Glossa ordinaria

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 

Post hec abiit
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
Numérotation du verset Io. 6,2 

Et sequebatur eum multitudo magna
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 

Subiit2 ergo3* in montem4 Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
2 Subiit Catena (Li446 Li446@ Bar484) ] Abiit Catena (La88 La88@) |
3 ergo Li449 Li449 @ Rusch ] om. Ed1953 |
4montem Catena(@ Li449² Ed1953 )] monte Catena (Bar484 La88 Li449 Mt366 T46) |
Numérotation du verset Io. 6,4 

Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 

Cum sublevasset ergo oculos Iesus
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 

Hoc autem dicebat
temptans eum.
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 

Respondit ei Philippus:
Ducentorum
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 

Dicit ei5 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
5 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
Numérotation du verset Io. 6,9 

Est puer unus hic
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
sed hec quid sunt inter tantos?
Numérotation du verset Io. 6,10 

Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
Erat autem fenum multum in loco.
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
Numérotation du verset Io. 6,11 

Accepit ergo panes Iesus6 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
6 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 

Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
Numérotation du verset Io. 6,13 

Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt7 his qui manducaverant8.
7 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@ |
8 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber |
Numérotation du verset Io. 6,14 

Illi ergo homines
cum vidissent quod Iesus9 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta10 qui venturus est in mundum.
9 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
10 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 6,15 

Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
et facerent eum regem
fugit iterum in montem ipse solus.
Numérotation du verset Io. 6,16 

Ut autem factum est sero11
11 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
descenderunt discipuli eius ad mare.
Numérotation du verset Io. 6,17 

Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
et tenebre iam facte erant
et non venerat ad eos Iesus.
Numérotation du verset Io. 6,18 

Mare
autem vento magno flante
exsurgebat.
Numérotation du verset Io. 6,19 

Cum remigassent ergo
quasi stadia viginti quinque aut triginta
vident Iesum ambulantem supra12 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
12 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,20 

Ille autem dixit13 eis: Ego sum nolite timere.
13 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 

Voluerunt ergo accipere eum in navim14
14 navim Li449@ Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
et statim navis fuit15 ad terram quam16 ibant.
15 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
16 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine AD et sine IN ) Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter AD sed grec. sine) |
Numérotation du verset Io. 6,22 

Altera die
turba que stabat trans mare vidit
quia navicula alia non erat ibi nisi una
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 

Alie vero supervenerunt naves17
17 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
gratias agentes Deo18.
18 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
Numérotation du verset Io. 6,24 

Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
neque discipuli eius
ascenderunt in19 naviculas
19 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 

Et cum invenissent eum
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
Numérotation du verset Io. 6,26 

Respondit eis Iesus
et dixit: Amen amen dico vobis,
queritis me non quia vidistis signa
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
Numérotation du verset Io. 6,27 

Operamini
non cibum qui perit
sed qui permanet in vitam eternam
quem Filius hominis
vobis dabit.
Hunc enim Pater signavit Deus.
Numérotation du verset Io. 6,28 

Dixerunt ergo ad eum:
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
Numérotation du verset Io. 6,29 

Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 

Dixerunt ergo ei20: Quod ergo tu facis
20 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
signum
ut
videamus et credamus tibi quid operaris?
Numérotation du verset Io. 6,31 

Patres nostri manducaverunt manna21 in deserto
21 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
sicut scriptum esta: Panem de celo dedit eis manducare.
0 Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 

Dixit ergo eis Iesus:
Amen amen22 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
22 amen Rusch Weber] om. Li449@
sed Pater meus dabit23 vobis panem de celo verum.
23 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,33 

Panis enim verus24
24 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
est qui de celo descendit25
25 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
et dat vitam mundo26.
26 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,34 

Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc27.
27 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,35 

Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit28 ad me non esuriet
28 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
et qui credit in me non sitiet in eternum29.
29 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,36 

Sed dixi vobis
quia30 vidistis me et non creditis.
30 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,37 

Omne quod dat mihi Pater
ad me veniet
et eum qui venit ad me non eiciam foras
Numérotation du verset Io. 6,38 

quia descendi de celo31
31 celo] lceo cacogr. Rusch
non ut faciam voluntatem meam
sed voluntatem eius
qui misit me32.
32 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 

Hec est autem voluntas eius qui misit me33 Patris
33 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
sed resuscitem illud34 in35 novissimo die.
34 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 ) |
35 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 6,40 

Hec est autem36 voluntas Patris mei qui misit me
36 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
habeat vitam eternam
et ego resuscitabo37 eum in novissimo die.
37 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 

Murmurabant
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus38 qui de celo descendi.
38 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 

Et dicebant:
Nonne hic est39 filius Ioseph cuius
39 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
nos novimus patrem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 40?
40 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 

Respondit ergo Iesus
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
Numérotation du verset Io. 6,44 

Nemo potest venire ad me
nisi Pater qui misit me
traxerit eum41 et ego
41 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
resuscitabo eum novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,45 

Est scriptum42
42 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
in prophetis43 b:
0 Cf. Is. 54, 13.
43 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
Erunt omnes docibiles Dei.
Omnis
qui audivit a Patre
et didicit venit ad me.44
44 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 

Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
Numérotation du verset Io. 6,47 

Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
Numérotation du verset Io. 6,48 

Ego sum panis vite.
Numérotation du verset Io. 6,49 

Patres vestri manducaverunt manna in deserto45 et mortui sunt.
45 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,50 

Hic
est panis de celo descendens
ut si quis ex ipso manducaverit
non moriatur.
Numérotation du verset Io. 6,51 

Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
Numérotation du verset Io. 6,52 

Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
et panis quem ego dabo
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 

Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
Numérotation du verset Io. 6,54 

Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
nisi manducaveritis
carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
Numérotation du verset Io. 6,55 

Qui manducat meam carnem
et bibit meum sanguinem
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
in novissimo die.
Numérotation du verset Io. 6,56 

Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
Numérotation du verset Io. 6,57 

Qui manducat
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo46.
46 illo Catena@ etc. ] eo Li449
Numérotation du verset Io. 6,58 

Sicut misit me
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
Numérotation du verset Io. 6,59 

Hic est panis qui de celo descendit.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
Numérotation du verset Io. 6,60 

Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 

Multi ergo audientes ex discipulis eius
dixerunt: Durus est hic sermo
et47 quis potest eum audire?
47 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,62 

Sciens autem Iesus
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
dixit48: Hoc vos scandalizat?
48 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,63 

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
Numérotation du verset Io. 6,64 

Spiritus
est qui vivificat.
Caro non prodest quicquam.
Verba
que ego locutus sum vobis spiritus et vita sunt.
Numérotation du verset Io. 6,65 

Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
et quis traditurus esset eum49.
49 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 6,66 

Et dicebat:
Propterea dixi vobis quia nemo
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 

Ex hoc multi discipulorum eius50
50 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
abierunt retro
et iam non cum51 illo ambulabant.
51 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 6,68 

Dixit ergo Iesus ad duodecim:
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 

Respondit ergo52 Simon Petrus:
52 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
Domine, ad quem
ibimus?
Verba vite eterne habes
Numérotation du verset Io. 6,70 

et nos credidimus et cognovimus
quia tu es Christus Filius Dei.
Numérotation du verset Io. 6,71 

Respondit eis Iesus:
Nonne ego vos duodecim elegi
et ex vobis unus diabolus est?
Numérotation du verset Io. 6,72 

Dicebat autem de Iuda53 Simonis
53 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
Scariothis54.
54 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
Hic enim traditurus eum55 cum esset unus ex56 duodecim.
55 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@ |
56 ex Catena (Bar484 CbgP38 Li449 Ed1953) Catena@(Ars146 Bar484 Caen CbgP38 Cbg133 La88 Li449) Clementina etc. ] de Catena (Ars146 Caen Cbg133 La88) |

Capitulum 6

Numérotation du verset Io. 6,1 
Post hec abiit
interl.| id est interfecto Ioanne voluit dignitatem humanitatis et deitatis per miracula ostendere nominando locum et tempus
marg.| Post hec abiit . Post verba quibus deitatis sue et humanitatis arcana monstravit miraculo quinque panum quis esset subdit. Unde ait: P  ost hec abiit , id est hoc inusitata et visibilia ad cognitionem invisibilis Dei ducunt. Sed et mystica sunt. Mare enim est seculum, Galilee id est rote quia hic est volubilitas non erectio ad Deum. Hoc transit Iesus resurgendo, unde eum quem primum una gens Iudeorum iam sequitur multitudo gentium cupiens instrui sanari et satiari. Iesus autem discipulis in monte spiritualibus altiora committens, turbis inferioribus simplicior. Proximo Pascha hoc agit docens eos quibus facit debere transire de mundanis ad celestia. Oculi Iesu sunt dona spiritus que misertus aperit ne errent venientes ad se. Ipse sciens temptat discipulum ut ille tarditatem sue fidei agnosceret qui presente creatore de paucis sufficientiam multis posse fieri dubitare non debuit. Et per eius ignorantiam significat spiritualem intelligentiam Iudeos in lege ignorare.
Iesus trans mare Galilee quod est Tiberiadis.
marg.| Trans mare . Tiberiadis et Capharnaum in eodem litore ex parte nostra, ultra in alio litore opposito, locus est ubi miraculum istud factum est. Nec proprie vocatur mare sed quedam magna Iordanis refluxio.
Numérotation du verset Io. 6,2 
Et sequebatur eum multitudo magna
marg.| Et sequebatur etc. Viso hoc miraculo, gentium magna turba sequitur, quia sicut eos quos a corporis infirmitate sanabat, intus spiritus reintegrabat sic ipsos a morbo incredulitatis sanabat.
quia videbant signa que faciebat super his qui1 infirmabantur.
1 qui Li449 Rusch Weber ] que Li449@
Numérotation du verset Io. 6,3 
Subiit2 ergo3* in montem4 Iesus et ibi sedebat cum discipulis suis.
2 Subiit Catena (Li446 Li446@ Bar484) ] Abiit Catena (La88 La88@)
3 ergo Li449 Li449 @ Rusch ] om. Ed1953
4montem Catena(@ Li449² Ed1953 )] monte Catena (Bar484 La88 Li449 Mt366 T46)
Numérotation du verset Io. 6,4 
Erat autem proximum Pascha dies festus Iudeorum.
Numérotation du verset Io. 6,5 
Cum sublevasset ergo oculos Iesus
marg.| Cum sublevasset . Exemplo suo nos admonet levare oculos cordis nostri, ut si forte eo ducente ad altitudinem actionis et scientie ascendere permittamur. Turba sequentium carnalium cogitationum nos non perturbet nec ab altitudine contemplationis deiciat sed eam spiritualibus escis quantum capere possit pascere curemus.
et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum dicit ad Philippum: Unde ememus panes ut manducent hii?
Numérotation du verset Io. 6,6 
Hoc autem dicebat
interl.| ut ignorantiam discipuli demonstraret
temptans eum.
interl.| fidem illius de futuro miraculo consulens
Ipse enim sciebat quid esset facturus.
Numérotation du verset Io. 6,7 
Respondit ei Philippus:
marg.| Respondit ei Philippus . Adhuc Philippus lacte doctrine nutritus solidum fidei et cognitionis cibuma capere non valens iuxta sue virtutis facultatem respondit impossibile existimans tot paucis posse refici, sed eruditur Deo nihil esse impossibile. Philippus etiam qui interpretatur ‘os lampadis’ figuram gerit predicantium, quibus in altitudine curu Christo constitutis de carnalium hominum cogitationum turba pascenda Dominus quotidie loquitur.
a Cf. 1Cor. 3, 2: « Lac vobis potum dedi, non escam: nondum enim poteratis: sed nec nunc quidem potestis: adhuc enim carnales estis ».
Ducentorum
marg.| Ducentorum. Centenarii duplicatus significat ‘perfectionem bone actionis et rationalis scientie’ que erudiendis in fide non sufficiunt nisi eis altitudo theologie addatur que animas per bonam operationem purgatas et per scientiam rerum creaturarum illuminatas ad consumnatam spiritualium refectionum plenitudinem perducit.
denariorum panes non sufficiunt eis ut unusquisque modicum quid accipiat.
Numérotation du verset Io. 6,8 
Dicit ei5 unus ex discipulis eius Andreas frater Simonis Petri:
5 ei Rusch Weber ] om. Li449@ , enim Li449
interl.| eadem simplicitate qua Philippus
Numérotation du verset Io. 6,9 
Est puer unus hic
interl.| puer hic vel unus de discipulis fuit vel aliquis de turba
marg.| Est puer unus . Hic   puer est Moyses legislator cuius lex neminem ad perfectum duxit.   Unus , quia unitatem Ecclesie futuram prefigurabat.   Hic, id est in veteri Testamento quod quamvis novo clarescente iam vilescit, adhuc tamen omnio non recessit.
qui habet quinque panes ordeaceos et duos pisces,
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1039vb ; facsim., p. 238b} Q uinque . Quinque panes sunt ‘vetus lex’ in quinque libris Moysi. Ordeacei quia cibus est rudium. Medulla ordei tenacissima palea et vix separabili tegitur sic spiritualis sensus. Hebreus populus puerili sensu legem portat quasi onus, nec clausis pascitur nec alios pascit.   Duo pisces : ‘prophete et psalmi’ iam temperantes austerum saporem legis. Vel duo pisces due persone constitute in regimine populi: ‘regia et sacerdotalis’ que inter turbas fluctuantis populi quassantur, nec deficiunt in quibus unus Christus significatur: ‘rex et sacerdos’. ‘Fenum’, quia carnaliter sapiebant in carnalibus quiescebant. Quibus vero venit Christus rex et sacerdos carnem calcant ut spiritu aliter reficiantur.   Quinque millia : populus qui sub lege ut languidi in quinque porticibus. Sed viri, id est perfectiores qui sunt digni numero preter infirmam etatem et fragilem sexum sunt   quinque millia id est perfecte, vel sensibus corporeis dominantur et hi reficiuntur a Christo.   Accepit panes : non novos creavit quia antiquam Scripturam non solvit sed implevit et docuit. ‘Gratias agit’: docens nos de omnibus beneficiis gratias agere et intimans de nostra refectione se gaudere et salute. ‘Multiplicavit’, quia de paucis illis tot Scripture emanaverunt. ‘Fragmenta’ sunt secretiora que communis non capit populus hec colligunt apostoli et committuntur abiectis mundi et corde perfectis. Videntes prophetam vocant forsan ideo quia ad huc in feno resident. Sed et vere ‘propheta’ dicitur, quia aliquid presens docet angelus dicitur, dum futurum predicit propheta. Tamen quia: «Verbum caro factum est»b Dominus est angelorum et prophetarum.
b Io. 1, 14.
interl.| neque iste adhuc perfectus in fide
interl.| doctores non perfecte intelligentes legem dicent: Quid confert lex saluti?
marg.| Sed hec quid sunt inter . Quasi: legis littera, vel corporei sensu quid prosunt ad multitudinem in te creditorum qui spiritualia alimenta sunt petituri que omnem litteram omnemque corporeum sensum superant?
Numérotation du verset Io. 6,10 
Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere.
marg.| Facite homines discumbere . Magister veritatis prius in simplicitate littere quasi in infimis locis et in simplicitate visibilis creature auditores erudivit, ut sic in altitudinem contemplationis erigantur.
Erat autem fenum multum in loco.
interl.| legis littera multiplex in symbolis
Discubuerunt ergo viri numero quasi quinque millia.
interl.| adhuc in eis caro vivebat
Numérotation du verset Io. 6,11 
Accepit ergo panes Iesus6 et cum gratias egisset distribuit discumbentibus.
6 panes Iesus Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| per se et per apostolos
Similiter et ex piscibus quantum volebant.
Numérotation du verset Io. 6,12 
Ut autem impleti sunt dixit discipulis suis: Colligite que superaverunt fragmenta ne pereant.
interl.| illa subtilia sacramenta que non possunt imperfecti capere que committuntur apostolis
Numérotation du verset Io. 6,13 
Collegerunt ergo et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum
interl.| varia vasa ad portandum deputata
ex quinque panibus ordeaceis que superfuerunt7 his qui manducaverant8.
7 superfuerunt Rusch Weber ] superfuerant Li449@
8 manducaverant Li449@ Rusch ] manducaverunt Weber
Numérotation du verset Io. 6,14 
Illi ergo homines
marg.| Illi ergo homines . Illi nondum plena fide proficiebant, quare hunc Deum dicere nesciebant. Nos certiores illis dicimus, hic est Verbum sine quo non est propheta vel angelus.
cum vidissent quod Iesus9 fecerat signum dicebant: Quia hic est vere propheta10 qui venturus est in mundum.
9 Iesus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
10 vere propheta Li449 Rusch ] inv. Li449@
interl.| magne salutis mundo est preco futurus
Numérotation du verset Io. 6,15 
Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum
interl.| pro miraculo panum volentes sub hoc esse sub quo videbantur non egere
marg.| Iesus ergo . Qui volunt ‘rapere et regem facere’, significant discipulos et alios credentes qui volunt prevenire tempus regni eius, putantes eum sic venisse ut iam regnaret. Sed hoc tempore colligitur regnum quod in fine erit manifestum cum dicet: «Percipite regnum quod vobis paratum est»c. Fugit ergo non timens teneri qui postea eisdem colloquitur, sed signare volens, quod altitudo eius non potest intelligi.   Fugit in montem, id est ascendit celos, solus sacerdos interpellans pro populo foris constituto, qui interim iactatur fluctibus. Unde subdit:   Ut autem factum est sero.
c Mt. 25, 34.
et facerent eum regem
interl.| qui post occurit crucifixoribus
fugit iterum in montem ipse solus.
interl.| a quo descenderat pascere turbas docens prospera mundi fugere et contra ea orare
Numérotation du verset Io. 6,16 
Ut autem factum est sero11
11 Factum est - sero Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
marg.| Ut autem factum. Sero mundi est post ascensionem Christi in quo discipuli descendunt ad labores mundi et regunt navim, id est Ecclesiam. ‘Et tenebre iam facte sunt’: quanto accedit finis mundi, tanto magis frigescit caritas, crescunt errores, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040ra ; facsim., p. 239a} crebrescunt mala et tamen navis non perit sed Iesus ad portum tendit.
descenderunt {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040ra ; facsim., p. 239a} discipuli eius ad mare.
Numérotation du verset Io. 6,17 
Et cum ascendissent navim venerunt trans mare in Capharnaum
interl.| summatim proponit quod postea explicabit
et tenebre iam facte erant
interl.| merito tenebre sunt quia lux nondum venit
et non venerat ad eos Iesus.
interl.| exponit quid inveniendo contigerit
Numérotation du verset Io. 6,18 
Mare
interl.| mundus
autem vento magno flante
interl.| id est omni genere temptationum
exsurgebat.
interl.| adversus Ecclesiam
Numérotation du verset Io. 6,19 
Cum remigassent ergo
interl.| Non desistebant pro adversis quia"qui perseveraverit usque in finem salvus erit"d.
d Cf. Mt. 24, 13: « Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit ».
quasi stadia viginti quinque aut triginta
marg.| Cum remigassent . Non sine causa estimative dicit   viginti quinque aut triginta et non affirmative alterum. Quinquies quinque sunt   viginti quinque , et est quadratus quinarius significans libros legis cui deerat perfectio. In senario autem qui constat ex partibus suis, notatur perfectio. Unde sex diebus fecit omnia Deus, quinque ergo per sex multiplicantur ut lex per evangelium adimpleatur. His ergo qui legem servant incipit apparere Iesus sed per evangelicam gratiam proximus fit et calcat fluctus, id est omnes tumores mundi sub pedibus et cum preabundantia mali qui remigant, timent ne deficient sed eos consolatur Iesus: ego sum qui hoc predixi qui hec facio que necesse est fieri et ideo nolite timere, quia ecce ego comprimo fluctus qui: ‘Vobiscum sum usque ad consummationem seculi’e.
e Cf. Mt. 28, 20: « docentes eos servare omnia quecumque mandavi vobis: et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem seculi ».
vident Iesum ambulantem supra12 mare et proximum navi fieri et timuerunt.
12 supra Li449@ Rusch ] super Li449 Weber
interl.| non in seipsos confidentes
marg.| Timuerunt. Quod discipuli qui omnium in Ecclesia futurorum figuram gerebant, viso Domino super fluctum maris ad se venientem timuerunt et ut alius evangelistaf apertius dicit phantasma crediderunt eum, mysterio non vacat. Quia adhuc hodie multi in Ecclesia cum audiunt sibi persuaderi ut presentia bona et caduca pro eternis quandoque habendis dimittant timent et se deceptos credunt quibus Dominus ait: N  olite timere ego sum .
f Cf. Lc. 24, 37.
Numérotation du verset Io. 6,20 
Ille autem dixit13 eis: Ego sum nolite timere.
13 dixit ΩJ ΩP Rusch ] dicit Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,21 
Voluerunt ergo accipere eum in navim14
14 navim Li449@ Ed1455 Rusch ] navi Li449 ΩF ΩJ ΩP Weber | accipere eum - in navi] inv. ΩJ
interl.| agnoscentes et secure gaudentes
et statim navis fuit15 ad terram quam16 ibant.
15 navis fuit ΩF ΩS ΩP Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
16 quam ΩF ΩS ΩP CorS2 (al. sine ad et sine   in ) Ed1455 Rusch Weber ] in praem. CorS1 CorS2 Clementina , ad praem. Li449@ Li449 CorS1 (G’) CorS2 (vel aliter   ad sed grec. sine)
interl.| de fluctu ad soliditatem portus qua est in eterna pace
Numérotation du verset Io. 6,22 
Altera die
marg.| Altera die . Insinuatum est turbe hoc miraculum, quod super aquas Iesus ambulasset quia non fuerit ibi nisi navis una et in eam non intravit Iesus cum discipulis, unde ergo factus esset transitus nisi super aquas ambulasset.
marg.| Allegorice .   Altera die. Id est post ostensionem Christi stabat in bonis operibus, non iacebat in terrenis exspectans Iesum. Una navis ‘catholica Ecclesia’, alie naves ‘conventus eorum qui non sincere querunt Iesum’. Unde eis dicitur: ‘Queritis me non propter me sed propter terrena’. Et docentur quomodo debeant querere.
turba que stabat trans mare vidit
interl.| unde venerant discipuli
quia navicula alia non erat ibi nisi una
interl.| in precedente vespera
et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim
interl.| illam
sed soli discipuli eius abissent.
Numérotation du verset Io. 6,23 
Alie vero supervenerunt naves17
17 supervenerunt - naves Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
interl.| quibus ipse turbe transportarentur
a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverant panem
interl.| et adhuc ibidem erant
gratias agentes Deo18.
18 agentes Deo Li449@ Li449 ΩS Rusch ] agente Domino Weber
interl.| quia naves habent
Numérotation du verset Io. 6,24 
Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi
interl.| qui non intraverat navim
neque discipuli eius
interl.| qui intraverant navim
ascenderunt in19 naviculas
19 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| qui venerant a Tiberiade
et venerunt Capharnaum querentes Iesum.
Numérotation du verset Io. 6,25 
Et cum invenissent eum
marg.| Et cum invenissent . Ecce presens est eis quos fugerat ne eum regem facerent. Cur ergo fugerat nisi pro predicto sacramento? Iterum presens loquitur eis, ut quorum satiavit ventres eorum satiet et mentes dicens:   Amen amen dico vobis , docens eos quos doctores instituit fugere laudem et terrenum imperium, sed tamen insistere predicationi.
trans mare dixerunt ei: Rabbi quando huc venisti?
interl.| quia navim non intrasti
Numérotation du verset Io. 6,26 
Respondit eis Iesus
interl.| non ad questionem sed ad intentionem
et dixit: Amen amen dico vobis,
marg.| Amen amen dico . Postquam de divinitate sua qua idem est cum Patre, tractavit et eodem honore honorandus, et de humanitate sua qua de morte liberat et suscitat grandi honore dignus, vult tractare de cibo vite id est Verbo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040rb ; facsim., p. 239b} Dei et hec continuatio quantum ad sententiam. Ad litteram vero sic: vos queritis me non propter me, sed propter panes qui pereunt. Ergo   Operamini, id est querite me propter me, non propter aliud. Ipse est enim cibus ille qui permanet in vitam eternam ut post aperte dicet. Similiter quotidie querunt multi Iesum non propter Iesum sed ut bene sit eis in tempore.
queritis me non {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040rb ; facsim., p. 239b} quia vidistis signa
interl.| quia potuistis me cognoscere
sed quia manducastis ex panibus et saturati estis.
interl.| id est non propter spiritum sed propter carnem ne oporteat vos laborare
Numérotation du verset Io. 6,27 
Operamini
interl.| operibus meremini
non cibum qui perit
interl.| non panes ut prius
sed qui permanet in vitam eternam
interl.| Verbum quo vivunt angeli
quem Filius hominis
interl.| nullus alius ipse enim et per sacerdotes vobis dat
vobis dabit.
interl.| vere filius hominis vobis dabit hunc enim vel utique possum
Hunc enim Pater signavit Deus.
interl.| pre consortibus suis
marg.| Signavit . Quasi proprio signo a ceteris discrevit, quia qui est Filius hominis est et Filius Dei et ideo me nolite contemnere Filium hominis sed petite a me cibum spiritualem.
Numérotation du verset Io. 6,28 
Dixerunt ergo ad eum:
interl.| quia intellexerunt cibum illum esse opus Dei
Quid faciemus ut operemur opera Dei?
interl.| quid observando hoc preceptum facere poterimus?
Numérotation du verset Io. 6,29 
Respondit Iesus et dixit eis: Hoc est opus Dei
interl.| non hominis ne quis hoc se putet habere nisi a Deo
marg.| Hoc est opus Dei . Fides per dilectionem operans est opus, quia et si desit facultas non queritur, nisi voluntas. Merito etiam fides que per dilectionem operatur ‘opus’ dicitur que est initium et finis totius boni.
ut credatis in eum quem misit ille.
Numérotation du verset Io. 6,30 
Dixerunt ergo ei20: Quod ergo tu facis
20 ei Li449 Rusch Weber ] illi Li449@
marg.| Quod ergo tu facis . Audiunt Christum promittentem maiora, id est cibum qui permanet in vitam eternam quam Moysen qui promisit terram fluentem lac et melg et huiusmodi temporalia et nondum vident ab eo signa nisi minora. Moyses enim dedit de celo panem iste panes ordeaceos. Quasi ergo pro minimo habentes quod fecerat qui maiora promittebat querunt:   Quod ergo signum facis .
g Cf. Ex. 3, 8: « Et sciens dolorem eius, descendi ut liberem eum de manibus Egyptiorum, et educam de terra illa in terram bonam, et spatiosam, in terram que fluit lacte et melle, ad loca Chananei et Hethei, et Amorrhei, et Pherezei, et Hevei, et Iebusei ».
signum
marg.| Signum . Quia ad fidem suam eos invitabat querunt signa quibus inducerentur ad credendum. Unde Apostolus: «Iudei signa querunt»h.
h 1Cor. 1, 22.
ut
interl.| illud
videamus et credamus tibi quid operaris?
Numérotation du verset Io. 6,31 
Patres nostri manducaverunt manna21 in deserto
21 manducaverunt manna Li449@ Rusch ] inv. Weber
interl.| hic aperte ostendunt se comparare miraculum Moysi miraculo Christi quasi minori
sicut scriptum est22: Panem de celo dedit eis manducare.
22 Cf. Ex. 16, 4: Ps. 77, 24.
interl.| ne parvum quid putes manna quod Psalmus vocat: «panem celi»i
i Ps. 77, 24.
Numérotation du verset Io. 6,32 
Dixit ergo eis Iesus:
marg.| Dixit ergo eis Iesus . Quod preferebant opus Moysi suo operi, ostendit illud esse minus, quia non fuit panis de celo sed tantum figura illius et suum maius qui est panis de celo qui dat vitam et hic est cibus quem supradixit permanere in vitam eternam.
Amen amen23 dico vobis, non Moyses dedit vobis panem de celo
23 amen Rusch Weber] om. Li449@
interl.| etsi de aere non tamen illum de quo vivunt angeli
sed Pater meus dabit24 vobis panem de celo verum.
24 dabit Rusch ] dat Li449@ Li449 Weber
interl.| id est Verbum quod vertitur in lac dum descendit in carnem
Numérotation du verset Io. 6,33 
Panis enim verus25
25 verus Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. sic hab.) Rusch ] Dei ΩJ CorS1 =Cor3 (grec.) Weber cum graeco
interl.| cor iustificans
marg.| Panis enim verus . Angeli purum Verbum solidum cibum comedunt. Nos vero Verbum sed in lac versum, quia si non possumus comedere possumus sugere. Nisi enim incarnaretur a nobis non cognosceretur a nobis non gustaretur.
est qui de celo descendit26
26 de celo - descendit Li449 Rusch ] inv. Li449@J Weber
interl.| dum homo fit
et dat vitam mundo27.
27 dat - vitam mundo Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
interl.| quod non manna
Numérotation du verset Io. 6,34 
Dixerunt ergo ad eum: Domine semper da nobis panem hunc28.
28 panem hunc Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
marg.| Domine semper da . Sicut mulier Samaritana audiens: ‘Qui biberit de hac aqua non sitiet in eternum’j secundum corpus accepit et tamen labore et indigentia carere volens dixit: «Da mihi hanc aquam»k, sic isti querunt panem qui eos reficiat et numquam deficiat propter quod eum regem facere voluerunt. Sed Iesus ad se revocat et quem panem dixit evidentius aperit:   Ego sum panis vite . Potero dare vitam, quia sum panis vivificans igne Spiritus sancti in clibano uteri {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040va ; facsim., p. 240a} virginalis coctus et formatus, et mundo ad pellendam famem ignorantie Dei donatus.
j Cf. Io. 4, 13: « Respondit Iesus, et dixit ei: Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum ; qui autem biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in eternum ».
k Io. 4, 15.
Numérotation du verset Io. 6,35 
Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vite. Qui venit29 ad me non esuriet
29 venit Li449@ Li449 Rusch ] veniet Weber
interl.| hoc est qui credit in me et comedit me
et qui credit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040va ; facsim., p. 240a} in me non sitiet in eternum30.
30 eternum Rusch ] umquam Li449@ Li449 Weber
interl.| idem est non sitire utroque enim significatur eterna satietas
Numérotation du verset Io. 6,36 
Sed dixi vobis
interl.| ego sum panis reficiens quem vos presentem habetis et non manducatis credendo
marg.| Sed dixi vobis . Quasi: non dixi de hoc pane, quo sciam vos esse satiandos, sed ad improperium vestre infidelitatis, quia videtis et non creditis.
quia31 vidistis me et non creditis.
31 quia Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
interl.| sed si vos non creditis, non ideo inutiliter veni, non ideo alios perdo, sed venientes recipio
Numérotation du verset Io. 6,37 
Omne quod dat mihi Pater
marg.| Omne quod dat mihi Pater . Ideo est quecumque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum.
ad me veniet
interl.| per videm mihi unitur
marg.| Veniet .Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras eicitur, quod est tantum superbi qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
et eum qui venit ad me non eiciam foras
interl.| passibus fidei et bone operationis
marg.| Et eum qui etc. Non eiciam foras sed intus manebit in secreto beatitudinis. Unde dicitur: «Intra in gaudium Domini tui»l. Ideo non eiciam foras mihi herentem humilem, quia veni facere voluntatem non meam sed Patris. Superbus suam voluntatem facit non Dei. Humilis Dei non suam, quod est quia humilis sum docens humilitatem, ideo qui mihi heret humilis sit et faciet non suam voluntatem, sed Dei et ideo non est eius foras eici sicut superbi.
l Mt. 25, 21.
Numérotation du verset Io. 6,38 
quia descendi de celo32
32 celo] lceo cacogr. Rusch
interl.| factus sum homo ut humilem Deum sequatur ille quem pudet sequi humilem hominem
non ut faciam voluntatem meam
interl.| hominis
sed voluntatem eius
interl.| Dei Patris
qui misit me33.
33 me Li449 Rusch Weber ] + Patris Li449@
Numérotation du verset Io. 6,39 
Hec est autem voluntas eius qui misit me34 Patris
34 me Rusch Weber] om. Li449@ Li449
marg.| Hec est autem . Dicitur non est voluntas Dei ut pereat unus de pusillis, de tumentibus perit de pusillis nihil.|
ut omne quod dedit mihi non perdam ex eo
interl.| datus est ei tantum humilis in quo fit prima resurrectio
sed resuscitem illud35 in36 novissimo die.
35 illud Li449@ Li449 Rusch ] illum Weber , eum Li449 (bis sed differenter Li449 )
36 in Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| ecce secunda resurrectio
marg.| Non perdam sed resuscitabo 37   Hec est autem voluntas. Id est quia videt me et credit in me qui sum vita sicut et Pater, et ideo modo habet vitam que non est ei sola sed et resuscitabo eum.
37 sic Rusch
Numérotation du verset Io. 6,40 
Hec est autem38 voluntas Patris mei qui misit me
38 autem Rusch ] enim Li449@ Li449 Weber
interl.| per me mediatorem vult Pater dare credentibus utramque vitam
ut omnis qui videt Filium et credit in eum
marg.| Ut omnis qui videt . Supra dicebat: «Qui audit verbum meum et credit ei qui me misit»m, hic dicit:   qui videt Filium et credit in eum . Non dicit: ‘Qui credit in Patrem’, quia hoc est credere in Filium quod et in Patrem, quia sicut Pater habet vitam in semetipso sic et Filius habet vitam in semetipso.
m Io. 5, 7.
habeat vitam eternam
interl.| credendo in eum et transeundo in vitam
et ego resuscitabo39 eum in novissimo die.
39 ego resuscitabo Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 6,41 
Murmurabant
marg.| Murmurabant . Nescientes hunc panem, nec Patrem eius celestem quia inflati de sua iustitia in qua de viribus suis presumunt iustitiam Dei que de celo venit non esuriunt.
ergo Iudei de illo quia dixisset: Ego sum panis vivus40 qui de celo descendi.
40 vivus Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 6,42 
Et dicebant:
interl.| ignominiose indignantes et eius opprobria querentes in humilitate generis eius offendunt
Nonne hic est41 filius Ioseph cuius
41 est Rusch ] + Iesus Li449@ Li449@ Weber
interl.| Christi
nos novimus patrem
interl.| sed non celestem
et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de celo descendi 42?
42 de celo descendi Li449 Rusch Weber ] descendit de celo Li449@
Numérotation du verset Io. 6,43 
Respondit ergo Iesus
interl.| quem nihil latet qui abscondita cordium intuetur
et dixit eis: Nolite murmurare in invicem.
marg.| Nolite murmurare . Quasi non sim panis qui de celo descendit, quia vere sum sed nemo potest venire ad me nisi a Patre tractus et ideo vos non creditis me esse panem quia non estis tracti a Patre.
Numérotation du verset Io. 6,44 
interl.| credere in me nisi gratia eum prevenerit, nisi Pater eum revelaverit que revelatio est attractio
marg.| Nemo potest etc. Alibi dicitur: ‘Nemo cognoscit Patrem nisi per Filium’n quod contrarium videtur huic dicto:   Nemo potest venire ad me etc. Sed non est quia Pater revelat, trahit et cetera per Filium.
n Cf. Mt. 11, 27: « Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Et nemo novit Filium, nisi Pater: neque Patrem quis novit, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare ».
nisi Pater qui misit me
marg.| Nisi pater qui . Illum Pater trahit ad Filium qui ideo credit in Filium, quia cogitat Patrem eius esse Deum, id est qui credit equalem Patri genitum. Tractio hec non est violentie, nec necessitatis, nec est inviti, sed voluntatis et desiderii. Unde dicituro: ‘Trahit unumquemque sua voluntas43’. Si ergo in his in quibus non est vera dilectio, trahitur homo amore et desiderio quanto magis trahitur aliquis vehementi dilectatione, cui Pater revelat panem qui est vita et beatitudo et omne {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1040vb ; facsim., p. 240b} bonum? In quo commendatur magna gratia.
o Cf. Vergilius , Eclogae sive bucolicae 2, 65: « Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas ».
43 voluntas] sic Rusch
traxerit eum44 et ego
44 eum Li449 Rusch Weber ] illum Li449@
interl.| panis
resuscitabo eum novissimo die.
marg.| Et ego resuscitabo etc. Ego equalis Patri faciam eum videre quod credit, manducare quod esurit habere quod amavit et desideravit quod non potest esse in presenti ubi tantum trahitur.
Numérotation du verset Io. 6,45 
Est scriptum45
45 Est scriptum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
marg.| Est scriptum . Vere nemo venit ad me nisi Pater docuerit, quia ita testantur prophetie. Omnes homines regni illius, id est christiane fidei:   Erunt docibiles Dei , quia etsi homines foris loquuntur, tamen Deus solus46 intus sensum aperit, intus instruit veritatis cognitione et amore, ita47 quicumque audit et discit a Patre venit ad me. Et48 ne quis excuset se dicens49: Numquam vidi Patrem quomodo disco ab eo? Subdit non quia Pater visibilis sit50 alicui et tamen nemo credit nisi ipse docuerit quomodo ergo docet? Dum audis verbum eius, id est mei51 dum ego homo52 Verbum eius coeternum factus homo vobis loquor, et hoc est is qui est a Deo, id est Filius vidit Patrem, id est novit et vos docet et ideo me audite.A
46 Deus solus] inv. Tr1092
47 ita] et praem. Tr1092
48 Et] sed Tr1092
49 exc. se dicens] se excuset Tr1092
50 visibilis sit] inv. Tr1092
51 mei ! Rusch ] me id est Tr1092
52 homo] om. Tr1092
in prophetis53 54:
53 prophetis Rusch ] + et Li449@ Li449 Weber
54 Cf. Is. 54, 13.
marg.| In prophetis 55 dicit pluraliter quia omnes prophete uno eodemque56 Spiritu repleti, licet diversa prophetarent tamen ad idem tendebant, qua propter cum quovis eorum omnes alii concordabant sicut in Ioelp qui dicit:   Et erunt omnes docibiles Dei .B
p Cf. Ioel.. 2, 23.
55 Prophetis] + in prophetis Rusch
56 eodemque Cas574 ] et praem. Sg74 et eodem Rusch
Erunt omnes docibiles Dei.
interl.| qui facile doceantur a Deo
Omnis
interl.| quod non Iudei
qui audivit a Patre
interl.| quod est trahi a Patre
et didicit venit ad me.57
57 Omnis qui... me ΩJ Rusch ] Omnis ergo audiens a patre edoctus venit ad me CorS1=Cor3 (grec.)
Numérotation du verset Io. 6,46 
Non quia Patrem vidit quisquam nisi is qui est a Deo hic vidit Patrem.
marg.| Non quia Patrem etc. Id est ego novi Patrem, quia ab illo sum et ideo credite, quia qui credit in me habet vitam eternam. Potuit dicere habet me, sed revelat quod ipse sit vita eterna, quia Verbum est vita hominum quod et carni sue quam susceperat, cui intervenit mors ut mortem tolleret, dat vitam in resurrectione sic et aliis credentibus en se.
Numérotation du verset Io. 6,47 
Amen amen dico vobis, qui credit in me habet vitam eternam.
interl.| quia
Numérotation du verset Io. 6,48 
Ego sum panis vite.
interl.| qui pasco donec pastos iungam vite
marg.| Ego sum panis vite etc. Manna de quo superbitis patribus murmuratoribus quorum estis filii, murmurando non fuit panis vite, quia non intellexerunt in eo spiritualem cibum, sic et vos qui me auditis non spiritualiter intelligitis. Dixit autem Moyses et alii electi de manna, quia spiritualiter manducaverunt sic et qui modo verba mea spiritualiter accipiunt.
marg.| Ego sum panis etc. Ecce sacramentum verbis tegit, ut Iudei et etiam aliqui discipuli non credentes verbis illius magis scandalizentur, et humiles apostoli humiliter credentes probentur unde Petrus:   Verba vite eterne habes .
Numérotation du verset Io. 6,49 
Patres vestri manducaverunt manna in deserto58 et mortui sunt.
58 manna - in deserto Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
interl.| non morte carnali communi cum Moyse et aliis sed motre spirituali
Numérotation du verset Io. 6,50 
Hic
interl.| id est in hoc loco panis vel demonstrative dicit
est panis de celo descendens
interl.| quem manna significavit
ut si quis ex ipso manducaverit
interl.| intus in corde intelligendo et amando
non moriatur.
interl.| spiritu
Numérotation du verset Io. 6,51 
Ego sum panis vivus qui de celo descendi.
interl.| et ideo vivus quia de celo descendi
Numérotation du verset Io. 6,52 
Si quis manducaverit ex hoc pane vivet in eternum
interl.| non tantum in presenti per iustitiam
et panis quem ego dabo
marg.| Et panis quem ego dabo . Quomodo sit panis determinat non solum secundum Verbum quo vivunt omnia, sed etiam secundum carnem assumptam pro mundi vita. Humana enim caro que erat peccato obnoxia, et ideo mortua carni eius munde unita, incorporata, unum cum illo effecta, vivit de Spiritu eius, sicut vivit corpus de suo spiritu. Qui vero non est de corpore Christi non vivit de Spiritu Christi. Qui autem Iudei non erant huius unitatis sitigabant nec talibus exponitur quomodo Dominus carnem suam det ad manducandum, sed audiunt unde magis moveantur:   Nisi manducaveritis carnem .
caro mea est pro mundi vita.
Numérotation du verset Io. 6,53 
Litigabant ergo Iudei ad invicem dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
interl.| quia usque modo non fecit mentionem de sumptione sacramenti altaris
Numérotation du verset Io. 6,54 
Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis,
interl.| etsi ignoretis quis modus sit dandi vel manducandi tamen nisi
nisi manducaveritis
marg.| Nisi manducaveritis . AUGUSTINUS. Hunc cibum et potum societatem vult {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041ra ; facsim., p. 241a} intelligere corporis et membrorum suorum, quod est Ecclesia in predestinatis, quod iam factum est et invocatis et iustificatis, quod factum est et fit et fiet in glorificatis. Quod nunc est in spe, fiet in re. Huius rei sacramentum, id est unitatis corporis Christi, alibi quotidie, alibi certis diebus fit et sumitur aliis in vitam, aliis in mortem. Res vero huius sacramenti omnibus est in vitam sumentibus, nulli ad mortem, id est unitas sanctorum. Unde corpus et sanguis in his rebus commendatur que ex multis in unum rediguntur ut ex multis granis unus panis fit et ex multis acinis vinum confluit.
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041ra ; facsim., p. 241a} carnem Filii hominis et biberitis eius sanguinem non habetis vitam in vobis.
interl.| sine hac vita potest haberi temporalis sed non eterna
interl.| ne autem de hac vita intelligerent et inde litigarent subdit: Q ui manducat carnem
Numérotation du verset Io. 6,55 
Qui manducat meam carnem
marg.| Qui manducat carnem meam . Exponunt quidam sancti de comestione altaris, et bene dicunt sed querunt quomodo fiat in vitam eternam cum quidam ad mortem. Unde dicit Apostolus: ‘Si quis comedit in altari cum hac comestione de qua agit hic scilicet cum fide operante et dilectione hic comedit in vitam eternam. Si quis vero aliter in mortem’q.
q Cf. 1Cor. 11, 27-29: « Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit, non diiudicans corpus Domini ».
et bibit meum sanguinem
interl.| secundum spiritum nec caro eius fraudabitur ea suo tempore
habet vitam eternam et ego resuscitabo eum
interl.| hoc dicit nequis putet manducantem non mori corpore
in novissimo die.
interl.| id est societas sanctorum ubi pax et unitas erit perfecta
Numérotation du verset Io. 6,56 
Caro enim mea vere est cibus et sanguis meus vere est potus.
marg.| Caro enim mea .Vere vivet anima et corpus ex hoc cibo quia:   caro mea vere est cibus. Qui solus facit immortales, ut neque esurient neque sitient alius cibus hoc non prestat etiam si in eo hoc appetatur.
Numérotation du verset Io. 6,57 
Qui manducat
marg.| Qui manducat . Iam exponit quomodo fiat quod dixit et quid sit manducare carnem et bibere sanguinem, hoc est manere in Christo et Christum habere in se manentem. Qui vero non manet in Christo et in quo manet Christus, non manducat spiritualiter et si sacramentum sibi sumit in iudicium corporaliter.
meam carnem et bibit meum sanguinem in me manet et ego in illo59.
59 illo Catena@ etc. ] eo Li449
interl.| hoc est signum manducationis illi edunt accedendo ad meam carnem qui non relinquunt unitatem
Numérotation du verset Io. 6,58 
Sicut misit me
interl.| sic vivet quia sicut ego homo vivo propter Patrem vivum cui unior, sic qui me manducat et mihi unitur vivit ex me
marg.| Sicut me misit . Me equalem sibi misit, id est hominem fecit et inde est ut ad eum referam vitam meam quasi ad maiorem.
vivens Pater et ego vivo propter Patrem et qui manducat me et ipse vivet propter me.
marg.| Et ipse vivet . Ut vivam ex Patre, mea exinanitio facit, ut homo vivat ex me participatio facit qua me manducat.
Numérotation du verset Io. 6,59 
Hic est panis qui de celo descendit.
marg.| Hic est panis . Et ita constat quod hic est vere panis de celo non manna, quia illud manducantes patres vobis similes mortui sunt in eternum, hunc panem homo qui vitam non habebat manducans vivet in eternum.
marg.| Supra dixerat: E go sum panis qui de celo descendi , hic dicit: H  ic, id est Filius hominis ad esum cuius carnis invito. Est ille panis qui de celo descendens. Ergo idem est Filius hominis et Filius Dei.
Non sicut manducaverunt patres vestri manna et mortui sunt.
interl.| non sic morientur in anima qui me celestem panem digne manducant sicut patres vestri in deserto manna et mortui sunt
interl.| sed potius
Qui manducat hunc panem vivet in eternum.
interl.| in me qui sum vita
Numérotation du verset Io. 6,60 
Hec dixit in Synagoga docens in Capharnaum.
Numérotation du verset Io. 6,61 
Multi ergo audientes ex discipulis eius
interl.| quid ergo inimici?
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041rb ; facsim., p. 241b} M ulti ergo . Multi carnaliter sapientes, quasi particulatim carnem qua indutus erat se eis distributurum promitteret, contra naturam esse putant, ut cibum hominum humanam carnem daret.
dixerunt: Durus est hic sermo
interl.| sapiunt secundum carnem et ideo moventur
marg.| Durus est hic . Sic oportebat dici ut ab hominibus non intelligetur, sed secretum Dei verbis tegeretur, secretum Dei intentos debet facere non adversos.
et60 quis potest eum audire?
60 et Rusch ] om. Li449@ Li449 Weber
interl.| ei obedire
Numérotation du verset Io. 6,62 
Sciens autem Iesus
interl.| quem nihil latet
apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius
interl.| quia sic dixerant ut ab illo non audirentur
dixit61: Hoc vos scandalizat?
61 dixit Rusch ] + eis Li449@ Li449 Weber
interl.| quia dixi de carne mea et sanguine
Numérotation du verset Io. 6,63 
Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius.
interl.| quia Verbum et homo unus est Christus dicitur in celo esse dum in terra loquitur
marg.| Si ergo videritis . Suspenditur oratio quasi tunc intelligetis quod non eodem modo quo putatis erogo corpus, et quod hec gratia morsibus non consumitur sed spirituali gratia me illis dando ipsos in corpus meum converto hinc plane solvit quod ipsos moverat. Putabant enim quod corpus distribueret ille dicit in celum se ascensurum utique integrum. Quid ergo tenendum sit aperte subdit:   Spiritus est qui vivificat . Caro sicut intelligitis sicut que in macello emitur, sicut alius cibus non prodest ipsa tamen vas spiritus qui in ea salutem operatur multum prodest, sicut sola scientia inflat ipsa tamen non est mala sed per caritatem edificatr.
r Cf. 1Cor. 8, 1: « De iis autem que idolis sacrificantur, scimus quia omnes scientiam habemus. Scientia inflat, caritas vero edificat ».
Numérotation du verset Io. 6,64 
Spiritus
interl.| Dei
est qui vivificat.
interl.| si quis, cum carne quam odit, habet Spiritum, vivit
Caro non prodest quicquam.
interl.| pro intellectione eorum que dixi
Verba
marg.| Verba. Quibus dixi manducandum me esse manere in me et me in ipso. Ut autem aliquis maneat in Christo ut membrum et Christus in ipso ut in templum unitas facit. Unitas autem ex caritate est caritas autem ex spiritu, ergo spiritus qui vivificat compaginata membra non separata.
que ego locutus sum vobis spiritus {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041rb ; facsim., p. 241b} et vita sunt.
interl.| in se et spiritualiter sunt intelligenda et vivificant sed non ei qui carnaliter accipit. Unde subdit: Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt
Numérotation du verset Io. 6,65 
Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
marg.| Sed sunt quidam . Propheta: ‘Nisi credideritis non intelligetis’s. Per fidem copulamur, per intellectum vivificamur.
s Cf. Is. 7, 9 ( Vetus latina , p. 232, versio X): « Nisi credideritis nec intelligetis ».
Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes
interl.| apostoli qui non sunt scandalizati
et quis traditurus esset eum62.
62 esset eum Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
marg.| Et quis traditurus esset eum . Quia Iudas inter scandalizatos recedit, sed manet ad insidiandam63 quem nec silet, nec aperte ostendit ut omnes timeant dum unus perit.
63 sic Rusch
Numérotation du verset Io. 6,66 
Et dicebat:
interl.| quia quidam non credunt
Propterea dixi vobis quia nemo
marg.| Quia nemo . Causam quare quidem non credant subdit, quia non est a Deo datum fides enim non est hominibus a se quasi propria sed a Deo gratia quasi.
potest venire ad me nisi fuerit ei datum a Patre meo.
Numérotation du verset Io. 6,67 
Ex hoc multi discipulorum eius64
64 discipulorum eius Li449 Rusch Weber ] discipuli Li449@
interl.| non pauci qui videbantur et non vere fuerant discipuli
marg.| Ex hoc multi . Nota esse caute loquendum sed si tamen ex verbis tuis aliquis scandalizabitur, habet consolationem in eo ex cuius dicto multi scandalizati sunt qui hoc fecit ut tibi esset exemplum.
abierunt retro
interl.| non post Christum sed post Satanam
et iam non cum65 illo ambulabant.
65 cum Rusch Li449 Weber] om. Li449@
interl.| ut precisi non iam cum illo erant nec ultra redeuntes
Numérotation du verset Io. 6,68 
Dixit ergo Iesus ad duodecim:
interl.| quia Iudas corpore remansit quod autem iam sciebat Dominus aliis post apparuit
Numquid et vos vultis abire?
Numérotation du verset Io. 6,69 
Respondit ergo66 Simon Petrus:
66 ergo Rusch ] + ei Li449@ Li449 Weber
interl.| unus pro omnibus
Domine, ad quem
interl.| similis tibi
interl.| cum non sit
ibimus?
interl.| non est a te eundum
interl.| quia
Verba vite eterne habes
interl.| in ministratione corporis et sanguinis tui promittis vitam
Numérotation du verset Io. 6,70 
et nos credidimus et cognovimus
interl.| prius est credere post cognoscere
quia tu es Christus Filius Dei.
interl.| id est quia tu es vita eterna et ideo in carne et sanguine tuo non das nisi quod es
Numérotation du verset Io. 6,71 
Respondit eis Iesus:
interl.| causa probandi eos
Nonne ego vos duodecim elegi
interl.| id est vocavi electione illa qua dicitur: ‘Multi vocati pauci electi’t
t Cf. Mt. 20, 16: « Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi ».
marg.| Nonne ego . Duodecim numerus sacratus est qui permanet, etsi Iudas inde perit. Elegit undecim ad permanendum, elegit Iudam ut per eum divine dispensatio misericordie in salutem mundi impleretur, utens malo ad bonum ut mali utuntur bonis Dei ad malum.
et ex vobis unus diabolus est?
interl.| id est deorsum fluens
Numérotation du verset Io. 6,72 
Dicebat autem de Iuda67 Simonis
67 de Iuda Li449@ Li449 Rusch ] Iudam Weber
interl.| filio
Scariothis68.
68 Scariothis Li449@ Rusch Weber ] Iscariotem Clementina
interl.| interpretatur memoria sanguinis
Hic enim traditurus eum69 cum esset unus ex70 duodecim.
69 traditurus eum Rusch ] erat traditurus eum Li449 Weber , erat eum traditurus Li449@
70 ex Catena (Bar484 CbgP38 Li449 Ed1953) Catena@(Ars146 Bar484 Caen CbgP38 Cbg133 La88 Li449) Clementina etc. ] de Catena (Ars146 Caen Cbg133 La88)



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_6)

Notes :