Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 

In principio
erat
Verbum
et Verbum
erat apud Deum
et Deus erat Verbum.
Numérotation du verset Io. 1,2 

Hoc erat in principio
apud Deum.
Numérotation du verset Io. 1,3 

Omnia per ipsum facta sunt
et sine ipso
factum est nihil.
Quod
factum est1
1 Quod factum est CorS2 (sic punctuandum est secundum Augustinum super Genesim ad litteram libro 5, capitulo 15)
Numérotation du verset Io. 1,4 

in ipso vita erat
et vita
erat lux hominum.
Numérotation du verset Io. 1,5 

Et lux in tenebris lucet et tenebre
eam non comprehenderunt.
Numérotation du verset Io. 1,6 

Fuit homo missus
a Deo
cui nomen
erat Ioannes.
Numérotation du verset Io. 1,7 

Hic venit in testimonium
ut
testimonium perhiberet
de lumine
ut omnes crederent
per illum.
Numérotation du verset Io. 1,8 

Non erat ille lux
sed
ut testimonium perhiberet
de lumine.
Numérotation du verset Io. 1,9 

Erat
lux
vera
que illuminat
omnem hominem
venientem in hunc2 mundum.
2 hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£ Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 1,10 

In mundo erat
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
Numérotation du verset Io. 1,11 

In propria
venit
et sui eum non receperunt.
Numérotation du verset Io. 1,12 

Quotquot autem
receperunt eum
dedit eis
potestatem filios Dei fieri.
His
qui credunt
in nomine eius
Numérotation du verset Io. 1,13 

qui non ex sanguinibus,
neque ex voluntate carnis,
neque ex voluntate viri,
sed ex Deo
nati sunt.
Numérotation du verset Io. 1,14 

Et Verbum
caro
factum est et habitavit in nobis.
Et vidimus gloriam eius,
gloriam quasi unigeniti a Patre,
plenum
gratie
et veritatis. 3
3 <divisio.> Et Verbum / Et vidimus... plenum... veritatis ΩJ ΩS @ ] ET VERBUM CARO ET VIDIMUS: Paris. facit hic versum. Item ibi PLENUM etc. sed noster Ieronimus unus versus ET VERBUM CARO usque IOHENNES et hic ET VIDIMUS etc. interpositum est et sic li PLENUM nominativi casus est tamen Glossa interlinearis suplet: plenum scilicet vidimus et sic est accusativi casus. CorS2
Numérotation du verset Io. 1,15 

Ioannes
testimonium perhibet
de ipso
et clamat dicens:
Hic
erat
quem dixi4:
4 dixi ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] + vobis Weber
Qui post me venturus est5, ante me
5 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
factus est,
quia prior me erat.
Numérotation du verset Io. 1,16 

Et de plenitudine eius nos6 omnes accepimus
6 nos ΩJ Rusch Weber ] om. Z CorS2 (al. correctio)
et7 gratiam8
7 et ΩJ Rusch Weber ] om. Amitatinus Cava CorS2 (al. correctio) |
8 Et de plenitudine... gratiam] et de plenitudine nos omnes et gratiam CorS2 (sic utraque correctio sed al. sine NOS et sine ET ) |
pro gratia.
Numérotation du verset Io. 1,17 

Quia lex per Moysen data est,
gratia9 et veritas
9 gratia Li449@ Li449 Weber ] sed praem. Rusch , + autem ΩJ
per Iesum Christum
facta est.
Numérotation du verset Io. 1,18 

Deum
nemo vidit umquam.
Unigenitus Filius10 qui est in sinu Patris
10 Unigenitus Filius ΩJ² Li449@ ( om. Filius) Li449 CorS2 ( UNIGENITUS sine NISI sed intellige; suplet SED ad UNIGENITUS ) Rusch Weber ] nisi praem. ΩJ* ( NISI rubr. cancel. )
ipse
enarravit.
Numérotation du verset Io. 1,19 

Et
hoc
est testimonium
Ioannis
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
sacerdotes et Levitas
ad eum11 ut interrogarent eum:
11 eum ΩJ Rusch Weber ] Ioannem Li449@ Li449
Tu qui es?
Numérotation du verset Io. 1,20 

Et confessus est
et non negavit.
Et confessus est:
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset Io. 1,21 

Et interrogaverunt eum:
Quid ergo?
Elias es tu? Et12 dixit: Non sum.
12 Et CorS2 (al. ET DIXIT NON SUM ) Li449@ Li449 ΩL ΩJ ΩP Rusch Weber ] Qui CorS2 ΩJ
Propheta es tu?
Et respondit: Non.
Numérotation du verset Io. 1,22 

Dixerunt ergo13 ei: Quis es?
13 ergo ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
Numérotation du verset Io. 1,23 

Ait: Ego
vox
clamantis
in deserto:
Dirigite
viam Domini
sicut dixit Isaiasa propheta.
0 Cf. Is. 40, 3.
Numérotation du verset Io. 1,24 

Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
Numérotation du verset Io. 1,25 

Et interrogaverunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas
si tu non es Christus,
neque Elias14 neque propheta?
14 neque Elias Li449@ Li449 Rusch Weber ] om. ΩJ
Numérotation du verset Io. 1,26 

Respondit eis Ioannes dicens:
Ego baptizo in aqua.
Medius autem vestrum
stetit
quem vos nescitis15.
15 nescitis ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber
Numérotation du verset Io. 1,27 

Ipse est
qui post me venturus est16
16 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
qui ante me factus est
cuius non sum dignus ego17
17 non sum dignus - ego] inv. Li449@ Li449 Weber , non sum dignus ΩJ
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
Numérotation du verset Io. 1,28 

Hec in Bethania
facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,29 

Altera die
vidit18 Ioannes
18 vidit Split Cava Φ ΩL ΩP ΩS Rusch Clementina ] videt Weber , def. ΩF
Iesum venientem
ad se et ait: Ecce agnus Dei,
ecce19 qui tollit
19 ecce ΩJ ΩL ΩP Li449 Rusch Corpus antiphonalium officii (n° 2490)] om. Li449@ Weber Wordsworth (apparatus), def. ΩF
peccata20 mundi.21
20 peccata ΩJ Li449@ Rusch Gloria in excelsis Deo] peccatum Li449 Weber cum graec. , def. ΩF |
21 Ecce... mundi] + Augustinus: « Nemo tollit peccata nisi solus Christus. Tollit autem et dimittendo que facta sunt et adiuvando ne fiant et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt »[Petrus Lombardus, Sent. 4 d. 18 cap. 4,7 << AUGUSTINUS , Contra Iulianum, CSEL 85/1, p. 222.31]. Ideo dicitur ter Agnus Dei in missa propter gratiam inundantem, iuvantem, consummantem CorS2 |
Numérotation du verset Io. 1,30 

Hic est
de quo dixi:
Post me
venit vir
qui ante me factus est
quia22 prior me erat.
22 quia Li449 Rusch Weber ] qui ΩJ, def. ΩF
Numérotation du verset Io. 1,31 

Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel23,
23 manifestetur in Israel CorS1 ΩJ Li449@ Li449 Rusch Clementina ] manifestetur Israeli CorS1 Cor3 (moderni) , manifestaretur Israhel Weber
propterea veni ego in aqua baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,32 

Et testimonium
perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem
quasi columbam
de celo manentem24 super eum.
24 manentem Rusch ] et praem. Li449@ Li449 , et mansit ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 1,33 

Et ego nesciebam eum.
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem super eum,
hic
est
qui baptizat
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Io. 1,34 

Et ego vidi
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
Numérotation du verset Io. 1,35 

Altera25 die iterum stabat Ioannes
25 Altera die ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch Wordsworth Weber ] + autem CorS2 ( al.)
et ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 1,36 

Et respiciens Iesum
ambulantem
dixit26:
26 dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Ecce agnus Dei.
Numérotation du verset Io. 1,37 

Et audierunt
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
Numérotation du verset Io. 1,38 

Conversus autem
Iesus et videns eos sequentes se27 dicit eis:
27 se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Quid queritis?
Qui dixerunt ei:
Rabbi -
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
ubi habitas?
Numérotation du verset Io. 1,39 

Dicit eis: Venite et videte.
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum28 manserunt29 die illo.
28 apud eum Rusch Weber ] om. ΩJ Li449@ Li449 |
29 manserunt Rusch Weber ] + ibi ΩJ Li449@ Li449 |
Hora autem erat quasi decima.
Numérotation du verset Io. 1,40 

Erat autem Andreas
frater Simonis
Petri, unus ex duobus qui audierant a30 Ioanne et secuti fuerant eum.
30 a ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] ab Weber
Numérotation du verset Io. 1,41 

Invenit hic
primum fratrem suum Simonem et dicit31 ei: Invenimus
31 dicit ΩJ Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449
Messiam -
quod interpretatum est32 Christus.
32 interpretatum est Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 1,42 

Et adduxit eum ad Iesum.
Intuitus autem eum Iesus
dixit: Tu es Simon
filius Ioanna33.
33 Ioanna ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449 Li449@ CorS2 ( utraque correctione ) Rusch Weber (S A M F Split D) Wordsworth ] Bariona G, Iona Cava Φ CorS2 ( al. ) Clementina Weber (S Z) n CorS2 ( Ioanna vel Iona intellige: idem dicitur Ioanna et Iona )
Tu vocaberis Cephas -
quod interpretatur Petrus.
Numérotation du verset Io. 1,43 

In crastinum
voluit exire
in Galileam et invenit Philippum
et34 dicit ei Iesus: Sequere me.
34 et ΩJ Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,44 

Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
Andree et Petri.
Numérotation du verset Io. 1,45 

Invenit Philippus Nathanael
et dicit ei: Quem scripsit Moyses
in lege et propheteb invenimus Iesum filium Ioseph
0 Cf. Io. 5, 46.
a Nazareth.
Numérotation du verset Io. 1,46 

Et dixit ei Nathanael:
A Nazareth potest aliquid boni esse35?
35 Nazareth... esse] a Nazareth esse: uel de p’s. (?) in hystoria secundum Augustinum libro 3 capitulo 3 de Doctrina Christiana utroque modo potest dici interrogatione vel de p’s. (?) CorS2
Dicit ei Philippus: Veni et vide.
Numérotation du verset Io. 1,47 

Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
Numérotation du verset Io. 1,48 

Dicit ei Nathanael: Unde me nosti?
Respondit Iesus et dixit36 ei: Priusquam te Philippus vocaret37 cum esses, sub ficu
36 dixit Li449 Li494@ Rusch Weber ] dicit ΩJ |
37 te Philippus vocaret ΩJ Rusch Weber ] Philippus te vocaret Li449@ |
vidi te.
Numérotation du verset Io. 1,49 

Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es filius Dei,
tu es rex Israel.
Numérotation du verset Io. 1,50 

Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis?
Maius his videbis.
Numérotation du verset Io. 1,51 

Et dicit ei38: Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
38 dicit ei Rusch Weber ] dixit eis ΩJ, dicit eis Li449@ Li449
et angelos Dei descendentes et ascendentes39
39 descendentes - et - ascendentes Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449Weber
super40 filium hominis.
40 super Li449@ Li449 Rusch ] supra Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Io. 1,1 
In principio
interl.| Principium dicitur Pater quia omnia principium ab eo, ut essent, acceperuntA a
a ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 1), CCCM 267, p. 3.1-19: «Principium dicitur Deus pater, quia ex illo omnia principium ut essent acceperunt ». [MM2023]
A ¶Codd. : Cas242; om. Rusch {MM2023}
marg.| In Patre qui est principium sine principio, Filius qui est principium de principio. Vel in principio omnium creaturarum. Vel temporum quia ab ipso habent omnia principium existendiB
B ¶Codd. : Cas242 Lam102 {MM2023}
interl.| In Patre qui principium sine principio est. Vel in principio omnium creaturarum. Vel temporum, id est cum inciperent omnes creature vel tempora iam erat Verbum. Vel quia ab ipso habent omnia principium existendiC
C ¶Codd. : Rusch
interl.| non in Maria incepit ut quidam volebant
interl.| ut idem in substantia etsi alius in persona quod quidam negabant
erat
interl.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032va ; facsim., p. 224a} nota consubstantialitatis
Verbum
interl.| Filius1 D
D ¶Codd. : Lam102 Rusch
1 Filius] id est praem. Lam102
interl.| Filius qui est principium de principio
marg.| In principio erat Verbum. Verbum substantiale intelligitur quod in ipso homine manet intus quod de sono intelligitur, non ipse sonus qui transit. Refer animum ad illum verbum quod habes in corde tuo, tamquam consilium natum in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et sit consilium quasi proles mentis tue quasi filius cordis tui. Prius enim cor generat consilium ut aliquam fabricam constituas. Iam natum est consilium et opus nondum est completum. Vides quid tu facturus es sed alius non miratur nisi cum perfeceris 2* illud opus. Attendunt homines fabricam tuam et mirantur consilium fabricantis. Stupent quod vident, amant quod non vident. Si autem ex aliqua fabrica laudatur humanum consilium, vis videre quale est consilium Dei. Dominus Christus, id est Verbum Dei ? Adverte consilium fabricam mundi vide que sint facta per verbum et tunc scies quale sit Verbum. Nec sola fabrica mundi facta est per Verbum sed invisibilia et quamvis | mutabilia per Verbum facta sint, tamen | ipsum verbum immutabile |est. Unde ait   In principio erat Verbum | id ipsum eodem modo semper estE b
b ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 1), CCCM 267, p. 3.1-19: «IN PRINCIPIO ERAT VERBVM. Verbum substantiale intelligitur quod in ipso homine manet intus, quod de sono intelligitur, non ipse sonus qui transit. Refer animum ad illud uerbum quod habes in corde tuo, tanquam consilium natum in mente tua, ut mens tua pariat consilium, et sit consilium quasi proles mentis tuae, quasi filius cordis tui. Prius enim cor generat consilium, ut aliquam fabricam construas; iam natum est consilium, et opus nondum est completum. Vides tu quod facturus sis, sed alius non miratur, nisi cum feceris illud opus. Attendunt homines fabricam tuam et mirantur consilium fabricantis; stupent quod uident et amant quod non uident. Si autem ex aliqua fabrica laudatur humanum consilium, vis uidere quale consilium Dei est Dominus Iesus Christus, id est uerbum Dei? Aduerte fabricam mundi, uide quae sint facta per uerbum et tunc scies quale sit uerbum. Nec sola fabrica mundi facta est per uerbum, sed et inuisibilia. Quamuis autem mutabilia per uerbum facta sunt, ipsum uerbum immutabile est. Vnde ait: IN PRINCIPIO ERAT VERBVM. Id ipsum est, eodem modo semper est». [MM2023]
E ¶Codd. : Cas242; om. Rusch {MM2023}
2 perfeceris Cas242² ] perfecerit Cas242*
marg.| Et verbum erat. Alii inter homines subito apparuisse. Ioannis dicit   apud Deum semper fuisse, alii verum hominem, Ioannis verum Deum asserit dicens :   Et Deus erat Verbum, alii hominem inter homines temporaliter conversatum, Ioannis apud Deum manentem dicit :   Hoc erat in principio apud Deum. A lii dicunt miracula que fecit homi in mundo, Ioannis   : Omnia per ipsum facta testatur,  omnia per ipsum facta sunt. Ecce auctor bonorum  sine ipsum factum est nihil : non est auctor malorum.F
marg.| IN PRINCIPIO ERAT VERBUM etc. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de eternitate Verbi dicens:   In principio erat Verbum . ‘Verbum’ dicitur vel quod profertur et transit, ut quando dicitur Deus vel aliquid huiusmodi, vel cogitatio seu conceptio mentis que ex mente nata cum ipsa mente permanet ut quando cogitas vel divinam substantiam vel aliam rem. Hac similitudine ratio et sapientia Dei que ex Deo nata omnia comprehendit ‘Verbum’ dicitur. Hoc dicitur esse   in principio , contra eos qui - quia ex tempore dicitur nasci ex virgine dicunt - non semper fuisse.   In principio , id est Patre qui est principium non de principio, ipse cum eo est principium de principio. In quo solum notatur eternitas Verbi qua omnia precedit. Sed quia alii dicebant quod idem Deus aliquando est Pater, aliquando Filius, ut alter notetur in persona subdit:   Et Verbum erat apud Deum ut alius apud alium. Sed quia alii concederent et semper alium fuisse sed non Deum esse subdit:   Et Deus erat Verbum . Sed quia iterum alii etiam Deum concederent sed factum Deum ut ex hominibus fiunt dii contra eos addit:   hoc, id est Verbum,   erat apud Deum .   In principio, id est ante omnia natus ex Deo in quo et coomnipotens et consubstantialis et coeternus indicatur. Postquam autem dixit de natura Filii, de operatione ipsius supponit.   Omnia per ipsum facta sunt .   Omnia, id est quicquid est sive in substantia sive in aliqua naturali proprietate. Ecce auctor bonorum.   Et sine ipso factum est nihil , quia non ab eo est quod non est naturaliter sed quod est perversio nature ut malum sive idolum. Ecce non est auctor malorum. Sed ne, quia ista facta sunt mutabilia, ipsa voluntas et ratio et sapientia Dei videretur esse mutabilis addit:   quod factum est in tempore et est mutabile. Erat vivens et permanens in ipso ut arca facta in opere mutatur et periit, arca in mente artificis permanet ita ut ex ea alia et alia fieri possit, illa prius facta pereunte. Et ita constat quod creatura non est coeterna creatori, sed ars et ratio et sapientia ex qua fit est coeterna Deo. Dicto que sit natura Verbi que etiam eius operatio supponit, quid faciat humane rationali creature. E  t hec vita , id est sapientia Dei in qua vivunt omnia erat lux quantum in se est et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032va ; facsim., p. 224a} si iniqui non sentiunt.   Lux, id est illuminatio hominum non peccatorum vel aliarum rerum. Et hec quidem lux lucet quantum3 in se est in tenebrosis, sicut sol super cecum et tamen illi mali ut ceci non sentiunt solem. Si enim comprehenderent tenebre non essent. Ut autem et ipse tenebre possent comprehendere promissus est homo in testimonium huius lucis:   Et ipsa lux, id est Verbum factum est caro quasi mutatur in lac propter parvulosc. In forma enim deitatis non posset nosci a parvulis.G
c Cf. 1Cor. 3, 1-2: « Tamquam parvulis in Christo, lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis ».
G ¶Codd. : Rusch, diff. Lam102
3 quantum] queunt To129
marg.| Alii evangeliste describunt Christum natum ex tempore. Ioannes affirmat eum fuisse in Patre, ut in principio. Non fuit ante4 Pater quam Filius. Ecce Filius alia persona a Patre, una substantia cum Patre. H
H ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
4 fuit ante Cas242 Rusch ] inv. Lam102
marg.| ERAT . Sum: verbum substantivum 5 duplicem habet significationem.6 Aliquando enim7 temporales motus secundum analogiam aliorum verborum declarat8, aliquando substantiam uniuscuiusque9 rei de qua predicatur sine10 ullo11 temporali motu designat. Ideo et12 substantivum13 vocatur. Tale est quod dicitur:   In principio erat Verbum, quasi in Patre subsistit Filius. Non enim pro tempore sed pro substantia ponitur ‘erat’. Tale... ponitur era] ut hic Cas242 I d
d ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 2), CCCM 267, p. 4.22 sqq.: « ERAT. Sum: verbum duplicem habet significationem. Aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum verborum declarat, aliquando substantiam uniuscuiusque rei de qua predicatur non ullo temporali motu designat. Ideo et substantivum vocatur. Tale est quod dicitur: In principio erat Verbum, quasi in Patre subsistit Filius. Non enim pro tempore sed pro substantia ponitur erat ». <ex quo>   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM116, linea 77 sqq. « Hoc uerbum, quod est 'erat', non pro tempore sed pro substantia positum est; positiuum autem eius, quod est 'sum', unde hoc inaequaliter flectitur, duplicem habet significationem. Aliquando enim temporales motus secundum analogiam aliorum uerborum declarat, aliquando substantiam uniuscuiusque rei de qua praedicatur sine ullo temporali motu designat, ideo et substantiuum uocatur; tale est ergo quod ait: In principio erat uerbum, ac si diceret: in patre subsistit filius. Quare autem uerbum dicatur filius, gemina respondendi ratio occurrit ». [MM2020]
5 Erat... substantivum] sum verbum Cas242 Tr1023, substantivum verbum Tr81, substantivum Cas574, suppra verbum Di35 , sum verbum substantivum K23 P229, sum substantivum verbum P15536
6 duplicem... significationem] om. Cas242
7 enim] om. Cas242, + habet Cas574
8 declarat] om. Cas242
9 substantiam uniuscuiusque] cuiusque
10 sine] substantia sine Cas242, non Rusch
11 ullo] om. Cas242
12 Ideo et] Unde Cas242
13 substantivum] substantiam P15536
marg.| Quater14* ponitur erat substantivum verbum ut intelligas omnia tempora prevenisse coeternum Patri Verbum15.J e
e ¶Fons : Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. (Io. 1, 1-2), CCCM 267, p. 6.15 sqq.: « Ideo quater ponit substantiuum uerbum, ERAT, ERAT, ERAT, ERAT, ut intelligeres omnia tempora praeuenisse coaeternum Deo patri uerbum». [MM2020]
J ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
14 Quater] Quare Rusch Lam102
15 Verbum] + propter quatuor partes temporis scilicet anni ubi Ester au. (?) hy<storia> Lam102 (in calce pagine alia m.)
marg.| Verbum .16 Vel quia per eum Pater mundo innotuit, vel quia ipsum dicendo, id est generando Deus Pater omnia creavit, Verbum dicitur17.K
K ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
16 Verbum] om. Cas242
17 Verbum dicitur] om. Cas242
et Verbum
interl.| Verbum non prolatum, sed semper apud eum manens, scilicet sapientia qua vel de creandis omnia sciebat vel de se
marg.| ET VERBUM ERAT 18. Alii subito inter homines19 apparuisse, Ioannes dicit apud Deum semper fuisse. Alii verum hominem, Ioannes verum Deum asserit dicens:   Deus 20   erat Verbum. Alii hominem inter homines21 conversatum, Ioannes apud Deum manentem dicit: H  oc erat in principio apud Deum . Alii dicunt miracula que fecit homo in mundo, Ioannes per ipsum omnia facta testatur:   Omnia per ipsum facta sunt . Ecce auctor bonorum: S  ine 22   ipso factum est nihil . Non est auctor malorum.L
L ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
18 erat] om. Cas242
19 subito – inter homines] inv. Cas242
20 Deus] Et praem. Cas242
21 homines] + temporaliter Cas242
22 Sine] Et praem. Cas242
erat apud Deum
interl.| ut alia persona, non tamen alia substantia23 M
23 non... substantia] om. Cas242 Lam102
et Deus erat Verbum.
interl.| ipse Filius erat DeusN
N ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
interl.| ne dicatur esse cum Deo et non DeusO
O ¶Codd. : Rusch; om. Cas242 {MM2023}
Numérotation du verset Io. 1,2 
Hoc erat in principio
interl.| Hoc idem Verbum non est novus Deus, sed erat apud Deum in principio, id est in Patre existens principium omnium cum Patre
apud Deum.
interl.| ita erat unum cum Patre ut omnium24 principium creaturarum25 sua preiret essentia26 P
P ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
24 omnium] omne Cas242 Lam102
25 creaturarum] om. Cas242
26 sua - preiret essentia] inv. Lam102
Numérotation du verset Io. 1,3 
Omnia per ipsum facta sunt
interl.| id est27 omnis creatura visibilis et invisibilis, omnis forma, omnis compago28, omnis concordia partiumQ
Q ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
27 id est] om. Cas242 Lam102
28 omnis compago] omnis imago Lam102* (expunct.)
marg.| AUGUSTINUS. 29 OMNIA PER IPSUM .30 Non est creatura per quem omnis creatura facta est. R
29 Aug.] om. Cas242 Lam102
30 omnia per ipsum] om. Cas242
marg.| Malum non est factum per ipsum nec ipsum31 idolum quia nihil sunt, nulla sua natura subsistunt. Tamen quicquid mente concipitur dicitur esse. Hoc modo peccatum potest esse.32 S
S ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
31 ipsum] om. Cas242 Lam102
32 Tamen quicquid... esse] om. Cas242 Lam102
marg.| Ea que sunt P er ipsum facta sunt . Illa autem sunt que a natura propria non recedunt, id est que concordant cuncti potentie divinitatis.
et sine ipso
marg.| ET SINE IPSO . Origenes ita distinguit: ‘Et sine ipso factum est nihil quod factum est’. Ordo: Nihil quod factum est, factum est sine ipso.
marg.| AUGUSTINUS. Quod factum est erat vita in ipso’.
marg.| IOANNES CHRYSOSTOMUS. ‘Et sine ipso factum est nihil quod factum est’.
marg.| HILARIUS. ‘Sine ipso factum est nihil quod factum est in ipso’.
factum est nihil.
interl.| nulla res subsistens sine ipso est factaT
T ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
interl.| malum vel idolumU
marg.| nihil fit nisi auctore Deo V
V ¶Codd. : Cas242, om. Rusch {MM2023}
Quod
interl.| et omne
factum est33
33 Quod factum est CorS2 (sic punctuandum est secundum Augustinum super Genesim ad litteram libro 5, capitulo 15)
interl.| in tempore34 W
W ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
34 tempore] + vel in ipsa generatione Cas242 (al. m. XIII saeculi)
marg.| AUGUSTINUS. quod factum est etc.35 Si audis mutabilem creaturam per Filium factam, non36 tamen credas mutabilem eius37 voluntatem quia non subito aliquid voluit facere sed omnia ab eterno fecit. Quod factum est tempore transit, quod in sapientia immutabili est38 transire non potest. X
X ¶Codd. : Cas242 Lam102 Rusch {MM2023}
35 Aug. ... etc.] om. Cas242 Lam102
36 non] ne Cas242
37 mut. - e.] inv. Cas242 Lam102
38 immutabili est] immutabile est et Cas242
marg.| Faber enim39 arcam prius facit in mente post in opere. Quod in mente est vivit cum artifice, quod fit mutatur cum tempore. Y
Y ¶Codd. : Cas242 Rusch (post Si audis mutabilem) ; om. Lam102
39 enim] om. Cas242
Numérotation du verset Io. 1,4 
in ipso vita erat
interl.| in spirituali factoris ratione semper vivit et vixitZ
Z ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
et vita
interl.| et hec vita, id est sapientia DeiAA
AA ¶Codd. : Cas242 Rusch {MM2023}
erat lux hominum.
interl.| non aliarum rerum
Numérotation du verset Io. 1,5 
Et lux in tenebris lucet et tenebre
interl.| tamen a tenebris non cernebatur
eam non comprehenderunt.
interl.| ante incarnationem sicut nec cecus comprehendit lucem super se lucentem
interl.| sed ut etiam tenebre comprehenderentAB
Numérotation du verset Io. 1,6 
Fuit homo missus
interl.| precursor humanati VerbiAC
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032vb ; facsim., p. 224b} FUIT  HOMO  MISSUS. Postquam sublimi volatu ultra omnem naturam in40 altitudinem theologie ascendit, quia41 Verbum apud Patrem semper fuisse contemplatus est, mox ad humilitatem humane nature et specialiter precursoris Verbi descendit, contra illos qui dicebant humanam naturam in primo parente ex toto perditam42 et ad nihilum redactam. AD
40 in] om. Som281
41 quia] qua Ox26 Som281
42 perditam] + esse Som281
marg.| HOMO  MISSUS. Homo, non angelus - ut heretici volunt - missus a Deo. Ideo potuit dicere de Deo. AE
a Deo
cui nomen
interl.| non ab homine impositum sed a Deo quasi substantialiter datumAG
erat Ioannes.
interl.| id est gratia, qui43 totum a gratia habet44 et gratiam predicatAH
43 qui] quia Md045v Ox26 Som281
44 a gratia - habet] inv. Ox26 Som281
interl.| cur missus?AI
Numérotation du verset Io. 1,7 
Hic venit in testimonium
marg.| Hic missus est,   hic venit in testimonium AJ
ut
testimonium perhiberet
de lumine
interl.| id est45 Christo natoAO
45 id est] om. Ox26
interl.| iam nomen Verbi mutavit in lumenAP
interl.| quare?AQ
ut omnes crederent
interl.| lumen Christum esseAR
per illum.
interl.| testificantem quia Deum nemo vidit umquam
Numérotation du verset Io. 1,8 
Non erat ille lux
interl.| magnus quidem erat iste46, non tamen ex se lucens. Sunt tamen sancti lux illuminataAS
46 erat iste Som281 Rusch ] ille Ox26 , iste Ox151
sed
interl.| missus eratAT
ut testimonium perhiberet
interl.| de quo?AU
de lumine.
Numérotation du verset Io. 1,9 
Erat
lux
interl.| Christus
vera
interl.| quia est non vera lux, scilicet que non est ex se, sed aliunde lucet
marg.| Erat lux vera . Omnis homo dicitur illa natura in homine que ad imaginem et ad similitudinem47 Dei facta estf. Alia omnia que sunt in homine inferiores partes hominis sunt et quodammodo extra hominem sunt. In illa scilicet anima48 velut in quodam mundo superiori   vera lux lucet et in illum mundum venientes et per gratiam renascentes illuminat, quia49 quorum vita et conversatio in celis estg, quasi in alio mundo sunt.AW
f Cf. Gn. 1, 26: « Et ait: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: et praesit piscibus maris, et volatilibus caeli, et bestiis, universaeque terrae, omnique reptili, quod movetur in terra. Et creavit Deus hominem ad imaginem suam: ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos ».
g Cf. Phil. 3, 20: « Nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum ».
47 ad similitudinem] similiter Ox26
48 scilicet anima] superiori Ox26
49 quia] om. Ox26
que illuminat
interl.| non quod omnem, sed quia nullus sine illo illuminatur
omnem hominem
interl.| ut etiam ipsum Ioannem
50 hunc ΩJ Li449@@ Li449@@£ Rusch ] om. Weber
interl.| id est qui a Deo recedens et cadens in mundum cecatus est alioquin non indigeret illuminari
Numérotation du verset Io. 1,10 
In mundo erat
interl.| et hec lux
interl.| presentia deitatis non ut pars eius, sed ut factor omnibus creaturis infuses regens quas fecit
et mundus per ipsum factus est et mundus eum non cognovit.
interl.| dilectores mundi quia omnem sensum et intellectum divina lux excedit
interl.| Et mundus eum . Non quod creatura non cognoverit, sed homo qui in mundum mente amando descendit. Prius mundus ipsa creatura dicebatur. Omnis enim creatura suum creatorem recognoscit, homo vero minime.
Numérotation du verset Io. 1,11 
In propria
interl.| in humanam naturam
interl.| id est in mundum qui suus est
venit
interl.| Christus per carnem
et sui eum non receperunt.
interl.| id est quicumque homines, presertim Iudei quos omnibus pretulit
interl.| eius cognati
interl.| sui non quod nulli, quia aliqui sed rari et quoquot receperunt
marg.| et sui eum. Ab initio mundi nullum tempus erat in quo receptores divini Verbi non essent. Unde addit:   Quotquot autem receperunt .
Numérotation du verset Io. 1,12 
Quotquot autem
interl.| sive Iudei sive gentiles
receperunt eum
interl.| per fidem
dedit eis
interl.| per Spiritum sanctum non tantum reformari sed
potestatem filios Dei fieri.
interl.| adoptivos
interl.| ut sint fratres eius et coheredes per gratiam sicut et ipse Filius unigenitus per naturam ut iam non sit solus
marg.| Filios Dei . Mirabilis potestas ut qui filii diaboli erant, et filii Dei et fratres Christi per eum liberati dicantur, quo autem ordine filii Dei fiant et quomodo hec generatio distat a carnali subdit:   Qui non ex sanguinibus .
His
interl.| scilicet
qui credunt
interl.| Deum esse et hominem
in nomine eius
interl.| id est iure eius nominis
interl.| id est Emmanuel quod interpretatur ‘nobiscum Deus’h
h Cf. Mt. 1, 23: « Ecce virgo in utero habebit, et pariet filium: et vocabunt nomen eius Emmanuel, quod est interpretatum Nobiscum Deus ».
Numérotation du verset Io. 1,13 
qui non ex sanguinibus,
interl.| pluraliter ut significet maris et femine materiam
interl.| sunt nati de materia patris et matris
interl.| hic misera condicio apponitur
neque ex voluntate carnis,
interl.| concupiscentia carnis, id est femine qua est caro Ade et regitur
neque ex voluntate viri,
interl.| vir dicitur ‘spiritus qui regit’
sed ex Deo
interl.| operante per baptismum
nati sunt.
interl.| homines ex Deo et Deus ex homine
Numérotation du verset Io. 1,14 
Et Verbum
interl.| id est Filius Dei
marg.| Et Verbum. Ut autem secure credamus homines nasci ex Deo subdit: Deum nasci ex homine ex hac susceptore infirmitatis sanatur nostra infirmitas ut possimus filii Dei fieri et hoc est   et Verbum caro factum est . Quod superius erat, inferius descendit. Quid mirum? Si quod erat inferius in id quod superius est ascendit? Nec mirum si homines nascuntur ex Deo, quia Deus ex homine est natus.
caro
interl.| homo
factum est et habitavit in nobis.
interl.| habitus inventus ut homo
interl.| et per hoc sanati
interl.| nos quos eligit
Et vidimus gloriam eius,
interl.| id est cognovimus Deum esse gloriosum
interl.| maiestatem eius per humanitatem in qua docuit et miracula fecit in qua transfiguratus est, in qua surrexit
interl.| vel altitudinem
gloriam quasi unigeniti a Patre,
interl.| non ut cuiuslibet sancti
plenum
interl.| vidimus illum hominem
gratie
interl.| secundum humanitatem
marg.| Plenum gratia 51. Homo Christus plenus fuit gratia, quia nullis precedentibus meritis ex quo conceptus est, fuit deitas in eo implens hominem illum omni plenitudine redundante in omnes sanctos. Unde et mater eius non tamen dicitur ‘mater hominis’ sed et ‘mater Dei’. Nec mirum si dicitur homo etiam Deus, cum Deus dicatur etiam homo. Hec autem gratia dicitur et veritas, quia sic olim promissum est et mox exhibitum, scilicet ut Deus sit in homine implens eum omni bono et per eum suos.
51 sic Rusch
et veritatis. 52
52 <divisio.> Et Verbum / Et vidimus... plenum... veritatis ΩJ ΩS Li449 @ ] et verbum caro et vidimus: Paris. facit hic versum. Item ibi   plenum etc. sed noster Ieronimus unus versus   et verbum caro usque   Iohennes et hic   et vidimus etc. interpositum est et sic li   plenum nominativi casus est tamen Glossa interlinearis suplet: plenum scilicet vidimus et sic est accusativi casus. CorS2
interl.| secundum deitatem
interl.| non solum ego dico sed etiam
Numérotation du verset Io. 1,15 
Ioannes
interl.| Baptista
testimonium perhibet
interl.| scilicet quod Verbum caro factum est , quia ipse premissus ei testatur idipsum, scilicet celsitudinem humanitatis et eternitatem divinitatis
de ipso
interl.| scilicet Christo
et clamat dicens:
interl.| aperte non obscure ut lex
Hic
interl.| Verbum substantiale
erat
interl.| ab eterno
marg.| Hic erat. Per demonstrativum pronomen innuitur Christum affuisse in illo loco. Sepe enim ipse Dominus adhuc ignotus antequam baptizaretur et predicaret ad Ioannem solitus erat venire.
quem dixi53:
53 dixi ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] + vobis Weber
interl.| vobis querentibus an essem Christus
Qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033ra ; facsim., p. 225a} post me venturus est54, ante me
54 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
interl.| id est mihi prepositus est etiam in humanitate et quod dixi iterum dico
marg.| Qui post me etc. Qui post me natus, post me predicaturus, baptizaturus, moriturus. Non quod iam non esset natus quando hec dixit quia etiam baptizatus. Sed venturus in predicatione, in morte sed non in resurrectione.
factus est,
interl.| cur?
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033ra ; facsim., p. 225a} ante me factus est . Ex greco: coram me factus est, id est apparuit mihi quidem, scilicet quia prior me erat.
quia prior me erat.
interl.| eternitate deitatis
Numérotation du verset Io. 1,16 
Et de plenitudine eius nos55 omnes accepimus
55 nos ΩJ Rusch Weber ] om. Z CorS2 (al. correctio)
interl.| quia illi Spiritus est datus non ad mensuram nobis ab eo secundum mesuram
marg.| Et de plenitudine . Exposito testimonio precursoris, redit evangelista ad testimonium sue assertionis quasi:   Verbum caro factum est vidimus gloriam eius plenum gratie et veritate, et de plenitudine eius nos omnes accepimus gratiam ut ipsum credamus et veritatem qua illum intelligimus.
marg.| ACCEPIMUS. AUGUSTINUS. Non solum gratiam que plane gratis datur non pro merito ut fidem que per dilectionem operatur ex qua iustus vivit, sed et pro ista gratiam, id est beatitudinem eternam que et ‘merces iustitie’ dicitur et etiam gratiam, quia meritum ex gratia.
et56 gratiam57
56 et ΩJ Rusch Weber ] om. Amitatinus Cava CorS2 (al. correctio)
57 Et de plenitudine... gratiam] et de plenitudine nos omnes et gratiam CorS2 (sic utraque correctio sed al. sine nos et sine   et )
interl.| ut ipsum credamus et veritatem qua illum intelligamus
pro gratia.
interl.| pro bono bonum
marg.| GRATIAM  PRO  GRATIA. Gratia in conceptione boni per gratiam datur. Gratia simpliciter que non est meriti, si postea cum illa operamur in bonis consuescimus et tunc datur gratia pro gratia priori.
Numérotation du verset Io. 1,17 
Quia lex per Moysen data est,
interl.| vere ab eo accepimus, quia lex que mala non tollit sed ostendit et reos convincit, ut humilient se medico
marg.| PER  MOYSEN. Per Moysen servum prenuntiatio, per Dominum Iesum salutis impletio.
gratia58 et veritas
58 gratia Li449@ Li449 Weber ] sed praem. Rusch , + autem ΩJ
interl.| qua sit salus homini ut erat promissa
per Iesum Christum
interl.| qui est Dominus liberans
facta est.
interl.| que
Numérotation du verset Io. 1,18 
Deum
interl.| nec Moyses
interl.| hec gratia per Christum omnibus est data, scilicet videre Deum qui numquam visus est
nemo vidit umquam.
interl.| nullus homo
interl.| sed
marg.| Deum nemo vidit etc., id est nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est. Unde dictum est Moysi: «Non videbit me homo et vivet»i, id est nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adiecit Deus Moysi: ‘Sta in foramine petre et cum pertransiero videbis posteriora mea’j. Petra, id est ‘Christus’ ; foramen: ‘crucis patibulum’ ; pertransiero, id est transiero de mundo ad Patrem ; posteriora: ‘ortus eius, passio, resurrectio, ascensio’ per que credita ad eius beatitudinem et visionem pervenimus.
i Ex. 33, 20.
j Cf. Ex. 33, 21-23 « Ecce, inquit, est locus apud me, et stabis supra petram. Cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petre, et protegam dextera mea, donec transeam. Tollamque manum meam, et videbis posteriora mea: faciem autem meam videre non poteris ».
marg.| Quod legitur Deum apparuisse hominibus, sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subiectam creaturam intelligendum est. Visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura facte sunt quibus Deum vidisse perhibent.
Unigenitus Filius59 qui est in sinu Patris
59 Unigenitus Filius ΩJ² Li449@ ( om. Filius) Li449 CorS2 ( unigenitus sine   nisi sed intellige; suplet   sed ad   unigenitus ) Rusch Weber ] nisi praem. ΩJ* (  nisi rubr. cancel. )
interl.| in secreto et eum novit
marg.| Unigenitus Filius etc. Que sit summa gratie et veritatis breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis. Unde: «Hec est vita eterna ut cognoscant te unum verum Deum et quem misisti Iesum Christum»k, que in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses ne dum per eum data sit gratia sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: ‘Ostende mihi teipsum’l, sed Filius qui est in secreto Patris narravit quia: «Nemo novit Patrem nisi Filius et cui voluerit Filius revelare»m. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum et ad ipsam introducit.
k Io. 17, 3.
l Cf. Ex. 33, 13: « Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi faciem tuam, ut sciam te, et inveniam gratiam ante oculos tuos: respice populum tuum gentem hanc » ; Ex. 33, 18: « Qui ait: Ostende mihi gloriam tuam ».
m Mt. 11, 27.
ipse
interl.| id est per manifestationem sue incarnationis Deum invisibilem demonstravit
enarravit.
interl.| fidelibus
Numérotation du verset Io. 1,19 
Et
interl.| iterum
hoc
marg.| Et hoc . Et hec et cetera sequentia testimonia Ioannis, exhibita sunt post baptizatum Christum, cum iam Iesus veniret invitare discipulos quos Ioannes suis testimoniis mittit ad eum.
est testimonium
interl.| per Moysen non est gratia, nec per ipsum Ioannem et hoc est quod testatur se non esse Christum
marg.| Testimonium. Contra hoc quod occultus Christus, occultus quia humilis, humilis ut possit sperni et occidi ut redimeret mundum.
Ioannis
interl.| ut lucerne
quando miserunt Iudei ab Hierosolymis
interl.| cum eius excellentia moverentur quia ausus est baptizare
sacerdotes et Levitas
interl.| sapientes in lege
ad eum60 ut interrogarent eum:
60 eum ΩJ Rusch Weber ] Ioannem Li449@ Li449
interl.| ut confessione ipsius Ioannis scirent quis esset
interl.| quid?
Tu qui es?
marg.| T u quis es ? Putabant Iudei Ioannem esse Christum qui in lege promittebatur. Alii putabant eum esse Eliam propter nimiam abstinentiam et castitatem, et solitariam vitam, et asperrimam delictorum reprehensionem, et durissimam future vindicte terrorem. Alii dicebant eum esse unum de prophetis resuscitatum propter prophetie {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033rb ; facsim., p. 225b} gratiam.
Numérotation du verset Io. 1,20 
Et confessus est
interl.| ecce humilitas Ioannis qua nihil maius est cum posset credi Christus
interl.| quod non est Christus
et non negavit.
interl.| quod erat precursor
Et confessus est:
interl.| quid?
marg.| confessus etc. Confessus est, ut postea dicit quod non erat Christus, non negavit quod erat, id est quod esset precursor, ut post interrogatus dicit:   Ego vox etc. Ordo verborum: et confessus est et non negavit quando miserunt.
Quia non sum ego Christus.
Numérotation du verset Io. 1,21 
Et interrogaverunt eum:
interl.| remota priori opinione
Quid ergo?
interl.| scilicet es
Elias es tu? Et61 dixit: Non sum.
61 Et CorS2 (al. et dixit non sum ) Li449@ Li449 ΩL ΩJ ΩP Rusch Weber ] Qui CorS2 ΩJ
interl.| non sum Elias quia non solum propheta sicut ille sed etiam precursor
interl.| corpore, quia ipse Dominus spiritualiter de eo dicit Elias: «In spiritu et virtute»n
n Lc. 1, 17.
marg.| Eli as es tu etc.? Cum omnes scirent nomen Christi, sciebant etiam quod Elias precessurus sit eum, sed ipse Elias precessurus in potestate iudicaturum. Ioannes figuraliter, Elias eundem iudicandum ut sint duo precones sicut duo adventus eiusdem, unde:   Non sum Elias id est non preco potentiam iudicans sed in quam offenditis ostendo humilitatem, quasi: servite humili antequam excelsus iudicet. Ecce nec ego Christus nec a parte potentie iudex.
interl.| Eliseus
Et respondit: Non.
interl.| quia non prenuntio sed ostendo
interl.| non solum propheta, quia plus quam propheta ; non sum unus de illis prophetis de quibus me esse putatis
Numérotation du verset Io. 1,22 
Dixerunt ergo62 ei: Quis es?
62 ergo ΩJ Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| dic quis es, ne absque responso redeamus ad illos qui nos miserunt
Ut responsum demus his qui miserunt nos? Quid dicis de te ipso?
interl.| audivimus de Christo te predicare, sed de te ipso nihil manifestum asseris
Numérotation du verset Io. 1,23 
Ait: Ego
interl.| sum
vox
interl.| Verbi incarnati
marg.| E go vox . Non dicit: ‘ego sum homo, vel Ioannes vel filius Zacharie’. Non considerat humanam subsistentiam vel generationem, sed ultra hec omnia exaltatus precursor Verbi, deserit omnia que intra mundum continentur. Ascendit in altum factus vox Verbi, nullam in se substantiam fatetur propter abundantiam gratie qua excedit omnem creaturam ut sit vox verbi.
marg.| Vox est interpres animi. Animus autem, id est intellectus omnium, est Filius Dei. Ioannes ergo vox est et interpres huius animi, quia primo mundo eum demonstravito: «Ecce agnus Dei».
o Io. 1, 29.36.
clamantis
interl.| in me
in deserto:
interl.| deserte Iudee solacium annuntians
interl.| quid?
Dirigite
interl.| parate in vobis
viam Domini
interl.| per fidem, per opera per que Dominus ingreditur
sicut dixit Isaias63 propheta.
63 Cf. Is. 40, 3.
marg.| Isaias . Hoc de Ioanne prophetavit:   Ego vox clamantis in deserto in qua verbum sonat, id est prophetia et ostensio et lucerna Verbi presentis.
Numérotation du verset Io. 1,24 
Et qui missi fuerant erant ex Phariseis.
interl.| ex invidia querebant
marg.| E x Phariseis. I d est ex principibus Iudeorum qui doctrinam non querunt sed invident. Qui tamen ad Ioannem ideo veniunt, quia audiunt eum predicasse communem omnium resurrectionem quam et ipsi credebant. Unde et ipsi in multis Christo consentiunt. Paulum quoque Apostolum in multis audierunt.
Numérotation du verset Io. 1,25 
Et interrogaverunt eum et dixerunt ei: Quid ergo baptizas
interl.| quasi audacie est
interl.| hic plane invidia patet
marg.| Quid ergo baptizas ? Audierant Pharisei in prophetis Christum venturum et baptizaturum, scientes Iordanem figuram baptismi gessisse, eumque Eliam et Eliseum siccis pedibus transisse, figuramque baptismi in Elia et Eliseo non dubitabant precessisse. Unde et nunc eos surrexisse putabant et baptizasse. Unde nec interrogant: Es tu unus prophetarum? Sed solummodo: Es tu propheta ille, videlicet qui prefiguravit baptismum?
si tu non es Christus,
interl.| qui habet auctoritatem baptismi
neque Elias64 neque propheta?
64 neque Elias Li449@ Li449 Rusch Weber ] om. ΩJ
interl.| Eliseus
Numérotation du verset Io. 1,26 
Respondit eis Ioannes dicens:
interl.| etiam invidis ex bonitate veritatem dicit
Ego baptizo in aqua.
interl.| id est lavo
marg.| Ego baptizo in aqua . Non imputetur audacie quod ago, quia corpora abluo aqua, non aufero peccata, ut sicut nascendo et predicando, precursor sum sic et baptizando, sed iste medius inter vos est qui peccata tollit.
Medius autem vestrum
interl.| id est presens vobis apparet
stetit
interl.| corpore
quem vos nescitis65.
65 nescitis ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] non scitis Weber
interl.| quia humilis et ideo ego lucerna preaccendor
Numérotation du verset Io. 1,27 
Ipse est
interl.| ante tempora definitum est quod post me veniret
qui post me venturus est66
66 venturus est ΩJ Rusch Weber ] venit Li449@ Li449
interl.| sicut nascendo ita predicando
qui ante me factus est
interl.| mihi prepositus est dignitate
cuius non sum dignus ego67
67 non sum dignus - ego] inv. Li449@ Li449 Weber , non sum dignus ΩJ
marg.| C uius non sum dignus . Non ait ‘non solvam’. Solvit enim quando ipsum manifestavit et de divinitate et humanitate ipsius multa aperuit, sed non sum dignus, quia indignum ad hoc agendum se reputat in quo simpliciter indicatur humilitas.  MYSTICE. Ligaturam mysterii incarnati Verbi non sum dignus penetrare, vel nomen sponsi mihi usurpare.
ut solvam eius corrigiam calciamenti.
Numérotation du verset Io. 1,28 
Hec in Bethania
interl.| id est in ‘domo obedientie’ baptizat ut significet obedientiam convenire baptizatis
marg.| H ec in B  ethania . Due sunt Bethanie: una trans Iordanem, altera citra, non longe a Hierusalem ubi Lazarus suscitatus est. Illa que trans Iordanem est significat humanam naturam sub lege naturali ante fluenta gratie qua gratia {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033va ; facsim., p. 226a} post incarnationem Christi abundans fuit. Que natura ad hoc creata erat ut lege nature obediret in qua Ioannes baptizat, quia a peccato non liberat. Baptizat ultra fluenta divinorum donorum que nondum in Christo inchoaverant in humanam naturam descendere. Illa que est citra Iordanem significat eandem humanam naturam obedientem sub lege gratie que est proxima Hierusalem, id est ‘visioni pacis’, per caritatem in qua Christus mortuum suscitat, quia a peccato liberat.
facta sunt trans Iordanem ubi erat Ioannes baptizans.
Numérotation du verset Io. 1,29 
interl.| altera cognitione
marg.| altera die .   TYPICE . Ioannes, id est populus gratie.   Altera die , id est post legem cognoscit agnum quo redimitur.
vidit68 Ioannes
68 vidit Split Cava Φ ΩL ΩP ΩS Rusch Clementina ] videt Weber , def. ΩF
interl.| intuitu mentis et corporis
Iesum venientem
marg.| V enientem . Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris sue contemplationis accessibus, quia dignatus est a Ioanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem.
ad se et ait: Ecce agnus Dei,
interl.| innocens immolandus prefiguratus in agno pascali.
marg.| Ecce agnus etc. Tria ministrat agnus possidentibus se: ‘lac’ simplicis doctrine quo parvuli nutriuntur ; ‘lanam’, id est incrementa virtutum ; esum carnis sue.
ecce69 qui tollit
69 ecce ΩJ ΩL ΩP Li449 Rusch Corpus antiphonalium officii (n° 2490)] om. Li449@ Weber Wordsworth (apparatus), def. ΩF
interl.| quid confert?
peccata70 mundi.71
70 peccata ΩJ Li449@ Rusch Gloria in excelsis Deo] peccatum Li449 Weber cum graec. , def. ΩF
71 Ecce... mundi] + Augustinus: « Nemo tollit peccata nisi solus Christus. Tollit autem et dimittendo que facta sunt et adiuvando ne fiant et perducendo ad vitam ubi omnino fieri non possunt »[Petrus Lombardus, Sent. 4 d. 18 cap. 4,7 << Augustinus , Contra Iulianum, CSEL 85/1, p. 222.31]. Ideo dicitur ter Agnus Dei in missa propter gratiam inundantem, iuvantem, consummantem CorS2
interl.| non de loco ad locum sed ut omnino non sint
interl.| quia non cum traduce carnis natus
marg.| Peccata mundi . Peccatum mundi dicitur originale peccatum, quod est commune totius mundi quo tota humana natura, similis et semel condita, leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale singulaque superaddita gratia relaxat.
Numérotation du verset Io. 1,30 
Hic est
interl.| hic determinat quis ille medius de quo supra dixit: sit
de quo dixi:
interl.| istud
Post me
interl.| post preconem iudex
interl.| nativitate et ceteris
venit vir
marg.| P ost me venit vir . Christus est vir in quo nobis congruit et pro nobis solvit et Filius Dei in quo Patri congruit et peccata dimittendo reconciliat nos ei.
qui ante me factus est
interl.| dignitate
quia72 prior me erat.
72 quia Li449 Rusch Weber ] qui ΩJ, def. ΩF
interl.| deitate
Numérotation du verset Io. 1,31 
Et ego nesciebam eum. Sed ut manifestetur in Israel73,
73 manifestetur in Israel CorS1 ΩJ Li449@ Li449 Rusch Clementina ] manifestetur Israeli CorS1 Cor3 (moderni) , manifestaretur Israhel Weber
interl.| usu baptizandi et ostensione humilitatis Christi
marg.| U t manifestetur . Hic est agnus «qui tollit peccata74«p quod non ego quem etiam melius modo novi, sed propterea baptizo ut manifestetur Israeli. Ne enim propter insolentiam minus baptizarentur a Christo in spiritu, usu baptizandi ei viam paravit. Unde postquam ad ipsum qui via est ventum est baptismus eius cessat. In baptismo etiam Ioannis manifestatur humilitas Christi que est impletio totius iustititie sicut enim opus est Christum nasci et mori sic et baptizari. Si enim ipse qui non eget a servo baptizatur, non dedignentur quantumcumque sapientes et sancti a Domino baptizari sine quo permanent in peccatis.
p Io. 1, 29.
74 peccata] sic Rusch
propterea veni ego in aqua baptizans.
interl.| non in Spiritum peccata tollens
marg.| B aptizans . Christus a Ioanne baptizatur ut indicetur omnis humilitas que est omnis iustitia, sed non solus ne baptisma Ioannis sanctius et maius in quo Deus homo baptizatus est videretur baptismo Christi in quo homines baptizantur. Baptizantur autem alii a Ioanne ut usus baptizandi prepararet viam baptismo Christi.
Numérotation du verset Io. 1,32 
Et testimonium
marg.| Et testimonium . Sicut dixit se venisse ut manifestaret Christum, ita perhibuit testimonium, scilicet:   vidi spiritum. I n quo didicit quod prius nescivit. Venerat etiam predicare penitentiam, id est facere preparationem predicationis Christi, sed tantum de preparatione baptismi ponit singulariter, quia baptismus Christi est summum sacramentum inter alia.
perhibuit Ioannes dicens: Quia vidi Spiritum descendentem
marg.| spiritum descendentem . Non quod modo primum descenderit sed ut per hoc descendere ostendatur et manere in baptizatis aqua et non aliter et ut Ioannes per eum de Christo excellentius intelligeret.
quasi columbam
interl.| corporali specie columbe
interl.| ut Ioannes per eum excellentius de Christo intelligeret
de celo manentem75 super eum.
75 manentem Rusch ] et praem. Li449@ Li449 , et mansit ΩJ Weber
Numérotation du verset Io. 1,33 
Et ego nesciebam eum.
interl.| comparatione huius cognitionis, nam ex visu et auditu licet corporali multum proficiebat in cognitione maiestatis et potestatis revelatis oculis
marg.| EGO  NESCIEBAM. AUGUSTINUS. Visa columba dicit se per eam didicisse quod prius nesciebat. Sciebat quidem quod erat Dominus quod agnus tollens peccata quod ab eo deberet baptizari sicut et confessus erat, sed nesciebat quod sibi esset redenturus et nulli traditurus potestatem baptismi et ministerium per quod constat unitas Ecclesie ne sint tot baptismi quot baptiste. Potuit autem Dominus potestatem baptismi alicui servo vice sua tradere ut tanta esset vis in servi baptismo quanta {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033vb ; facsim., p. 226b} in Domini, sed voluit ut spes baptizatorum tantum sit in Domino non in homine et uniantur in eo ut sit una columba et non dividatur per homines. Unde nihil differt baptisma Domini sive per bonum, sive per malum tradetur ministrum nec iteratur, quia semper est baptismus Domini. Baptismus Ioannis iteratur, quia non Domini est sed hominis et si ex Deo. Baptismus Iude, non Iude sed Domini est, nec iteratur. Ut autem unitas et fraternitatis pax sine laniatione in omnibus baptizatis servaretur quasi in una columba que gemit in erumnis mundi et ramum qui extra est, si fructum habet fert ad arcam. Ideo Spiritus in quo baptizatur per columbam ostenditur. Ut autem, habita unitate et pace, in se ferveant contra mala, post in igne datus est apostolis et in linguis diversis secundum diversitatem gentium que modo uniuntur olim de una divise in tumidis edificatoribus. Nota quod in sacramento baptismatis sicut et in aliis solus Christus operat, alii vero sunt ministri, unde Apostolus: ‘In labore et mente sunt differentes, in operatore indifferentes’q.
q Cf. 1Cor. 12,3: « Divisiones vero gratiarum sunt, idem autem Spiritus et divisiones ministrationum sunt, idem autem Dominus et divisiones operationum sunt, idem vero Deus qui operatur omnia in omnibus ».
marg.| HIERONYMUS. Ostendit Ioannem non scire per baptismum Christi, id est mundum esse redemptum. Nam sciebat eum Filium Dei esse et natum in carne. Augustinus dicit Ioannem ignorasse hoc tamen utrum sibi retineat vim baptizandi an alicui suorum tribuat.
Sed qui misit me baptizare in aqua ille mihi dixit: Super quem videris Spiritum descendentem et manentem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1033vb ; facsim., p. 226b} super eum,
marg.| Et manentem super eum. AUGUSTINUS. Specialiter dicitur Spiritum manere in Christo a quo numquam per peccatum recessit. In quo semper mirabiliter vixit et mirabiliter operatus est, in sanctos venit et per peccata recedit. Manet tamen semper in eis ad aliquid ut Christus eis promisit, scilicet ut bonis semper insistant. Ad aliquid non manet, scilicet ut ex eo prophetent vel miracula faciant, et ideo hoc quod dicit est primum signum agnoscendi Christum.
hic
interl.| non alius
est
interl.| quid?
qui baptizat
interl.| ecce quid didicit
marg.| Q ui baptizat . Baptizat Christus in spiritu non solum remittendo peccata in aqua, sed et post purgando et amorem accendendo et donis implendo.
in Spiritu sancto.
interl.| in quo est remissio quod non est Ioannes
Numérotation du verset Io. 1,34 
Et ego vidi
interl.| illum Spiritum
et testimonium perhibui quia hic est filius Dei.
interl.| unicus unde potest baptizare
marg.| Hic est filius . Hic testatur Filium Dei quem superius virum vocabat, ut ab eo habeatur testimonium utriusque nature.
Numérotation du verset Io. 1,35 
Altera76 die iterum stabat Ioannes
76 Altera die ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch Wordsworth Weber ] + autem CorS2 ( al.)
interl.| immobilis in culmine perfectionis
marg.| Altera die .   Typice . Stat Ioannes, cessat lex, tamen testimonium perhibens Christo. Ambulat Iesus, id est gratia hinc inde colligens.
et ex discipulis eius duo.
interl.| firmiter eius adherentes magisterio
Numérotation du verset Io. 1,36 
Et respiciens Iesum
interl.| ex dilectione
ambulantem
interl.| in carne ad nos venientem
dixit77:
77 dixit ΩJ Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
interl.| discipulis ostendendo
Ecce agnus Dei.
interl.| quasi: quid me sequimini? Illum sequimini qui est agnus Dei pretium mundi
Numérotation du verset Io. 1,37 
Et audierunt
interl.| intellexerunt
eum duo discipuli loquentem et secuti sunt Iesum.
interl.| sequentes evangelium legem amiserunt utentes eius testimonio
interl.| imperio magistri
marg.| Secuti sunt Ies  um . Secuti sunt ut eum iam potius quam Ioannem audirent, non tamen adhuc ei penitus adherentes, sed ut videant ubi habitat ut assidue ad eum veniant et ab eo erudiantur, et postea perfecte sunt secuti quando eos de navi vocavit. Duo sequuntur quia qui sequuntur gemina caritate debent accendi.
Numérotation du verset Io. 1,38 
Conversus autem
marg.| conversus . Quasi a tergo viderant, sed quasi faciem prebuit illis dum de maiestate descendit ut posset videri, dum pro umbra legis evangelii lucem exhibuit.
Iesus et videns eos sequentes se78 dicit eis:
78 se ΩJ Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
interl.| dat fiduciam interrogandi
Quid queritis?
interl.| magistrum
marg.| Quid queritis ? Interrogat non ignorans, sed ut mercedem habeant respondentes.   Quid ? rem non personam,   quid ? Non quem, ne se videatur ostendere, illi personam respondent.
Qui dixerunt ei:
interl.| quicumque vellent
Rabbi -
interl.| hoc nomine fidem suam indicant iam sequuntur ut magistrum
quod dicitur interpretatum ‘magister’ -
interl.| latine
ubi habitas?
interl.| nolunt eo transitorie uti sed scire locum quo frequenter veniant et secreto instrui
marg.| UBI  HABITAS. Mystice: Volunt ostendi sibi in quibus Christus habitet, ut se illis assimilent, vel qui incarnationem vident pie querunt ostendi sibi eternam mansionem quomodo sit apud Patrem.
Numérotation du verset Io. 1,39 
Dicit eis: Venite et videte.
marg.| V enite . Quasi sermone non potest explicari sed opere demonstratur. Venite credendo et operando et intelligetis, venite testimonio Ioannis et a lege recedite et gratiam recipietis.
Venerunt et viderunt ubi maneret et apud eum79 manserunt80 die illo.
79 apud eum Rusch Weber ] om. ΩJ Li449@ Li449
80 manserunt Rusch Weber ] + ibi ΩJ Li449@ Li449
interl.| non est nox ubi est lumen Christus ad quem postquam pervenitur ibi est manendum
marg.| die illo . Ostendit Novum Testamentum sive presentem vitam.
Hora autem erat quasi decima.
Numérotation du verset Io. 1,40 
interl.| virilis quia constans et fortis
marg.| hora autem erat . Quia ex lege venerant decalogus ad Christum misit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034ra ; facsim., p. 227a} hora decima querunt ab eo doceri quia non alius docet legem nisi qui dedit eam. Docet autem cum misericordia et implentur que impleri non poterant vel hora decima vesperam mundi indicat.
frater Simonis
interl.| obediens
marg.| Frater S  imonis . Frater iunior natu prior credit. Non enim est ordo fidei in annis forte ad dignitatem Andreas dicitur esse frater Petri super quem, id est super cuius fidem, fundanda erat Ecclesia.
Petri, unus ex duobus qui audierant a81 Ioanne et secuti fuerant eum.
81 a ΩJ Li449@ Li449 Rusch ] ab Weber
Numérotation du verset Io. 1,41 
Invenit hic
marg.| invenit hic . Vera pietas statim inventum thesaurum nuntiat fratri ut sicut est sanguine sit et germanus in fide.
primum fratrem suum Simonem et dicit82 ei: Invenimus
82 dicit ΩJ Rusch Weber ] dixit Li449@ Li449
interl.| hoc verbo innuit quod diu eum quesierunt
Messiam -
interl.| hebraice
marg.| Invenimus messiam etc. Christus grece, messias hebraice, unctus latine. Vere enim unctus est a Spiritu sancto specialiter a qua unctione Christiani appellantur. Quia Iacob erexit lapidem post visionem in titulum quem olei superfusio unxit. Iam divinitus per illam petram, futuram petram sed Christum Spiritu sancto unguendum figuraliter intellexit, in qua petra sic linita Ecclesiam fundari prefigurabat etc.
quod interpretatum est83 Christus.
83 interpretatum est Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449 Weber
interl.| latine
Numérotation du verset Io. 1,42 
Et adduxit eum ad Iesum.
interl.| non dedignatur maior sequi minorem
Intuitus autem eum Iesus
interl.| secreto cordis ex quo cognito mutat nomen
dixit: Tu es Simon
interl.| per Spiritum obedientie
marg.| Tu es S  imon filius . Prius dicit nomen quod habet a parentibus ut significetur mutatio, dum de Simone Petrus facit. In mutatione autem notatur vivacitas mysterii, sed nec prius nomen caret virtute. Est enim Simon ‘obediens’, ‘filius gratie’ vel ‘columbe’ dum venit ad Iesum sequens fratrem. Unde a petra Christo dicitur Petrus firmus in illo, in figura Ecclesie que in petra fundatur.
filius Ioanna84.
84 Ioanna ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Li449 Li449@ CorS2 ( utraque correctione ) Rusch Weber (S A M F Split D) Wordsworth ] Bariona G, Iona Cava Φ CorS2 ( al. ) Clementina Weber (S Z) n CorS2 ( Ioanna vel Iona intellige: idem dicitur Ioanna et Iona )
interl.| id est columbe, scilicet Spiritus sanctus ex quo humilis dum maior sequitur minorem
marg.| Filius Ioann  a etc. ‘Iona’ dicitur et ‘Ioanna’ indifferenter. Iona ‘columba’, Ioanna ‘gratia’ interpretatur.
Tu vocaberis Cephas -
interl.| nondum ponit nomen sed presignat
quod interpretatur Petrus.
Numérotation du verset Io. 1,43 
In crastinum
interl.| id est post resurrectionem ad gentes
voluit exire
interl.| a Iudea ubi erat Ioannes baptizans
in Galileam et invenit Philippum
interl.| os lampadis
marg.| I n G  alileam etc. Galilea dicitur ‘transmigratio’ vel ‘revelatio’. Transmigrat enim homo de vitiis ad virtutes et post de virtute in virtuter. Et sic fit ei revelatio ut videatur: «Deus deorum in Sion»s. Vocaturus ergo discipulum ad sequendum, id est ad imitandum. Exit   in Galileam , ipso loco innuens ut sicut ipse proficiebat sapientia et sicut per passiones intravit in gloriam sic et sequaces.
r Cf. Ps. 83, 8: « Etenim benedictionem dabit legislator ; ibunt de virtute in virtutem:videbitur Deus deorum in Sion ».
s Ps. 83, 8.
et85 dicit ei Iesus: Sequere me.
85 et ΩJ Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 1,44 
Erat autem Philippus a Bethsaida civitate
interl.| venationis domus
marg.| a B  ethsaida civitate . Non frustra nominatur civitas. Nec frustra dicitur Philippi Petri et Andree. Sonat enim ‘domus venatorum’ in quo notatur animus et officium istorum. Sunt enim venatores in capiendis animabus. Unde Philippus antequam fiat apostolus, sponte vocat Nathanaelem.
Andree et Petri.
Numérotation du verset Io. 1,45 
Invenit Philippus Nathanael
interl.| fratrem suum
marg.| I nvenit P  hilippus etc. Nathanael peritissimus Scripturarum intelligit quod non alii sed a Nazareth exire singularem Nazarenum. Quia autem doctissimus non est in apostolum electus, omnes enim apostoli primum de idiotis: ‘Ut confundantur sapientes’t
t Cf. 1Cor. 2, 27 « Sed que stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes: et infirma mundi elegit Deus, ut confundat fortia ».
et dicit ei: Quem scripsit Moyses
marg.| Quem scripsit M  oyses . Ut cautus venator multis rationibus veritatem fratri astruit, scilicet quod Iesus est qui prenuntiatur in lege et prophetis, filius Ioseph qui est de domo David ut per eum non quod de eo natus, cum Maria matre eius quam sciebat ex prophetis virginem peperisse notetur esse ex David.
in lege et prophete86 invenimus Iesum filium Ioseph
86 Cf. Io. 5, 46.
interl.| et hoc nomen a prophetis ut et Maria que non ignorans se virginem dicit: ‘Ego et pater tuus’u
u Cf. Lc. 2, 48: « Et videntes admirati sunt. Et dixit mater eius ad illum: Fili, quid fecisti nobis sic? ecce pater tuus et ego dolentes querebamus te ».
interl.| id est de semine David
a Nazareth.
interl.| patriam ponit ut notet eum de quo propheta ‘Nazareus’ vocabitur
Numérotation du verset Io. 1,46 
Et dixit ei Nathanael:
interl.| virgultum
A Nazareth potest aliquid boni esse87?
87 Nazareth... esse] a Nazareth esse: uel de p’s. (?) in hystoria secundum Augustinum libro 3 capitulo 3 de Doctrina Christiana utroque modo potest dici interrogatione vel de p’s. (?) CorS2
marg.| E t dixit ei N  athanael etc. Vel dubitando interrogat vel affirmat ut legisperitus a civitate tanti nominis posse   esse aliquem bonum vel eximium doctorem vel summum salvatorem.v
v ¶Fons : Cf. Augustinus Hipponenis, De doctrina christiana, lib. 3, cap. 3, lin. 30 sqq.: « qualibet autem uoce pronuntietur illud, quod nathanahel dixit: a nazareth potest aliquid boni esse, siue adfirmantis, ut illud solum ad interrogationem pertineat, quod ait: a nazareth?, siue totum cum dubitatione interrogantis, non uideo, quomodo discernatur; uterque autem sensus fidem non impedit. est etiam ambiguitas in sono dubio syllabarum et haec utique ad pronuntiationem pertinens ».
marg.| Dicitur enim Nazareth ‘flos’, vel ‘germen munditie’, vel ‘sanctitas’ utrique autem pronuntiationi congrue subditur: V  eni et vide etc.
Numérotation du verset Io. 1,47 
Vidit Iesus Nathanael venientem ad se et dicit de eo: Ecce vere Israelita in quo dolus non est.
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034rb ; facsim., p. 227b} Ecce vere israelita . Dolus, id est simulatio. Si enim habet peccata confitetur. Non ergo negat peccatorem, sed in eo laudat confessionem. Pharisei autem sunt dolosi qui se bonos predicant cum sint mali.
Numérotation du verset Io. 1,48 
Dicit ei Nathanael: Unde me nosti?
marg.| Unde me nosti . Cognoscens Dominum loqui de sua conscientia non ex indignatione querit sed admirando, unde et ex qua virtute.
Respondit Iesus et dixit88 ei: Priusquam te Philippus vocaret89 cum esses, sub ficu
88 dixit Li449 Li494@ Rusch Weber ] dicit ΩJ
89 te Philippus vocaret ΩJ Rusch Weber ] Philippus te vocaret Li449@
interl.| id est sub arbore fici
interl.| id est sub legis littera
vidi te.
interl.| elegi
marg.| SUB  FICU  VIDI  TE.  MYSTICE. Nathanael, id est donum Dei, est verus populus Israel dono Dei qui erat sub ficu abditus, id est subditus sub consuetudine peccandi et umbra mortis, ut primi parentes sub fici foliis se texerunt ubi prius visus esset a Domino et quesitus, quam Dominum videret et quereret et ante etiam quam per apostolos vocaret.
Numérotation du verset Io. 1,49 
Respondit ei Nathanael et ait: Rabbi tu es filius Dei,
interl.| ecce eadem vox Nathanaelis et Petri, unde et Petrus meruit vocari
marg.| Rabbi tu es etc. Quia cognovit Nathanael Christum absentem vidisse que ipse in alio loco gesserat, id est quomodo et ubi vocatus sit a Philippo, quod est indicium deitatis, fatetur non solum magistrum sed et Dei Filium et regem Israel, id est Christum in quo probatur esse Israelita ut dicitur, id est videns Deum.
tu es rex Israel.
interl.| cuius ego miles
Numérotation du verset Io. 1,50 
Respondit Iesus et dixit ei: Quia dixi tibi vidi te sub ficu credis?
interl.| quasi sub arbore fici venisti ad fidem
Maius his videbis.
interl.| quia per istud parvum venisti ad fidem venies ad maiora
Numérotation du verset Io. 1,51 
Et dicit ei90: Amen amen dico vobis, videbitis celum apertum
90 dicit ei Rusch Weber ] dixit eis ΩJ, dicit eis Li449@ Li449
interl.| hoc maius
marg.| V idebitis celum . Nathanael Israelita dicitur visurus apertum celum et angelos ascendentes et descendentes ut olim patriarcha Iacob vidit scalam et angelos ascendentes et descendentes qui per benedictionem vocatus est Israelw.
w Cf. Gn. 28, 12: « Viditque in somnis scalam stantem super terram, et cacumen illius tangens celum: angelos quoque Dei ascendentes et descendentes per eam ».
marg.| AUGUSTINUS. Quod dictum est Nathanaeli modo impletur in Christianis, quia postquam homo Deus ascendit credentibus in eum aperitur aditus celi. Et vident angelos, id est predicatores super eum ascendentes dum arcana deitatis considerant et predicant, et descendentes dum infimis se contemperant et humana de eo predicant. Et maius est eis celum aperiri et utramque in eo cognoscere naturam per angelos quam visos, id est prescitos esse dum essent sub umbra mortisx. Si enim ibi manerent quid profuisset ibi videri?
x Cf. Lc. 1, 79: « Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis ».
et angelos Dei descendentes et ascendentes91
91 descendentes - et - ascendentes Rusch ] inv. ΩJ Li449@ Li449Weber
marg.| angelos descendentes . Sepe hoc miraculum apparuit quod angeli ascendebant et descendebant super Christum.
super92 filium hominis.
92 super Li449@ Li449 Rusch ] supra Weber
marg.| super Filium hominis . Christus dicit se Filium hominis affirmans quod minus est, scilicet humanitatem. Nathanael et Petrus Filium Dei, quod maius est, affirmantes divinitatem. Ecce confirmatio utriusque nature in Christo. Isti confitentes deitatem merentur ascendere, ille asserens humanitatem testatur se ad redimendum venisse.
marg.| super Filium etc. Confirmat se esse hominem ne aliqui errarent credentes ipsum tantum esse Deum ut etiam Petrus cum dixit: «Absit a te, Domine»y.
y Mt. 16, 22.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_1)

Notes :