Capitulum 19

Numérotation du verset Io. 19,1 

Tunc ergo1
1 ergo] om. P14417
apprehendit Pilatus2 Iesum et flagellavit.
2 apr. Pil. ΩL ΩS P14417 Rusch Weber ] inv. ΩR
Numérotation du verset Io. 19,2 

Et milites plectentes coronam de spinis
imposuerunt capiti eius et veste purpurea3 circumdederunt eum.
3 veste purpurea ΩL P28 Rusch ] vestem purpuream Wordsworth (D b c P17225 δ aur. Bentley) ΩR
Numérotation du verset Io. 19,3 

Et veniebant ad eum et dicebant4: Ave rex Iudeorum et dabant ei alapas.
4 et veniebant ad eum et dicebant CorS1 ΩR ΩJ ΩL ΩP Li449 Li449@ P28 Rusch Weber ] et dicebant Cor3 (greca littera non hab. ET VENIEBANT AD EUM sed ita omnia reliqua#) CorS1 (G’ .ul. non habet ET VENIEBANT AD EUM ET DICEBAT sed cetera omnia habet)
Numérotation du verset Io. 19,4 

Exivit iterum Pilatus foras et dixit5 eis: Ecce adduco vobis eum6 foras
5 dixit ΩR ΩJ ΩS P28 ] dicit ΩL Rusch Weber |
6 vobis eum ΩJ ΩL ΩS Rusch Weber ] inv. ΩR Li449@ Li449 P28 |
Numérotation du verset Io. 19,5 

ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio 7.
7 nullam in eo causam invenio ΩR ΩS Li449 P28 ] Nullam invenio in eo causam Rusch , in eo nullam causam invenio ΩL Li449@ Weber
Exivit8 ergo Iesus
8 Exivit] exiit ΩL
portans spineam coronam et purpureum vestimentum
et dicit eis:
Ecce
homo.
Numérotation du verset Io. 19,6 

Cum ergo vidissent eum9 pontifices et10 ministri clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum11. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam.
9 eum ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P28 |
10 et ΩL ΩS P28 Rusch ] + pharisei vel ΩR |
11 eum ΩR ΩL ΩJ Li449@ Li449 P28 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 19,7 

Responderunt12 Iudei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit.
12 Responderunt Weber (s) Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩR*, + igitur ei ΩR², + ei ΩL P28 Weber
Numérotation du verset Io. 19,8 

Cum ergo audisset Pilatus13 hunc sermonem magis timuit
13 Pilatus ΩR ΩL Li449 P28 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,9 

et ingressus est in14 pretorium iterum et dixit15 ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
14 in ΩS P28 Rusch ] om. ΩR ΩL Li449@ Li449 Weber |
15 dixit Cava ΩR ΩL ΩS P28 Clementina ] dicit Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 19,10 

Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?
Numérotation du verset Io. 19,11 

Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset16 desuper.
16 datum esset Li449@ Li449 P28 ] datum fuisset Rusch , esset datum ΩL ΩS Weber , datum ΩR
Propterea qui me tradidit17 tibi
17 me tradidit ΩL ΩS P28 Rusch ] inv. Weber
maius peccatum habet18.
18 peccatum habet ΩL ΩS Li449 P28 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,12 

Et19 exinde
19 Et exinde ΩF² (?) Li449@ Li449 ΩJ ΩP CorS2 ( al. apponunt ) Rusch Clementina ] exinde ΩL ΩS ΩR P28 CorS2 ( al. corr. sine ET ) Weber , et inde Z
querebat Pilatus dimittere eum. Iudei autem clamabant20 dicentes: Si hunc dimittis non es amicus Cesaris.
20 clamabant ΩL ΩS P28 Rusch Weber ] clamaverunt ΩR
Omnis enim21 qui se regem facit contradicit Cesari.
21 enim Li449@ ΩR ΩJ P28 Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 19,13 

Pilatus ergo22 cum audisset hos sermones
22 ergo ΩF CorS2 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ΩP P28 Weber ] autem CorS2 (al.) ΩS ΩR Rusch Clementina
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali
in loco23 qui dicitur Lithostrotos 24
23 loco Cava Φ Weber (s Z D) ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR ΩS P28 Rusch Clementina ] locum Weber |
24 Lithostrotos Li449@ Li449 Clementina ] scrips., Locostratos ΩM, Licostratos Arsenal1170* ΩF ΩS ΩJ, Lithostratos , Lichostratos Sarum Rusch , Lycostratos ΩP , Litostrathos ΩL ΩR, Lithostrotus Weber , Λιθόστρωτον |
hebraice autem Gabatha25.
25 Gabatha ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Arsenal1170 Li449@ Li449 Rusch , Gabbatha P28 ΩR CorS2 ( Parisiensis Senonensis* ) Clementina Weber ] Golgatha ΩS CorS2 (Senonensis GOLGOTHA cor<rectio>ne sed prius GABBATHA et sic anti.)
Numérotation du verset Io. 19,14 

Erat autem26 Parasceve Pasche hora quasi sexta.
26 autem ΩL P28 ] om. ΩR
Et dicit Iudeis: Ecce rex vester.
Numérotation du verset Io. 19,15 

Illi autem clamabant27: Tolle tolle, crucifige eum. Dicit eis28 Pilatus: Regem vestrum crucifigam?
27 clamabant P28 ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 Rusch Weber ] + dicentes ΩF ΩS ΩJ* (rubr. cancel. et expunc.) P28² Cor2 |
28 Dicit eis Cava ΩF ΩJ ΩP ΩR ΩS P28 Weber (s) Clementina ] Dixit eis ΩL Li449@ Li449 Weber , Dixit autem Rusch |
Responderunt pontifices: Non29 habemus regem nisi Cesarem.
29 Non ΩR ΩL ΩJ CorS2 (al. sine NOS ) Linz449@ Li449 P28 Rusch Weber ] Nos praem. CorS2 (al. apponunt)
Numérotation du verset Io. 19,16 

Tunc ergo tradidit eis illum30 ut crucifigeretur.
30 illum ΩR ΩJ ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] Iesum Rusch
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt31.
31 eduxerunt ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Weber ] + eum Rusch , duxerunt Amiatinus
Numérotation du verset Io. 19,17 

Et baiulans sibi crucem
exivit in eum qui dicitur Calvarie locum32
32 locum ΩP ΩS Li449 Clementina Rusch Weber ] locus Li449@ ΩR ΩJ P28
hebraice33 Golgotha
33 hebraice ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Weber ] + autem Rusch
Numérotation du verset Io. 19,18 

ubi eum crucifixerunt34 et cum eo alios duos hinc et hinc35.
34 eum crucifixerunt ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Weber ] inv. Rusch |
35 hinc² ΩL P28* ] inde P28² (in ras.) |
Medium autem Iesum.
Numérotation du verset Io. 19,19 

Scripsit autem et36 titulum Pilatus et posuit super crucem.
36 et ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] om. Rusch
Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 19,20 

Hunc ergo titulum multi Iudeorum legerunt37 quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est38 Iesus. Et erat scriptum hebraice grece et latine.
37 Iudeorum legerunt ΩR ΩS P28 ] inv. ΩL Rusch Weber |
38 est ΩR ΩL Li449@ Li449 P28 Weber ] erat Rusch |
Numérotation du verset Io. 19,21 

Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum:
Noli scribere rex Iudeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 19,22 

Respondit Pilatus:
Quod scripsi scripsi.
Numérotation du verset Io. 19,23 

Milites ergo
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes
unicuique militi partem
et tunicam.
Erat autem tunica inconsutilis
desuper contexta per totum.
Numérotation du verset Io. 19,24 

Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam39 sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scripturaa impleretur40 dicens: Partiti sunt
0 Cf. Ps. 21, 19.
39 eam ΩL] illam ΩR |
40 impleretur ΩR ΩL Li449@ Li449 Rusch ] impleatur P28 Weber |
vestimenta mea sibi
et in vestem meam
miserunt sortem. Et milites quidem hec41 fecerunt.
41 hec ΩL P28 ] hoc ΩR
Numérotation du verset Io. 19,25 

Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius
Maria Cleophe
et Maria Magdalene.
Numérotation du verset Io. 19,26 

Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
dicit matri sue: Mulier, ecce filius tuus.
Numérotation du verset Io. 19,27 

Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora42 accepit eam discipulus in suam43.
42 hora ΩR ΩL ΩS P28 Li449 Rusch Weber ] om. Li449@ |
43 suam Weber ( Z D ) Li449@ ΩR ( scilicet matrem dicit Ieronimus ) CorS1 (G’) P28 Rusch ] sua ΩJ ΩL Li449 Weber (vel in sua scilicet officia dicit Augustinus) Cor3 (grec. SUA [ἴδια] pluralis numeri et neutri id est propria) CorS1 (vel Augustinus sic et est SUA pluralis numeri et neutri generis id est propria vel IN SUAM scilicet ‘curam’ secundum Anselmum [= Glossa interl .] et Beda [ ut ref. Catena aurea CIO19,24b-27_distinctio_8.12] vel secundum Augustinus (!) IN SUA scilicet propria); cf. AUGUSTINUS HIPPONENSIS , In Ioannis evangelium tractatus , tract. 119, § 3.21 sqq., CCSL 36: «suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat ». |
Numérotation du verset Io. 19,28 

Postea sciens Iesus quia iam44 omnia consummata sunt45,
44 iam Li449@ Li449 ΩL ΩS P28 Weber cum graec.] om. Rusch Clementina , quoniam ΩR |
45 omnia - consummata sunt ΩR ΩL ΩS P28 Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449 |
ut consummaretur Scripturab dicit: Sitio .
0 Cf. Ps. 68, 22.
Numérotation du verset Io. 19,29 

Vas autem46 positum erat47 aceto48 plenum. Illi autem49 spongiam plenam aceto hyssopo50 circumponentes obtulerunt ori eius.
46 autem ΩS P28 Rusch ] ergo ΩL (post erat) Li449@ Li449 ΩR Weber |
47 positum erat Li449 ΩR Rusch Weber ] inv. Li449@ ΩS P28 Clementina , erat ergo positum ΩL |
48 aceto Li449@ ΩR ΩS P28 Rusch Weber ] in praem. Li449 |
49 autem Li449@ Li449 ΩR ΩL ΩS P28 Weber ] ergo Rusch |
50 spongiam - plenam aceto hyssopo ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS P28 , plenam aceto ysopo spongiam |
Numérotation du verset Io. 19,30 

Cum ergo accepisset51 Iesus acetum dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
51 accepisset ΩL P28 Rusch Weber ] accepit ΩR
Numérotation du verset Io. 19,31 

Iudei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbatoc, erat enim magnus dies ille sabbati52, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura53
0 Cf. Dt. 21, 23.
52 sabbati Li449@ Li449 ΩR ΩL P28 Weber ] om. Rusch |
53 eorum crura ΩL ] inv. ΩR P28 |
et tollerentur.
Numérotation du verset Io. 19,32 

Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.
Numérotation du verset Io. 19,33 

Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam54 mortuum non fregerunt eius crura.
54 eum iam ΩL ΩS Rusch Weber ] eum ΩR , iam P28
Numérotation du verset Io. 19,34 

Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
Numérotation du verset Io. 19,35 

Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius55 et ille scit quia vera dicit ut et56 vos credatis.
55 testimonium eius ΩR ΩS P28 Clementina ] inv. ΩL Rusch Weber |
56 ut et ΩL Rusch Weber ] inv. P28 |
Numérotation du verset Io. 19,36 

Facta sunt enim hec ut Scripturad impleretur57: Os non comminuetis
0 Cf. Ex. 12, 46.
57 impleretur ΩR ΩL P28 Rusch ] impleatur Weber
ex eo.
Numérotation du verset Io. 19,37 

Et iterum alia Scriptura dicite:
0 Cf. Za. 12, 10.
Videbunt in quem transfixerunt.
Numérotation du verset Io. 19,38 

Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus58 Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu.
58 esset dis. ΩL ] inv. P28
Numérotation du verset Io. 19,39 

Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primumf
0 Cf. Io. 3, 1-2.
ferens mixturam myrrhe et aloes quasi libras centum.
Numérotation du verset Io. 19,40 

Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum59 linteis cum aromatibus sicut mos est Iudeis sepelire60.
59 eum Li449@ Li449 ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS CorS2 P28 Rusch Weber ] illud Cava ΩR CorS2 (al.) Clementina |
60 est Iudeis sepelire ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 P28 ] Iudaeis est sepelire Weber , est sepelire Iudaeis Rusch |
Numérotation du verset Io. 19,41 

Erat autem in loco ubi crucifixus est61 hortus, et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat62.
61 est ΩF ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Weber ] + Iesus Rusch |
62 fuerat Li449@ Li449 ΩL ΩR Rusch ] erat Weber |
Numérotation du verset Io. 19,42 

Ibi ergo propter Parascevem Iudeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.

Capitulum 19

Numérotation du verset Io. 19,1 
marg.| T unc ergo . Hoc fecit Pilatus, id est milites facere permisit vel etiam iussit ut Iudei satiati de penis a morte desisterent.
apprehendit Pilatus2 Iesum et flagellavit.
2 apr. Pil. ΩL ΩS ΩV P14417 Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩR
interl.| ecce quam iniuriosa Pilatus et milites intulerunt Christo
Numérotation du verset Io. 19,2 
Et milites plectentes coronam de spinis
marg.| Coronam . In spinea corona nostrorum notatur susceptio peccatorum, pro qua mortalis fieri voluit. Unde precursor: «Ecce agnus Dei ecce qui tollit peccata mundi3«a. Spine namque in peccatorum significatione ponuntur. Unde Dominus: ‘Terra tua spinas et tribulos germinabit’b, id est conscientia tua punctiones et aculeos vitiorum procreare non desistet.
a Io. 1, 29.
b Cf. Gn. 3, 18: « Spinas et tribulos germinabit tibi, et comedes herbam terre ».
3 peccata] scrips., p. Rusch
imposuerunt capiti eius et veste purpurea4 circumdederunt eum.
4 veste purpurea ΩL P28 Ed1455 Rusch ] vestem purpuream Wordsworth (D b c P17225 δ aur. Bentley) ΩR
interl.| derisorie quia se regem dicebat esse purpura enim est signum regis
Numérotation du verset Io. 19,3 
Et veniebant ad eum et dicebant5: Ave {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1053vb ; facsim., p. 266b} rex Iudeorum et dabant ei alapas.
5 et veniebant ad eum et dicebant CorS1 ΩR ΩJ ΩL ΩP Li449 Li449@ P28 Ed1455 Rusch Weber ] et dicebant Cor3 (greca littera non hab. et veniebant ad eum sed ita omnia reliqua#) CorS1 (G’ .ul. non habet   et veniebant ad eum et dicebat sed cetera omnia habet)
Numérotation du verset Io. 19,4 
Exivit iterum Pilatus foras et dixit6 eis: Ecce adduco vobis eum7 foras
6 dixit ΩR ΩJ ΩS P28 ] dicit ΩL Ed1455 Rusch Weber
7 vobis eum ΩJ ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] inv. ΩR Li449@ Li449 P28
Numérotation du verset Io. 19,5 
ut cognoscatis quia nullam in eo causam invenio 8.
8 nullam in eo causam invenio ΩR ΩS Li449 P28 ] Nullam invenio in eo causam Ed1455 Rusch , in eo nullam causam invenio ΩL Li449@ Weber
interl.| mortis
Exivit9 ergo Iesus
9 Exivit] exiit ΩL
marg.| E xivit ergo . Ecce implentur que de se predixerat Iesus occulta potentia, commendatur patientia qua informantur martyres.
portans spineam coronam et purpureum vestimentum
interl.| non clarus imperio sed plenus opprobrio
et dicit eis:
interl.| Pilatus
marg.| Et dicit eis . Hic apparet non ignorante Pilato hec a militibus esse facta, sive iusserit sive permiserit, ut satiatis Iudeis hec sufficerent sed magis inardescunt et clamant:   Crucifige, crucifige .
Ecce
interl.| quasi: si regi invidetis iam parcite, quia deiectum videtis
homo.
interl.| qui se regem dixit
Numérotation du verset Io. 19,6 
Cum ergo vidissent eum10 pontifices et11 ministri clamabant dicentes: Crucifige, crucifige eum12. Dicit eis Pilatus: Accipite eum vos et crucifigite. Ego enim non invenio in eo causam.
10 eum ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] om. P28
11 et ΩL ΩS P28 Ed1455 Rusch ] + pharisei vel ΩR
12 eum ΩR ΩL ΩJ Li449@ Li449 P28 Ed1455 Rusch ] om. Weber
interl.| quare mori debeat
Numérotation du verset Io. 19,7 
Responderunt13 Iudei: Nos legem habemus et secundum legem debet mori quia filium Dei se fecit.
13 Responderunt Weber (s) Li449@ Li449 Rusch ] om. ΩR*, + igitur ei ΩR², + ei ΩL P28 Ed1455 Weber
marg.| filium dei . Ecce altera maior invidia, quia parva videbatur illicita affectatio regni et tamen utraque vere erat Christus et rex et Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 19,8 
Cum ergo audisset Pilatus14 hunc sermonem magis timuit
14 Pilatus ΩR ΩL Li449 P28 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,9 
et ingressus est in15 pretorium iterum et dixit16 ad Iesum: Unde es tu? Iesus autem responsum non dedit ei.
15 in ΩS P28 Ed1455 Rusch ] om. ΩR ΩL Li449@ Li449 Weber
16 dixit Cava ΩR ΩL ΩS P28 Clementina ] dicit Ed1455 Rusch Weber
interl.| ubi non respondebat sicut ovis silebat ubi respondet sicut pastor docet
marg.| Iesus autem . Hic et in aliis locis legitur siluisse Christus ut prophetia impleatur: «Sicut agnus coram tondente sine voce, sic non aperuit os suum»c. Que similitudo de agno data est ut in suo silentio non reus sed innocens habeatur. Non enim ut conscius convincitur sed ut mansuetus pro aliis immolatur.
c Is. 53, 7.
Numérotation du verset Io. 19,10 
Dicit ergo ei Pilatus: Mihi non loqueris? Nescis quia potestatem habeo crucifigere te et potestatem habeo dimittere te?
Numérotation du verset Io. 19,11 
Respondit Iesus: Non haberes potestatem adversum me ullam nisi tibi datum esset17 desuper.
17 datum esset Li449@ Li449 P28 Ed1455 ] datum fuisset Rusch , esset datum ΩL ΩS Weber , datum ΩR
interl.| id est quantulamcumque habes non enim tibi omnimode liberum est
marg.| Nisi tibi. I d est a Deo, quia non est potestas nisi a Deo sed tamen tibi talis data est, ut sis sub alterius potestate, et ideo maius peccatum est ei qui tradidit me tibi invidendo, quam tibi qui exerces potestatem metuendo. Non tamen Pilatus est sine peccato et ideo ait maius:
Propterea qui me tradidit18 tibi
18 me tradidit ΩL ΩS P28 Ed1455 Rusch ] inv. Weber
interl.| Iudaicus populus
maius peccatum habet19.
19 peccatum habet ΩL ΩS Li449 P28 Ed1455 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 19,12 
Et20 exinde
20 Et exinde ΩF² (?) Li449@ Li449 ΩJ ΩP CorS2 ( al. apponunt ) Ed1455 Rusch Clementina ] exinde ΩL ΩS ΩR P28 CorS2 ( al. corr. sine et ) Weber , et inde Z
interl.| id est ideo
marg.| E xinde. Id est ex hac causa, ne haberet peccatum occidendo innocentem et etsi minus illis invidis querebat dimittere non quod tunc primum quereret, sed si prius volebat modo querebat.
querebat Pilatus dimittere eum. Iudei autem clamabant21 dicentes: Si hunc dimittis non es amicus Cesaris.
21 clamabant ΩL ΩS P28 Rusch Weber ] clamaverunt ΩR
marg.| Si hunc . Supra legem proposuerunt secundum quam deberet mori, quia Filium Dei se fecit. Sed quia ille legem gentis aliene non timet sed magis timet occidere Filium Dei, terrent eum a Cesare quem non potest ut actorem potestatis sue contemnere.
Omnis enim22 qui se regem facit contradicit Cesari.
22 enim Li449@ ΩR ΩJ P28 Rusch ] om. ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 19,13 
Pilatus ergo23 cum audisset hos sermones
23 ergo ΩF CorS2 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ΩP P28 Weber ] autem CorS2 (al.) ΩS ΩR Ed1455 Rusch Clementina
interl.| timet sed non consentit
adduxit foras Iesum et sedit pro tribunali
interl.| pro iudice vel in sede
in loco24 qui dicitur Lithostrotos 25
24 loco Cava Φ Weber (s Z D) ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR ΩS P28 Ed1455 Rusch Clementina ] locum Weber
25 Lithostrotos Li449@ Li449 Clementina ] scrips., Locostratos ΩM, Licostratos Arsenal1170* ΩF ΩS ΩJ, Lithostratos Ed1455 , Lichostratos Sarum Rusch , Lycostratos ΩP , Litostrathos ΩL ΩR, Lithostrotus Weber , Λιθόστρωτον
interl.| id est iudicium vel iudiciale
hebraice autem Gabatha26.
26 Gabatha ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP Arsenal1170 Li449@ Li449 Ed1455 Rusch , Gabbatha P28 ΩR CorS2 ( Parisiensis Senonensis* ) Clementina Weber ] Golgatha ΩS CorS2 (Senonensis Golgotha cor<rectio>ne sed prius   Gabbatha et sic anti.)
interl.| id est collis vel sublimitas
Numérotation du verset Io. 19,14 
Erat autem27 Parasceve Pasche {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054ra ; facsim., p. 267a} hora quasi sexta.
27 autem ΩL P28 Ed1455 ] om. ΩR
marg.| Erat autem Parasceve . AUGUSTINUS. Parasceve quod interpretatur ‘preparatio’, est sexta feria qua preparabant necessaria sabbato, qua die precepit Moyses duplo colligere manna propter sabbatumd.   Hora quasi sexta, quia iam inceperat sexta hora diei quando Pilatus sedit pro tribunali et dum duceretur Iesus et cetera gererentur completa est sexta hora ex qua tenebre fuerant usque ad nonam. Sed ne hoc {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054ra ; facsim., p. 267a} facinus in Romanos sed magis in Iudeos retorqueatur dicit Marcuse hora tertia crucifixum28 quia Iudei clamaverunt ea hora:   Crucifige crucifige .
d Cf. Ex. 16, 5.
e Cf. Mc. 15, 25: « Erat autem hora tertia: et crucifixerunt eum ».
28 crucifixum] crucifixunm cacogr. Rusch
marg.| Vel Pascha est immolatio Christi cuius Parasceve, id est ‘preparatio’ a nona hora noctis cepit qua in domo pontificis pronuntiata est mors Christi a dicentibus, reus est mortis ab illa hora noctis nona usque ad diei tertiam sex hore sunt preparationis tres noctis tres diei quarum sexta iam ceperat cum Pilatus tribunal ascendit, quod adhuc erat preparatio immolationis que facta est secundum Marcum tertia non preparationis sed diei et eadem est sexta preparationis.
Et dicit Iudeis: Ecce rex vester.
Numérotation du verset Io. 19,15 
Illi autem clamabant29: Tolle tolle, crucifige eum. Dicit eis30 Pilatus: Regem vestrum crucifigam?
29 clamabant P28 ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 Ed1455 Rusch Weber ] + dicentes ΩF ΩS ΩJ* (rubr. cancel. et expunc.) P28² Cor2
30 Dicit eis Cava ΩF ΩJ ΩP ΩR ΩS P28 Weber (s) Clementina ] Dixit eis ΩL Li449@ Li449 Weber , Dixit autem Rusch
marg.| R egem vestrum crucifigam . Adhuc terror quem de Cesare ingerunt superare conatur dicens:   Regem vestrum crucifigam. D e ignominia eorum volens eos frangere quos de ignominia Christi non poterat mitigare.
Responderunt pontifices: Non31 habemus regem nisi Cesarem.
31 Non ΩR ΩL ΩJ CorS2 (al. sine nos ) Linz449@ Li449 P28 Rusch Weber ] Nos praem. CorS2 (al. apponunt)
Numérotation du verset Io. 19,16 
Tunc ergo tradidit eis illum32 ut crucifigeretur.
32 illum ΩR ΩJ ΩL Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] Iesum Rusch
interl.| id est voluntati eorum
marg.| T unc ergo . Quia profitentur Cesarem aperte contra eum esse si alium regem velit eis ingerere, dimittendo impunitum quem propter hos ausus tradiderant occidendum. Victus ergo timore:   Tradidit eis Iesum ut crucifigatur .   Eis non quod ipsi manibus eum acciperent qui supra hoc excusaverant, sed ut crimine impliciti videantur a quo alieni esse conantur cum non nisi pro eis hoc faceret Pilatus. Unde nec ait ut crucifigerent sed ut crucifigeretur iudicio et potestate Pilati.
Susceperunt autem Iesum et eduxerunt33.
33 eduxerunt ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] + eum Rusch , duxerunt Amiatinus
interl.| milites facto Iudeorum voto qui totum fecerunt quod fieri extorserunt
Numérotation du verset Io. 19,17 
Et baiulans sibi crucem
interl.| suo humero ut eam commendaret imitaturis
marg.| Baiulans . Portabat crucem suam Iesus. Grande ludibrium impiis, grande mysterium piis gloriantibus, quasi in sceptro regni. Et est crux candelabrum ‘lucerne que non erat sub modio ponenda’f. Primo Dominus crucem portat quia prior passus est. Postea imposista est Simoni Cyreneo quia debemus sequi vestigia eius.
f Cf. Mt. 5, 14-15: « Vos estis lux mundi. Non potest civitas abscondi supra montem posita, neque accendunt lucernam, et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt ».
exivit in eum qui dicitur Calvarie locum34
34 locum ΩP ΩS Li449 Clementina Ed1455 Rusch Weber ] locus Li449@ ΩR ΩJ P28
interl.| id est decollatorum
hebraice35 Golgotha
35 hebraice ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] + autem Rusch
interl.| locus decollationis
Numérotation du verset Io. 19,18 
ubi eum crucifixerunt36 et cum eo alios duos hinc et hinc37.
36 eum crucifixerunt ΩL ΩS Li449@ Li449 P28 Weber ] inv. Ed1455 Rusch
37 hinc² ΩL P28* Ed1455 ] inde P28² (in ras.)
interl.| latrones ut alii dicunt ut sit cum impiis deputatus
marg.| et cum eo . Latro qui permansit in perfidia significat Iudeos. Qui confitetur, gentes significat.
Medium autem Iesum.
Numérotation du verset Io. 19,19 
Scripsit autem et38 titulum Pilatus et posuit super crucem.
38 et ΩL Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] om. Rusch
interl.| operatur divina vis in corde nescientis
Erat autem scriptum: Iesus Nazarenus rex Iudeorum.
interl.| corde non carne
Numérotation du verset Io. 19,20 
Hunc ergo titulum multi Iudeorum legerunt39 quia prope civitatem erat locus ubi crucifixus est40 Iesus. Et erat scriptum hebraice grece et latine.
39 Iudeorum legerunt ΩR ΩS P28 Ed1455 ] inv. ΩL Rusch Weber
40 est ΩR ΩL Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] erat Rusch
interl.| tribus linguis scribitur quasi tribus testibus quia: «In ore duorum vel trium testium stet omne verbum»g
g Mt. 18, 16.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054rb ; facsim., p. 267b} E t erat scriptum . Hec tres lingue ceteris eminebant. Hebrea propter Iudeos in lege Dei gloriantes, greca propter gentium sapientes, latina propter Romanos tunc pene omnibus gentibus imperantes.
Numérotation du verset Io. 19,21 
Dicebant ergo Pilato pontifices Iudeorum:
interl.| qui predixerant: non habemus regem nisi Cesarem
Noli scribere rex Iudeorum sed quia ipse dixit rex sum Iudeorum.
interl.| non potest mutari quod veritas dixit, nec quod Pilatus scripsit
Numérotation du verset Io. 19,22 
Respondit Pilatus:
interl.| ut impleatur Scriptura: ‘Ne corrumpas tituli inscriptionem’h
h Cf. Ps. 57, 1: « In finem, ne disperdas. David in tituli inscriptionem ».
Quod scripsi scripsi.
interl.| quasi non corrumpo veritatem etsi vos diligitis falsitatem
Numérotation du verset Io. 19,23 
Milites ergo
marg.| milites ergo . Ecce que gesta sunt iuxta crucem cum iam crucifixus esset.
cum crucifixissent eum, acceperunt vestimenta eius et fecerunt quatuor partes
interl.| de aliis vestimentis sine sorte
marg.| Quatuor partes . Quadripartita vestis significat Ecclesiam toto orbe qui quatuor partibus constat diffusam omnibus partibus equaliter, id est concorditer distributam. Tunica sortita omnium partium significat unitatem que caritatis vinculo continetur.
unicuique militi partem
interl.| hinc apparet quatuor milites fuisse qui crucifixerunt
et tunicam.
interl.| acceperunt similiter, sed non similiter diviserunt
Erat autem tunica inconsutilis
interl.| hec est causa quare non diviserunt
marg.| Inconsutilis . Ne aliquando dissolvatur unitas Ecclesie. Et ad unum pervenit, quia omnes in unum collegit sicut et in duodecim unus Petrus pro omnibus dicit: «Tu es Christus Filius Dei vivi»i et ei pro omnibus dicitur: «Tibi dabo claves regni celorum»j unus pro omnibus, quia unitas est in omnibus.
i Mt. 16, 16.
j Mt. 16, 19.
desuper contexta per totum.
interl.| quia caritas supereminet pre omnibus
marg.| Desuper contexta . Quia caritas supereminet omnibusk per totum, quia nemo est eius expers qui pertinere videatur ad totum a quo toto sicut greca indicat lingua ‘catholica’ vocatur Ecclesia que in sorte Dei gratia commendatur.
k Cf. 1Cor. 13, 13: « Nunc autem manent fides, spes, caritas, tria hec: maior autem horum est caritas ».
Numérotation du verset Io. 19,24 
Dixerunt ergo ad invicem: Non scindamus eam41 sed sortiamur de illa cuius sit. Ut Scriptura42 impleretur43 dicens: Partiti sunt
41 eam ΩL] illam ΩR
42 Cf. Ps. 21, 19.
43 impleretur ΩR ΩL Li449@ Li449 Rusch ] impleatur P28 Weber
interl.| non sortiti
vestimenta mea sibi
interl.| alia quam tunicam
et in vestem meam
interl.| tunicam
miserunt sortem. Et milites quidem hec44 fecerunt.
44 hec ΩL P28 ] hoc ΩR
Numérotation du verset Io. 19,25 
Stabant autem iuxta crucem Iesu mater eius et soror matris eius
interl.| hec erat mater Iacobi
Maria Cleophe
interl.| filia Cleophe
et Maria Magdalene.
Numérotation du verset Io. 19,26 
Cum vidisset ergo Iesus matrem et discipulum stantem quem diligebat
interl.| pre ceteris familiarius
marg.| C um vidisset ergo . Qui divina facturus quasi repulit ignotam matrem, iam ostendit venisse horam quam tunc predixit in qua agnoscit de qua fuerat mortaliter natus. Et docet ut a piis filiis impendatur cura a parentibus. Unde et Apostolus: ‘Si quis suorum curam non habet fidem negat’l etc.
l Cf. 1Tm. 5, 8: « Si quis autem suorum, et maxime domesticorum, curam non habet, fidem negavit, et est infideli deterior ».
dicit matri sue: Mulier, ecce filius tuus.
marg.| Mulier ecce . Matri quam reliquit alterum pro se filium quedammodo tribuit. Nam cur hec fecerit hec sequentia indicant.   Ex illa hora accepit eam discipulus in suam . Qui etsi iam non haberet propria in illa societate centupliciter acceperat, ubi erant omnia communia ‘nihil habens et omnia possidens’m.
m Cf. 2Cor. 6, 10: « Quasi tristes, semper autem gaudentes sicut egentes, multos autem locupletantes tamquam nihil habentes, et omnia possidentes ».
Numérotation du verset Io. 19,27 
Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora45 {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054rb ; facsim., p. 267b} accepit eam discipulus in suam46.
45 hora ΩR ΩL ΩS P28 Li449 Ed1455 Rusch Weber ] om. Li449@
46 suam Weber ( Z D ) Li449@ ΩR Cor1 L ( scilicet matrem dicit Ieronimus ) CorS1 (G’) P28 Rusch ] sua ΩJ ΩL Li449 Ed1455 Weber Cor1 L (vel in sua scilicet officia dicit Augustinus) Cor3 (grec. sua [ἴδια] pluralis numeri et neutri id est propria) CorS1 (vel Augustinus sic et est   sua pluralis numeri et neutri generis id est propria vel   in suam scilicet ‘curam’ secundum Anselmum [= Glossa interl .] et Beda [ ut ref. Catena aurea CIO19,24b-27_distinctio_8.12] vel secundum Augustinus (!)   in sua scilicet propria); cf.  Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium tractatus , tract. 119, § 3.21 sqq., CCSL 36: «suscepit ergo eam in sua, non praedia, quae nulla propria possidebat, sed officia, quae propria dispensatione exsequenda curabat ».
interl.| matremn
n ¶Fons : Cf. Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 65, CCCM 116B, lin. 1218 sqq.: « Ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Hoc loco quidam uolunt subaudiri matrem, sed congruentius subauditur curam ».
interl.| quia ad eius curam quicquid ei est necessarium pertinento
o ¶Fons : Augustinus Hipponensis , In Ioannis evangelium tractatus, tract. 119, § 3.13 sqq., CCSL 36: «intellegendum est sic distributum fuisse huic discipulo quod opus erat, ut illic etiam beatae mariae tamquam matris eius portio poneretur; magis que sic debemus accipere quod dictum est: ex illa hora suscepit eam discipulus in sua, ut ad eius curam quidquid ei esset necessarium perutineret? »
Numérotation du verset Io. 19,28 
Postea sciens Iesus quia iam47 omnia consummata sunt48,
47 iam Li449@ Li449 ΩL ΩS P28 Weber cum graec.] om. Rusch Clementina , quoniam ΩR
48 omnia - consummata sunt ΩR ΩL ΩS P28 Ed1455 Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| qui omnia disposuit per nescientes agit
marg.| O mnia consummata . Omnia que oportebat fieri antequam acciperet acetum et traderet Spiritum. Ut etiam Scriptura hic consummaretur: «In siti mea potaverunt me aceto»p.   Dicit sitio quasi: hoc minus fecistis date quod estis. Degeneraverant enim a vino patrum de iniquitate mundi, quasi de pleno vase impleti habentes cor ut spongiam cavernosis et tortuosis latibulis fraudulentum. Hyssopus: humilis herba pectus purgat significat ‘humilitatem Christi’ per quem fusus sanguis nos emundat. Hanc circumdederunt Iudei et se circumvenisse putaverunt. Arundo significat ‘Scripturam que hoc facto implebatur’.
p Ps. 68, 22.
ut consummaretur Scriptura49 dicit: Sitio .
49 Cf. Ps. 68, 22.
Numérotation du verset Io. 19,29 
Vas autem50 positum erat51 aceto52 plenum. Illi autem53 spongiam plenam aceto hyssopo54 circumponentes obtulerunt ori eius.
50 autem ΩS P28 Rusch ] ergo ΩL (post erat) Li449@ Li449 ΩR Ed1455 Weber
51 positum erat Li449 ΩR Rusch Weber ] inv. Li449@ ΩS P28 Ed1455 Clementina , erat ergo positum ΩL
52 aceto Li449@ ΩR ΩS P28 Ed1455 Rusch Weber ] in praem. Li449
53 autem Li449@ Li449 ΩR ΩL ΩS P28 Ed1455 Weber ] ergo Rusch
54 spongiam - plenam aceto hyssopo ΩL Rusch Weber ] inv. ΩS P28 , plenam aceto ysopo spongiam Ed1455
interl.| arundinem ut alius dicitq
q Cf. Mt. 27, 48: « Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit harundini, et dabat ei bibere ».
Numérotation du verset Io. 19,30 
Cum ergo accepisset55 Iesus acetum dixit: Consummatum est. Et inclinato capite tradidit spiritum.
55 accepisset ΩL P28 Ed1455 Rusch Weber ] accepit ΩR
interl.| quod prophetia predixerat et quia nihil iam restat, quod ante mortem fieri oporteret tradidit Spiritum ut qui potestatem habebat ponendi animam suam et iterum sumendi eamr
r Cf. Io. 10, 18: « Nemo tollit eam a me: sed ego pono eam a meipso, et potestatem habeo ponendi eam, et potestatem habeo iterum sumendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre meo ».
Numérotation du verset Io. 19,31 
Iudei ergo quoniam Parasceve erat ut non remanerent in cruce corpora sabbato56, erat enim magnus dies ille sabbati57, rogaverunt Pilatum ut frangerentur eorum crura58
56 Cf. Dt. 21, 23.
57 sabbati Li449@ Li449 ΩR ΩL P28 Ed1455 Weber ] om. Rusch
58 eorum crura ΩL Ed1455 ] inv. ΩR P28
interl.| ut morerentur
et tollerentur.
interl.| mortui de ligno ne pendentes magnum diem sui diuturni cruciatus horrore fedarent
Numérotation du verset Io. 19,32 
Venerunt ergo milites et primi quidem fregerunt crura et alterius qui crucifixus est cum eo.
Numérotation du verset Io. 19,33 
Ad Iesum autem cum venissent ut viderunt eum iam59 mortuum non fregerunt eius crura.
59 eum iam ΩL ΩS Ed1455 Rusch Weber ] eum ΩR , iam P28
Numérotation du verset Io. 19,34 
Sed unus militum lancea latus eius aperuit et continuo exivit sanguis et aqua.
marg.| Sed unus . Vigilanti verbo usus est. Non dicit percussit vel vulneravit sed   aperuit ut illic quodammodo vite ostium panderetur. Unde sacramenta Ecclesie emanaverunt sine quibus ad vitam non intratur. Ille sanguis fusus est in remissionem peccatorum. Aqua et lavacrum prestat et potum. Ecce ostium in latere arce quo intrant animalia diluvio non perituras. Ecce mulier facta de latere dormientist.
s Cf. Gn. 6, 16: « Fenestram in arca facies, et in cubito consummabis summitatem eius: ostium autem arcae pones ex latere ; deorsum, coenacula et tristega facies in ea » ; Gn. 7, 15: « Ingressae sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitae ».
t Cf. Gn. 2, 21: « Immisit ergo Dominus Deus soporem in Adam: cumque obdormisset, tulit unam de costis eius, et replevit carnem pro ea ».
Numérotation du verset Io. 19,35 
Et qui vidit testimonium perhibuit et verum est testimonium eius60 et ille scit quia vera dicit ut et61 vos credatis.
60 testimonium eius ΩR ΩS P28 Ed1455 Clementina ] inv. ΩL Rusch Weber
61 ut et ΩL Ed1455 Rusch Weber ] inv. P28
interl.| non ait: sciatis. Scit ipse qui vidit credat ei qui non vidit
Numérotation du verset Io. 19,36 
Facta sunt enim hec ut Scriptura62 impleretur63: Os non comminuetis
62 Cf. Ex. 12, 46.
63 impleretur ΩR ΩL P28 Ed1455 Rusch ] impleatur Weber
interl.| ob quod dixit non fregerunt eius crura
ex eo.
interl.| agno
Numérotation du verset Io. 19,37 
Et iterum alia Scriptura dicit64:
64 Cf. Za. 12, 10.
interl.| ad hoc quod dixit lancea latus eius aperuit
Videbunt in quem transfixerunt.
interl.| quia in ea carne venturus est in qua est crucifixus
Numérotation du verset Io. 19,38 
Post hec autem rogavit Pilatum Ioseph ab Arimathia eo quod esset discipulus65 Iesu, occultus autem propter metum Iudeorum, ut tolleret corpus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054va ; facsim., p. 268a} Iesu. Et permisit Pilatus. Venit ergo et tulit corpus Iesu.
65 esset dis. ΩL Ed1455 ] inv. P28
Numérotation du verset Io. 19,39 
Venit autem et Nicodemus qui venerat ad Iesum nocte primum66
66 Cf. Io. 3, 1-2.
interl.| quia non nocte solum sed nocte primum
ferens mixturam myrrhe et aloes quasi libras centum.
Numérotation du verset Io. 19,40 
Acceperunt ergo corpus Iesu et ligaverunt eum67 linteis cum aromatibus sicut mos est Iudeis sepelire68.
67 eum Li449@ Li449 ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS CorS2 P28 Ed1455 Rusch Weber ] illud Cava ΩR CorS2 (al.) Clementina
68 est Iudeis sepelire ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩR Li449@ Li449 P28 Ed1455 ] Iudaeis est sepelire Weber , est sepelire Iudaeis Rusch
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1054va ; facsim., p. 268a} S icut mos . Non frustra ait: S  icut mos est Iudeis, sed admonet in huiusmodi officiis morem cuiusque gentis esse servande.
Numérotation du verset Io. 19,41 
Erat autem in loco ubi crucifixus est69 hortus, et in horto monumentum novum in quo nondum quisquam positus fuerat70.
69 est ΩF ΩL ΩR Li449@ Li449 P28 Ed1455 Weber ] + Iesus Rusch
70 fuerat Li449@ Li449 ΩL ΩR Rusch ] erat Ed1455 Weber
interl.| sicut in utero Marie nemo ante eum nemo post eum ita in hoc monumento
Numérotation du verset Io. 19,42 
Ibi ergo propter Parascevem Iudeorum quia iuxta erat monumentum posuerunt Iesum.
interl.| accelerata sepultura ne vesperasceret quando nihil tale licebat facere



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_19)

Notes :