Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
Et preteriens
Iesus1 vidit
1 Iesus ΩS ΩV² Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
hominem cecum a nativitate.
Numérotation du verset
Io. 9,2
Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
2 eius
Li449@
Li449
Rusch
] sui
Weber
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
3 quis peccavit =
|
4 aut
Rusch Weber
] an
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,3
Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur
Rusch
] manifestarentur
Li449@
, manifestetur
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,4
Me
oportet operari
opera eius
qui misit me
donec
dies est.
Venit nox quando nemo potest operari.
Numérotation du verset
Io. 9,5
Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,6
Hec cum dixisset
expuit in terram et fecit lutum
ex sputo
et linivit7 lutum super
7 linivit
Li449@
Li449
Rusch
] linuit
Weber
oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,7
Et dixit ei: Vade et8 lava
8 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
in natatoria Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit ergo et lavit et venit videns.
Numérotation du verset
Io. 9,8
Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant
Li449@ Rusch
] videbant
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,9
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero
Rusch
] autem
Li449@
Li449,
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,10
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi
Rusch
]
inv. Weber
| oculi] + tui
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 9,11
Respondit:
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit
Rusch Weber
] linivit
Li449@
Li449
|
13 video
Rusch
] vidi
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,12
Et14 dixerunt ei:
14 Et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Ubi est ille? Ait: Nescio.
Numérotation du verset
Io. 9,13
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset
Io. 9,14
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,15
Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant
Rusch Weber
] interrogaverunt
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,16
Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
Non est hic homo
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem16
16 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos17.
17 inter eos
Li449@ Li449 Rusch
] in eis
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,17
Dicunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
de illo18 qui aperuit oculos tuos19? Ille autem dixit:
18 illo
Li449@
Li449
Rusch
] eo
Weber
|
19 oculos tuos
Rusch Weber
] tibi oculos
Li449@ Li449
|
quia propheta est.
Numérotation du verset
Io. 9,18
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec20 vocaverunt parentes eius
20 donec] donce
cacogr. Rusch
qui viderat.
Numérotation du verset
Io. 9,19
Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos21 dicitis quia cecus natus est22? quomodo ergo nunc videt?
21 vos
Rusch
Weber]
om.
Li449@ Li449
|
22 cecus - natus est
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Numérotation du verset
Io. 9,20
Responderunt23 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus24.
23 Responderunt
Rusch Weber
] + ergo
Li449@ Li449
|
24 est natus
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 9,21
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
etatem habet.
Ipse de se loquatur.
Numérotation du verset
Io. 9,22
Hec dixerunt parentes eius quoniam25 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
25 quoniam
Rusch
] quia
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,23
Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset
Io. 9,24
Vocaverunt ergo rursus26 hominem qui fuerat cecus27 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
26 rursus Li449
Rusch
] rursum
Li449@ Weber
|
27 fuerat cecus
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
Nos scimus quia hic homo peccator est.
Numérotation du verset
Io. 9,25
Dicit28 ergo ille: Si peccator est nescio.
28 dicit
Rusch
] dixit
Li449@
Li449
Weber
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset
Io. 9,26
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset
Io. 9,27
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
Numérotation du verset
Io. 9,28
Maledixerunt ergo29 ei
29 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
et dixerunt: Tu discipulus illius sis30. Nos autem Moysi discipuli sumus.
30 illius sis
Rusch
] eius sis
Li449@ Li449
, illius es
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,29
Nos scimus quia Moysi
locutus est Deus.
Hunc autem nescimus
unde sit.
Numérotation du verset
Io. 9,30
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos31.
31 meos oculos
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,31
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
Numérotation du verset
Io. 9,32
A seculo non est auditum
quia quis aperuit32 oculos ceci nati?
32 quis aperuit Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 9,33
Nisi esset hic a Deo
non poterat33 facere quicquam.
33 poterat Li449
Rusch Weber
] non posset
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,34
Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
Numérotation du verset
Io. 9,35
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset
Io. 9,36
Respondit ille et dixit: Quis est,
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset
Io. 9,37
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
et qui loquitur tecum ipse est.
Numérotation du verset
Io. 9,38
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
adoravit eum.
Numérotation du verset
Io. 9,39
Et34 dixit ei Iesus in iudicium
34 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
videant
et qui vident ceci fiant.
Numérotation du verset
Io. 9,40
Et audierunt quidam35 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
35 quidam
Li449@
Li449
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,41
Dixit eis Iesus36: Si ceci essetis
36 Dixit ΩJ (in ras.)
Rusch Weber
] et
praem.
ΩJ , + ergo
Li449@ Li449
Cor3 (grec.)
non haberetis peccatum.
Nunc vero37 dicitis quia38 videmus
37 vero
CorS1
(al.)
Rusch Wordsworth Weber
] ergo
CorS1
(vel G’)
|
38 dicitis quia ΩJ
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
|
peccatum vestrum manet.
Capitulum 9
Numérotation du verset
Io. 9,1
Et preteriens
marg.|
Et preteriens
. Non stans in via peccatorum sed secus viam nostre mortalitatis.
Iesus1 vidit
1 Iesus ΩS ΩV² Li449@ Li449 CorS1 Rusch] om. ΩV* P14417 Weber
interl.|
id est misertus est
hominem cecum a nativitate.
marg.|
Cecum
. Cecus significat ‘humanum genus’ in quo cecitas naturalis, quia peccante primo homine vitium propter naturam inolevit. Unde secundum mentem omnis homo cecus natus est.
Numérotation du verset
Io. 9,2
Et interrogaverunt eum discipuli eius2: Rabbi,
2 eius
Li449@
Li449
Rusch
] sui
Weber
interl.|
magistrum appellant, quia scire desiderant
quis peccavit3? Hic aut4 parentes eius ut cecus nasceretur?
3 quis peccavit =
Cor1
L
4 aut
Rusch Weber
] an
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,3
Respondit Iesus: Neque hic peccavit,
marg.|
Neque hic peccavit
. Peccaverunt quidem sed non illo peccato factum est, ut cecus nasceretur sed hec est causa: U
t manifestentur opera Dei in illo.
neque parentes eius, sed ut manifestentur5 opera Dei in illo.
5 manifestentur
Rusch
] manifestarentur
Li449@
, manifestetur
Weber
marg.|
Sed ut manifestentur
. Ut eum illuminando et per eum quid in cecitate humani generis facturus sit significando Filius Dei manifestetur, unde subdit:
Me oportet operari
.
Numérotation du verset
Io. 9,4
Me
interl.|
enim
oportet operari
interl.|
predicare, illuminare cecos
opera eius
interl.|
quia Filius de illo, ipse de nullo, unde gloriam dat illi
qui misit me
interl.|
ecce ille missus in quo cecus oculos lavit
donec
interl.|
id est dum sum in mundo
dies est.
interl.|
quare dum dies est?
interl.|
quia
Venit nox quando nemo potest operari.
interl.|
id est persecutio apostolorum vel persecutio Antichristi
Numérotation du verset
Io. 9,5
Quamdiu sum in mundo6 lux sum mundi.
6 sum-in mundo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
interl.|
ecce quis est dies in eo cecus lavat oculos et videt diem
marg.|
Quamdiu sum
. Non solum tunc Christus lumen erat in mundo, sed et super usque ad consummationem seculi per fidem est cum electis et est tempus operandi. Nox illa est infernalis in qua nulli licet operari, ut nec ardenti diviti licuit, sed tamen est tempus recipiendi.
Numérotation du verset
Io. 9,6
Hec cum dixisset
interl.|
monens bonos et terrens malos
expuit in terram et fecit lutum
marg.|
Et fecit lutum
. Sicut primum hominem de limo terre formavit ita per idem genus luti genus humanum reformavit.
marg.|
De saliva lutum fecit quia: «Verbum caro factum est»a. Saliva est: «Sapientia que ex ore altissimi prodiit»b. Terra est caro Christi. ‘Unxit oculos’, id est catechuminum fecit qui credit Verbum carnem factum. Unctus nondum videt sed mittitur ut lavet, id est baptizetur in misso, id est in Christo, propter quod nomen ‘piscine’ interpretatur. Baptizatus a peccatis lumen recepit.
a Io. 1, 14.
b Sap. 24, 5.
ex sputo
interl.|
ecce collyrium quo unguitur genus humanum
et linivit7 lutum super
7 linivit
Li449@
Li449
Rusch
] linuit
Weber
interl.|
nonndum intus
oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,7
Et dixit ei: Vade et8 lava
8 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
marg.|
Vade et lava
. Siloa fons est ad radicem montis Sion qui non iugibus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044va ; facsim., p. 248a} aquis, sed incertis horis ebulit per concava terrarum, ubi cecus lota facie lumen recepit, quia cecitas Iudeorum vel quorumcumque infidelium non potest sanari, nisi doctrina aquarum Christi que sine strepitu et clamore verborum leviter fluit. Unde Isaias: «Aque Siloe que vadunt cum silentio»c.
c Is. 8, 6.
in natatoria Siloe
interl.|
id est in piscina qua dicitur Siloe
quod interpretatur ‘Missus’. Abiit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044va ; facsim., p. 248a} ergo et lavit et venit videns.
marg.|
Et venit videns
. Queritur quomodo istum sine fide salvaverit, cum legatur neminem sine sanatione interiori exterius sanasse? Sed hoc dicitur de illis qui propter peccata infirmabantur, iste non propter peccatum sed propter gloriam Dei languebat.
Numérotation du verset
Io. 9,8
Itaque vicini et qui viderant9 eum prius, quia mendicus erat. Dicebant: Nonne hic est qui sedebat et mendicabat? Alii dicebant: Quia hic est.
9 viderant
Li449@ Rusch
] videbant
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,9
Alii autem nequaquam sed similis est eius.
interl.|
quia aperti oculi vultum mutaverant
Ille vero10 dicebat: Quia ego sum.
10 vero
Rusch
] autem
Li449@
Li449,
om. Weber
interl.|
vox grata ne damnaretur ingratus
Numérotation du verset
Io. 9,10
Dicebant ergo ei: Quomodo aperti sunt tibi oculi11?
11 tibi oculi
Rusch
]
inv. Weber
| oculi] + tui
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 9,11
Respondit:
interl.|
videns evangelizat gratiam
Ille homo qui dicitur Iesus, lutum fecit et unxit12 oculos meos et dixit mihi: Vade ad natatoriam Siloe et lava et abii et lavi et video13.
12 unxit
Rusch Weber
] linivit
Li449@
Li449
13 video
Rusch
] vidi
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,12
Et14 dixerunt ei:
14 Et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
interl.|
qui non habebant in corde quod ipse in facie
Ubi est ille? Ait: Nescio.
Numérotation du verset
Io. 9,13
Adducunt eum ad Phariseos qui cecus fuerat.
Numérotation du verset
Io. 9,14
Erat autem sabbatum quando lutum fecit Iesus et aperuit oculos eius.
Numérotation du verset
Io. 9,15
Iterum ergo interrogabant15 eum Pharisei quomodo vidisset. Ille autem dixit eis: Lutum posuit mihi super oculos et lavi et video.
15 interrogabant
Rusch Weber
] interrogaverunt
Li449@
interl.|
ut similis inuncto loquitur predicat et nescit quem predicat
Numérotation du verset
Io. 9,16
Dicebant ergo ex Phariseis quidam:
interl.|
non omnes quia iam quidam inungebantur, isti nec videntes nec inuncti
Non est hic homo
marg.|
Non est homo hic
16. Ille spiritualiter custodit sabbatum qui est sine peccato illi non qui servi sunt peccati.
16 sic
Rusch
a Deo quia sabbatum non custodit. Alii autem17
17 autem Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
interl.|
iam inucti
dicebant: Quomodo potest homo peccator hec signa facere? Et schisma erat inter eos18.
18 inter eos
Li449@ Li449 Rusch
] in eis
Weber
interl.|
dies ille diviserat inter lucem et tenebras
Numérotation du verset
Io. 9,17
Dicunt
interl.|
dixerunt
ergo ceco iterum: Tu quid dicis
interl.|
estimas
marg.|
Tu quid dicis
. Querunt calumniam ut ille de synagoga pelleretur sed a Christo inveniretur.
de illo19 qui aperuit oculos tuos20? Ille autem dixit:
19 illo
Li449@
Li449
Rusch
] eo
Weber
20 oculos tuos
Rusch Weber
] tibi oculos
Li449@ Li449
marg.|
Ille autem dixit
. Adhuc inunctus in corde qui nondum Filium Dei confitetur non tamen mentitur.
quia propheta est.
interl.|
constanter exprimit quod sentit
Numérotation du verset
Io. 9,18
Non crediderunt ergo Iudei de illo quia cecus fuisset et vidisset donec21 vocaverunt parentes eius
21 donec] donce
cacogr. Rusch
interl.|
id est eius qui cecus fuerat et viderat
marg.|
Donec vocaverunt parentes
. Mystice: parentes, id est diabolus vel vitia qui dicunt etatem habet ipse de se loquatur, qui nolunt hominem confiteri Christum.
qui viderat.
Numérotation du verset
Io. 9,19
Et interrogaverunt eos dicentes: Hic est filius vester quem vos22 dicitis quia cecus natus est23? quomodo ergo nunc videt?
22 vos
Rusch
Weber]
om.
Li449@ Li449
23 cecus - natus est
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,20
Responderunt24 eis parentes eius et dixerunt: Scimus quia hic est filius noster et quia cecus est natus25.
24 Responderunt
Rusch Weber
] + ergo
Li449@ Li449
25 est natus
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 9,21
Quomodo autem nunc videat nescimus aut quis eius aperuit oculos nos nescimus. Ipsum interrogate,
interl.|
ut instruamini. Quid vobis calumniamini?
etatem habet.
interl.|
non est opus nobis loqui pro infante
Ipse de se {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044vb ; facsim., p. 248b}
loquatur.
Numérotation du verset
Io. 9,22
Hec dixerunt parentes eius quoniam26 timebant Iudeos. Iam enim conspiraverant Iudei ut si quis eum confiteretur Christum extra synagogam fieret.
26 quoniam
Rusch
] quia
Li449@
Li449
Weber
interl.|
quod iam non est malum expulsos enim Christus suscipit
Numérotation du verset
Io. 9,23
Propterea parentes eius dixerunt: Quia etatem habet, ipsum interrogate.
Numérotation du verset
Io. 9,24
Vocaverunt ergo rursus27 hominem qui fuerat cecus28 et dixerunt ei: Da gloriam Deo.
27 rursus Li449
Rusch
] rursum
Li449@ Weber
28 fuerat cecus
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
interl.|
quasi nega quod accepisti
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044vb ; facsim., p. 248b}
da gloriam Deo
. Dare gloriam Deo est veritatem de aliquo quasi presente Deo dicere, hoc est confitere istum non esse Deum sicut nos sed peccatorem.
Nos scimus quia hic homo peccator est.
interl.|
quod est blasphemare non Deo gloriam dare
Numérotation du verset
Io. 9,25
Dicit29 ergo ille: Si peccator est nescio.
29 dicit
Rusch
] dixit
Li449@
Li449
Weber
interl.|
non paret calumnie nec veritatem celat
Unum scio quia cecus cum essem modo video.
Numérotation du verset
Io. 9,26
Dixerunt ergo illi: Quid fecit tibi? Quomodo aperuit tibi oculos?
Numérotation du verset
Io. 9,27
Respondit eis: Dixi vobis iam et audistis quid iterum vultis audire?
marg.|
Quid iterum vultis
. AUGUSTINUS. Stomachatur contra duritiam eorum, de ceco factus videns et cecos iam non ferens.
Numquid et vos vultis discipuli eius fieri?
interl.|
sicut ego iam video et non invideo
Numérotation du verset
Io. 9,28
Maledixerunt ergo30 ei
30 ergo Li449 Rusch] om. Li449@ Weber
marg.|
Maledixerunt
. Secundum cor eorum maledictio est, sed quod dicitur optabile est omnibus ut discipuli Christi sunt.
marg.|
AUGUSTINUS. De stulta maledictione eos redarguens dicit. Maledictio ista veniat super nos, ac si diceret: utinam talia opera facere possemus ut discipuli eius fieri mereremur.
et dixerunt: Tu discipulus illius sis31. Nos autem Moysi discipuli sumus.
31 illius sis
Rusch
] eius sis
Li449@ Li449
, illius es
Weber
interl.|
quod si essent Christo crederent quem Moyses nuntiavit
interl.|
quia
Numérotation du verset
Io. 9,29
Nos scimus quia Moysi
interl.|
servum Deo preferunt
locutus est Deus.
interl.|
quod Moyses docuit a Deo accepit
Hunc autem nescimus
interl.|
nesciebant autem eius divinitatem
marg.|
Hunc autem nescimus
. Superius dixerant:
Hunc scimus,
unde hic dicunt se nescire, sed nescire nos dicimus que abiicimus. Ille nescitur, latet humilitate, proditur signorum virtute. Nescitur unde sit et ut Deus cecos illuminat.
unde sit.
interl.|
unde hoc accepit
Numérotation du verset
Io. 9,30
Respondit ille homo et dixit eis: In hoc enim mirabile est quia vos nescitis unde sit et aperuit meos oculos32.
32 meos oculos
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
Numérotation du verset
Io. 9,31
Scimus autem quia peccatores Deus non audit. Sed si quis Dei cultor est et voluntatem eius facit hunc exaudit.
interl.|
adhuc inunctus quia peccatores Deus audit ut publicanum confidentem
Numérotation du verset
Io. 9,32
A seculo non est auditum
interl.|
magna res est
quia quis aperuit33 oculos ceci nati?
33 quis aperuit Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
Numérotation du verset
Io. 9,33
Nisi esset hic a Deo
marg.|
Nisi esset hic a deo
. Spreta eorum ira, libere veritatem confitetur. Hec enim non nisi a Domino nec a discipulis fierent nisi Deus in eis.
non poterat34 facere quicquam.
34 poterat Li449
Rusch Weber
] non posset
Li449@
Numérotation du verset
Io. 9,34
Responderunt et dixerunt ei: In peccatis natus es totus
marg.|
In peccatis natus es
, id est cum clausis oculis quod dicunt esse pro peccatis parentum, sed Christus totum sanat extra oculos intus cor aperit.
et tu doces nos? Et eiecerunt eum foras.
marg.|
Et tu doces
etc. Totiens interrogando ut discerent magistrum fecerant, sed ingrati docentem proiecerunt foras. Sed quia expulsus magis factus est christianus.
Numérotation du verset
Io. 9,35
Audivit Iesus quia eiecerunt eum foras et cum invenisset eum dixit ei: Tu credis in Filium Dei?
Numérotation du verset
Io. 9,36
Respondit ille et dixit: Quis est,
marg.|
Quis est
. Adhuc inunctus his verbis ostendit se iamdudum cor ad credendum habuisse paratum, sed in quem credere debeat ignorasse.
Domine, ut credam in eum?
Numérotation du verset
Io. 9,37
Et dixit ei Iesus: Et vidisti eum
interl.|
corporaliter
marg.|
Et vidisti
. Iam Dominus lavat faciem inuncti, iam cordis oculos illuminat et non tantum Filium hominis sed etiam confitetur Filium Dei
et qui loquitur tecum ipse est.
interl.|
ecce missus in quo lota facie iam Filium Dei agnoscit in filio hominis
Numérotation du verset
Io. 9,38
At ille ait: Credo, Domine. Et procidens
interl.|
qualem credit indicat35
35 indicat] nidicat
cacogr. Rusch
adoravit eum.
interl.|
ut Deum
Numérotation du verset
Io. 9,39
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1045ra ; facsim., p. 249a} Et36 dixit ei Iesus in iudicium
36 et Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
interl.|
discretionis non ultime retributionis
interl.|
ecce dies inter lucem et tenebras discernit
ego in hunc mundum veni, ut qui non vident
interl.|
humiles ceci
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1045ra ; facsim., p. 249a}
Ut qui non vident.
Id est qui se non videre putant et querunt ut videant et qui vident, id est qui se videre putant et medicum non querunt et hoc est iudicium, id est discretio quod discernit causam credentium a superbis. Iudicium enim damnationis non modo sed in fine faciet. Unde:
Ego non iudico quemquam
.
videant
interl.|
per me lumen
et qui vident ceci fiant.
interl.|
superbi sapientes ut Pharisei ex istis verbis commoti
Numérotation du verset
Io. 9,40
Et audierunt quidam37 ex Phariseis qui cum ipso erant et dixerunt ei: Numquid et nos ceci sumus?
37 quidam
Li449@
Li449
Rusch
]
om. Weber
Numérotation du verset
Io. 9,41
Dixit eis Iesus38: Si ceci essetis
38 Dixit ΩJ (in ras.)
Rusch Weber
] et
praem.
ΩJ , + ergo
Li449@ Li449
Cor3 (grec.)
interl.|
id est si cecos vos existimaretis ad medicum curreretis
non haberetis peccatum.
interl.|
quia ego veni tollere peccata
Nunc vero39 dicitis quia40 videmus
39 vero
CorS1
(al.)
Rusch Wordsworth Weber
] ergo
CorS1
(vel G’)
40 dicitis quia ΩJ
Rusch Weber
] inv.
Li449@
Li449
interl.|
propter quod medicum non queritis
peccatum vestrum manet.
interl.|
et ita ceci permanetis
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_9)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_9)
Notes :