Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 

{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046ra ; facsim., p. 251a} Erat autem1 quidam
1 autem Ω P156 ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. CorS1 ω1 (441rb) ΩV* ΩL Linz449 Linz@449
languens Lazarus
a Bethania de castello Marie et Marthe sororum2 eius.
2 sororum ΩJ ω 1 (441rb) ΩV ΩS Li449@ Li449 Rusch ] sororis Cor2 V ² (non SORORUM ) Cor2 V (greci sic habent. Et licet genitivus in -ius apud latinos sit communis trium generum, tum apud grecos differt genitivus femini generis in -ius a masculino et neutro. Bene hic EIUS in greco est femini generis et SORORIS genitivi singularis et ita EIUS non refertur ad Lazarum sed ad Mariam) ΩL P156 Weber
Numérotation du verset Io. 11,2 

Maria autem erat que unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suisa
0 Cf. Io. 12, 3 ; Lc. 7, 38.
cuius frater Lazarus infirmabatur3.
3 infirmabatur P156 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Weber ] infirmatur Rusch
Numérotation du verset Io. 11,3 

Miserunt ergo sorores eius4 ad eum5 dicentes:
4 eius P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber |
5 ad eum CorS2 (prima <correctio> et ubique AD EUM ) ΩS] ad Iesum CorS2 ( MISERUNT ERGO AD IESUM sic secunda correctio ex prima scrip<tione> sed ...) |
Domine, ecce quem6 amas infirmatur.
6 quem P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 Rusch Weber ] quam Li449@
Numérotation du verset Io. 11,4 

Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hec non est ad mortem
sed pro gloria Dei
ut glorificetur Filius Dei per eum7.
7 eum P156 ΩF ΩJ ΩV ΩS Rusch ] eam ΩL ω1 Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset Io. 11,5 

Diligebat autem8 Iesus
8 autem ΩJ ΩS Li449@ Li449 Rusch Weber ] + ei? ΩV
Martham et sororem eius Mariam
et Lazarum.
Numérotation du verset Io. 11,6 

Ut ergo9 audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco
9 ergo ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] autem Li449@ P156
duobus diebus.
Numérotation du verset Io. 11,7 

Deinde post hec dixit10 discipulis suis: Eamus in Iudeam iterum.
10 dixit ΩV ΩJ ΩS CorS2 P156] dicit ΩL ω1 Li449@ Li449 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,8 

Dicunt ei discipuli:
Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare11 et12 iterum vadis illuc?
11 Iudei lapidare Li449 P156 ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch Weber] inv. Li449@ |
12 et Li449@ etc.] + tu Catena (Li449 Ed1953) |
Numérotation du verset Io. 11,9 

Respondit Iesus: Nonne duodecim hore sunt13 diei? Si quis ambulaverit14 in die non offendit
13 duodecim hore - sunt ΩV ΩL ΩS] inv. P156 |
14 ambulaverit Li449@ ΩJ² ( in ras. ) ω 1 ΩS] ambulat ΩV ΩJ* ( ut vid. ) ΩL Wordsworth (D d l r δ περιπάτει H U X Π² 69. 131. etc.) |
quia lucem huius mundi videt.
Numérotation du verset Io. 11,10 

Si autem ambulaverit in15 nocte offendit
15 in P156 ΩF ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 CorS1 Rusch ] om. Weber | Si (Ut) autem... nocte CorS1=Cor3 (grec. omnino ita)
quia lux
non est in eo.
Numérotation du verset Io. 11,11 

Hec ait et post hec16 dicit eis17:
16 hec ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Rusch ] hoc P156 Li449 Weber |
17 eis ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] illis ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 |
Lazarus amicus noster dormit
sed vado ut a somno excitem18 eum.
18 excitem ΩV P156 Li449@ Li449 ΩJ ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] suscitem ΩL², exsuscitem ΩL * (in ras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,12 

Dixerunt ergo discipuli eius:
Domine, si dormit salvus erit.
Numérotation du verset Io. 11,13 

Dixerat autem Iesus de morte eius. Illi autem19 putaverunt quia de dormitione somni diceret.
19 autem ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩJ ΩV ΩS Li449@ Li449 P156
Numérotation du verset Io. 11,14 

Tunc ergo dixit eis Iesus20: manifeste
20 dixit eis - Iesus ΩV ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 ω 1 (441rb) P156 Weber ] inv. Rusch
Lazarus mortuus est.
Numérotation du verset Io. 11,15 

Et gaudeo propter vos ut credatis
quia non eram21 ibi,
21 quia ΩV ΩL ΩS P156 ] quoniam ω 1 Rusch Weber | non eram ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] noveram Rusch
sed eamus ad eum.
Numérotation du verset Io. 11,16 

Dixit22 ergo Thomas, qui dicitur Didimus,
22 Dixit Li449@ ] Dicit Li449
ad condiscipulos23: Eamus et nos ut24 moriamur cum eo.
23 ad condiscipulos ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449 P156 Rusch Weber ] om. Li449@ |
24 ut CorS2 (vel) ΩJ ΩS Rusch ] et CorS2 ΩV ΩL ω1 P156 Li449 , om. Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,17 

Venit itaque Iesus et invenit eum
quatuor dies iam25 in monumento habentem.
25 quatuor dies - iam P156 ΩV ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Io. 11,18 

Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam26
26 Hierosolymam P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber
quasi stadiis quindecim.
Numérotation du verset Io. 11,19 

Multi autem ex Iudeis venerant27 ad Mariam et Martham 28 ut consolarentur eas de fratre suo.
27 venerant Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] venerunt P156 Li449@ |
28 Mariam - et - Martham ΩV ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156] inv. ΩL ω1 Rusch Clementina Weber |
Numérotation du verset Io. 11,20 

Martha ergo29 ut audivit quia Iesus venit occurrit illi,
29 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Maria autem domi sedebat.
Numérotation du verset Io. 11,21 

Dixit ergo30 Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus.
30 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,22 

Sed et nunc scio
quia quecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus.
Numérotation du verset Io. 11,23 

Dicit illi31 Iesus: Resurget frater tuus.
31 Dicit illi ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] Dicit ei P156 Li449@ , dixit illi Li449
Numérotation du verset Io. 11,24 

Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo32 die.
32 novissimo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] novissima Weber
Numérotation du verset Io. 11,25 

Dicit33 ei Iesus:
33 Dicit ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] Dixit Weber
Ego sum resurrectio et vita.
Qui credit in me etiam34 si mortuus fuerit
34 etiam ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 P156 Rusch ] et Li449@ Weber
vivet.
Numérotation du verset Io. 11,26 

Et omnis qui vivit
et credit in35 me
35 in ΩF ΩJ ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. ΩV
non morietur in eternum.
Credis hoc?
Numérotation du verset Io. 11,27 

Ait illi: Utique Domine ego credidi
quia tu es Christus Filius Dei36 qui in hunc37 mundum venisti.
36 Dei CorS2 (utraque correctio sine VIVI secundum grecum et anti.) ΩF ΩV ΩJ ΩL ΩS] + vivi Li449@ Li449 P156 |
37 hunc Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch ] om. Weber |
Numérotation du verset Io. 11,28 

Et cum hec dixisset abiit
et vocavit Mariam sororem suam silentio
dicens: Magister adest et vocat te.
Numérotation du verset Io. 11,29 

Illa ut audivit surrexit38 cito et venit39 ad eum.
38 surrexit CorS2 (al., Senonensis et anti., prima correctio) ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 ω 1 P156 Rusch ] surgit CorS2 (aliqui anti., secunda correctio) ΩJ ΩL Weber |
39 venit ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Li449@ Li449 ] veniebat CorS2 (Senonensis et anti. ) |
Numérotation du verset Io. 11,30 

Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
Numérotation du verset Io. 11,31 

Iudei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam,
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit40 secuti sunt eam dicentes:
40 exiit ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 ] exivit ΩV Rusch Weber
Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi41.
41 ploret ibi ω1 ΩJ ΩL Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩV ΩS P156
Numérotation du verset Io. 11,32 

Maria ergo42 cum venisset43 ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit44 ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus 45.
42 ergo P156 Li449@ Li449 ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩF ΩJ ΩS, autem ΩV |
43 venisset ΩF ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Weber ] audisset P156 |
44 dixit ΩV ΩL ω1 ΩS P156 Li449@ Weber ] dicit Clementina (hapax) |
45 frater meus ( om. ΩV) non fuisset (esset ΩF ΩJ) mortus ΩF ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ] non esset mortuus frater meus ω 1 Rusch Weber |
Numérotation du verset Io. 11,33 

Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudeos qui venerant cum ea plorantes infremuit46 spiritu
46 infremuit ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] fremuit ΩF ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Weber
et turbavit47 semetipsum48.
47 turbavit ΩJ ΩS Rusch Weber ] conturbavit ΩV |
48 semetipsum ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] se ipsum ΩV ΩL ω 1 (441rb) Weber |
Numérotation du verset Io. 11,34 

Et dixit: Ubi posuistis eum?
Dicunt ei: Domine, veni et vide.
Numérotation du verset Io. 11,35 

Et lacrimatus est Iesus.
Numérotation du verset Io. 11,36 

Dixerunt ergo Iudei: Ecce quomodo amabat eum.
Numérotation du verset Io. 11,37 

Quidam autem ex ipsis dixerunt49: Non poterat hic
49 ex ipsis - dixerunt ΩV P156 Li449@ Li449 ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
qui aperuit oculos ceci nati50 b facere ut et51 hic non moreretur?
0 Cf. Io. 9, 32.
50 nati ΩV Li449@ Li449 ΩJ* ω1 ΩS P156 Rusch ] om. Ω (rubr. cancel.) ΩL Weber |
51 et Li449@ Li449 ω1 (441rb) ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P156 ΩV ΩJ |
Numérotation du verset Io. 11,38 

Iesus ergo
rursum fremens in semetipso
venit ad monumentum. Erat autem spelunca
et lapis superpositus erat52 ei.
52 erat ΩV ΩJ ΩL ω1 (441rb) ΩS P156 Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,39 

Ait Iesus: Tollite lapidem.
Dicit ei53 Martha soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet.
53 ei ΩV ΩL ΩS] autem P156
Quatriduanus enim est 54.
54 enim est ΩF P156 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] inv. Rusch, est ΩV
Numérotation du verset Io. 11,40 

Dicit ei55 Iesus: Nonne dixi tibi quoniam56 si credideris videbis gloriam Dei?
55 Dicit ei ΩV ΩJ ω 1 ΩL Rusch Weber ] Dixit ei ΩS, Dixit enim P156 |
56 quoniam ΩJ ΩS] quia ΩV ( in ras. ) |
Numérotation du verset Io. 11,41 

Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Numérotation du verset Io. 11,42 

Ego autem sciebam quia57 semper me audis sed propter populum
57 quia ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Rusch Weber ] quoniam P156 Li449@
qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 11,43 

Hec cum dixisset58 voce magna clamavit:
58 dixisset ΩV ω 1 ΩL² ΩS] audisset ΩL*
Lazare, veni foras.
Numérotation du verset Io. 11,44 

Et statim prodiit
qui fuerat mortuus59 ligatus manus et pedes 60 institis
59 fuerat mortuus ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] inv. Rusch |
60 manus - et - pedes ΩV ΩJ ΩS Li449@ P156 ] inv. ΩL ω 1 Rusch Weber , manus Li449 |
et facies illius61 sudario erat62 ligata.
61 illius ΩJ ΩL ω 1 (441va) Rusch Weber ] eius ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 |
62 sudario erat ω1 ΩL Rusch Weber ] inv. P156 |
Dicit eis Iesus63: Solvite eum et sinite64 abire.
63 Dicit eis Iesus P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS ] dicit ei Iesus Li449 , Dixit eis Iesus Rusch , dicit Iesus eis Weber |
64 sinite ΩV ω 1 ΩL ΩS] + eum P156 |
Numérotation du verset Io. 11,45 

Multi ergo ex Iudeis
qui venerant ad Mariam et Martham65 et viderant que fecit66 crediderunt in eum.
65 et Martham ΩF ΩV ΩJ*(rubr. cancel.) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. P156 ΩJ² ΩL ω1 (441va) Weber |
66 fecit CorS2 (al. correc. trahunt IHESUS ) P156 Li449@ Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] + Iesus CorS2 (al. correc. apponunt) ΩS Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,46 

Quidam autem ex ipsis
abierunt ad Phariseos et dixerunt eis que fecit Iesus.67
67 v. 46 om. ω 1 (441va)
Numérotation du verset Io. 11,47 

Collegerunt ergo68 pontifices et Pharisei concilium adversus Iesum69
68 ergo P156 ΩV ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ω1 (442ra) |
69 adversus Iesum ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 P156] om. ω1 ΩJ Rusch Weber |
et dicebant: Quid facimus70?
70 dicebant Quid facimus ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] dixerunt Quid faciemus P156
Quia hic homo multa signa facit.
Numérotation du verset Io. 11,48 

Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
et venient Romani
et tollent nostrum locum71 et gentem.
71 nostrum locum ΩV ΩL² ω 1 (442ra) P156 Rusch ] inv. ΩJ ΩS Li449@ Li449 , nostrum et locum ΩL* ( ET eras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,49 

Unus autem ex ipsis Caiphas nomine72
72 nomine CorS2 (al.) ΩV ΩJ ω1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] om. CorS2 (al. sine) ΩL Weber
cum esset pontifex anni illius dixit eis: Vos nescitis quicquam
Numérotation du verset Io. 11,50 

nec cogitatis quia expedit vobis73 ut unus moriatur homo74 pro populo et non tota gens pereat.
73 vobis ΩM ΩF ΩV ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Clementina ] nobis Linz449 Linz449@ Rusch |
74 homo ΩM ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Io. 11,51 

Hoc75 autem a semetipso non dixit,
75 Hoc ΩM ΩV ω 1 ΩL ] Hec ΩS P156
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus erat moriturus 76 pro gente.
76 erat moriturus ΩF ΩV ΩJ ΩS ] inv. ω 1 ΩL Li449@ (mortus erat) Li449 P156 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,52 

Et non tantum pro gente
sed77 ut filios Dei qui erant dispersi congregaret78 in unum.
77 sed ΩF ΩV Li449@ Li449 ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Rusch ] + et Weber |
78 congregaret ΩF ΩV P156 ω 1 ΩL ΩS Rusch ] congregarent Li449@ |
Numérotation du verset Io. 11,53 

Ab illo ergo die
cogitaverunt ut interficerent eum79.
79 Ab illo ... eum ΩF ΩV ω 1 ΩL ΩS P156 Catena aurea Ttextus : ) Rusch Weber ] om. Catena aurea (Textus : Cbg133 La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc.) | ut interficerent] occiderent Catena aurea (La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc., occidere Fi263, interficere Fi263@)
Numérotation du verset Io. 11,54 

Iesus autem non 80 palam ambulabat apud Iudeos
80 autem non ΩF ΩV , autem iam non Brescianus ΩP ΩS , ergo iam non Wordsworth (vet. lat. versiones) ΩM CP601 (LXXXVIIa), ergo iam non in ω 1 ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P156 Rusch Weber, grecus: Ὁ οὖν Ἰησοῦς / Ἰησοῦς οὖν οὐκέτι παρρησίᾳ
sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem81 que dicitur Ephrem
81 civitatem ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Catena Catena@ Rusch Weber] civitate Li449@
et ibi morabatur cum discipulis suis82.
82 suis ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 11,55 

Proximum autem83 erat84 Pascha Iudeorum
83 autem ΩL ΩS Rusch Weber ] om. CorS2 ( PROXIMUM ERAT sine TUNC ) ΩV, tunc CorS2* (sine) |
84 erat CorS2 ΩV ΩS Rusch Weber ] + tunc CorS2* ( sine ) , dies festus CorS2* (sine) |
et ascenderunt85 multi Hierosolymam86 de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos.
85 ascenderunt ΩM ΩV ΩL Catena Catena@ ΩS Rusch Weber ] ascenderant P156 |
86 Hierosolymam ΩM Li449@ ΩJ ΩL ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber |
Numérotation du verset Io. 11,56 

Querebant ergo
Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes87:
87 stantes ΩM ΩJ ΩS Li449@ Li449 ] docentes ΩV
Quid putatis quia non venit88 ad diem festum?
88 venit ΩM ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ΩL ΩJ Rusch ] veniat Weber
Numérotation du verset Io. 11,57 

Dederant enim89 pontifices et Pharisei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut apprehendant90 eum. 91
89 Dederant enim ΩV ΩJ ΩS P156 Catena ] Dederunt enim Catena@(Cbg133 Li449) , Dederant autem ΩL Rusch Weber |
90 ut apprehendant ΩM ΩJ ΩV ΩP ΩR² ΩS (et a.) Weber ] ut apprehenderent P156 Rusch , ut apprehendat Li449@ ΩL ΩR* |
91 v. 56-57: om. ω 1 (443ra) |

Capitulum 11

Numérotation du verset Io. 11,1 
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046ra ; facsim., p. 251a} Erat autem1 quidam
1 autem Ω P156 ΩF ΩJ ΩS Rusch Weber ] om. CorS1 ω1 (441rb) ΩV* ΩL Linz449 Linz@449
marg.| erat autem quidam . Dum moratur trans Iordanem infirmatur Lazarus, et mittunt ad eum sorores illuc. Iste sorores Lazari figura sunt Iudeorum in eterna beatitudine iam receptorum qui pro fratre sanando, id est pro reliquiis in tenebris ignorantie adhuc errantibus Domino supplicant ex notissima actione.
languens Lazarus
marg.| languens Lazarus . Lazarus figura est Iudeorum qui infirmi erant in fide Christi. Martha et Maria significant doctrinam bonorum Iudeorum.
a Bethania de castello Marie et Marthe sororum2 eius.
2 sororum ΩJ ω 1 (441rb) ΩV ΩS Li449@ Li449 Rusch ] sororis Cor2 V ² (non sororum ) Cor2 V (greci sic habent. Et licet genitivus in -ius apud latinos sit communis trium generum, tum apud grecos differt genitivus femini generis in -ius a masculino et neutro. Bene hic   eius in greco est femini generis et   sororis genitivi singularis et ita   eius non refertur ad Lazarum sed ad Mariam) ΩL P156 Weber
Numérotation du verset Io. 11,2 
Maria autem erat que unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis3
3 Cf. Io. 12, 3 ; Lc. 7, 38.
interl.| ne erremus cum multe sint huius nominis ostenditur ex notissima actione
cuius frater Lazarus infirmabatur4.
4 infirmabatur P156 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Weber ] infirmatur Rusch
interl.| sufficit amanti nuntiare qui non desirit quem amat
Numérotation du verset Io. 11,3 
Miserunt ergo sorores eius5 ad eum6 dicentes:
5 eius P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
6 ad eum CorS2 (prima <correctio> et ubique ad eum ) ΩS] ad Iesum CorS2 (  Miserunt ergo ad Iesum sic secunda correctio ex prima scrip<tione> sed ...)
interl.| ut se a dolore illum liberet ab egritudine
Domine, ecce quem7 amas infirmatur.
7 quem P156 ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 Rusch Weber ] quam Li449@
interl.| Ecce , quasi si dignaris veni et sana
marg.| Ecce quem amas . Lazarus per quem peccator significatur a Domino amatur, quia: ‘Non venit vocare iustos sed peccatores’a. Sorores peccatoris sunt bone cogitationes que pro peccatoris dissolvendis orant.
a Cf. Lc. 5, 32: « Non veni vocare iustos, sed peccatores ad penitentiam ».
Numérotation du verset Io. 11,4 
Audiens autem Iesus dixit eis: Infirmitas hec non est ad mortem
interl.| quia nec ipsa mors qua imminebat ad mortem fuit sed ad miraculum quo omnes crederent in Christum
sed pro gloria Dei
interl.| que non eum auxit sed nobis profuit
marg.| P ro gloria Dei. I d est ut glorificetur Filius Dei. Ecce se Deum dicit, contra illos qui dicunt Filium Dei non esse Deum.
ut glorificetur Filius Dei per eum8.
8 eum P156 ΩF ΩJ ΩV ΩS Rusch ] eam ΩL ω1 Li449@ Li449 Weber
interl.| infirmantem
Numérotation du verset Io. 11,5 
Diligebat autem9 Iesus
9 autem ΩJ ΩS Li449@ Li449 Rusch Weber ] + ei? ΩV
interl.| tristium consolator
marg.| D iligebat autem . Diligebat languentium salvator et mortuorum suscitator Lazarum qui languens et mortuus.
Martham et sororem eius Mariam
interl.| que tristes erant
et Lazarum.
Numérotation du verset Io. 11,6 
Ut ergo10 audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco
10 ergo ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] autem Li449@ P156
interl.| distulit sanare ut posset resuscitare
duobus diebus.
interl.| ut quatriduum implerertur
marg.| D uobus diebus . Ut quadriduum impleretur. Prima enim die quo nuntiatum est ei, mortuus est languidus Trans Iordanem. Per duos dies mansit ecce tres, quarto autem die venit.
Numérotation du verset Io. 11,7 
Deinde post hec dixit11 discipulis suis: Eamus in Iudeam iterum.
11 dixit ΩV ΩJ ΩS CorS2 P156] dicit ΩL ω1 Li449@ Li449 Rusch Weber
interl.| quod discessit infirmitatis fuit, quod redit postestatis est
interl.| que est circa Hierusalem a regibus de Iuda Iudei sicut a Romolo Romani
marg.| E amus in Iudea . Mystice: significat fidem redituram ad Iudeos in fine per Eliam et Enoch.
Numérotation du verset Io. 11,8 
Dicunt ei discipuli:
marg.| D icunt ei discipuli . Territi, volentes consilium dare magistro ne moreretur, sicut et alibi Petrus: «Absit a te Domine non fiet tibi istud»b. Sed sicut Petrus laudatur de alieno: ‘Beatus es Simon Bar Iona quia Pater revelavit tibi’c, culpatur de suo: ‘Redi post me, Satana, quia sapis non que Dei sed que hominis sunt’d. Ita et hos corripuit dicens se diem in quo debent ambulare ne offendant, et sine eo ambulantes offendant ut modo nolentes eum mori qui pro hominibus venit mori. Illos autem dicit esse horas que diem sequuntur, non dies eas sed dies eas illuminat. Duodecim est sacratus numerus qui permanet plenus. Deiecto enim Iuda qui non lucebat inter horas alius subrogatur.
b Mt. 16, 22.
c Cf. Mt. 16, 17: « Respondens autem Iesus dixit ei: Beatus es, Simon Bar Iona, quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus, qui in celis est ».
d Cf. Mt. 16, 23: « Qui conversus, dixit Petro: Vade post me Satana, scandalum es mihi: quia non sapis ea que Dei sunt, sed ea que hominum ».
Rabbi, nunc querebant te Iudei lapidare12 et13 iterum vadis illuc?
12 Iudei lapidare Li449 P156 ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch Weber] inv. Li449@
13 et Li449@ etc.] + tu Catena (Li449 Ed1953)
Numérotation du verset Io. 11,9 
Respondit Iesus: Nonne duodecim hore sunt14 diei? Si quis ambulaverit15 in die non offendit
14 duodecim hore - sunt ΩV ΩL ΩS] inv. P156
15 ambulaverit Li449@ ΩJ² ( in ras. ) ω 1 ΩS] ambulat ΩV ΩJ* ( ut vid. ) ΩL Wordsworth (D d l r δ περιπάτει H U X Π² 69. 131. etc.)
interl.| quasi non vos detis mihi consilium sed me sequimini et in me die ambulate et non offendetis
quia lucem huius mundi videt.
interl.| id est me
Numérotation du verset Io. 11,10 
Si autem ambulaverit in16 nocte offendit
16 in P156 ΩF ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 CorS1 Rusch ] om. Weber | Si (Ut) autem... nocte CorS1=Cor3 (grec. omnino ita)
interl.| id est tenebris peccatorum vel ignorantie
quia lux
interl.| ego
non est in eo.
Numérotation du verset Io. 11,11 
Hec ait et post hec17 dicit eis18:
17 hec ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@Rusch ] hoc P156 Li449 Weber
18 eis ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] illis ΩV ΩS P156 Li449@ Li449
interl.| ostendens rationem sui transitus
Lazarus amicus noster dormit
interl.| nisi hominibus mortuus
sed vado ut a somno excitem19 eum.
19 excitem ΩV P156 Li449@ Li449 ΩJ ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] suscitem ΩL², exsuscitem ΩL * (in ras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,12 
Dixerunt ergo discipuli eius:
interl.| secundum quod intellexerunt
Domine, si dormit salvus erit.
interl.| quia solet esse somnus egrotantium salutis indicium
Numérotation du verset Io. 11,13 
Dixerat autem Iesus de morte eius. Illi autem20 putaverunt quia de dormitione somni diceret.
20 autem ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩJ ΩV ΩS Li449@ Li449 P156
Numérotation du verset Io. 11,14 
Tunc ergo dixit eis Iesus21: manifeste
21 dixit eis - Iesus ΩV ΩJ ΩL ΩS Li449@ Li449 ω 1 (441rb) P156 Weber ] inv. Rusch
interl.| qui obscure dixerat dormit
Numérotation du verset Io. 11,15 
Et gaudeo propter vos ut credatis
interl.| ut me nihil latere
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046rb ; facsim., p. 251b} Ut credatis . Non quod modo inciperent credere sed ut robustius crederent. Semper enim fides eorum miraculis augebatur.
quia non eram22 ibi,
22 quia ΩV ΩL ΩS P156 ] quoniam ω 1 Rusch Weber | non eram ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] noveram Rusch
interl.| et tamen scio quia mortuus est
sed eamus ad eum.
Numérotation du verset Io. 11,16 
Dixit23 ergo Thomas, qui dicitur Didimus,
23 Dixit Li449@ ] Dicit Li449
interl.| geminus
ad condiscipulos24: Eamus et nos ut25 moriamur cum eo.
24 ad condiscipulos ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449 P156 Rusch Weber ] om. Li449@
25 ut CorS2 (vel) ΩJ ΩS Rusch ] et CorS2 ΩV ΩL ω1 P156 Li449 , om. Li449@
interl.| ecce verus amantium affectus: vel cum eo vivere vel cum eo mori
Numérotation du verset Io. 11,17 
Venit itaque Iesus et invenit eum
marg.| Et invenit eum .   Mystice : quatuor sunt dies mortis. Nascitur homo cum originali peccato: ecce dies unus mortis. Postquam venit ad rationales annos, naturalem legem que dicit in corde: ‘Quod tibi non vis alii ne feceris’e transgreditur: ecce secundus dies mortis. Data est a Deo etiam lex scripta prohibens mala que et ipsa contemnitur: ecce dies tertius mortis. Additur evangelium, predicatur Christus eterna vita, e contra gehenna ; sed et hoc contemnunt homines: ecce quartus dies mortis, in qua putret homo sed nec tales relinquit misericordia.
e Cf. Tb. 4, 16: « Quod ab alio oderis fieri tibi, vide ne tu aliquando alteri facias ».
quatuor dies iam26 in monumento habentem.
26 quatuor dies - iam P156 ΩV ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] inv. ΩJ
Numérotation du verset Io. 11,18 
Erat autem Bethania iuxta Hierosolymam27
27 Hierosolymam P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber
marg.| erat autem Bethania . Quod   Bethania , id est domus obedientie, ubi scilicet suscitandus erat mortuus, vicina est Hierosolymis bene mysterio congruit, quia gentes Iudeorum que in fine seculi convertetur cito ad   Hierosolymam , id est ad pacis visionem perveniet. Non tamen nisi expletis quindecim stadiis, id est post cognitionem veteris et novi Testamenti spiritualem.
quasi stadiis quindecim.
Numérotation du verset Io. 11,19 
Multi autem ex Iudeis venerant28 ad Mariam et Martham 29 ut consolarentur eas de fratre suo.
28 venerant Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] venerunt P156 Li449@
29 Mariam - et - Martham ΩV ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156] inv. ΩL ω1 Rusch Clementina Weber
Numérotation du verset Io. 11,20 
Martha ergo30 ut audivit quia Iesus venit occurrit illi,
30 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
interl.| activa vita primum occurrit per opera misericordie
Maria autem domi sedebat.
interl.| quia contemplativi quietem desiderant
Numérotation du verset Io. 11,21 
Dixit ergo31 Martha ad Iesum: Domine, si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus.
31 ergo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Rusch Weber ] autem P156 Li449@ Li449
Numérotation du verset Io. 11,22 
Sed et nunc scio
marg.| sed et nunc scio . Hoc scio, quia potes suscitare si vis, quod tuo relinquo arbitrio non autem presumo neque rogo ut suscites, que nescio an sit utilis fieri resurrectio.
quia quecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus.
Numérotation du verset Io. 11,23 
Dicit illi32 Iesus: Resurget frater tuus.
32 Dicit illi ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] Dicit ei P156 Li449@ , dixit illi Li449
interl.| ambigue dictum non determinat quando et ideo illa dicit ei
Numérotation du verset Io. 11,24 
Dicit ei Martha: Scio quia resurget in resurrectione in novissimo33 die.
33 novissimo ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441rb) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] novissima Weber
interl.| de illa certa sum de hac incerta
Numérotation du verset Io. 11,25 
Dicit34 ei Iesus:
34 Dicit ΩV ΩJ ΩL ω 1 ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] Dixit Weber
interl.| quasi dicis quod resurget et verum est, sed per quem tunc resurget, potest et modo quia: Ego sum resurrectio
Ego sum resurrectio et vita.
interl.| resurrectio quia vita
Qui credit in me etiam35 si mortuus fuerit
35 etiam ΩV ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449 P156 Rusch ] et Li449@ Weber
interl.| ut modo est Lazarus
vivet.
marg.| ETIAM  SI  MORTUUS. Tres mortuos suscitavit Iesus: unum in domo, id est in corde ; secundum in porta, id est in ore ; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi.
Numérotation du verset Io. 11,26 
Et omnis qui vivit
interl.| in carne
marg.| Vivet 36. Ut   vivit Abraham, Isaac et Iacob quorum Deus dicitur sicut vivorumf. Credens etiam mortuus vivit sicut non credens etiam vivens mortuus est.
f Cf. Mt. 22, 32: « Ego sum Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Iacob? Non est Deus mortuorum, sed viventium ».
36 sic Rusch
et credit in37 me
37 in ΩF ΩJ ΩS Li449@ Li449 Weber ] om. ΩV
interl.| iam vivens in anima
non morietur in eternum.
interl.| si ad tempus moriatur secundum carnem
Credis hoc?
interl.| sciens fidem querit confessionem
Numérotation du verset Io. 11,27 
Ait illi: Utique Domine ego credidi
interl.| omnia hec credo quia
quia tu es Christus Filius Dei38 qui in hunc39 mundum venisti.
38 Dei Cor1 L CorS2 (utraque correctio sine vivi secundum grecum et anti.) ΩF ΩV ΩJ ΩL ΩS] + vivi Li449@ Li449 P156
39 hunc Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω1 ΩS Rusch ] om. Weber
interl.| missus ad salutem mundi
Numérotation du verset Io. 11,28 
Et cum hec dixisset abiit
interl.| explorata a Deo fide et ab ea data
et vocavit Mariam sororem suam silentio
interl.| id est superpressa voce
marg.| S ilentio . Quia si audissent Iudei eam vocatam fuisse a Iesu, non sequerentur et ita non viderent miraculum. Sed quia putaverunt eas ad sepulcrum fratris ituras secuti sunt.
dicens: Magister adest et vocat te.
marg.| et vocat te . Causa brevitatis in verbis Marthe ostendit non prius dictum, id est quod Dominus Mariam vocaverit.
Numérotation du verset Io. 11,29 
Illa ut audivit surrexit40 cito et venit41 ad eum.
40 surrexit CorS2 (al., Senonensis et anti., prima correctio) ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 ω 1 P156 Rusch ] surgit CorS2 (aliqui anti., secunda correctio) ΩJ ΩL Weber
41 venit ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Li449@ Li449 ] veniebat CorS2 (Senonensis et anti. )
Numérotation du verset Io. 11,30 
Nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha.
Numérotation du verset Io. 11,31 
Iudei igitur qui erant cum ea in domo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046va ; facsim., p. 252a} et consolabantur eam,
interl.| de resurrectione
cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit42 secuti sunt eam dicentes:
42 exiit ΩJ ΩL ω1 ΩS Li449@ Li449 ] exivit ΩV Rusch Weber
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046va ; facsim., p. 252a} Secuti sunt eam dicentes . Hec ideo evangelista narrare curavit, ut videamus que occasio fecerit ut plures haberet testes resurrectio quatriduani.
Quia vadit ad monumentum ut ploret ibi43.
43 ploret ibi ω1 ΩJ ΩL Li449@ Li449 Rusch Weber ] inv. ΩV ΩS P156
Numérotation du verset Io. 11,32 
Maria ergo44 cum venisset45 ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit46 ei: Domine, si fuisses hic, frater meus non fuisset mortuus 47.
44 ergo P156 Li449@ Li449 ΩL ω 1 (441rb) Rusch Weber ] vero ΩF ΩJ ΩS, autem ΩV
45 venisset ΩF ΩV ΩJ ω 1 ΩL ΩS Weber ] audisset P156
46 dixit ΩV ΩL ω1 ΩS P156 Li449@ Weber ] dicit Clementina (hapax)
47 frater meus ( om. ΩV) non fuisset (esset ΩF ΩJ) mortus ΩF ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ] non esset mortuus frater meus ω 1 Rusch Weber
interl.| quia te presente nulla infirmitas ausa fuit apparere apud quas vita noverat hospitari
Numérotation du verset Io. 11,33 
Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudeos qui venerant cum ea plorantes infremuit48 spiritu
48 infremuit ΩV ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] fremuit ΩF ΩJ ΩL ω 1 (441rb) Weber
marg.| infremuit spiritu . Nota potestatem, ipse fremuit et turbavit se, quem alius turbare non potuit sicut omnia huiusmodi suscepit quia voluit. Significat autem quantum homo turbari debeat, pressus tanta mole peccati. Quando autem peccator computans que bona Dei accepit, que mala reddidit, fremit in spiritu et turbatur. Christus fremit in eo et turbatur, quia fides de Christo, Christus est in corde. Fremit vero fides in homine dum de peccatis increpat se.
et turbavit49 semetipsum50.
49 turbavit ΩJ ΩS Rusch Weber ] conturbavit ΩV
50 semetipsum ΩJ ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] se ipsum ΩV ΩL ω 1 (441rb) Weber
interl.| alius non
Numérotation du verset Io. 11,34 
Et dixit: Ubi posuistis eum?
marg.| ubi posuistis . Qui absens scivit mortuum, scit et ubi sit sepultus sed sic dicens, se quasi nescire perditum hominem significat. Unde dicitur: ‘Non novi vos’g et: ‘Ubi es Adam?’h.
g Cf. Mt. 25, 11-12: « Novissime vero veniunt et relique virgines, dicentes: Domine, domine, aperi nobis. At ille respondens, ait: Amen dico vobis, nescio vos ».
h Cf. Gn. 3, 9: « Vocavitque Dominus Deus Adam, et dixit ei: Ubi es? ».
Dicunt ei: Domine, veni et vide.
interl.| miserere
Numérotation du verset Io. 11,35 
Et lacrimatus est Iesus.
interl.| humanitus
interl.| ploret ergo se peccator
Numérotation du verset Io. 11,36 
Dixerunt ergo Iudei: Ecce quomodo amabat eum.
interl.| unde dicituri: «Non veni vocare iustos sed peccatores»
i Lc. 5, 32.
Numérotation du verset Io. 11,37 
Quidam autem ex ipsis dixerunt51: Non poterat hic
51 ex ipsis - dixerunt ΩV P156 Li449@ Li449 ω 1 (441rb) ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL Weber
interl.| potuit sed noluit, quia plus est suscitare mortuum quam ne moreretur facere
qui aperuit oculos ceci nati52 53 facere ut et54 hic non moreretur?
52 nati ΩV Li449@ Li449 ΩJ* ω1 ΩS P156 Rusch ] om. Ω (rubr. cancel.) ΩL Weber
53 Cf. Io. 9, 32.
54 et Li449@ Li449 ω1 (441rb) ΩL ΩS Rusch Weber ] om. P156 ΩV ΩJ
interl.| invidi, hoc quod confitebantur non credebant
Numérotation du verset Io. 11,38 
Iesus ergo
marg.| Iesus ergo . Difficultatem ostendit vivificationis talis peccatoris.
rursum fremens in semetipso
interl.| fremat et in te si vis reviviscere
venit ad monumentum. Erat autem spelunca
marg.| erat autem spelunca . Lazarus mortuus figura est Iudeorum in Christo non credentium et lapide, id est onere legis oppressorum. Sorores pro eo rogantes fideles sunt in populo Iudeorum.   Moraliter : Unusquisque peccator mole peccatorum pressus et sua lege gravatus, et consuetudine sua mala iam fetens, alios exemplo suo malo aperte corrumpit. Sorores cogitationes alique quia quandoque cogitans se male fecisse dolet.
et lapis superpositus erat55 ei.
55 erat ΩV ΩJ ΩL ω1 (441rb) ΩS P156 Rusch Weber ] om. Li449@ Li449
interl.| mortuus sub lapide reus sub lege quia rei sub lege boni cum lege
Numérotation du verset Io. 11,39 
Ait Iesus: Tollite lapidem.
interl.| onus legis removete, predicate gratiam
Dicit ei56 Martha soror eius qui mortuus fuerat: Domine, iam fetet.
56 ei ΩV ΩL ΩS] autem P156
interl.| consuetudine peccandi
marg.| Domine iam fetet . Timebat remoto lapide potius fetorem excitari quam fratrem resuscitari.
Quatriduanus enim est 57.
57 enim est ΩF P156 Li449@ Li449 ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] inv. Rusch, est ΩV
Numérotation du verset Io. 11,40 
Dicit ei58 Iesus: Nonne dixi tibi quoniam59 si credideris videbis gloriam Dei?
58 Dicit ei ΩV ΩJ ω 1 ΩL Rusch Weber ] Dixit ei ΩS, Dixit enim P156
59 quoniam ΩJ ΩS] quia ΩV ( in ras. )
interl.| quia fetentem quatriduanum suscitat: «Omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei»j
j Rm. 3, 23.
Numérotation du verset Io. 11,41 
Tulerunt ergo lapidem. Iesus autem elevatis sursum oculis dixit: Pater, gratias ago tibi quoniam audisti me.
Numérotation du verset Io. 11,42 
Ego autem sciebam quia60 semper me audis sed propter populum
60 quia ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Rusch Weber ] quoniam P156 Li449@
marg.| Sed propter populum . His verbis se gloriam Patris querere, sicut in aliis operibus ostendit. Nam quia secundum hominem minor erat Patre, ab eo petit suscitationem Lazari, et ideo se exauditum dicit et hoc propter circumstantes, ut sic crederent Dei Filium.
qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti.
Numérotation du verset Io. 11,43 
Hec cum dixisset61 voce magna clamavit:
61 dixisset ΩV ω 1 ΩL² ΩS] audisset ΩL*
marg.| V oce magna clamavit . Fremuit, lacrimavit, clamavit, quia difficile surgit quem moles male consuetudinis premit, sed tamen post magnam vocem surgit, id est per {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1046vb ; facsim., p. 252b} magnam Dei gratiam vivificatur dum penitet.
Lazare, veni foras.
Numérotation du verset Io. 11,44 
Et statim prodiit
interl.| sicut potentia est quod surgit ita quod adhuc ligatus prodiit, id est foras processit
marg.| E t statim prodiit . Dum peccator contemnit sepultus iacet, quando penitet surgit, quando confitetur prodiit, quasi de occultis exeundo manifestus. Sed adhuc ligatus est et dicitur ministris:   solvite eum et sinite abire. U nde: ‘Que solveritis super terram erant soluta et in celo’k.
k Cf. Mt. 18, 18: « Amen dico vobis, quaecumque alligaveritis super terram, erunt ligata et in celo: et quecumque solveritis super terram, erunt soluta et in celo ».
qui fuerat mortuus62 ligatus manus et pedes 63 institis
62 fuerat mortuus ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] inv. Rusch
63 manus - et - pedes ΩV ΩJ ΩS Li449@ P156 ] inv. ΩL ω 1 Rusch Weber , manus Li449
interl.| vinculis peccatorum
et facies illius64 sudario erat65 ligata.
64 illius ΩJ ΩL ω 1 (441va) Rusch Weber ] eius ΩV ΩS Li449@ Li449 P156
65 sudario erat ω1 ΩL Rusch Weber ] inv. P156
interl.| velamen super cor
Dicit eis Iesus66: Solvite eum et sinite67 abire.
66 Dicit eis Iesus P156 Li449@ ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS ] dicit ei Iesus Li449 , Dixit eis Iesus Rusch , dicit Iesus eis Weber
67 sinite ΩV ω 1 ΩL ΩS] + eum P156
marg.| solvite eum . Christus per se vivificat intus, ministris tribuit potestatem solvendi.
Numérotation du verset Io. 11,45 
interl.| non omnes
qui venerant ad Mariam et Martham68 et viderant que fecit69 crediderunt in eum.
68 et Martham ΩF ΩV ΩJ*(rubr. cancel.) ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. P156 ΩJ² ΩL ω1 (441va) Weber
69 fecit CorS2 (al. correc. trahunt Ihesus ) P156 Li449@ Li449 ΩV ΩJ ΩL ω 1 (441va) ΩS Weber ] + Iesus CorS2 (al. correc. apponunt) ΩS Rusch
Numérotation du verset Io. 11,46 
Quidam autem ex ipsis
interl.| qui venerant vel ex his qui crediderant
marg.| Q uidam autem . Sive annuntiando ut crederent, sive prodiendo ut servirent. Sed quomodo hoc factum sit?   Collegerunt pontifices .
abierunt ad Phariseos et dixerunt eis que fecit Iesus.70
70 v. 46 om. ω 1 (441va)
Numérotation du verset Io. 11,47 
Collegerunt ergo71 pontifices et Pharisei concilium adversus Iesum72
71 ergo P156 ΩV ΩL ΩS Rusch Weber ] om. ω1 (442ra)
72 adversus Iesum ΩF ΩV ΩS Li449@ Li449 P156] om. ω1 ΩJ Rusch Weber
interl.| adversus Iesum
et dicebant: Quid facimus73?
73 dicebant Quid facimus ΩL ω 1 ΩS Rusch Weber ] dixerunt Quid faciemus P156
interl.| quasi cur non providemus nobis
Quia hic homo multa signa facit.
Numérotation du verset Io. 11,48 
Si dimittimus eum sic, omnes credent in eum
marg.| credent . Et quia sentiebant doctrinam eius esse contra templum et paternas leges, timebant ne si omnes crederent in Christum, nemo remaneret qui contra Romanos civitatem Dei et templum defenderet.
et venient Romani
marg.| et venient romani . De temporalibus timent non de eternis, et utraque perdiderunt. Locus est Hierusalem quem perdiderunt. Gentem suam perdiderunt ubique dispersi.
et tollent nostrum locum74 et gentem.
74 nostrum locum ΩV ΩL² ω 1 (442ra) P156 Rusch ] inv. ΩJ ΩS Li449@ Li449 , nostrum et locum ΩL* ( et eras.) Weber
Numérotation du verset Io. 11,49 
Unus autem ex ipsis Caiphas nomine75
75 nomine CorS2 (al.) ΩV ΩJ ω1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Rusch ] om. CorS2 (al. sine) ΩL Weber
interl.| ‘investigans’ vel ‘sagax’ vel ‘veniens ore’ interpretatur
cum esset pontifex anni illius dixit eis: Vos nescitis quicquam
Numérotation du verset Io. 11,50 
nec cogitatis quia expedit vobis76 ut unus moriatur homo77 pro populo et non tota gens pereat.
76 vobis ΩM ΩF ΩV ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Clementina ] nobis Linz449 Linz449@ Rusch
77 homo ΩM ΩF ΩV ΩJ ΩL ω 1 (442ra) ΩS Li449@ Li449 P156 Weber ] om. Rusch
Numérotation du verset Io. 11,51 
Hoc78 autem a semetipso non dixit,
78 Hoc ΩM ΩV ω 1 ΩL ] Hec ΩS P156
marg.| Hoc a semetipso . AUGUSTINUS. Nota etiam per malos spiritum prophetie predicere futura, quod tamen evangelista divino tribuit sacramento, quia fuit pontifex, id est summus sacerdos et mysterium habens in manibus Spiritu Dei locutus est. Deus constituit unum summum sacerdotem cui mortuo unus succederet. Sed per ambitionem postea evenit, ut plures essent et vitibus ministrarent forte et plures in uno anno ex quibus forte exibat qui incensum poneret, quod non licet nisi summo sacerdoti ut de Zacharia legiturl.
l Cf. Lc. 1, 8-10: « Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis sue ante Deum, secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: et omnis multitudo populi erat orans foris hora incensi ».
sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus erat moriturus 79 pro gente.
79 erat moriturus ΩF ΩV ΩJ ΩS ] inv. ω 1 ΩL Li449@ (mortus erat) Li449 P156 Rusch Weber
Numérotation du verset Io. 11,52 
Et non tantum pro gente
marg.| pro gente . Iudeorum, scilicet in qua erant oves hoc tamen Caiphas. Sed quia noverat evangelista esse alias oves addidit:   Sed ut filios Dei qui erant dispersi congregaret . Filii predestinatione sicut et oves in Israel nondum enim erant quia nondum crediderant.
sed80 ut filios Dei qui erant dispersi congregaret81 in unum.
80 sed ΩF ΩV Li449@ Li449 ΩJ ω1 ΩL ΩS P156 Rusch ] + et Weber
81 congregaret ΩF ΩV P156 ω 1 ΩL ΩS Rusch ] congregarent Li449@
Numérotation du verset Io. 11,53 
Ab illo ergo die
interl.| non quin et prius sed modo definite
cogitaverunt ut interficerent eum82.
82 Ab illo ... eum ΩF ΩV ω 1 ΩL ΩS P156 Catena aurea Ttextus : Fi263 ) Rusch Weber ] om. Catena aurea (Textus : Cbg133 La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc.) | ut interficerent] occiderent Catena aurea (La88 Li449 Mt366 R18 V796 etc., occidere Fi263, interficere Fi263@)
Numérotation du verset Io. 11,54 
Iesus autem non 83 palam ambulabat apud Iudeos
83 autem non ΩF ΩV , autem iam non Brescianus ΩP ΩS , ergo iam non Wordsworth (vet. lat. versiones) ΩM CP601 (LXXXVIIa), ergo iam non in ω 1 ΩJ ΩL ΩR Li449@ Li449 P156 Ed1455 Rusch Weber, grecus: Ὁ οὖν Ἰησοῦς / Ἰησοῦς οὖν οὐκέτι παρρησίᾳ
interl.| non quod hoc non posset secundum docet cedere furori persequentium
sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem84 que dicitur Ephrem
84 civitatem ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Catena Catena@ Rusch Weber] civitate Li449@
interl.| significat ‘transitum ad gentes in Ephrem’ qua interpretatur ‘fructificatio’, id est Ecclesia
et ibi morabatur cum discipulis suis85.
85 suis ΩV P156 ΩJ ω1 ΩL ΩS Li449@ Li449 Rusch ] om. Weber
Numérotation du verset Io. 11,55 
Proximum autem86 erat87 Pascha Iudeorum
86 autem ΩL ΩS Rusch Weber ] om. CorS2 ( proximum erat sine   tunc ) ΩV, tunc CorS2* (sine)
87 erat CorS2 ΩV ΩS Rusch Weber ] + tunc CorS2* ( sine ) , dies festus CorS2* (sine)
marg.| proximum autem . Imminente Pascha figurali in quo iam verus agnus immolandus est, consilium erat inter Iudeos de eo occidendo et ipse apropinquat passionis loco.
et ascenderunt88 multi Hierosolymam89 de regione ante Pascha ut sanctificarent se ipsos.
88 ascenderunt ΩM ΩV ΩL Catena Catena@ ΩS Rusch Weber ] ascenderant P156
89 Hierosolymam ΩM Li449@ ΩJ ΩL ΩS Rusch ] Hierosolyma Weber
interl.| sicut preceperat Deus undique convenire ad Pascha ut illius diei sanctificarentur celebratione
Numérotation du verset Io. 11,56 
Querebant ergo
interl.| male
Iesum et colloquebantur ad invicem in templo stantes90:
90 stantes ΩM ΩJ ΩS Li449@ Li449 ] docentes ΩV
interl.| obliti sue sancificationis in ipso loco orationis tractant de nece agni
Quid putatis quia non venit91 ad diem festum?
91 venit ΩM ΩV ΩS P156 Li449@ Li449 ΩL ΩJ Rusch ] veniat Weber
Numérotation du verset Io. 11,57 
Dederant enim92 pontifices et Pharisei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut apprehendant93 eum. 94
92 Dederant enim ΩV ΩJ ΩS P156 Catena ] Dederunt enim Catena@(Cbg133 Li449) , Dederant autem ΩL Rusch Weber
93 ut apprehendant ΩM ΩJ ΩV ΩP ΩR² ΩS (et a.) Ed1455 Weber ] ut apprehenderent P156 Rusch , ut apprehendat Li449@ ΩL ΩR*
94 v. 56-57: om. ω 1 (443ra)
interl.| ad occidendum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_11)

Notes :