Glossa ordinaria

<58.628b> Prologus ‘Omnibus divine pagine’

Numérotation du verset Io. Prol.628b,1 

aAUGUSTINUS. 1 [1] Omnibus divine Scripture paginis evangelium excellit quia, quod lex et prophete futurum predixerunt, hoc completum dicit evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores, Ioannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate qui a tempore dominice ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani predicavit tempora2. Sed, occiso Domitiano cum, permittente Nerva3, de exilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asie de coeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hereticos qui, eo absente, irruperant in eius Ecclesias4 qui Christum ante Mariam fuisse negabant. [2] Unde merito in figura quatuor animalium aquile volanti comparatur que volat altius ceteris animalibus5 et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. b
a ¶Fons : <revera> = ANSELMUS LAUDUNENSIS, Glosae super Io., prothemata, 4, CCCM 267 <potius quam> Praefatio incerti auctoris, in AUGUSTINUS , Tractatus in Io., ed. Maurina, t. 3, Paris, 1780, p. 287. Nota : En tête de témoins de la Glose laonnoise sur Jean, ce texte circule tantôt sous l’autorité d’Augustin (Glossa ordinaria), tantôt sous celle d’Alcuin (Catena aurea in Io., prol.), tantôt sous celle d’Anselme de Laon qui semble être l’auteur de la version RB-628 et l’avoir forgé à partir de la préface d’Alcuin (CCCM). Ce recours à Alcuin indique l’intention d’Anselme de prendre le relai du commentaire carolingien qui avait servi depuis le 9e siècle à gloser l’évangile de Jean (par ex. Reg307, f. -97r). Le texte édité dans l’édition princeps de la Glose (Rusch) concorde pour l’essentiel avec celui que les mauristes ont imprimé en tête des Tractatus in Ioannem d’Augustin. Certaines variantes (animalibus ou avibus) attestent que les copistes ont parfois eu recours à l’original d’Alcuin, choisissant chez lui tantôt une expression, tantôt l’autre. [MM2019] [MM2024 rev.].
b ¶Fons : [1] ALCUINUS , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 354.19-34: « Scire debetis omnibus divinae scripturae paginis merito evangelicam excellere auctoritatem - quia quod lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque conpletum in evangelio demonstratur - atque inter ipsos evangeliorum scriptores valde beatum Ioannem in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse. Quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum paene vitae suae tempus absque ullius scripturae indiciis evangelium puro sermone praedicasse. Siquidem a tempore dominicae passionis resurrectionis et ascensionis usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem christianorum persecutor extitit, exilio Pathmos missus est, nancta occasione illius pii patris absentia, inrumpentes in ecclesiam heretici quasi in destituta pastoris ovilia lupi, Marcion Cerinthus et Hebion ceterique antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed cum ipse post occisionem Domiciani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, conpulsus est ab omnibus paene tunc Asiae episcopis et multarum ecclesiarum legationibus, de coeterna patri divinitate Christi altius facere sermonem; eo quod in trium evangelistarum scriptis, Mathei videlicet Marci et Lucae, de humanitate eius ac de his, quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium ». [2] ALCUINUS , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 356.20-23: « Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti conparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus; ita beatus Ioannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit ».
¶Codd. : CCCM267 La85 Maurini Rusch. Non contuli: Sem8 etc. ; om. CorS1 CorS2
1 Augustinus Rusch ] om. La85 Maur. CCCM267 |
2 predicavit t.] inv. CCCM267 |
3 occiso... Nerva] post occisionem Domitiani cum Nerva permittente CCCM267 |
4 irruperant - in eius Ecclesias] inv. La85, in eius irruperant Ecclesias CCCM267 |
5 ceteris animalibus] cunctis avibus Maurini CCCM267 |
Numérotation du verset Io. Prol.628b,2 

Ceteri quippe evangeliste qui temporalem Christi nativitatem et temporalia eius facta que gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt quasi animalia gressibilia6 cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus eius gestis7 edisserens sed divinitatis potentiam sublimius contemplans cum Domino ad celum volat. Qui enim supra pectus Domini in cena recubuitc, celestis haustum sapientie, ceteris excellentius de ipso dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum et approbaverat fidem eorum et veritatem. In quibus deesse vidit8 aliqua gestarum rerum9 historie et ea maxime que10 Dominus gessit primo sue predicationis11* tempore, scilicet antequam Ioannes Baptista clauderetur12 in carcere. Hec ergo quasi omissa13* ab illis scribit Ioannes que fecit Iesus antequam Ioannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et mysterium Trinitatis14* commendare curavit. Tres siquidem alii15 evangeliste dicta et facta Domini temporalia que ad informandos mores vite presentis maxime valent copiosius persecuti16*, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur ut cor mundetur ad videndum Deum. Ioannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini que Trinitatis unitatem et vite eterne felicitatem insinuant17 diligentius conscribit, et sic in contemplativa ⎾vita virtute commendanda intentionem suam et predicationem tenuit. In qua contemplativa18 vacatur ut Deus videatur. Iste siquidem est Ioannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit et19 cui matrem virginem virgini commendavit.
c Cf. Io. 13, 25.
6 gressibilia] om. CCCM267 |
7 gestis] actibus CCCM267 |
8 deesse – vidit] inv. La85 |
9 gestarum - rerum] inv. La85 |
10 maxime - que] inv. La85 |
11 sue - predicationis] inv. Rusch |
12 clauderetur] poneretur CCCM267 |
13 omissa] dimissa Maur. Rusch |
14 mysterium – Trinitatis La85 CCCM267 ] inv. Maur. Rusch |
15 alii] om. CCCM267 |
16 persecuti] consecuti Rusch, prosecuti Maurini |
17 insinuant] insinuent CCCM267 |
18 vita virtute... contemplativa] om. hom. La85 |
19 et] om. La85 |

<58.628b> Prologus ‘Omnibus divine pagine’

Numérotation du verset Io. Prol.628b,1 
prol.| A a{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032ra ; facsim., p. 223a} AUGUSTINUS. 1 [1] Omnibus divine Scripture paginis evangelium excellit quia, quod lex et prophete futurum predixerunt, hoc completum dicit evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores, Ioannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate qui a tempore dominice ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani predicavit tempora2. Sed, occiso Domitiano cum, permittente Nerva3, de exilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asie de coeterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hereticos qui, eo absente, irruperant in eius Ecclesias4 qui Christum ante Mariam fuisse negabant. [2] Unde merito in figura quatuor animalium aquile volanti comparatur que volat altius ceteris animalibus5 et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. b
a ¶Fons : <revera> = Anselmus Laudunensis, Glosae super Io., prothemata, 4, CCCM 267 <potius quam> Praefatio incerti auctoris, in   Augustinus , Tractatus in Io., ed. Maurina, t. 3, Paris, 1780, p. 287.
Nota :
En tête de témoins de la Glose laonnoise sur Jean, ce texte circule tantôt sous l’autorité d’Augustin (Glossa ordinaria), tantôt sous celle d’Alcuin (Catena aurea in Io., prol.), tantôt sous celle d’Anselme de Laon qui semble être l’auteur de la version RB-628 et l’avoir forgé à partir de la préface d’Alcuin (CCCM). Ce recours à Alcuin indique l’intention d’Anselme de prendre le relai du commentaire carolingien qui avait servi depuis le 9e siècle à gloser l’évangile de Jean (par ex. Reg307, f. 96v -97r). Le texte édité dans l’édition princeps de la Glose (Rusch) concorde pour l’essentiel avec celui que les mauristes ont imprimé en tête des Tractatus in Ioannem d’Augustin. Certaines variantes (animalibus ou avibus) attestent que les copistes ont parfois eu recours à l’original d’Alcuin, choisissant chez lui tantôt une expression, tantôt l’autre. [MM2019] [MM2024 rev.].
b ¶Fons : [1] Alcuinus , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 354.19-34: « Scire debetis omnibus divinae scripturae paginis merito evangelicam excellere auctoritatem - quia quod lex et prophetae futurum praenuntiaverunt, hoc redditum atque conpletum in evangelio demonstratur - atque inter ipsos evangeliorum scriptores valde beatum Ioannem in divinorum profunditate mysteriorum eminentiorem esse. Quem etiam tradunt, sicut legitur in ecclesiastica historia, usque ad ultimum paene vitae suae tempus absque ullius scripturae indiciis evangelium puro sermone praedicasse. Siquidem a tempore dominicae passionis resurrectionis et ascensionis usque ad ultima Domitiani principis tempora, per annos circiter sexaginta et quinque, absque ullo scribendi adminiculo verbum Dei praedicabat. At ubi a Domitiano, qui secundus post Neronem christianorum persecutor extitit, exilio Pathmos missus est, nancta occasione illius pii patris absentia, inrumpentes in ecclesiam heretici quasi in destituta pastoris ovilia lupi, Marcion Cerinthus et Hebion ceterique antichristi, qui Christum fuisse ante Mariam negabant, simplicitatem fidei evangelicae perversa maculavere doctrina. Sed cum ipse post occisionem Domiciani, permittente pio principe Nerva, rediret Ephesum, conpulsus est ab omnibus paene tunc Asiae episcopis et multarum ecclesiarum legationibus, de coeterna patri divinitate Christi altius facere sermonem; eo quod in trium evangelistarum scriptis, Mathei videlicet Marci et Lucae, de humanitate eius ac de his, quae per hominem gessit, sufficiens sibi viderentur habere testimonium ». [2]   Alcuinus , Epistolae, epist. 213, eMGH Epp 4, p. 356.20-23: « Unde et merito in figura quatuor animalium aquilae volanti conparatur. Cunctis quippe avibus aquila celsius volare, cunctis animantibus clarius solis radiis infigere consuevit obtutus; ita beatus Ioannes sublimius aeternae nativitatis Christi mysteria conspexit ».
1 Augustinus Rusch ] om. La85 Maur. CCCM267
2 predicavit t.] inv. CCCM267
3 occiso... Nerva] post occisionem Domitiani cum Nerva permittente CCCM267
4 irruperant - in eius Ecclesias] inv. La85, in eius irruperant Ecclesias CCCM267
5 ceteris animalibus] cunctis avibus Maurini CCCM267
Numérotation du verset Io. Prol.628b,2 
prol.| Ceteri quippe evangeliste qui temporalem Christi nativitatem et temporalia eius facta que gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt quasi animalia gressibilia6 cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus eius gestis7 edisserens sed divinitatis potentiam sublimius contemplans cum Domino ad celum volat. Qui enim supra pectus Domini in cena recubuitc, celestis haustum sapientie, ceteris excellentius de ipso dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum et approbaverat fidem eorum et veritatem. In quibus deesse vidit8 aliqua gestarum rerum9 historie et ea maxime que10 Dominus gessit primo sue predicationis11* tempore, scilicet antequam Ioannes Baptista clauderetur12 in carcere. Hec ergo quasi omissa13* ab illis scribit Ioannes que fecit Iesus antequam Ioannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et mysterium Trinitatis14* commendare curavit. Tres siquidem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1032rb ; facsim., p. 223b} alii15 evangeliste dicta et facta Domini temporalia que ad informandos mores vite presentis maxime valent copiosius persecuti16*, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur ut cor mundetur ad videndum Deum. Ioannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini que Trinitatis unitatem et vite eterne felicitatem insinuant17 diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda intentionem suam et predicationem tenuit. In qua contemplativa18 vacatur ut Deus videatur. Iste siquidem est Ioannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit et19 cui matrem virginem virgini commendavit.
c Cf. Io. 13, 25.
6 gressibilia] om. CCCM267
7 gestis] actibus CCCM267
8 deesse – vidit] inv. La85
9 gestarum - rerum] inv. La85
10 maxime - que] inv. La85
11 sue - predicationis] inv. Rusch
12 clauderetur] poneretur CCCM267
13 omissa] dimissa Maur. Rusch
14 mysterium – Trinitatis La85 CCCM267 ] inv. Maur. Rusch
15 alii] om. CCCM267
16 persecuti] consecuti Rusch, prosecuti Maurini
17 insinuant] insinuent CCCM267
18 vita virtute... contemplativa] om. hom. La85
19 et] om. La85



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Prologus ‘Omnibus divine pagine’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 26/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_Prol.628b)

Notes :