Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 

1Postea manifestavit se
1 Hic incipit cap. 21 ΩJ ΩS ΩV Catena Rusch Weber, c. 20 ! iuxta capitala Stephani Langton
iterum Iesus2 ad mare Tiberiadis.
2 se i. I. CorS1 ΩL ΩS P14417 Weber ] se Ihesus iterum ΩJ ΩP ΩV Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 

Erant3* simul Simon Petrus4* et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana5 Galilee et filii Zebedei
3 Erant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Cbg133 Cbg133@ Weber ] + autem Li449 Linz449@ Rusch |
4 simul– Simon Petrus ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Catena Weber ] inv. Rusch, simul Petrus Catena@ (Cbg133 Li449) |
5 a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF |
et alii ex discipulis eius duo.
Numérotation du verset Io. 21,3 

Dicit eis Simon Petrus: Vado piscari. Dicunt ei6: Venimus et nos tecum. Et7 exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
6 ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM |
7 Et ΩL ΩP ΩV Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,4 

Mane autem iam8 facto, stetit Iesus in litore, non tamen discipuli cognoverunt9* quia Iesus est10.
8 iam ΩF ΩS ΩL ΩP ΩV Catena] om. ΩM Catena (Textus adiunctus: Cbg133 Li449) Clementina |
9 d. c. ΩF ΩJ ΩS ΩP] inv. ΩM Li449@ Rusch Weber |
10 est ΩF ΩM ΩP ΩV etc. Catena ] esset Linz449@* |
Numérotation du verset Io. 21,5 

Dicit ergo11 eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
11 ergo ΩF ΩM ΩL Li449@ Rusch Werber] om. ΩP Li449
Numérotation du verset Io. 21,6 

Dicit12 eis:
12 Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
Miserunt ergo13 et iam14 non valebant illud trahere pre multitudine15 piscium.
13 ergo ΩM ΩL Li449@ CorS2 ( al. ) Rusch Weber etc.] + ret(h)e ΩF ΩS ΩP CorS2 (al.) Clementina , retia Z Φ Weber |
14 iam] om. Z |
15 pre multitudine Z Φ CorS1 (an.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Linz449 Clementina ] a multitudine CorS1 (G’) vel anti. .p.?) Cor3 ΩL Weber , per multitudinem Rusch (hapax) , graec .: ἀπò |
Numérotation du verset Io. 21,7 

Dicit16 ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica17 succinxit se.
16 dicit Li449@ Rusch Weber] dixit Clementina |
17 tunica Weber (D C) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch Clementina ] tunicam Weber |
Erat enim nudus et misit se in mare.
Numérotation du verset Io. 21,8 

Alii autem discipuli navigio venerunt.
Non enim longe18 erant a terra sed quasi cubitis ducentis19 trahentes rete piscium20.
18 enim longe Li449@ Weber] inv. Li449 |
19 c. ducentis CorS1 ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ CorS1 (G’) Weber (s M Z F ) cum graeco etc. |
20 rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM |
Numérotation du verset Io. 21,9 

Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
et piscem
superpositum
et panem.
Numérotation du verset Io. 21,10 

Dixit21 eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
21 dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 

Ascendit22 Simon Petrus et traxit rete
22 Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
in terram
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus23. Et cum tanti essent
23 c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 

Dicit eis Iesus: Venite prandete.
Et nemo audebat discumbentium24 interrogare eum25:
24 d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS | discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber ( M G ), ex discipulis Weber (D) |
25 eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch |
Tu quis es? Scientes quia Dominus est26.
26 est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 

Et venit Iesus et accepit27 panem et dabat28 eis et piscem29 similiter.
27 accepit Weber ] accipit Weber (D) Clementina |
28 dabat Θ Cor4 CorS2 (Parisiensis) ΩF ΩJ ΩL ²( al. m. post. ) ΩS (m. post.) Rusch Wordsworth (H Tc)] dat Cor2* CorS2 (Senonensis DAT correctione) ΩM ΩL*ΩP Linz449 Clementina Wordsworth ( plur. codd. ) Weber , dedit CorS2 (anti.) Wordsworth (D E F P9389 R Sarum a c d e f r δ) |
29 et piscem] om. Sarum |
Numérotation du verset Io. 21,14 

Hoc iam tertio
manifestatus30 est Iesus discipulis suis31 cum surrexisset32 a mortuis.
30 manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus) |
31 suis ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber |
32 surrexisset CorS2 ( Parisiensis, anti. sic ) ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 CorS2 ( Senonensis ) Weber (D) Clementina Wordsworth |
Numérotation du verset Io. 21,15 

Cum ergo prandissent33
33 prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] prandidissent ΩM Rusch
dicit34 Simoni Petro Iesus35: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei36: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
34 dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] dixit Rusch |
35 Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP CorS2 (al. trahunt IESUS ) |
36 Dicit ei] Ait illi Catena |
Dicit ei: Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 

Dicit ei iterum: Simon Ioannis diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos37.
37 Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch (hapax)
Numérotation du verset Io. 21,17 

Dicit ei tertio:
Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus
quia dixit38 ei tertio: Amas me? Et dicit39 ei: Domine, tu omnia scis40, tu scis quia amo te. Dicit41 ei: Pasce oves meas.
38 dixit ΩS ΩL ΩP Catena (Cbg133 Mt366 Cbg133@ Li449@ Mt366@) Rusch Clementina Weber] dicit ΩF ΩM ΩJ Li449 |
39 dicit] dixit Clementina |
40 scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch (hapax) |
41 Dicit] Dixit Clementina |
Numérotation du verset Io. 21,18 

Amen amen42 dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas43. Cum autem senueris
42 amen² ΩFMLSP Catena (Cbg133@ Li449) etc.] om. Linz449@ |
43 volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr. Rusch (Erfurt) |
extendes44 manus tuas et alius te cinget45
44 extendes ΩF ΩM ΩJ Ω ΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL* |
45 cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc. ] scinget ΩJ* |
et ducet quo tu46 non vis.
46 tu ΩM ΩJ ΩL (add. m. 15 saeculi) ΩS Li449 Li449@ La88 La88@ Rusch] om. ΩF ΩL ΩP Weber
Numérotation du verset Io. 21,19 

Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset47 Deum.
47 c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
Et cum hoc48 dixisset
48 cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
dicit ei: Sequere me.
Numérotation du verset Io. 21,20 

Conversus Petrus vidit illum discipulum49 quem diligebat Iesus sequentem
49 discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc. ] om. Linz449
qui et50 recubuit in cena super51 pectus eius.
50 qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS |
51 super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF |
Et dixit52: Domine, quis est qui te tradet53?
52 dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF |
53 te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,21 

Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit54 Iesu55: Domine, hic autem quid?
54 dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF |
55 Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF |
Numérotation du verset Io. 21,22 

Dicit ei Iesus: Sic56 eum
56 Sic plerique codd. edd. CorS1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si CorS1 (G’) Weber (M) cum graec., Si praem. Wordsworth Weber (F), def. ΩF
volo manere donec veniam. Quid ad te?
Tu me sequere.
Numérotation du verset Io. 21,23 

Exiit57 ergo sermo58 inter59 fratres quia60 discipulus ille non moritur.
57 Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch] Exivit ΩP Catena (Linz449 Linz449@) Weber, def. ΩF |
58 sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber |
59 inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber |
60 quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF |
Et non dixit ei61 Iesus62: Non moritur63, sed: sic64 eum volo manere donec veniam65, quid ad te?
61 ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 CorS2 |
62 Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. CorS2 ( trahitur in pluribus ) ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP |
63 Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF* |
64 Sic (Gr. et anti.) CorS1 ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si CorsS1 (G’) cum graec. , Si praem. Wordsworth (Hic etiam habent greci et anti.) Weber ( F ), Sed praem. |
65 donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber | : « XXI.g. SIC EUM VOLO MANERE . Gr. et anti. habent SED SIC EUM VOLO etc. QUID AD TE sed SI SIC EUM VOLO etc. SIC SED SI SIC  » |
Numérotation du verset Io. 21,24 

Hic est discipulus ille66
66 ille ΩF ΩM ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
qui testimonium perhibet67 de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius68.
67 perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM |
68 verum est - testimonium eius ΩJ ΩF ΩL ΩP ΩS Linz449 etc.] testimonium eius verum est inv. Catena@ (Cbg133 Linz449 Mt366) |
Numérotation du verset Io. 21,25 

Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
arbitror mundum capere69* eos70
69 capere ΩJ ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Catena (Linz449 Li449@ Mt366 Mt366@) Weber ] + posse Rusch Clementina |
70 eos] om. Li449 |
qui scribendi sunt libros71. EVANGELIUM IOANNIS EXPLICIT72.
71 libros] + Amen Weber |
72 Evangelium Ioannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Ioannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449 Mt366 |

Capitulum 21

Numérotation du verset Io. 21,1 
1Postea manifestavit se
1 Hic incipit cap. 21 ΩJ ΩS ΩV Catena Rusch Weber, c. 20 ! iuxta capitala Stephani Langton P14417
marg.| Postea manifestavit . Relictis omnibus secuti fuerant Iesum. Quod si post mortem Iesus antequam redderetur eis vivus, repetissent priorem artem, possent videri ex desperatione hoc fecisse. Sed post redditum vivum, post acceptum eius insufflationis Spiritum, post verba eius: «Sicut misit me Pater et ego mitto vos»a subito fiunt quod fuerunt, piscatores non hominum sed piscium. Sed sciendum est non prohibitos fuisse sua arte licita victum querere, apostolatus integritate servata, cum unde viverent non haberent et sic illis laborantibus adiecit Deus necessaria que promisit. Hic autem penuria eorum disposita est ut in piscatione tanta exhiberentur sacramenta.
a Io. 20, 21.
iterum Iesus2 ad mare Tiberiadis.
2 se i. I. CorS1 ΩL ΩS P14417 Weber ] se Ihesus iterum ΩJ ΩP ΩV Linz449 , Hiesus se iterum ΩM Rusch
interl.| idem est quos mare Galilee et stagnum Genasareth
Manifestavit autem sic.
Numérotation du verset Io. 21,2 
Erant3* simul Simon Petrus4* et Thomas qui dicitur Didimus et Nathanael qui erat a Cana5 Galilee et filii Zebedei
3 Erant ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Cbg133 Cbg133@ Weber ] + autem Li449 Linz449@ Rusch
4 simul– Simon Petrus ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP ΩV Catena Weber ] inv. Rusch, simul Petrus Catena@ (Cbg133 Li449)
5 a] inter. sec. m. Linz449 | Postea (v. 1) ... Cana] def. ΩF
interl.| Ioannes et Iacobus maior
et alii ex discipulis eius duo.
interl.| quorum nomina tacentur
Numérotation du verset Io. 21,3 
Dicit eis Simon Petrus: Vado {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055rb ; facsim., p. 269b} piscari. Dicunt ei6: Venimus et nos tecum. Et7 exierunt et ascenderunt in navim et illa nocte nihil prendiderunt.
6 ei ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ ] + Domine ΩM
7 Et ΩL ΩP ΩV Li449@ ] om. ΩM, def. ΩF
marg.| E t illa nocte . Nox autem ‘adventum Christi’ in qua nullus ad perfectionem per legem venit. Mane adventus stetit iam post resurrectionem extra fluctus in solido, nec primo agnoscitur. In hac narratione magnum est sacramentum, et ut vehementius commendaretur ultimo loco est scriptum. Quia septem fuerunt in piscatione discipuli significat ‘finem temporis’ quod septem diebus volvitur. Litus etiam quia est finis maris significat ‘finem seculi’ in quo Petrus rete extraxit in initio predicationis Christi. Est alia piscatio hic alia post resurrectionem. Ibi et boni et mali capti sunt, sicut nunc habet Ecclesia, hic tantum boni qui erunt in eternum, impleta in fine resurrectione mortuorum. Ibi Iesus non stat in litore sicut hic, sed ascendit in navim Simonis. Ibi pisces in naviculis, hic rete in terra. Ibi ergo Ecclesia in hoc seculo, hic in fine seculi. Ibi vocati, hic resuscitati. Ibi retia non solum in dextera vel in sinistra, ne soli boni vel soli mali, sed indifferenter ut permixti habeantur boni et mali, hic in dextera ut soli boni. Ibi rumpitur rete per schismata, hic in summa pace sanctorum non est scissum. Ibi tanta multitudo que naves mergit, id est in submersione premit, non enim sunt merse. Hic non valent trahere a multitudine piscium, ut in navim captos refunderent sicut ibi, quia hi qui pertinent ad resurrectionem vite sunt post finem huius vite in somno pacis, velut in profundo latentes, nec apparebunt nisi cum in litore, id est in fine seculi resurrexerint. Quod ibi figuratur duabus naviculis propter circumcisionem et preputium, hoc isto loco ducentis cubitis propter electos utriuque generis quasi centum et centum, quia hic numerus ad dexteram transit. Ibi non exprimitur numerus, quia multiplicati super numerum hic est certus numerus: centum quinquaginta tribus. Decem ‘legem’ significat que occidit, septem ‘Spiritum’ qui vivificatb. Accedat ergo Spiritus ad legem ut impleatur, id est septenarius ad denarium, et fiunt decem et septem qui numerus ab uno ad seipsum computatis omnibus crescens ad centum quinquaginta tribus pervenit, quo significatur omnes ad gratiam Spiritus pertinentes, que gratia cum lege Dei tamquam cum adversario concordatur, ut vivificante Spiritu littera non occidat sed compleatur, et si quid minus sit remittatur. Hic numerus habet centum quinquaginta et insuper tres propter ministerium Trinitatis. Quinquaginta autem fiunt septem multiplicatis per septem et ex adiectione unius. Uno significantur esse unum qui demonstrantur per septem propter operationem septenariam, et eo die missus est apostolis Spiritus. In prima captura que est possentis Ecclesie magni et parvi. In illo regno nulli nisi magni.
b Cf. 2Cor. 3, 4-6: « Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est:qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat ».
Numérotation du verset Io. 21,4 
Mane autem iam8 facto, stetit Iesus in litore, non tamen discipuli cognoverunt9* quia Iesus est10.
8 iam ΩF ΩS ΩL ΩP ΩV Catena] om. ΩM Catena (Textus adiunctus: Cbg133 Li449) Clementina
9 d. c. ΩF ΩJ ΩS ΩP] inv. ΩM Li449@ Rusch Weber
10 est ΩF ΩM ΩP ΩV etc. Catena ] esset Linz449@*
Numérotation du verset Io. 21,5 
Dicit ergo11 eis Iesus: Pueri, numquid pulmentarium habetis? Responderunt ei: Non.
11 ergo ΩF ΩM ΩL Li449@ Rusch Werber] om. ΩP Li449
Numérotation du verset Io. 21,6 
Dicit12 eis:
12 Dicit ΩM Rusch ] dixit ΩF ΩJ ΩL ΩS ΩM Linz449 Weber
interl.| et ideo licet nobis providere
Mittite in dexteram navigii rete et invenietis.
interl.| id est predicationem ad colligendos solos dextros
Miserunt ergo13 et iam14 non valebant illud trahere pre multitudine15 piscium.
13 ergo ΩM ΩL Li449@ CorS2 ( al. ) Rusch Weber etc.] + ret(h)e ΩF ΩS ΩP CorS2 (al.) Clementina , retia Z Φ Weber
14 iam] om. Z
15 pre multitudine Z Φ CorS1 (an.) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩP Linz449 Clementina ] a multitudine CorS1 (G’) vel anti. .p.?) Cor3 ΩL Weber , per multitudinem Rusch (hapax) , graec .: ἀπò
Numérotation du verset Io. 21,7 
Dicit16 ergo discipulus ille quem diligebat Iesus Petro: Dominus est. Simon Petrus cum audisset quia Dominus est, tunica17 succinxit se.
16 dicit Li449@ Rusch Weber] dixit Clementina
17 tunica Weber (D C) ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Li449@ Rusch Clementina ] tunicam Weber
interl.| fide Ecclesie
Erat enim nudus et misit se in mare.
interl.| ex dilectione in fluctus seculi
Numérotation du verset Io. 21,8 
Alii autem discipuli navigio venerunt.
interl.| id est in Ecclesia fructus mundi calcantes
Non enim longe18 erant a terra sed quasi cubitis ducentis19 trahentes rete piscium20.
18 enim longe Li449@ Weber] inv. Li449
19 c. ducentis CorS1 ΩF ΩM ( inv. ) ΩJ ΩL ΩS ΩP Linz449 Weber ] c. trecentis Rusch , a praem. Φ CorS1 (G’) Weber (s M Z F ) cum graeco etc.
20 rete piscium ΩL Li449@ ] piscium multitudinem ΩM
Numérotation du verset Io. 21,9 
Ut ergo descenderunt in terram viderunt prunas positas
interl.| quibus significatur calor caritatis
et piscem
interl.| fidem
superpositum
interl.| prunis
et panem.
interl.| Verbum Dei
interl.| scilicet viderunt non super prunas
Numérotation du verset Io. 21,10 
Dixit21 eis Iesus: Afferte de piscibus quos prendidistis nunc.
21 dixit] dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
Numérotation du verset Io. 21,11 
Ascendit22 Simon Petrus et traxit rete
22 Ascendit ΩF ΩL ΩP Li449@ ] + ergo ΩM
interl.| dum his qui in fluctibus seculi sunt stabilitatem eternitatis ostendit
in terram
interl.| id est litus quod est finis mundi
plenum magnis piscibus centum quinquaginta tribus23. Et cum tanti essent
23 c. quinquaginta t. ΩF ΩL ΩP Li449@ Rusch ] c. quadraginta t. ΩM
interl.| numero et quantitate
non est scissum rete.
Numérotation du verset Io. 21,12 
marg.| {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055va ; facsim., p. 270a} V enite . Hic dicitur manducasse Iesus cum pisce panem. In alio evangelio cum pisce favum mellis. Piscis assus: Christus passus. Piscis, quia latuit in aquis humani generis captus laqueo mortis. In favo mellis notatur dulcedo divinitatis vel ultraque natura Christi, quia favus est mel in cera, id est divinitas in humanitate. Idem significat panis. Unde: ‘Ego sum panis qui de celo descendi’c. Christus ergo piscis assus in passione. Favus vel panis in resurrectione. Comedit autem piscem assum vel panem ut suo cibo nobis ostenderet, quia et passionem ex nostra humanitate pertulit et resurrectionem nostram ex sua divinitate procuravit. Hic ultimum convivium cum septem discipulis habuit, innuens illos solos secum futuros in eterna refectione qui septiformi Spiritu sancto pleni in amorem eius anhelant.
c Cf. Io. 6, 51: « Ego sum panis vivus qui de celo descendi ».
marg.| Prandium fecit illis septem de pisce quem viderunt super prunas et de pane addens et de piscibus quos eo iubente attulerunt. Piscis assus: Christus est passus. Ipse etiam «panis qui de celo descendit»d. Huic comparatur Ecclesia ad participandam beatitudinem que per pisces designatur. Eadem etiam per septem discipulos signatur que cum eo in eternum epulatur.
d Io. 6, 59.
Et nemo audebat discumbentium24 interrogare eum25:
24 d. – int. eum ΩM ΩP etc..] inv. ΩF ΩS | discumbentium ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch plerique codd. ] discentium Wordsworth Weber ( M G ), ex discipulis Weber (D)
25 eum ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Weber ] om. Rusch
interl.| tanta erat evidentia veritatis quod Iesus erat ut nullus eorum auderet, non solum negare sed nec dubitare et ideo non interrogare
Tu quis es? Scientes quia Dominus est26.
26 est ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP La88 Linz449 T46 Rusch ] esset Weber
Numérotation du verset Io. 21,13 
Et venit Iesus et accepit27 panem et dabat28 eis et piscem29 similiter.
27 accepit Ed1455 Weber ] accipit Weber (D) Clementina
28 dabat Θ Cor4 CorS2 (Parisiensis) ΩF ΩJ ΩL ²( al. m. post. ) ΩS Ed1455 (m. post.) Rusch Wordsworth (H Tc)] dat Cor2* CorS2 (Senonensis dat correctione) ΩM ΩL*ΩP Linz449 Ed1455 Clementina Wordsworth ( plur. codd. ) Weber , dedit CorS2 (anti.) Wordsworth (D E F P9389 R Sarum a c d e f r δ)
29 et piscem] om. Sarum
Numérotation du verset Io. 21,14 
Hoc iam tertio
interl.| quantum ad dies non ad apparitionum numerum
marg.| hoc iam tertio . Non quod ter tantum manifestatus sit, sed ad dies refert primo die quo resurrexit, post octo dies, hoc die quando hoc fecit de piscibus. Secundum dies ergo manifestationes numerantur. Prima quotienscumque sit facta, uno die resurrectionis. Secunda post octo dies, et hoc est tertia. In hac tertia manifestatione hoc evangelium terminatur.
manifestatus30 est Iesus discipulis suis31 cum surrexisset32 a mortuis.
30 manifestatus] manifestat ΩF* ( al. m. compl. marg. : - tus)
31 suis ΩM ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Rusch Clementina ] om. Weber
32 surrexisset CorS2 ( Parisiensis, anti. sic ) ΩS Rusch Weber ] resurrexisset Amiatinus Cava ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP Linz449 CorS2 ( Senonensis ) Weber (D) Clementina Wordsworth
Numérotation du verset Io. 21,15 
Cum ergo prandissent33
33 prandissent ΩF ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] prandidissent ΩM Rusch
marg.| Cum ergo prandissent . Iesus scit quod interrogat an plus diligat. Petrus quod de se novit dicit, id est quod amat. Et quia de aliis quantum diligant nescit, ideo utrum plus illis diligat tacet. Ecce docet non temere definire de occultis, et priori periculo negationis cautius de se respondit.
dicit34 Simoni Petro Iesus35: Simon Ioannis diligis me plus his? Dicit ei36: Etiam Domine, tu scis quia amo te.
34 dicit ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] dixit Rusch
35 Iesus ΩF ΩM etc. Weber ] om. ΩL ΩP CorS2 (al. trahunt Iesus )
36 Dicit ei] Ait illi Catena
interl.| ostendit Dominum scientem interrogasse
Dicit ei: Pasce agnos meos.
Numérotation du verset Io. 21,16 
Dicit ei iterum: Simon Ioannis diligis me? Ait illi: Etiam, Domine, tu scis quia amo te. Dicit ei: Pasce agnos meos37.
37 Dicit ei iterum... meos] om. hom. ΩM | ei ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 Weber ] + iterum Rusch (hapax)
marg.| Pasce agnos . Si me diligis   pasce agnos meos, n on ut tuos, gloriam meam in eis quere non tuam, mea lucra non tua, quia dilectio Dei probatur in dilectione proximi. Qui vero opus pietatis negat proximis, minus Deum diligit. Hec autem caritas ex divina datur gracia. Quod tacite innuit Ioannes dum interrogans de amore dicit hic quod non alibi:   Simon Ioannis, id est ‘obediens Dei gratia’, quia quod ardentius ceteris diligit et obedit, non est nisi Dei gratia.
Numérotation du verset Io. 21,17 
Dicit ei tertio:
marg.| Dicit ei tertio . Interrogat quod sciebat non semel, sed iterum et tertio. Et tertio audit a Petro se diligi et tertio iubet pascere oves. Trine negationi redditur trina confessio, ne minus amori lingua serviat quam timori. Et sicut fuit indicium timoris negare pastorem, sic officium amoris pascere Domini gregem.
Simon Ioannis amas me? Contristatus est Petrus
marg.| CONTRISTATUS  EST  PETRUS. AUGUSTINUS. Etiam remissis peccatis tolerat homo miseriam, in quam tamen ex peccato venit. Productior enim pena est quam culpa, nec parva videretur culpa si cum illa auferretur pena. Et ideo vel ad demonstrationem debite miserie, vel ad emendationem labilis vite, vel ad exercitationem necessarie patientie temporaliter tenet hominem pena, etiam quem iam reum non tenet culpa. Et hic est horum dierum flenda sed non reprehendenda condicio.
quia dixit38 ei tertio: Amas me? Et dicit39 ei: Domine, tu omnia scis40, tu scis quia amo te. Dicit41 ei: Pasce oves meas.
38 dixit ΩS ΩL ΩP Catena (Cbg133 Mt366 Cbg133@ Li449@ Mt366@) Rusch Clementina Weber] dicit ΩF ΩM ΩJ Li449
39 dicit] dixit Clementina
40 scis ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber ] nosti Rusch (hapax)
41 Dicit] Dixit Clementina
interl.| pro quibus pones animam quod et confirmatio dilectionis
marg.| Pasce oves . Pascere oves est credentes ne deficiant confortare, terrena subsidia - si necesse est - subditis providere, exempla virtutum prebere, adversariis obsistere, peccantes corrigere.
Numérotation du verset Io. 21,18 
Amen amen42 dico tibi, cum esses iunior cingebas te et ambulabas ubi volebas43. Cum autem senueris
42 amen² ΩFMLSP Catena (Cbg133@ Li449) etc.] om. Linz449@
43 volebas Rusch (facsim)] olebas cacogr. Rusch (Erfurt)
marg.| C um autem senueris . Passurum predicit qui negaturum predixerat, hoc iam poterat resurrectione firmatus quod immature pollicebatur infirmus. Iam non metuit huius vite interitum, quia resurgente Domino vite alterius precessit exemplum.
extendes44 manus tuas et alius te cinget45
44 extendes ΩF ΩM ΩJ Ω ΩP ΩS Linz449 Rusch ( Erfurt Graz ) Weber ] Extendis Rusch ( facsim. ), extentes ΩL*
45 cinget ΩF ΩM ΩJ² ( cancel. ) Linz449 etc. ] scinget ΩJ*
interl.| vinculis
marg.| E xtendes manus tuas . Hoc est: ‘crucifigeris’ et quomodo hoc fiet subdit: E  t alius te cinget et ducet quo non vis, quia ad illam molestiam nolens est ductus, nolens ad eam venit, sed volens eam vicit et reliquit affectum infirmitatis, quo nemo vult mori qui adeo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1055va ; facsim., p. 270a} est naturalis ut eum nec senectus abstulit Petro. Unde et Dominus: «Transeat a me calix iste»e. Sed quantumcumque sit molestia mortis, vincat eam vis amoris, si nulla esset vel parva molestia mortis, non esset tam magna gloria martyrum. Sed si pastor immolatus est ut ovis, qui de ovibus fiunt pastores non metuant immolari.
e Mt. 26, 39.
46 tu ΩM ΩJ ΩL (add. m. 15 saeculi) ΩS Li449 Li449@ La88 La88@ Rusch] om. ΩF ΩL ΩP Weber
interl.| ad mortem
Numérotation du verset Io. 21,19 
Hoc autem dixit significans qua morte clarificaturus esset47 Deum.
47 c. e. ΩM ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch ] inv. ΩF, esset moriturus clarificaturus ΩJ
interl.| quia hac morte ostendit quantum colendus et amandus sit Deus
Et cum hoc48 dixisset
48 cum hoc ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] inv. ΩP Weber
marg.| Et cum hoc dixisset. His dictis, cepit Iesus abire et nondum intellecto quod audivit:   sequere me cepit Petrus incessu pedum sequi, secutus est et Ioannes qui sciebat se diligi.
dicit ei: Sequere me.
interl.| quasi ne timeas mori pro me cum ego prius pro te
Numérotation du verset Io. 21,20 
Conversus Petrus vidit illum discipulum49 quem diligebat Iesus sequentem
49 discipulum ΩF ΩM ΩL ΩP ΩS etc. ] om. Linz449
interl.| commendat privilegium amoris sui
marg.| Quem diligebat . Diligebat et alios sed familiarius istum donavit potiore dulcedine sui amoris, quia virgo electus ab ipso virgo permandit unde et Matrem ei commendavitf.
f Cf. Io. 19, 27: « Deinde dicit discipulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accepit eam discipulus in sua ».
marg.| AUGUSTINUS. Tacito50 nomine discernitur Ioannes a ceteris, non quod solum eum sed plus ceteris diligeret eum. Huius maioris dilectionis est indicium, quod solus supra pectus Iesus recubuitg. Porro Petrus plus dilexit Christum ut ipse sciens interrogat qui dicit: Diligis me plus his . Videtur ergo melior qui plus quam qui minus diligit Christum. Item videtur melior qui plus quam qui minus diligitur a Christo et anteponitur Ioannes Petro. Quod si conferendo ad invicem querit quis de duobus melior est. An qui minus diligit Christum et ab eo plus diligitur, an quem minus diligit Christus cum ipse plus eum diligat? Dubia est responsio. Videtur quidem qui plus diligit Christum melior. Quem plus diligit Christus felicior. Et est manifesta misericordia, sed occulta iustitia minus diligentis eum a quo plus diligitur, et plus eum a quo minus diligitur. Sed per istos duos commendat duas vitas Ecclesie de quibus mystice loquitur. Una est per fidem, altera per spem. Hec agitur in corpore et peregrinatione ubi beatitudo est tantum in spe, sed miseria presto est de adversis et de peccatis. Illa est in immortalitate ubi nihil mali sed perfectio boni. Prior activa significatur per Petrum qui est generalis persona in petra Christo fundata. Huic dicitur: T  u me sequere, per imitationem perferendi temporalia mala, que terminabuntur cum seculo. Hic magis diligit Christum, ut amando et sequendo liberetur a malo, sed ipse minus hanc diligit qualis nunc est, et liberat ne semper talis sit, et ob aliud non diligit nisi ut salvet et hinc transferat. Altera contemplativa significatur per Ioannem cui dicitur:   Sic eum volo manere. N on dicitur ‘remanere’ vel ‘permanere’ sed ‘exspectare’, quia non modo sed cum venerit Christus implebitur. Quasi: inchoata contemplatio maneat, donec veniam perficienda cum venero ut sit manifesta plenitudo scientie. Hanc autem plene diligit Christus et servat in eternum. In illa vero exspectatione, quia nondum novit futuram veritatem, homo minus diligit et plus diliget cum eum videbit sicuti est. Quia vero: «Universe vie Domini sunt misericordia et veritas»h, iustus in hac vita expertus undique mala, plus diligit ex necessitate qua urgetur quam misericordia qua est liberandus a malis, et quotidie poscit et habet et minus diligitur a misericorde qui minus diligit miserum quam beatum. Hic est Petrus plus amans et minus amatur. Quia vero iustus contemplationem veritatis que est futura nondum novit, minus diligit eam quam Petrus miser misericordiam et in ipsa veritate beatus plene diligetur a Christo et hic est Ioannes minus amans quam Petrus plus amatus. Et si hi duo apostoli singuli has duas vitas significant, utraque tamen utrique convenit sicut et omnibus sanctis. Ad huius autem vite procellose gubernaculum dantur claves ad liganda et solvenda peccata. Propter autem illam quietam requiem super pectus Iesus discumbitur unde bibitur veritas. Qui virgo est Ioannes convenit future vite ubi neque nubent neque nubenturi.j
g Cf. Io. 13, 25.
h Ps. 24, 10.
i Cf. Mt. 22, 30: « In resurrectione enim neque nubent, neque nubentur: sed erunt sicut angeli Dei in celo ».
j Anselmus Laudunensis , Glosae super Io. 21, CCCM 267, p. 351.204-353.254.
50 Tacito] sic Rusch , tanto revera cum Anselmo
qui et51 recubuit in cena super52 pectus eius.
51 qui et ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] inv. ΩF ΩS
52 super ΩM ΩL etc.] supra ΩP, def. ΩF
interl.| commendat veritatem Evangelii
marg.| Supra 53   pectus . In pectore Iesus: «Sunt omnes thesauri sapientie et scientie absconditi»k supra quod recubuit quem maiori ceteris sapientie et scientie singularis munere donat, in quo figurabatur quanta arcana divinitatis pre ceteris esset Scripturus.
k Col. 2, 3.
53 sic Rusch
Et dixit54: Domine, quis est qui te tradet55?
54 dixit ΩM ΩL Li449@ Rusch Weber ] + ei ΩS ΩP, def. ΩF
55 te tr. Rusch ] inv. ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Linz449 , tradit te Weber , def. ΩF
Numérotation du verset Io. 21,21 
Hunc ergo cum vidisset Petrus dixit56 Iesu57: Domine, hic autem quid?
56 dixit ΩM ΩL ΩS Linz449 Rusch ] dicit ΩJ ΩP Weber, def. ΩF
57 Iesu ΩM ΩL ΩP Li449@ Rusch Weber ] ad Ihesum ΩS, def. ΩF
marg.| D omine hic . Quia audierat Petrus se crucifigendum, voluit etiam fratris cognoscere exitum.
Numérotation du verset Io. 21,22 
Dicit ei Iesus: Sic58 eum
58 Sic plerique codd. edd. CorS1 ΩM ΩS ΩJ ΩL ΩP Linz449 Rusch ] Si CorS1 (G’) Weber (M) cum graec., Si praem. Wordsworth Weber (F), def. ΩF
marg.| Sic eum . Nolo eum per martyrium consumare, sed exspectare eum placidam carnis sue absolutionem quando ego veniens recipiam eum in eternam beatitudinem.
volo manere donec veniam. Quid ad te?
interl.| specialiter enim Domino eum visitante placidam accepit carnis absolutionem
Tu me sequere.
interl.| in crucis passione
Numérotation du verset Io. 21,23 
Exiit59 ergo sermo60 inter61 fratres quia62 discipulus ille non moritur.
59 Exiit ΩM ΩJ ΩL ΩS Rusch] Exivit ΩP Catena (Linz449 Linz449@) Weber, def. ΩF
60 sermo] + iste ΩM ΩS ΩF ΩJ ΩL ΩP Linz449 Weber
61 inter ΩF ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch ] in Weber
62 quia ΩL Linz449 Rusch Weber ] quod ΩJ ΩS ΩP, def. ΩF
interl.| ex predictis hoc intellexerunt et quod non esset ita intelligendum ipse Ioannes admonet
Et non dixit ei63 Iesus64: Non moritur65, sed: sic66 eum volo manere donec veniam67, quid ad te?
63 ei ΩF² ΩM ΩJ ΩL ΩP ΩS Rusch ] om. Linz449 CorS2
64 Iesus ΩF² ΩM ΩP Linz449 Rusch Weber ] om. CorS2 ( trahitur in pluribus ) ΩS* (additio illegibilis in microforma), + quia ΩJ ΩL ΩP
65 Et non dixit... non moritur ΩF² ( al. m. marg. compl. )] om. ΩF*
66 Sic Cor1 L (Gr. et anti.) CorS1 ΩF ΩM ΩJ ΩL ΩS Linz449 Rusch plerique codd. ] Si CorsS1 (G’) cum graec. , Si praem. Wordsworth Cor1 L (Hic etiam habent greci et anti.) Weber ( F ), Sed praem.
67 donec veniam Cava Weber (M Φ) ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina Wordsworth ] om. ΩJ, venio Weber | Cor1 L : « XXI.g. Sic eum volo manere . Gr. et anti. habent   sed sic eum volo etc.   quid ad te sed   si sic eum volo etc.   sic sed si sic  »
marg.| E t non dixit . Non est intelligendum quod Ioannes non sit mortuus in carne, sed quicquid ante passus quod ultimum in pace senium finiret. Non enim magnum erat dare dilecto non mori, cum"dissolvi et esse cum Christo sit multo melius"l.
l cum… melius] Cf. sententia « Cupio dissolvi et esse cum Christo » ex Phil. 1, 23-24: « Coarctor autem e duobus: desiderium habens dissolvi et esse cum Christo, multo magis melius | permanere autem in carne, necessarium propter vos », ut ref. Augustinus, Ambrosius, Hieronymus et passim ; cf. Sabatier, t. 3, p. 815.
Numérotation du verset Io. 21,24 
Hic est discipulus ille68
68 ille ΩF ΩM ΩJ ΩS ΩP Linz449 Rusch Clementina ] om. ΩL Weber
marg.| H ic est discipulus . Hic aperte suam designat personam ex officio, quod noluit designare ex vocabulo.
qui testimonium perhibet69 de his et scripsit hec et scimus quia verum est testimonium eius70.
69 perhibet ΩF etc. ΩL ΩP ΩS Li449@ Rusch Weber ] perhibuit ΩM
70 verum est - testimonium eius ΩJ ΩF ΩL ΩP ΩS Linz449 etc.] testimonium eius verum est inv. Catena@ (Cbg133 Linz449 Mt366)
Numérotation du verset Io. 21,25 
Sunt autem et alia multa que fecit Iesus que si scribantur per singula nec ipsum
marg.| Nec ipsum . Non dicit spatio non posse capi, sed capacitate legentium, quamvis salva fide rerum plerumque verba videantur excedere fidem per hyperbolem.
arbitror mundum capere71* eos72
71 capere ΩJ ΩF ΩM ΩL ΩS ΩP Catena (Linz449 Li449@ Mt366 Mt366@) Weber ] + posse Rusch Clementina
72 eos] om. Li449
interl.| quantum ad intelligentiam
qui scribendi sunt libros73. EVANGELIUM IOANNIS EXPLICIT74.
73 libros] + Amen Weber
74 Evangelium Ioannis explicit Rusch ] Explicit evangelium secundum Ioannem ΩJ ΩL Weber , om. ΩM ΩS ΩP Linz449 Mt366



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 02/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_21)

Notes :