<58.624b> Prologus in evangelium Ioannis

Hic est Ioannes evangelista, unus ex discipulis Domini1 qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et pre ceteris dilectus a Deo dicitur
1 Domini] Dei CorS1
et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
Denique manifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis
verbi opus inchoans, solus
verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Primum signum ponens quod in nuptiis fecit Dominus ostendens quod ipse
prol.|erat
ut legentibus demonstraret quod, ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum
debeat ut et veteribus immutatisa nova omnia que a Christo instituuntur appareant.
a Repertorium biblicum 00624.
Hoc autem evangelium scripsit in Asia, posteaquam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat, ut, cui in principio canonis incorruptibile principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo: «Ego sum alpha et omega»b. Et hic est Ioannes qui,
b Apc. 22, 13.
sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulture sue locum, facta oratione, positus est ad patres suos
tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes evangelium scripsit et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum temporis dispositio vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur
ut sciendi desiderio collato
et querentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur.2
¶Codd. : CorS1 Rusch ; om. CorS2
2 servetur] + Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Ioannem ΩJ

<58.624b> Prologus in evangelium Ioannis

prol.| Hic est Ioannes evangelista, unus ex discipulis Domini1 qui virgo electus a Deo est, quem de nuptiis volentem nubere vocavit Deus. Cui virginitatis in hoc duplex testimonium in evangelio datur, quod et pre ceteris dilectus a Deo dicitur
1 Domini] Dei CorS1
interl.| ecce unum
prol.| et huic matrem suam pendens in cruce commendavit Dominus, ut virginem virgo servaret.
interl.| hic aliud testimonium
prol.| Denique manifestans in evangelio quod erat ipse incorruptibilis
interl.| scilicet Ioannes vel Deus
prol.| verbi opus inchoans, solus
interl.| vel solis, scilicet Verbis: «Verbum caro factum»a
a Io. 1, 14.
prol.| verbum carnem factum esse, nec lumen a tenebris comprehensum fuisse testatur. Primum signum ponens quod in nuptiis fecit Dominus ostendens quod ipse
interl.| Deus vel Ioannes
prol.| prol.|erat
interl.| scilicet invitatus de vino nuptiarum in vinum novum quo inebriatur de calice preclaro Domino a se invitato
prol.| ut legentibus demonstraret quod, ubi Dominus invitatus est, deficere nuptiarum vinum
interl.| lex coniugii
marg.| NUPTIARUM VINUM etc. Vinum aliud est nuptiale, aliud spirituale. Nuptiale vinum ad litteram possumus dicere quod de aqua substitutum est. Spiritualiter per vinum quod defecit in nuptiis possumus legem coniugii intelligere que ante adventum Christi fere ab omnibus custodiebatur quia tunc dicebatur: «Crescite et multiplicamini»b et steriles que non pariebant magno opprobrio custodiebantur. Sed veniente Christo iam in quibusdam cepit vinum illud deficere et aliud vinum scilicet virginitatis crescere sicut in Maria, Ioanne, Stephano et in pluribus aliis. Ideo autem dicitur vinum coniugale ipsa lex coniugii quia sicut vinum inebriat hominem et a statu sue mentis alienat sic lex coniugii alienat hominem ab his que Dei sunt et sollicitum eum facit circa mundanas res quibus se et coniugem et prolem nutrire querat. Castitas vero dicitur vinum spirituale, quia quod istud facit seculo illud facit Deo, quia facit post ponere mundana et celestibus inhiare. Et ideo posuit hoc ut demonstraret quod ubi Dominus est invitatus, id est in mentibus illorum ad quos invitatus venit vinum nuptiarum, id est veteris consuetudinis debet deficere et veteribus immutatis, id est dimissis omnia appareant nova que a Christo novo homine constituuntur.
b Gn. 1, 28.
prol.| debeat ut et veteribus immutatisc nova omnia que a Christo instituuntur appareant.
c Repertorium biblicum 00624.
interl.| id est virginitas appareat
prol.| Hoc autem evangelium scripsit in Asia, posteaquam in Pathmos insula Apocalypsim scripserat, ut, cui in principio canonis incorruptibile principium prenotatur in Genesi, ei etiam incorruptibilis finis per virginem in Apocalypsi redderetur, dicente Christo: «Ego sum alpha et omega»d. Et hic est Ioannes qui,
d Apc. 22, 13.
interl.| ET HIC IOANNES . Ioannes interpretatur ‘gratia Dei2’ sive ‘in quo est gratia’ vel ‘cui donatum est’. Cui autem theologorum donatum est ita abscondita summi boni penetrare mysteria 3 et sic humanis mentibus intimare?A e
e ¶Fons : Anselmus Laudunensis, Glosae super Io. (prothemata 5), CCCM 267, p. 5.73 sqq.: « [b] Ioannes interpretatur 'Dei gratia' siue 'in quo est gratia' uel 'cui donatum est'. [a] Cui autem theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria et sic humanis mentibus et sensibus intimare? » << [a]   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, CCCM116, linea 45 sqq. « Cui enim theologorum donatum est ita abdita summi boni penetrare mysteria, et sic humanis mentibus ac sensibus intimare? ». [b]   Heiricus Autissiodorensis , Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. 11, linea 242: « Quaeritur quid uocabatur: Cui nomen erat Ioannes, quod interpretatur gratia Dei, siue in quo est gratia, siue cui donatum est; uere enim Dei gratia donatum est illi regem regum non solum praecurrere, uerum etiam baptizare ». <Non hab.> PL ; Cordier, Catena Graecorum in Io., 1630. [MM2020]
A ¶Codd. : Cas574 Di35 K23 P229 P15536 (interl.) Re201 Tr81 Tr1023 (2rc) Rusch
2 Dei] om. Di35
3 penetrare mysteria] inv. Rusch
prol.| sciens supervenisse diem recessus sui, convocatis discipulis suis in Epheso, per multa signorum experimenta promens Christum, descendens in defossum sepulture sue locum, facta oratione, positus est ad patres suos
interl.| angelos
prol.| tam extraneus a dolore mortis quam a corruptione carnis invenitur alienus. Tamen post omnes evangelium scripsit et hoc virgini debebatur. Quorum tamen vel scriptorum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032rb ; facsim., p. 223b} temporis dispositio vel librorum ordinatio ideo a nobis per singula non exponitur
interl.| per singula
prol.| ut sciendi desiderio collato
interl.| vel ut nescientibus desiderium esse videtur
prol.| et querentibus fructus laboris et Deo magisterii doctrina servetur.4 B
B ¶Codd. : CorS1 Rusch ; om. CorS2
4 servetur] + Explicit prologus. Incipit evangelium secundum Ioannem ΩJ



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Prologus in evangelium Ioannis), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_Prol.624b)

Notes :