Capitulum 8

Numérotation du verset Io. 8,1 

Iesus autem perrexit in montem1 Oliveti.
1 montem ΩS ΩV ] monte P14417
Numérotation du verset Io. 8,2 

Et diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit2 ad eum et sedens docebat eos.
2 venit Rusch Weber ] veniebat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,3 

Adducunt autem scribe et Pharisei mulierem in adulterio deprehensam
et statuerunt eam in medio
Numérotation du verset Io. 8,4 

et dixerunt ei: Magister, hec mulier modo deprehensa est in adulterio.
Numérotation du verset Io. 8,5 

In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidarea. Tu ergo quid dicis?
0 Cf. Dt. 22, 23-30.
Numérotation du verset Io. 8,6 

Hoc3 autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum
3 hoc Li449@ Li449 Rusch ] hec Weber
digito scribebat in terrab.
0 Cf. Ier. 17, 3: « Exspectatio Israel, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum ».
Numérotation du verset Io. 8,7 

Cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se
et dixit eis4:
4 eis Rusch Weber ] illis Li449@
Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat.
Numérotation du verset Io. 8,8 

Et iterum se inclinans scribebat in terra.
Numérotation du verset Io. 8,9 

Audientes autem hec5, unus post unum exibant incipientes a senioribus et remansit
5 hec Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Iesus solus6
6 Iesus solus Rusch ] inv. Li449@ Li449, solus Weber
et mulier
in medio stans.
Numérotation du verset Io. 8,10 

Erigens autem se Iesus dixit ei: Mulier, ubi sunt
qui te accusaverunt7?
7 qui te accusaverunt Rusch ] qui te accusabant Li449@ , om. Weber
Nemo te condemnavit.
Numérotation du verset Io. 8,11 

Que dixit: Nemo, Domine. Dixit autem8 Iesus: Nec ego te condemnabo.
8 autem Rusch Weber ] ei Li449@ Li449
Vade et iam amplius9 noli peccare.
9 iam amplius Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 8,12 

Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: Ego sum lux mundi.
Qui sequitur me
non ambulat10
10 ambulat Li449@ Rusch ] ambulabit Weber
in tenebris
sed habebit lumen11 vite.
11 lumen Li449@ Li449 Rusch ] lucem Weber
Numérotation du verset Io. 8,13 

Dixerunt ergo ei Pharisei:
tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.
Numérotation du verset Io. 8,14 

Respondit Iesus
et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum
quia scio unde veni
et quo vado. Vos autem nescitis unde venio aut quo vadam12.
12 vadam Rusch ] vado Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 8,15 

Vos secundum carnem iudicatis
ego non iudico quemquam.
Numérotation du verset Io. 8,16 

Et si iudico ego, iudicium meum verum est13 quia solus non sum
13 est Li449 Rusch Weber] om. Li449@
sed ego et qui me misit14 Pater.
14 me misit Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,17 

Et in lege vestra
scriptum estc
0 Cf. Dt. 19, 15.
quia duorum hominum testimonium verum est.
Numérotation du verset Io. 8,18 

Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso
et testimonium perhibet de me qui misit me Pater.
Numérotation du verset Io. 8,19 

Dicebant ergo ei:
Ubi est Pater tuus?
Respondit Iesus: Neque me scitis neque Patrem meum. Si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis.
Numérotation du verset Io. 8,20 

Hec verba locutus est in gazophylacio
docens in templo
et nemo
apprehendit eum quia necdum15 venerat hora eius.
15 necdum Rusch Weber ] nondum Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,21 

Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado
et queretis16 me
16 queretis Li449 Rusch Weber ] querentes Li449@
et in peccato vestro moriemini.
Quo ego vado vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 8,22 

Dicebant ergo Iudei:
Numquid interficiet semetipsum
quia dicit quo ego vado vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 8,23 

Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.
Vos de mundo hoc17 estis,
17 mundo hoc Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
ego non sum de hoc mundo.
Numérotation du verset Io. 8,24 

Dixi ergo
vobis quia in peccatis vestris moriemini18. Si enim non credideritis mihi19
18 in peccatis vestris-moriemini Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
19 mihi Rusch] om. Li449@ Li449 Weber |
quia ego sum moriemini in peccato vestro
Numérotation du verset Io. 8,25 

Dicebant ergo ei:
Tu quis es?
Dixit eis Iesus: Principium
qui20 et loquor vobis.
20 qui Li449@ Li449 Rusch ] quia Weber
Numérotation du verset Io. 8,26 

Multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui me misit21 verax est, et ego audivi que22 ab eo
21 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
22 audivi que Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber |
hec
loquor in mundo.
Numérotation du verset Io. 8,27 

Et non cognoverunt
quia Patrem eis dicebat Deum23.
23 Deum Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 8,28 

Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis,
tunc
cognoscetis quia ego sum
et a24 meipso facio nihil sed sicut docuit me Pater
24 a Li449 Rusch Weber] om. Li449@
hec loquor.
Numérotation du verset Io. 8,29 

Et qui me25 misit
25 me Li449 Rusch Weber] om. Li449@
mecum est non reliquit
me
solum
quia ego26 que placita sunt ei facio semper.
26 ego Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,30 

Hec illo loquente multi crediderunt
in eum.
Numérotation du verset Io. 8,31 

Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos:
Si vos manseritis
in sermone meo
vere discipuli mei eritis
Numérotation du verset Io. 8,32 

et cognoscetis
veritatem
et veritas
liberabit vos.
Numérotation du verset Io. 8,33 

Responderunt ei27:
27 ei Rusch Weber ] + Iudei Li449@ Li449
Semen Abrahe sumus
et nemini servivimus umquam.
Quomodo tu dicis liberi eritis?
Numérotation du verset Io. 8,34 

Respondit eis Iesus:
Amen amen dico vobis,
quia omnis qui facit peccatum
servus est peccati.
Numérotation du verset Io. 8,35 

Servus
autem non manet
in domo
in eternum. Filius autem28 manet in eternum.
28 autem Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 8,36 

Si ergo Filius vos liberaverit
vere liberi eritis.
Numérotation du verset Io. 8,37 

Scio
quia filii Abrahe estis
sed queritis me interficere
quia sermo meus
non capit in vobis.
Numérotation du verset Io. 8,38 

Ego quod vidi apud Patrem loquor
et vos me29 vidistis apud Patrem vestrum facitis.
29 me Rusch ] quod Li449@ Li449, quae Weber
Numérotation du verset Io. 8,39 

Responderunt et dixerunt ei:
Pater noster Abraham est.
Dicit eis Iesus: Si filii Abrahe estis opera Abrahe
facite.
Numérotation du verset Io. 8,40 

Nunc autem
queritis me interficere
hominem qui veritatem vobis30 locutus sum quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit.
30 vobis Rusch Weber] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,41 

Vos facitis opera patris vestri.
Dixerunt itaque ei:
Nos ex fornicatione non sumus nati. Unum patrem habemus Deum31.
31 Deum Li449 Rusch Weber] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 8,42 

Dixit ergo
eis Iesus: Si Deus pater vester esset diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi
et veni,
neque enim a meipso veni sed ille me misit.
Numérotation du verset Io. 8,43 

Quare loquelam meam non cognoscitis?
Quia non potestis
audire
sermonem meum.
Numérotation du verset Io. 8,44 

Vos ex patre diabolo estis
et desideria patris vestri vultis facered.
0 Cf. Sap. 2, 24.
Ille homicida
erat ab initio
et in veritate
non stetit
quia non est veritas32 in eo.
32 non est - veritas Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur
quia mendax est et pater eius.
Numérotation du verset Io. 8,45 

Ego autem si33 veritatem dico
33 si Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
non creditis mihi.
Numérotation du verset Io. 8,46 

Quis ex vobis
arguet34 me de peccato
34 arguet Li449@ Rusch ] arguit Weber
si veritatem dico quare vos non creditis mihi?
Numérotation du verset Io. 8,47 

Qui ex Deo est35
35 ex Deo - est Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
verba Dei audit,
propterea
vos non auditis, quia ex Deo non estis.
Numérotation du verset Io. 8,48 

Responderunt igitur36 Iudei et dixerunt ei37: Nonne bene dicimus
36 igitur Rusch Weber ] ergo Li449@ Li449 |
37 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449 |
nos quia Samaritanus es tu
et demonium habes?
Numérotation du verset Io. 8,49 

Respondit Iesus:
Ego demonium non habeo
sed honorifico Patrem meum
et vos inhonorastis38 me.
38 inhonorastis Li449@ Rusch ] inhonoratis Weber
Numérotation du verset Io. 8,50 

Ego autem non quero gloriam meam39.
39 non quero - gloriam meam Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Est qui
querat40 et iudicat.
40 querat Li449@ Li449 Rusch ] querit Weber
Numérotation du verset Io. 8,51 

Amen amen dico vobis,
si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit
in eternum.
Numérotation du verset Io. 8,52 

Dixerunt ergo Iudei: Nunc cognovimus
quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophete
et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem41 in eternum?
41 non gustabit - mortem Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,53 

Numquid tu maior es patre nostro Abraham
qui mortuus est et prophete mortui sunt quem teipsum facis?
Numérotation du verset Io. 8,54 

Respondit Iesus:
Si ego glorifico
meipsum, gloria mea42 nihil est. Est Pater meus
42 mea Li449 Rusch Weber ] iter. Li449@
qui glorificat me
quem vos dicitis quia Deus noster est
Numérotation du verset Io. 8,55 

et non cognovistis eum.
Ego autem novi eum et si dixero
quia non scio eum
ero similis vobis mendax.
Sed scio eum et sermonem eius43 servo.
43 sermonem eius Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
Numérotation du verset Io. 8,56 

Abraham
pater vester exultavit
ut videret
diem meum.
Vidit44 et gavisus est.
44 vidit Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. non hab. ET VIDIT ) Rusch Clementina ] et praem. CorS1 (G’) Wordsworth Weber
Numérotation du verset Io. 8,57 

Dixerunt ergo Iudei
ad eum: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?
Numérotation du verset Io. 8,58 

Dixit45 eis Iesus:
45 Dixit Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449
Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret
ego sum.
Numérotation du verset Io. 8,59 

Tulerunt ergo46 lapides
46 ergo Rusch Weber] om. Li449@ Li449
ut iacerent in eum.
Iesus autem
abscondit se
et exivit de templo.

Capitulum 8

Numérotation du verset Io. 8,1 
Iesus autem perrexit in montem1 Oliveti.
1 montem ΩS ΩV ] monte P14417
marg.| Iesus autem perrexit . Quia mos ei erat die docere in templo, vespere reverti in Bethaniam que est in monte Oliveti. Mystice significat altitudinem misericordie, unde nobis chrisma id est unctio. Mane redit ad templum. ‘Mane’ est ortus nove lucis post tenebras legis quo fidelibus, id est in templo eius misericordiam venit pandere et dare. ‘Sessio’ est humilitas incarnationis qua miseretur et docet, unde libentius populus venit ad eum. Sed inimici Pharisei de iustitia temptant an contra eam dicat. Sciebant mansuetum et misericordie predicatorem, unde placebat populo, unde putabant dicturum dimittendam esse adulteram et in hoc diceretur hostis legis {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042vb ; facsim., p. 244b} contrarius Moysi et Deo auctori et cum adultera reus mortis. Quod si secundum legem diceret lapidandam deriderent, quasi non haberet mansuetudinem quam predicabat pro qua amabatur. Ipse autem neutra capitur calumnia, sed servata mansuetudine respondet quod est vere iustitie: ‘Qui sine peccato est primus in illam lapidem mittat’. Non autem statim iudicat sed inclinans se digito scribit in terram. Digito Dei scripta fuit lex in lapide pro duritia illius populi nunc iam inclinatus in homine ipse custos legis est et lator legis scribens in terram que fructum reddit. Docet autem nos auditis alicuius malis, non temere iudicare, sed prius digito discretionis nos ipsos intus discutere sicut illis dicit:   Qui sine peccato est vestrum . Quasi: prius sitis iusti ut post ream puniatis. Si enim lex iubet puniri reos non tamen a similiter puniendis. Ecce plena iustitia ut iustus mala puniat. Illi ergo vel ream dimittant vel cum ea penam subeant.
Numérotation du verset Io. 8,2 
Et {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042vb ; facsim., p. 244b} diluculo iterum venit in templum et omnis populus venit2 ad eum et sedens docebat eos.
2 venit Rusch Weber ] veniebat Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,3 
Adducunt autem scribe et Pharisei mulierem in adulterio deprehensam
interl.| recenter
et statuerunt eam in medio
marg.| Adducunt autem . Mystice: Mulier   in adulterio deprehensa significat Synagogam que adulteravit legem Moysi sequendo traditiones Patrum. Vel que dimissa lege Moysi iam sequitur fidem Christi unde Iudeus iam quasi adulteram accusat. Vel significat Ecclesiam que reliquens Deum fornicata erat cum demonibus quam Iudeus accusat quod ad Christum accedat et quasi novum idolatrie genus reputata est.
Numérotation du verset Io. 8,4 
et dixerunt ei: Magister, hec mulier modo deprehensa est in adulterio.
Numérotation du verset Io. 8,5 
In lege autem Moyses mandavit nobis huiusmodi lapidare3. Tu ergo quid dicis?
3 Cf. Dt. 22, 23-30.
Numérotation du verset Io. 8,6 
Hoc4 autem dicebant temptantes eum ut possent accusare eum. Iesus autem inclinans se deorsum
4 hoc Li449@ Li449 Rusch ] hec Weber
interl.| de sinu Patris in mundum ad reclinanda peccata humani generis
marg.| Iesus autem etc. Quid scriberet in terra? Sive verba illorum sive quid aliud non est definitum, secundum quod se inclinat et digito scribit. Docet tamen ut antequam iudicium fiat nos debere inclinare, id est condescende in iudicio aut faciendo uti discretione.
digito scribebat in terra5.
5 Cf. Ier. 17, 3: « Exspectatio Israel, Domine, omnes qui te derelinquunt confundentur: recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium Dominum ».
interl.| peccatam eorum
Numérotation du verset Io. 8,7 
Cum autem perseverarent interrogantes eum erexit se
interl.| qui inclinatus scripsit, erectus salva misericordia iustitiam iudicat
interl.| ut erigat illos qui in peccatis curvabantur
et dixit eis6:
6 eis Rusch Weber ] illis Li449@
interl.| averso vultum non dedignaur
Qui sine peccato est vestrum primus in illam lapidem mittat.
Numérotation du verset Io. 8,8 
Et iterum se inclinans scribebat in terra.
interl.| ostendit dimissa peccata mulieris
marg.| Et iterum se inclinans scribebat in . Data scientia iustitie qua illi conscii malorum percussi sunt, iterum scribit in terram ex more, vultum alio vertens ut ille sit liberum exire quos previdebat citius exituros quam plura interrogaturos. Docet autem nos sicut et a non correctorum alterius, ita et post nosipsos humiliter investigare, ne idem vel aliud simile in nobis sit.
Numérotation du verset Io. 8,9 
Audientes autem hec7, unus post unum exibant incipientes a senioribus et remansit
7 hec Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
interl.| remanet solus Iesus cum muliere in domo, id est cum Ecclesia in mundo
Iesus solus8
8 Iesus solus Rusch ] inv. Li449@ Li449, solus Weber
interl.| misericordia
et mulier
interl.| miseria
in medio stans.
interl.| discipulorum vel in dubio
Numérotation du verset Io. 8,10 
Erigens autem se Iesus dixit ei: Mulier, ubi sunt
interl.| hos fugavit iudicio iustitie
qui te accusaverunt9?
9 qui te accusaverunt Rusch ] qui te accusabant Li449@ , om. Weber
interl.| vel: accusabant
Nemo te condemnavit.
interl.| sciens se similiter inquinatum
Numérotation du verset Io. 8,11 
Que dixit: Nemo, Domine. Dixit autem10 Iesus: Nec ego te condemnabo.
10 autem Rusch Weber ] ei Li449@ Li449
marg.| Nec ego . Sed quia poterat timere, ne iste qui sine peccato est eam puniret dicit ei ut misericors preterita peccata dimittens:   Nec ego te condemnabo ut iustus ne amplius peccet interdicens.
Vade et iam amplius11 noli peccare.
11 iam amplius Li449@ Li449 Rusch ] inv. Weber
Numérotation du verset Io. 8,12 
Iterum ergo locutus est eis Iesus dicens: Ego sum lux mundi.
interl.| ideo
marg.| Iterum ergo. Repulsis temptatoribus, sanata culpa mulieris apertius, subdit quid possit ex divinitate ne ambigat de eo homine an possit peccata {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1043ra ; facsim., p. 245a} dimittere.   Ego sum lux mundi que nube carnis tegitur et sic toleranda hominibus efficitur. Unde et peccata possum dimittere et etiam hominem illuminare.
Qui sequitur me
interl.| per fidem
non ambulat12
12 ambulat Li449@ Rusch ] ambulabit Weber
interl.| iussis exemplis obedit
in tenebris
interl.| ignorantie vel peccatorum
13 lumen Li449@ Li449 Rusch ] lucem Weber
interl.| nunc et in futuro
Numérotation du verset Io. 8,13 
Dixerunt ergo ei Pharisei:
interl.| quia Deum se significavit
tu de teipso testimonium perhibes, testimonium tuum non est verum.
marg.| Testimonium tuum etc. Putant non credendum ei quasi: solus de se testatur obliti premissarum lucernarum et ipsius Ioannis Baptiste qui de eo evidenter ostendit.
Numérotation du verset Io. 8,14 
Respondit Iesus
interl.| ostendens se et Patrem cui gloriam dat
et dixit eis: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum
marg.| Verum est testimonium . Meum testimonium ideo verum est habendum:   Quia scio unde venio 14, hoc est quia testimonio Patris confirmatur veni missus a Patre, non tamen eum deserens et impleto ministerio ad Patrem redeo nec tamen mundum relinquo.
14 sic Rusch
quia scio unde veni
interl.| a Patre
et quo vado. Vos autem nescitis unde venio aut quo vadam15.
15 vadam Rusch ] vado Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 8,15 
Vos secundum carnem iudicatis
marg.| Vos secundum carnem . Quia illud nescitis ideo nos secundum carnem, id est hoc est hominem putatis cui in laude sua credendum non sit et etiam damnatis.
ego non iudico quemquam.
marg.| Ego non iudico . Ego non iudico quemquam secundum carnem ut vos, vel penitus non iudico hoc primo adventu sed salvo, sed quia secundo adventu iudicabit subdit hoc:   Et si iudico ego .
Numérotation du verset Io. 8,16 
Et si iudico ego, iudicium meum verum est16 quia solus non sum
16 est Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| id est et si homo Patrem non deservi etsi missus per carnem, tamen ego et Pater simul per deitatem
marg.| Quia solus non sum . AUGUSTINUS. Ideo verum quia: N  on solus sed ego et Pater . Ecce ego duo in personis licet unum in substantia quod est: ideo verum est iudicium meum quia verus Dei Filius sum. Unde probatur quod Filius:   Quia non solus sed Pater mecum.
sed ego et qui me misit17 Pater.
17 me misit Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| incarnari constituit
Numérotation du verset Io. 8,17 
Et in lege vestra
marg.| Et in lege vestra . AUGUSTINUS. Dicto de iudicio quod suum et Patris testimonium verum sit probat ab auctoritate legis. Dicitur enim in lege: «In ore duorum vel trium stat omne verbum»a. Non quod duo vel plures non sint inventi sepe fallaces, sed Trinitas in hoc commendatur in qua perpetua veritas. Si ergo vis habere bonam causam habe duos vel tres testes Patrem et Filium simul vel Patrem et Filium et Spiritum sanctum ut accusata Susanna habuitb.
a 2Cor. 13, 1.
b Cf. Dn. 13, 45-49.
scriptum est18
18 Cf. Dt. 19, 15.
interl.| vobis a Deo data
quia duorum hominum testimonium verum est.
Numérotation du verset Io. 8,18 
Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso
interl.| nunc et si differo iudicium non differo testimonium
et testimonium perhibet de me qui misit me Pater.
interl.| si duobus hominibus creditur qui possunt falli et mentiri, quare non mihi et Patri ubi est stabilis veritas?
Numérotation du verset Io. 8,19 
Dicebant ergo ei:
marg.| Dicebant . Secundum carnem iudicantes Patrem Christi carnaliter acceperunt, sed erat homo in aperto Verbum Patris in occulto.
Ubi est Pater tuus?
marg.| Ubi est pater tuus ? Quasi: te videmus sed non Patrem tecum. Quibus e contra dicitur sed   nec me scitis quia si hominem quem videtis non quod in occulto sum scitis et ideo nec Patrem scitis. Sed si me sciretis quod est prius, me cognoscite et sic Patrem scietis, quia unum sumus.
Respondit Iesus: Neque me scitis neque Patrem meum. Si me sciretis forsitan et Patrem meum sciretis.
marg.| Forsitan . Non dubitat sed dubitantes quasi irridet et increpat ut et Dominus servo forsitan Dominus tuus sum.
Numérotation du verset Io. 8,20 
Hec verba locutus est in gazophylacio
marg.| Hec verba locutus . Gaze: divitie, philare: servare.   Typice. Gazophylacium est mysteria Scripturarum que sunt in templo, id est in Christo. Hec secreta post resurrectionem aperuit apostolis, sed in his modo loquitur per parabolas non intelligentibus Iudeis.
docens in templo
interl.| magna confidentia intrepidus, verba divinitatis coram inimicis aperte loquitur et docet
et nemo
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1043rb ; facsim., p. 245b} Et nemo . Id est loquentem de deitate supra nemo etiam si vellet apprehendit, quia ipse necdum voluit. Dicit ergo de passione sua que in sua potestate est Iudeis capere volentibus.
apprehendit eum quia necdum19 venerat hora eius.
19 necdum Rusch Weber ] nondum Li449@ Li449
interl.| non natalis sed opportuna et voluntaria
Numérotation du verset Io. 8,21 
Dixit ergo iterum eis Iesus: Ego vado
interl.| de futuro quasi de presenti loquitur
marg.| Ego vado . Quasi sponte et ideo frustra laboratis. Vadit illo unde venerat et unde non discesserat.   Queretis, odio persequentes assumptum in celis non ut amici habere cupientes unde eis penam predicit:   In peccato vestro moriemini .
20 queretis Li449 Rusch Weber ] querentes Li449@
interl.| persequendo in apostolis
et in peccato vestro moriemini.
interl.| permanentes
Quo ego vado vos non potestis venire.
interl.| vos inimici numquam, sed amici mei et si non modo, postea tamen poterunt quibus alibi idem dicit quod istis
Numérotation du verset Io. 8,22 
Dicebant ergo Iudei:
interl.| omnia carnaliter sapientes et quod dixit non intelligentes
Numquid interficiet semetipsum
marg.| Numquid interficiet semetipsum. Id est stulta verba quasi si de morte diceret non possent eum sequi ad mortem. Dicebat ergo non de morte, sed de gloria ad quam ibat per mortem unde illis carnalibus subdit:   Vos de deorsum estis et ideo terram sapitis sicut serpens terram comeditis.
quia dicit quo ego vado vos non potestis venire.
Numérotation du verset Io. 8,23 
Et dicebat eis: Vos de deorsum estis, ego de supernis sum.
interl.| a Patre cum eo excedens omnia
Vos de mundo hoc21 estis,
21 mundo hoc Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| in peccato nati adhuc in eo vivitis, quod non iam habet qui de mundo electi sunt, pertinentes ad eum qui fecit mundum
ego non sum de hoc mundo.
interl.| prior mundo
Numérotation du verset Io. 8,24 
Dixi ergo
marg.| Dixi ergo . Hic exponit quid sit esse de mundo, id est esse peccatores infideles terrena sapientes. Unde hoc eis exponit:   si enim non . Sed e contrario spem dat credituris.
vobis quia in peccatis vestris moriemini22. Si enim non credideritis mihi23
22 in peccatis vestris-moriemini Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
23 mihi Rusch] om. Li449@ Li449 Weber
marg.| Si enim non credideritis . Credideritis dicit non preceperitis, quia nemo nunc capit immutabilem essentiam.   Ego sum non dicit quid vel Christus vel Filius Dei vel aliud huiusmodi, sed ad istos utitur Verbo eterne essentie sicut olim ad Moysen quem mittebat ad liberandum Israel quasi: qui misi Moysen ad liberandum filios Israel, ego per meipsum veni lilberare perditos. Cetera vero omnia que mitantur non vere sunt.
quia ego sum moriemini in peccato vestro
interl.| in quo nati
Numérotation du verset Io. 8,25 
Dicebant ergo ei:
interl.| causaliter sapientes eterne essentie ignari
Tu quis es?
interl.| quia dixisti: Ego sum, et non addidisti quid. Nunc ergo dic quis es ut credamus
Dixit eis Iesus: Principium
marg.| Principium. AUGUSTINUS. Credite me principium et est in greco feminis generis, ac si diceret: credite me veritatem qui loquor vobis. Pater dicitur ‘principium non de principio’, Filius dicitur ‘principium a principio’, id est a Patre per quem omnia. Omnia enim per Filium Pater operatus est. Ipse manus dextera, fortitudo, sapientia et verbum est Patris.
marg.| AUGUSTINUS. Ecce quid est esse, quia principium in se manet innovat omnia et mutari non potest.
qui24 et loquor vobis.
24 qui Li449@ Li449 Rusch ] quia Weber
interl.| factus homo propter vos ut possetis me intelligere
marg.| Loquor . Et habeo vobis multa loqui, docendo si credideritis, accusando si non credideritis, et qui modo non iudico sed salvo habeo post iudicare habeo dico sed totum ex Patre qui verax est ex se, ex quo ego sum veritas quam genuit ex se, et ideo verba dico et iudico. Ecce quomodo dat gloriam Patri cui equalis est, ut doceat nos minores dare gloriam Domino.
Numérotation du verset Io. 8,26 
Multa habeo de vobis loqui et iudicare sed qui me misit25 verax est, et ego audivi que26 ab eo
25 me misit Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
26 audivi que Rusch ] inv. Li449@ Li449 Weber
interl.| idem est audire ab eo quod esse ab eo
hec
interl.| id est veritatem
loquor in mundo.
Numérotation du verset Io. 8,27 
Et non cognoverunt
marg.| Et non cognoverunt . Cum dicit: Q  ui misit me verax est non intellexerunt quod de Patre id diceret, quia adhuc habebant clausos oculos et ideo subdit eis:   Cum exaltaveritis Filium ubi ostendit aliquos ibi esse qui post passionem suam essent credituri et cogituri quis ipse esset.
quia Patrem eis dicebat Deum27.
27 Deum Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
Numérotation du verset Io. 8,28 
Dixit ergo eis Iesus: Cum exaltaveritis Filium hominis,
interl.| quasi: prius est passio implenda per manus vestras, post ex vobis aliqui credent ne quis ergo desperet de quantocumque scelere
tunc
interl.| aliqui ex vobis
cognoscetis quia ego sum
interl.| nota inter eos fuisse aliquos qui credituri erant
marg.| Quia ego sum . Esse est immutabile divine substantie. Sed ne ipse qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1043va ; facsim., p. 246a} loquitur intelligeretur esse Pater subdit:   Et a meipso facio nihil, quia a meipso non sum sed a Patre.
et a28 meipso facio nihil sed sicut docuit me Pater
28 a Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| id est scientem genuit
hec loquor.
Numérotation du verset Io. 8,29 
Et qui me29 misit
29 me Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| idem iam dixerat sed quia res magna assidue commemorat
interl.| non tamen missus ut ego quia non incarnatus nec venit
mecum est non reliquit
interl.| Pater
me
interl.| Filium
solum
interl.| quare non reliquit?
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1043va ; facsim., p. 246a} quia ego30 que placita sunt ei facio semper.
30 ego Rusch Weber] om. Li449@ Li449
interl.| in salute humani generis que est voluntas Patris
marg.| Facio semper .   Semper ipsa equalitas est.   Semper non ex quodam initio et deinceps sed sine initio et fine Dei enim generatio non habet initium temporis, quia per unigenitum facta sunt tempora.
Numérotation du verset Io. 8,30 
Hec illo loquente multi crediderunt
marg.| Multi crediderunt . Fides est credere quod non vides, veritas est videre quod credidisti. Non cognoscimus ut credamus, sed credimus ut cognoscamus, ideo Christus homo in terra fidem iacit, post se videndum dabit quod est merces fidei.
in eum.
interl.| Iudei non omnes, quia nondum in omnem terram exivit sonus apostolorum
Numérotation du verset Io. 8,31 
Dicebat ergo Iesus ad eos qui crediderunt ei Iudeos:
interl.| quia crediderunt promittit quo ex fide perveniatur
Si vos manseritis
interl.| quia iam esse cepistis
in sermone meo
interl.| in fide que invobis cepit esse per sermonem
vere discipuli mei eritis
interl.| discipuli bonitatis, iustitie et veritatis
marg.| Vere discipuli . Ad hanc altitudinem pervenietis ex fide que est humilis, et contemnitur et est granum sinapis.
Numérotation du verset Io. 8,32 
et cognoscetis
interl.| quid prodest esse discipulos
veritatem
interl.| quam nec oculus vidit
interl.| sicut est
et veritas
interl.| quam modo creditis que modo carne tecta loquitur vobis et latet vos
interl.| cognita
liberabit vos.
interl.| liberos vos faciet qui hic servi erant:"Nec auris audivit nec in cor hominis ascendit"c.
c Cf. 1Cor. 2, 9: « Sed sicut scriptum est: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quae praeparavit Deus iis qui diligunt illum ».
marg.| Liberabit . Hoc verbum Dominus posuit a libertate, non ut plerumque latine dici solet liberari aliquis ab infirmitate. Et non dixerat Dominus liberi eritis sed:   Veritas liberabit vos in quo tamen verbo non intellexerunt nisi libertatem carnalem.
Numérotation du verset Io. 8,33 
Responderunt ei31:
31 ei Rusch Weber ] + Iudei Li449@ Li449
marg.| Responderunt ei. Non illi qui crediderunt, sed alii in turba qui non crediderunt qui audito:   liberabit vos indignati sunt se vocari servos putantes dixisse de carnali libertate.
Semen Abrahe sumus
interl.| efferunt genus superbi
et nemini servivimus umquam.
marg.| Et nemini servivimus . Mentiuntur Ioseph servivit in Egypto, patres in Egypto servierunt in luto isti eidem tributis Cesaris.
Quomodo tu dicis liberi eritis?
Numérotation du verset Io. 8,34 
Respondit eis Iesus:
interl.| exponit eis que sit servitus que libertas quam promittit
Amen amen dico vobis,
interl.| magna confirmatio in geminatione ut attentiores fiant
marg.| Amen amen dico vobis etc. Amen hebraice, ‘verum’ dicitur latine quod nullus interpres mutavit, ne vilesceret nudatum sed honorem habeat secretum et est quasi iuramentum. Unde Hieronymus super Isaiam: ‘Iurat Dominus per semetipsum quoniam sententiam oris sui et verbum quod semel protulit nequaquam irritum facit’, hoc est per semetipsum iuravit.
quia omnis qui facit peccatum
interl.| ex amore non languore nature
servus est peccati.
Numérotation du verset Io. 8,35 
Servus
interl.| id est peccator
autem non manet
interl.| etsi intrat
marg.| Servus autem non . In hoc terruit nos: que ergo spes est libertatis his qui non sunt sine peccato filius manet in eternum qui solus liber est a peccato?
in domo
interl.| in Ecclesia
in eternum. Filius autem32 manet in eternum.
32 autem Li449@ Rusch] om. Li449 Weber
interl.| Christus in domo sua cui coherent filii liberati
Numérotation du verset Io. 8,36 
Si ergo Filius vos liberaverit
interl.| qui solus liberat a peccatis
vere liberi eritis.
interl.| ut hic peccatum non damnetur et post corruptionem ut omnino non sit
Numérotation du verset Io. 8,37 
Scio
interl.| quidem
quia filii Abrahe estis
interl.| per carnem sed non per imitationem
marg.| Scio quia filii . Exposito a Domino contra gloriantes de vana libertate carnis et vera servitute peccati et vera libertate per se Filium, concedens istis super quod filii habere sunt per carnem, tales liberos ostendit non esse filios Abrahe per imitationem fidei et iustitie sed esse filios homicidi diaboli querentes se occidere et ita esse vere servos.
sed queritis me interficere
interl.| cur?
quia sermo meus
interl.| qui est ut hamus qui capit dum capitur
non capit in vobis.
interl.| cor quia non capitur a corde vestro
Numérotation du verset Io. 8,38 
Ego quod vidi apud Patrem loquor
interl.| id est veritatem que ego ipse sum et ideo sermo meus vos deberet capere
marg.| Apud patrem vestrum . De diabolo dicebat cuius filii sunt non natura sed imitatione. Occasione illorum verborum quidam dixerunt homines ex diabolo nasci secundum carnem, quod falsum est. Refert tamen Pompeius Troianusd demones cum mulieribus concubuisse et de illis homines ortos fuisse. Augustinus hoc non affirmat sed dicit hoc quosdam dicere, quibus non facile est contradicere. Potest quidem esse quod sicut assumunt aerea corpora ita et cum illis assumant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1043vb ; facsim., p. 246b} semina unde homines nascantur. Hec tamen dicta non sunt affirmanda.
d Alias Pompeius Troganus  ; cf. Iustinus Martyr , Apologia secunda, 5, 3: « οἱ δ’ ἄγγελοι, παραβάντες τήνδε τὴν τάξιν, γυναικῶν μίξεσιν ἡττήθησαν καὶ παῖδας ἐτέκνωσαν, οἵ εἰσιν οἱ λεγόμενοι δαίμονες ».
et vos me33 vidistis apud Patrem vestrum facitis.
33 me Rusch ] quod Li449@ Li449, quae Weber
Numérotation du verset Io. 8,39 
marg.| Responderunt etc. Quia arguit eos facere mala patris, fatentes patrem suum esse Abraham provocant aliqua maledicere contra Abraham, ut sit eis occasio faciendi quod volebant sed Dominus Abraham laudat et istos degeneres damnat dicens:   Si filii Abrahe .
Pater noster Abraham est.
interl.| quasi: quid contra istum dicis?
Dicit eis Iesus: Si filii Abrahe estis opera Abrahe
interl.| credidit Abraham Deo
facite.
interl.| factis probare non verbis
Numérotation du verset Io. 8,40 
Nunc autem
marg.| Nunc autem . Non dicit quod poterat se esse Dominum Abrahe ne sit occasio calumnie nec Filium Dei, sed quod invident et quod possunt occidere.
queritis me interficere
interl.| in quo probamini non esse filii Abrahe
hominem qui veritatem vobis34 locutus sum quam audivi a Deo. Hoc Abraham non fecit.
34 vobis Rusch Weber] om. Li449@ Li449
interl.| cuius filios vos facitis
Numérotation du verset Io. 8,41 
Vos facitis opera patris vestri.
interl.| sed est vobis alius pater cuius opera facitis
marg.| Vos facitis . Iam innuit alium patrem quam Abraham cuius filii sunt non natura, sed imitatione.
Dixerunt itaque ei:
marg.| Dixerunt . Iam intelligentes non de origine carnis, sed de vita Dominum loqui et ex usu Scripturarum scientes fornicationem spiritualiter dicitur cum anima falses diis subiicitur. Mutant responsionem et tacent iam de patre Abraham ne eis dicatur: cur de eo gloriamini cuius vitam non imitamini? Et dicunt patrem Deum volentes videre quid ad hoc posset eis dicere.
Nos ex fornicatione non sumus nati. Unum patrem habemus Deum35.
35 Deum Li449 Rusch Weber] om. Li449@
interl.| quasi: etsi non similes Abrahe simus saltem semper Deum colimus qui Israel suum primogenitum nominat
Numérotation du verset Io. 8,42 
Dixit ergo
marg.| Dixit ergo . Sicut preostendit de Abraham ita nunc ostendit Deum non patrem eis esse eorum, quia non cognoscunt Filium que misit nec eum diligunt.
eis Iesus: Si Deus pater vester esset diligeretis utique me. Ego enim ex Deo processi
interl.| Deus
marg.| Ego enim . Processio ex Patre eterna est, in qua est Filius unigenitus Patri equalis venit homo factus in quo frater hominibus.
et veni,
interl.| in carnem
neque enim a meipso veni sed ille me misit.
Numérotation du verset Io. 8,43 
Quare loquelam meam non cognoscitis?
marg.| Quare loquelam . Ita res est ut dico, sed non potestis quod dico cognoscere quia non potestis audire cum non velitis credendo corrigi. Et hoc quare? Quia ex diabolo estis filii diaboli perseverare elegistis.
Quia non potestis
interl.| in hoc statu manentes
audire
interl.| credere
sermonem meum.
Numérotation du verset Io. 8,44 
Vos ex patre diabolo estis
marg.| Vos ex patre . Ecce iam determinat quis sit pater eorum cuius filii sunt non nascendo ut Manichei dicunt sed imitando. Unde et Iudeis dicitur: «Pater tuus Amorreus est mater tua Cethea»e.
e Ez. 16, 3.
et desideria patris vestri vultis facere36.
36 Cf. Sap. 2, 24.
marg.| Et desideria . Ideo filii diaboli quia: D  esideria patris vestri vultis facere et occidere me in carne quia non potestis in mente.
Ille homicida
interl.| que desideria
marg.| Ille homicida . Nota homicidam non solum qui ferro sed etiam qui verbo occidit ut diabolus primos parentes. Unde in Psalmo: «Lingua eorum gladius acutus»f.
f Ps. 56, 5.
erat ab initio
interl.| ex quo fuit homo qui posset occidi
et in veritate
interl.| in qua fuit, sed tamen cecidit
non stetit
interl.| quare?
marg.| Et in veritate non stetit . Quare non stetit?   Quia non est in eo veritas, id est Verbum et Sapientia Patris. Cum dicitur in Christo est veritas ita dicitur ut ipse sit veritas. Si ergo diabolus stetisset in veritate in Christo stetisset, std non stetit in ea qui non est ipsa in eo.
quia non est veritas37 in eo.
37 non est - veritas Li449 Rusch Weber ] inv. Li449@
interl.| a qua lapsus est
interl.| sed
Cum loquitur mendacium ex propriis loquitur
marg.| Ex propriis . Quia non aliunde habet sed a se postquam cecidit <men>dacii38 quod invenit a veritate. Unde subditur esse   pater mendacii quod ex se genuit ut Deus ex se veritatem.
38 mendacii] coniec., dacii cacogr. Rusch
quia mendax est et pater eius.
marg.| Ex propriis loquitur quia mendax et hoc non sufficit, quia et homo   mendax est qui non habet de proprio, sed ab alieno cepit, id est a diabolo. Ideo addidit:   et pater ipsius 39, scilicet meum.
39 sic Rusch
Numérotation du verset Io. 8,45 
Ego autem si40 veritatem dico
40 si Rusch ] quia Li449@ Li449 Weber
interl.| id est me Verbum et Veritatem Patri coeternam
non creditis mihi.
interl.| vos qui estis ex Patre mendacii
Numérotation du verset Io. 8,46 
Quis ex vobis
marg.| Quis ex vobis . Non dedignatur ex ratione ostendere se non esse peccatorem.
41 arguet Li449@ Rusch ] arguit Weber
interl.| ut ego arguo vos et patrem vestrum
interl.| et cum nullus posset arguere
si veritatem dico quare vos non creditis mihi?
interl.| nisi quia estis filii diaboli quia
Numérotation du verset Io. 8,47 
Qui ex Deo est42
42 ex Deo - est Li449@ Rusch ] inv. Li449 Weber
interl.| non natura sed fide
verba Dei audit,
interl.| amat
propterea
interl.| sed
vos non auditis, quia ex Deo non estis.
interl.| per vitium non sunt ex Deo qui tamen per naturam sunt ex Deo
Numérotation du verset Io. 8,48 
Responderunt igitur43 Iudei et dixerunt ei44: Nonne bene dicimus
43 igitur Rusch Weber ] ergo Li449@ Li449
44 ei Rusch Weber] om. Li449@ Li449
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044ra ; facsim., p. 247a} Nonne bene dicimus . Quia coniuncti sunt non esse filii Abrahe vel Dei, sed diaboli lugerunt convicia quia non poterant resistere.
nos quia Samaritanus es tu
interl.| hoc non negando recipit quia custos
et demonium habes?
Numérotation du verset Io. 8,49 
Respondit Iesus:
interl.| hoc ut falsum negat sed ut patiens convitium non reddit
Ego demonium non habeo
interl.| hoc solum de gloria sua
sed honorifico Patrem meum
interl.| honorem ei debitum exhibendo
marg.| Honorifico Patrem . HIERONYMUS. Non me ne arrogans vobis videar facio quod debeo, sed vos non facitis quod debetis, quia non honorastis me, quem si cognosceretis sicut ego honorifico Patrem sic vos me honoraretis.
et vos inhonorastis45 me.
45 inhonorastis Li449@ Rusch ] inhonoratis Weber
interl.| per falsa opprobria
Numérotation du verset Io. 8,50 
Ego autem non quero gloriam meam46.
46 non quero - gloriam meam Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
interl.| sicut simulatores qui volunt videri quod non sunt
marg.| Ego autem non etc. Audito convitio:   Demomium habes . E contra de gloria sua hoc solum dicit:   Honorifico Patrem, omnia tribuendo ei et ego non quero gloriam meam ut homines qui illatis contumeliis aliquid reddunt, sed Patri reservo et est qui querat et iudicet.
Est qui
interl.| Pater
querat47 et iudicat.
47 querat Li449@ Li449 Rusch ] querit Weber
interl.| discernit Pater a gloriam hominum gloriam Filii quem unxit pre participibus suis
marg.| Est qui querit . Due sunt temptationes: una probationis de qua: «temtat vos Deus»g, alia deceptionis, de qua: «Deus temptat»h. Sic et duo timores: unus quem caritas foras mittit, alter qui permanet in seculum seculi. Sic et duo iudicia: unum damnationis quo non iudicat Pater sed omne iudicium dedit Filio, alterum discretionis, unde: «Iudica Deus et discerne causam meam»i. Secundum hoc dicitur: Est Pater qui querat gloriam meam et discernat a gloria vestra, quia vos secundum seculum gloriamini ego non, sed ea “gloria quam habui apud Patrem antequam mundus esset”j que est ab humana inflatione discreta.
g Dt. 13, 3.
h Dt. 13, 3.
i Ps. 42, 1.
j Cf. Io. 17, 5.
Numérotation du verset Io. 8,51 
Amen amen dico vobis,
marg.| Amen amen dico . Non ego, sed Pater querit gloriam meam ego autem dico, si vos dicitis: D  emonium habes ego vos ad vitam voco. Hinc discat homo lhesus non malum, sed bonum redde.
si quis sermonem meum servaverit mortem non videbit
marg.| Non videbit . Quod dicitur videbit vel gustabit, nihil aliud est quam expietur.
in eternum.
interl.| veram sed Iudei vere mortui non intelligentes eam, putant dici non quam morietur et irascentes dicunt: Abraham mortuus est
Numérotation du verset Io. 8,52 
Dixerunt ergo Iudei: Nunc cognovimus
marg.| Nunc cognovimus . Sicut accepta contumelia bonus fit melior, ita malus de beneficio peior.
quia demonium habes. Abraham mortuus est et prophete
interl.| provocant ut aliquid diceret contra Abraham
interl.| sed non illa morte qua Dominus dicit
et tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit non gustabit mortem48 in eternum?
48 non gustabit - mortem Rusch Weber ] inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 8,53 
Numquid tu maior es patre nostro Abraham
interl.| cuius sermone tu dicis non mors
qui mortuus est et prophete mortui sunt quem teipsum facis?
interl.| ut dicas ex sermone tuo non mori cum scias illos mortuos
marg.| Quem teipsum facis . Secundum illos se faciebat Filium Dei, equalem sibi quasi non esset, sed non faciebat, immo vere erat, unde Apostolus: «Non rapinam arbitratus est faciens equalem Deo»k. Ideo non quis es sed quem teipsum facis.
k Phil. 2, 6.
Numérotation du verset Io. 8,54 
Respondit Iesus:
marg.| Respondit . Contra hoc quod dicunt:   Quem te facis refert gloriam tuam ad Patrem, de quo est quod Deus est.
Si ego glorifico
interl.| tantum
meipsum, gloria mea49 nihil est. Est Pater meus
49 mea Li449 Rusch Weber ] iter. Li449@
marg.| Est pater meus . Aperte dicit Patrem suum esse Deum qui annuntiatus est Iudeis, non recentem Deum vobis annuntio, sed illum de cuius cognitione soletis gloriari.
qui glorificat me
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1044rb ; facsim., p. 247b} Qui glorificat . Vox Patris glorificat Filium in baptismo in monte et in aliis huiusmodi.
quem vos dicitis quia Deus noster est
interl.| non idola
Numérotation du verset Io. 8,55 
et non cognovistis eum.
interl.| quia si cognovissent Filium eius recepissent
marg.| Et non cognovistis . Non cognivistis spiritualiter dum pro terrenis servistis. Ecce videt aperte eos sibi resistere, sed tamen non desinit se eis predicare.
Ego autem novi eum et si dixero
marg.| Et si dixero . Ne in hoc arrogans videatur gloriari addit:   Et si dixero . Arrogantia sic caveatur, ut veritas non relinquatur.
quia non scio eum
interl.| cum sciam
ero similis vobis mendax.
interl.| qui dicitis vos scire et nescitis
Sed scio eum et sermonem eius50 servo.
50 sermonem eius Li449 Rusch Weber ] om. Li449@
interl.| sermonem Patris ut Filius loquebatur et ipse erat Verbum Patris qui hominibus loquebatur
Numérotation du verset Io. 8,56 
Abraham
interl.| autem
marg.| Abraham. Credens exaltavit sperando, ut videret intelligendo tantum mysterium.
interl.| non timuit quia in eo caritas
ut videret
interl.| non quia vidit
diem meum.
marg.| Diem meum . AUGUSTINUS. Incertum est an diem temporalem quo erat venturus in carne? an diem eternitatis. Sed utrumque Abraham vidit unde ineffabile gaudium illi fuit. Quanti enim est videre Verbum apud Patrem et quod ipsum caro factum est?
Vidit51 et gavisus est.
51 vidit Li449@ Li449 ΩS CorS1 (al. non hab. et vidit ) Rusch Clementina ] et praem. CorS1 (G’) Wordsworth Weber
Numérotation du verset Io. 8,57 
Dixerunt ergo Iudei
interl.| irati in eo solam etatem carnis pensentes non divinam naturam
ad eum: Quinquaginta annos nondum habes et Abraham vidisti?
Numérotation du verset Io. 8,58 
Dixit52 eis Iesus:
52 Dixit Rusch Weber ] + ergo Li449@ Li449
interl.| ab intuitu carnis ad divinitatem trahens
Amen amen dico vobis, antequam Abraham fieret
interl.| non dicit esset sed fieret quia creatura
ego sum.
interl.| non dicit factus sed sum quia creator
Numérotation du verset Io. 8,59 
Tulerunt ergo53 lapides
53 ergo Rusch Weber] om. Li449@ Li449
interl.| quia putant hoc esse blasphemiam
ut iacerent in eum.
interl.| ipsi duri ut lapides
Iesus autem
interl.| ut homo humilis
abscondit se
interl.| quia commendanda erat patientia non exercenda potentia
et exivit de templo.
interl.| et sic a duris eorum cordibus fugit
marg.| Et exivit . Exiens de templo, id est de figuris Iudeorum videamus quid fecerit in templo gentium.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_8)

Notes :