntiandum. Et ille ex passione sua erat nuntiandus, quia Deus est ante secula et homo in fine seculi. Sedet ergo angelus ad caput cum dicit: «In principio erat Verbum»c. Ad pedes cum dicit: «Verbum caro factum est»d. Vel duo angeli ‘duo testamenta’ unum prius aliud sequens. Coniuncta dum pari sensu incarnatum, mortuum, resuscitatum nuntiant.
c Io. 1, 1.
d Io. 1, 14.
in albis sedentes unum ad caput et unum ad pedes ubi positum fuerat corpus Iesu.
Numérotation du verset Io. 20,13 
Dicunt ei illi: Mulier quid ploras?
marg.| Quid ploras . Quasi: noli plorare. Prohibent lacrimas quodammodo nuntiantes gaudium. At illa putans eos interrogare nescientes prodiit causam lacrimarum: Q  uia tulerunt Dominum meum, id est corpus Domini mei.
Dicit15 eis: Quia tulerunt Dominum meum et nescio ubi posuerunt eum16.
15 Dicit Li449@ Rusch] Dixit Li449
16 eum ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| hec est maior causa doloris
Numérotation du verset Io. 20,14 
Hec cum dixisset conversa est retrorsum et vidit17 Iesum stantem et non sciebat18 quia Iesus esset19*.
17 vidit ΩS Li449@ Li449 Rusch ] videt Weber
18 non sciebat] nesciebat ΩS
19 esset ΩS Li449@ Li449 ] est Rusch Weber
marg.| E t non sciebat . Quia tergum ad eum habebat quem non resurrexisse credebat, quia amabat et dubitabat videbat et non cognoscebat.
Numérotation du verset Io. 20,15 
Dicit ei Iesus:
interl.| redarguens eam
Mulier
interl.| que non credit adhuc est mulier adhuc corporei sexus appellatione signatur
quid ploras?
interl.| quasi: non lacrimas nudas sed fidem exigo bone lacrime si Iesum agnoscas
Quem queris?
interl.| interrogatur causa doloris ut augeatur desiderium
marg.| Quem queris . Non quod dubitet quem requireret, sed quia illa quem querit ignoret non enim querit Christum sed quem putat raptum.
Illa existimans20 quia hortulanus esset
20 existimans Rusch Weber ] estimans Li449@ Li449
interl.| non penitus falso quia in eius mente seminabat
dicit ei: Domine,
marg.| D omine . Quem putat hortulanum dicit ‘dominum’, ut honorificaret hominem a quo rogabat beneficium. Nec sic dicit eum dominum, sicut illum quem querit sublatum. Iesum vero agnoscens vocat ‘magistrum’, quia recolit eum a quo discernere humana et divina discebat.
si tu sustulisti eum
marg.| S i tu sustulisti . Non dicit quem, quia hoc in animo agit vis amoris, ut quem semper cogitat nullum alium ignorare credat.
dicito mihi ubi posuisti eum et ego eum tollam.
Numérotation du verset Io. 20,16 
Dicit ei Iesus21: Maria.
21 ei Iesus] inv. ΩS
marg.| M aria . Postquam communi nomine vocavit et non est agnitus, vocat ex nomine ac si dicat: recognosce eum a quo recognosceris.
Conversa illa dicit ei:
interl.| prius corpore conversa putavit quod non erat, nunc conversa corde quod erat agnovit
Rabboni22 quod dicitur ‘magister’.
22 Rabboni CorS2 ΩS] raumi CorS2 ( G’ : raumi quod dicitur al. interpretatur ), ραββουνι Nestlé, ραββωνι D Θ
Numérotation du verset Io. 20,17 
Dicit ei Iesus: Noli me tangere.
marg.| Noli me tangere . Hic innuit quod pedes eius amplecti voluit. Merito non tangit que non videt nam qui videt tangit.
marg.| D icit ei noli me tangere . Fidem docens et in corde eius ut hortulanus seminat dicit:   Noli me tangere . Non quod nollet tangi nisi cum ascendisset, cum et mulieres et alii in terra eum tetigisse legantur et non sedentem in celo. Vult ergo sic se spiritualiter tangi, id est sic se credi ut sit equalis Patri. Et quia ista adhuc carnaliter in eum credebat quem sicut hominem flebat audit:   Noli me tangere , id est sic credere, quia in corde tuo nondum credis me equalem ascendi ad Patrem, id est nondum credis me equalem Patri tunc tanges cum non imparem credes. In hac figuratur Ecclesia de gentibus que in Christum non credit nisi cum ad Patrem ascendit.
marg.| Mystice. Noli me tangere : noli manum maioribus adhibere, sed vade ad perfectores qui facile resurrectionem credant. Mulieribus enim in Ecclesia docere non permittitur.
Nondum enim ascendi ad Patrem meum. Vade autem ad fratres meos et dic eis : Ascendo ad Patrem
interl.| natura
meum
interl.| non ait communiter nostrum, sed meum et vestrum quia differunt
et Patrem vestrum
interl.| gratia
Deum23 meum
23 Deum ΩS Li449@ Li449 Rusch] et praem. Weber
interl.| Deum meum, quia ego homo vestrum quia vos ab errore liberavit
interl.| sub quo et homo sum
et Deum vestrum.
Numérotation du verset Io. 20,18 
Venit Maria Magdalene
marg.| Venit M  aria . Ibi culpa absciditur unde processit. Mulier mortem viro propinavit, modo mulier vitam nuntiat viris et que tunc verba serpentis, modo narrat verba vivificatoris, ac si ipsis rebus dicat Deus de qua manu illatus est potus mortis, de ipsa suscipite potum vite.
annuntians24* discipulis quia vidi Dominum et dixit mihi hec25*.
24 annuntians ΩS Li449@ Li449 Weber ] nuntians Rusch
25 hec - dixit mihi ΩS Li449@ Li449 Weber ] inv. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,19 
Cum ergo esset sero26
26 ergo esset sero Rusch ] sero esset ΩS, ergo sero esset Li449@ Li449 , esset ergo sero Weber
marg.| Cum ergo esset . Hoc in ipso die resurrectionis factum est in quo quinquies {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055ra ; facsim., p. 269a} Iesus apparuit. Primo Marie Magdalene. Secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus. Tertio Petro. Quarto Cleophe et socio eius. Quinto discipulis ianuis clausis predictis duobus iam reversis.
die illo27 una sabbatorum
27 illo] illa ΩS
interl.| hoc in ipso die resurrectionis
et fores essent clause ubi erant discipuli congregati28 propter metum Iudeorum.
28 congregati ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| moli corporis ubi erat divinitas ostia clausa non obstiterunt sicut et natus fuerat de virgine
Venit Iesus et stetit in medio29
29 medio ΩL ΩP Li449 Ed1455 Rusch Wordsworth Weber ] + discipulorum ΩF ΩS Li449@ , + eorum CorS2 (al.) Wordsworth (M gat.), + discipulorum suorum ΩJ (= Corpus antiphonalium officii, n° 5032, 7734)
interl.| die dominica eiusdem resurrectionis
et dicit30* eis: Pax vobis.
30 dicit Li449@ ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Weber ] dixit Li449 Rusch
Numérotation du verset Io. 20,20 
Et cum hoc31 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055ra ; facsim., p. 269a} dixisset, ostendit eis
31 cum hoc ΩS (hec) Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
marg.| Ostendit . Post resurrectionem in corpore suo Dominus duo contraria ostendit, et palpabile eius de nature ut formet ad fidem et incorruptibile alterius glorie ut invitet ad premium.
manus et latus.
interl.| ubi ad dubitantium corda sananda vulnerum sunt servata vestigia
Gavisi sunt ergo discipuli viso Domino.
Numérotation du verset Io. 20,21 
Dixit32 ergo eis iterum:
32 Dixit] Dicit ΩS
marg.| Dixit ergo eis iterum . Pacem offert qui propter pacem venit. Iterat ut monstret per suum sanguinem esse pacificata que in celis sunt et que in terrae.
e Cf. Col. 3, 20: « Et per eum reconciliare omnia in ipsum, pacificans per sanguinem crucis eius, sive que in terris, sive quae in celis sunt ».
Pax vobis.
interl.| iteratio confirmatio est, dat ei: «Pacem super pacem»f sicut promisit per prophetam
f Cf. Is. 57, 19 ( Vetus latina , p. 1415, versio   k ) .
Sicut misit me Pater
interl.| equalis est Pater Filio sed hec verba mediatoris sunt: Ille misit me, ego vos
et ego mitto vos.
interl.| id est ad passiones etsi amet, quasi: ea caritate vos mitto ad mala qua Pater me misit
Numérotation du verset Io. 20,22 
Hec33 cum dixisset insufflavit
33 hec Li449@ Li449 Rusch] hoc ΩS Weber
interl.| insufflatio significavit Spiritum sanctum non Patris esse solius Spiritum sed suum
et dicit34 eis: Accipite Spiritum sanctum.
34 dicit] dixit ΩS
marg.| A ccipite Spiritum . AUGUSTINUS. In terra datur Spiritus ut diligatur proximus, e celo datur Spiritus ut diligatur Deus.
Numérotation du verset Io. 20,23 
Quorum remiseritis35 peccata
35 remiseritis Li449@ Li449 Rusch ] retinueritis Weber
marg.| Q uorum remiseritis . Ecce caritas que per Spiritum sanctum infunditur cordibus eorumg. Qui participes sui sunt peccata dimittit eorum qui non sunt tenet. Et ideo postquam dixit:   Accipite Spiritum sanctum continuo subiecit: Q  uorum remiseritis peccata .
g Cf. Rm. 5, 5: « Spes autem non confundit: quia caritas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis ».
remittuntur eis et36 quorum retinueritis retenta sunt37*.
36 et ΩS Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
37 retenta sunt ΩS Li449@ Li449 ] retenta erunt Rusch , detenta sunt Weber
interl.| id est quos dignos remissione iudicaveritis duabus scilicet clavibus, videlicet potestatis et discretionis
Numérotation du verset Io. 20,24 
Thomas autem unus ex38* duodecim
38 ex ΩS Li449@ Li449 Weber ] + discipulis Rusch
marg.| T homas ex . Non casu, sed divina dispositione defuit Thomas et audita non credidit. Unde palpandum se ei Dominus prebuit, quia eius dubitatione et facta sibi probatione nulli relinquitur iam dubitare.
qui dicitur Didimus non erat cum eis quando venit Iesus.
marg.| Qui dicitur Didimus . Didimus id est geminus, quia dubius Thomas id est abyssus quia dubitando profundius novit.
Numérotation du verset Io. 20,25 
Dixerunt ergo39 ei alii discipuli: Vidimus Dominum. Ille autem dixit eis: Nisi videro in manibus eius fixuram40 clavorum et mittam digitum meum in locum clavorum41* et mittam manum meam in latus eius non credam.
39 ergo Li449 Rusch Weber] om. Li449@
40 fixuram ΩS Li449@ Li449 Rusch ] figuram Weber
41 et mittam... clavorum ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,26 
Et post dies octo iterum erant discipuli eius intus et Thomas cum eis. Venit Iesus ianuis clausis et stetit in medio et dicit42*: Pax vobis.
42 dicit ΩS ] dixit Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 20,27 
Deinde dicit Thome: Infer digitum tuum huc et vide manus meas et affer manum tuam et mitte in latus meum et noli esse incredulus sed fidelis.
Numérotation du verset Io. 20,28 
Respondit Thomas
marg.| respondit . Videbat et tangebat hominem et super hoc Deum credebat iam remota dubitatione et confitebatur quem non videbat.
et dixit ei43*: Dominus meus et Deus meus.
43 ei ΩS Li449@ Li449 Weber] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 20,29 
Dicit ei Iesus: Quia vidisti me Thomas44
44 Thoma(s) ΩF ΩJ ΩP ΩS Cor2 CorS2 Clementina ] om. CorS2 ( anti. non habent ) Li449@ Li449 ΩL ΩR Rusch Weber
interl.| hominem
marg.| Quia vidisti . Non ait ‘tetigisti’ sed   vidisti , quia visus quodammodo generalis sensus est qui de aliis quatuor dici solet. Forsitan non fuit ausus tangere sed aspiciendo tantum seu etiam tangendo credit.
credidisti.
interl.| me esse Deum
Beati qui non viderunt et crediderunt.
marg.| Beati. Commendat fidem gentium, sed preterito utitur ut qui quod erat futurum, in sua predestinatione noverat iam factum.
Numérotation du verset Io. 20,30 
Multa quidem et alia signa fecit Iesus
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055rb ; facsim., p. 269b} M ulta . Quasi in fine libri concludit:   Multa quidem et alia signa fecit que pre sua multitudine non sunt scripta. Hec autem que   fecit Iesus et ante resurrectionem et post dicit se scripsisse, ut fidem astruat qua vita habeatur. Deinde tamen narrat quomodo se manifestavit Iesus ad mare Tiberiadis. Et in captura piscium commendavit Ecclesie sacramentum qualis futura est in ultima resurrectione. Ad quod commendant dum valet quod quasi finis libri inter positus est ut esset etiam secure narrationis quasi premium quod ei faceret quodammodo eminentiorem locum.
in conspectu discipulorum suorum que non sunt45 scripta in libro hoc46.
45 sunt ΩS Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
46 hoc ΩS Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 20,31 
Hec autem scripta sunt ut credatis quia Iesus est Christus47* Filius Dei et ut credentes vitam habeatis in nomine ipsius48.
47 est Christus ΩS Li449@ Li449 Weber] inv. Rusch
48 eius ΩS Li449 Weber ] ipsius Li449* Li449@ Rusch



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_20)

Notes :