Capitulum 7
Numérotation du verset
Io. 7,1
Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
Non enim volebat in Iudeam ambulare
quia querebant eum Iudei interficere.
Numérotation du verset
Io. 7,2
Erat autem in proximo dies festus Iudeorum Scenophegia.
Numérotation du verset
Io. 7,3
Dixerunt autem ad eum fratres eius2:
2 ad eum – fratres eius]
Transi hinc
et vade in Iudeam
ut et3 discipuli tui videant opera tua que facis.
3 et]
om. Li449
Numérotation du verset
Io. 7,4
Nemo quippe
in occulto quid4 facit et querit ipse in palam esse.
4 quid
Rusch Weber
] aliquid
Li449@
Li449
Si hec facis
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset
Io. 7,5
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset
Io. 7,6
Dicit ergo eis Iesus:
Tempus meum
nondum advenit
Tempus autem vestrum
semper est paratum.
Numérotation du verset
Io. 7,7
Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
Numérotation du verset
Io. 7,8
Vos ascendite ad diem festum hunc.
Ego5
5 Ego
Rusch Weber
] + autem
Li449@
Li449
non ascendam6
6 ascendam
Li449@ Rusch
] ascendo
Weber
ad diem festum istum7
7 istum
Catena Rusch Weber
] hunc
Catena@(Li449 La88)
quia meum tempus
nondum impletum est.
Numérotation du verset
Io. 7,9
Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset
Io. 7,10
Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
non manifeste
sed quasi in occulto.
Numérotation du verset
Io. 7,11
Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
Numérotation du verset
Io. 7,12
Et murmur multus erat de eo8 in turba.
8 erat - de eo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
Numérotation du verset
Io. 7,13
Nemo tamen palam9 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
9 Nemo tamen palam
Li449 Rusch Weber
] Ne
Li449@
Numérotation du verset
Io. 7,14
Iam autem die festo mediante
ascendit Iesus
in templum et docebat.
Numérotation du verset
Io. 7,15
Et mirabantur Iudei
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
Numérotation du verset
Io. 7,16
Respondit eis Iesus
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
Numérotation du verset
Io. 7,17
Si quis voluerit voluntatem eius facere,
cognoscet10 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
10 cognoscet
Rusch
] cognoscere
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,18
Qui
a semetipso
loquitur
gloriam propriam
querit.
Qui autem
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset
Io. 7,19
Nonne Moyses dedit vobis legem?
Et nemo ex vobis facit legem.
Numérotation du verset
Io. 7,20
Quid
me queritis interficere? Respondit turba
et dixit ei11: Demonium habes.
11 ei
Rusch
]
om.
Li449@ Li449 Weber
Quis te querit
Interficere?
Numérotation du verset
Io. 7,21
Respondit Iesus
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
Numérotation du verset
Io. 7,22
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
non quia ex Moyse est
sed ex patribus
et in sabbato circumciditis hominem.
Numérotation du verset
Io. 7,23
Si
circumcisionem accipit
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur12 indignamini,
12 cur
Rusch
]
om.
Li449@ Li449 Weber
quia totum hominem
sanum feci in sabbato?
Numérotation du verset
Io. 7,24
Nolite iudicare
secundum faciem sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset
Io. 7,25
Dicebant ergo
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset
Io. 7,26
Ecce13 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
13 ecce
Rusch
] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 7,27
Sed hunc scimus unde sit,
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset
Io. 7,28
Clamabat ergo docens Iesus in templo14 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis15.
14 docens Iesus in templo
Rusch
] Iesus docens in templo
Li449@ Li449
, in templo docens Iesus
Weber
|
15 nescitis
Li449@ Li449 Rusch
] non scitis
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 7,29
Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
ero similis vobis mendax. Sed scio16 eum17
16 scio
Rusch
] ego
praem. Li449@
| sed scio] et ego scio
Li449
|
17 etsi … eum
Rusch
]
om. Weber
|
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset
Io. 7,30
Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
Numérotation du verset
Io. 7,31
De turba autem multi crediderunt in eum
et dicebant: Christus cum venerit numquid
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset
Io. 7,32
Audierunt Pharisei
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset
Io. 7,33
Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
tempus vobiscum sum
et
vado ad eum
qui me misit18.
18 me misit
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,34
Queretis me
et non invenietis
et ubi ego sum19
19 ego sum Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
vos non potestis venire.
Numérotation du verset
Io. 7,35
Dixerunt ergo Iudei
ad semetipsos20
20 semetipsos
Li449@ Li449 Rusch
] se ipsos
Weber
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
Numérotation du verset
Io. 7,36
Quis est hic
sermo quem dixit:
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset
Io. 7,37
In novissimo
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
veniat ad me et bibat.
Numérotation du verset
Io. 7,38
Qui credit in me sicut dicit21 Scripturaa:
0 Cf. Is. 55, 1.
21 dicit
Li449@
Li449
Rusch
] dixit
Weber
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
Numérotation du verset
Io. 7,39
Hoc autem dixit de Spiritu
quem accepturi erant
credentes
in eum. Nondum22 erat Spiritus datus23
22 nondum
Li449@ Rusch
] nondum enim
Li449
, non enim
Weber
|
23 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
|
quia Iesus nondum erat24 glorificatus.
24 erat
Li449@
Li449
Rusch
] fuerat
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,40
Ex illa ergo25 turba
25 ergo
Rusch Weber
] + hora
Li449@
Li449
cum audissent hos sermones eius dicebant:
Hic est vere propheta.
Numérotation du verset
Io. 7,41
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
Numquid a Galilea venit Christus26?
26 venit Christus
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,42
Nonne Scripturab dicit quia ex semine David et de27 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
0 Cf. Mi. 5, 2.
27 de Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,43
Dissensio itaque facta est in turba propter eum28.
28 in turba - propter eum
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 7,44
Quidam autem ex ipsis volebant29 apprehendere eum
29 volebant
Rusch Weber
] voluerunt
Li449@ Li449
sed nemo misit super illum manus.
Numérotation du verset
Io. 7,45
Venerunt ergo
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset
Io. 7,46
Responderunt ministri:
Numquam sic locutus est homo
sicut hic loquitur30.
30 loquitur
Rusch
] homo
Weber
, homo loquitur
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 7,47
Responderunt ergo eis Pharisei:
Numquid et vos seducti estis?
Numérotation du verset
Io. 7,48
Numquid aliquis ex principibus31 credidit in eum aut ex Phariseis?
31 aliquis - ex principibus
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 7,49
Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset
Io. 7,50
Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat32
32 venerat
Rusch
] venit
Li449@ Weber
ad eum33 nocte
33 eum
Rusch Weber
] Ihesum
Li449@
Li449
qui unus erat ex ipsis:
Numérotation du verset
Io. 7,51
Numquid lex nostra
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso34 et cognoverit quid faciat?
34 prius - audierit ab ipso
Li449@ Rusch
]
inv. Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 7,52
Responderunt et dixerunt ei:
Numquid et tu Galileus es?
Scrutare Scripturas35
35 scrutare Scripturas
Rusch
] scrutate Scripturas
Li449@ Li449
, scrutare
Weber
et vide quia a Galilea propheta36 non surgit.
36 a Galilea - propheta
Rusch
]
inv. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 7,53
Et reversi sunt
unusquisque in domum suam.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Io. 7,1
Post hec autem1 ambulabat Iesus in Galileam.
1 Post] et praem. P14417 | autem ΩS Rusch Clementina ] om. Li449@ Li449 CorS1 P14417 Weber
marg.|
Post hec autem
. Dominus in carne manens frequenter in Galileam ambulabat, {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041va ; facsim., p. 242a} ut eum imitari volentes de vitiis ad virtutes transmigrare discant quod illa figurabat. Vel ut illius temporis sancti de Iudea ad gentes Verbi Dei transitum exspectarent.
Non enim volebat in Iudeam ambulare
interl.|
non tamen timens quia habet potestatem sed infirmis dat exemplum ne eis obiiciatur latibulum
quia querebant eum Iudei interficere.
interl.|
reminiscebantur Iudei beneficiorum Dei occisuri Deum
Numérotation du verset
Io. 7,2
Erat autem in proximo {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041va ; facsim., p. 242a} dies festus Iudeorum Scenophegia.
interl.|
id est tabernaculorum constructio, sive dedicatio
marg.|
Dies festus
. Non quod unus sunt enim septem, sed more eorum quotquot sunt quasi unus dicuntur propter unam festivitatem. ‘Cenophegia’ festivitas tabernaculorum qua mense septimo Iudei habitabant in tabernaculis in memoriam illorum in quibus patres eorum habitaverunt in deserto.
Numérotation du verset
Io. 7,3
Dixerunt autem ad eum fratres eius2:
2 ad eum – fratres eius]
interl.|
consanguinei et ideo fastidientes ei
Transi hinc
interl.|
humanam gloriam querunt, et ideo non credunt in eum ut ipse post de eis dicit
et vade in Iudeam
interl.|
ubi est principatus gentis et civitas caput regni
ut et3 discipuli tui videant opera tua que facis.
3 et]
om. Li449
marg.|
Ut discipuli
.
Opera
que veri discipuli sciebant, isti nesciebant laudibus divinis et non populari favore efferenda.
Numérotation du verset
Io. 7,4
Nemo quippe
marg.|
Nemo quippe
. Glorie eius consulunt, quasi: mira facis, scilicet in abscondito sed innotescere ut ab omnibus lauderis.
in occulto quid4 facit et querit ipse in palam esse.
4 quid
Rusch Weber
] aliquid
Li449@
Li449
interl.|
ergo
Si hec facis
interl.|
si vere facis vel quia hec facis
manifesta teipsum mundo.
Numérotation du verset
Io. 7,5
Neque enim fratres eius credebant in eum.
Numérotation du verset
Io. 7,6
Dicit ergo eis Iesus:
interl.|
corripiens cupidos glorie
Tempus meum
marg.|
Tempus meum
. Ideo non est nunc tempus meum sed vestrum, quia non sum amator mundi ut vos sed accusator. Et ideo non odit vos mundus suos falsos testes qui dicitis bona mala et mala bona.
nondum advenit
interl.|
glorie resurrectionis et ascensionis ad quam veniendum impleta prius humilitate passionis
Tempus autem vestrum
interl.|
glorie mundi quam affectatis
semper est paratum.
interl.|
quia
Numérotation du verset
Io. 7,7
Non potest mundus odisse vos me autem odit, quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt.
interl.|
et ideo
Numérotation du verset
Io. 7,8
Vos ascendite ad diem festum hunc.
interl.|
scilicet primum vel secundum ubi queritis humanam gloriam carnalia gaudia non eterna
Ego5
5 Ego
Rusch Weber
] + autem
Li449@
Li449
interl.|
vero
non ascendam6
6 ascendam
Li449@ Rusch
] ascendo
Weber
interl.|
sicut vos querens gloriam, quia tempus glorie mee nondum est in quo erit mea festivitas
marg.|
Ego non ascendam
. AUGUSTINUS. Quidam dicunt hoc ad passionem pertinere, quia non in festivitate Scenophegie, sed in paschali qua agnus occidi solet, crucem ascendit.
ad diem festum istum7
7 istum
Catena Rusch Weber
] hunc
Catena@(Li449 La88)
interl.|
scilicet primum vel secundum
quia meum tempus
interl.|
humilitatis
nondum impletum est.
Numérotation du verset
Io. 7,9
Hec cum dixisset ipse mansit in Galilea.
Numérotation du verset
Io. 7,10
Ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum
interl.|
id est post non ubi illi quia non gloriari sed salubriter docere
non manifeste
marg.|
Non manifeste
.
Typice
. Christus occultus ascendit in festivitatem, quia in omnibus illis figuralibus latuit qui modo est manifestus nobis. Et quod latuit, exemplum est vitandi malos quod palam loquitur et non tenetur ab his qui querebant potestatis est.
sed quasi in occulto.
interl.|
non querens favorem
Numérotation du verset
Io. 7,11
Iudei ergo querebant eum in die festo et dicebant: Ubi est ille?
interl.|
quia non ascenderat cum fratribus. Unde dixit: ‘Non ad hunc quem vultis’, id est primum vel secundum, ascendit autem post in medio die festivitatis
Numérotation du verset
Io. 7,12
Et murmur multus erat de eo8 in turba.
8 erat - de eo
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
interl.|
de hac contentione scilicet quia
quidam
etc.
Quidam enim dicebant quia bonus est, alii autem dicebant non, sed seducit turbas.
interl.|
eorum qui dicebant bonus est alii palam Christum confitentes
Numérotation du verset
Io. 7,13
Nemo tamen palam9 loquebatur de illo propter metum Iudeorum.
9 Nemo tamen palam
Li449 Rusch Weber
] Ne
Li449@
interl.|
quia tales execrabant et extra synagogam faciebant
Numérotation du verset
Io. 7,14
Iam autem die festo mediante
interl.|
mediatis illis diebus, id est quarta die festi
ascendit {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041vb ; facsim., p. 242b} Iesus
interl.|
maxime fervente zelo Iudeorum
in templum et docebat.
interl.|
sicut non manifeste ascendit non palam docet sed quasi latenter
interl.|
utens auctoritate Scripturarum
Numérotation du verset
Io. 7,15
Et mirabantur Iudei
interl.|
omnes mirabantur sed non omnes convertebantur
dicentes: Quomodo hic litteras scit cum non didicerit?
interl.|
in eius educatione sciebant eum numquam didicisse
interl.|
admiratio insinuande veritatis est occasio
Numérotation du verset
Io. 7,16
Respondit eis Iesus
marg.|
Respondit eis
.
Mea doctrina
hominis
non est mea
sed Dei. Vel quia non est verbum nullius sed alicuius doctrina eius, id est ipse verbum doctrina eius non est sua sed eius a quo est. Quod est: ‘Ego non sum a meipso’. Et quia hoc profundum vidit non omnes intellecturos, dedit consilium. Si vis intelligere, crede. Hoc est: si quis credit me Filium Dei cognoscet de doctrina, id est intelliget quod doctrina mea non est mea.
et dixit: Mea doctrina non est mea sed eius qui misit me.
interl.|
ecce quomodo scit litteras
Numérotation du verset
Io. 7,17
Si quis voluerit voluntatem eius facere,
interl.|
id est credere in eum quod alibi dicit opus Dei, id est quod Deo placet
cognoscet10 de doctrina utrum ex Deo sit an ego a meipso loquar.
10 cognoscet
Rusch
] cognoscere
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,18
Qui
interl.|
ille autem
interl.|
scilicet Antichristus
a semetipso
marg.|
Qui a semetipso
. Antichristus non est verax, et iniustitia in illo est, quia querit gloriam suam non Dei a quo non est missus sed venire permissus.
loquitur
interl.|
non a Deo
gloriam propriam
interl.|
non Dei
querit.
interl.|
unde Apostolus: ‘Extollitur super omne quod dicitur Deus’a
a Cf. 2 Th. 2, 3-4: « Ne quis vos seducat ullo modo: quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis, qui adversatur, et extollitur supra omne, quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat ostendens se tamquam sit Deus ».
Qui autem
marg.|
Qui autem
, id est ego qui licet equalis Patri tamen in servi forma quero gloriam {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1041vb ; facsim., p. 242b} Patris non meam in hoc exemplum humilitatis tribuit ut omnia bona Deo tribuamus.
querit gloriam eius qui misit illum, hic verax est et iniustitia in illo non est.
Numérotation du verset
Io. 7,19
Nonne Moyses dedit vobis legem?
marg.|
Nonne moyses
. Ego ex Deo loquor et gloriam eius quero verax iustus sed vos qui gloriamini in lege contra legem que vetat occidere queritis me interficere.
Et nemo ex vobis facit legem.
interl.|
quia queritis me interficere
Numérotation du verset
Io. 7,20
Quid
interl.|
que causa est
me queritis interficere? Respondit turba
interl.|
non pertinentia ad ordinem sed ad perturbationem
et dixit ei11: Demonium habes.
11 ei
Rusch
]
om.
Li449@ Li449 Weber
interl.|
hoc non dicerent nisi demonium haberent
marg.|
Demonium habes
. Querunt occidere et quod peius est dicunt eum demonium habere qui demonia pellit.
Quis te querit
interl.|
negant quod volebant
Interficere?
interl.|
dolose
Numérotation du verset
Io. 7,21
Respondit Iesus
interl.|
non turbatus ut illi sed tranquillus non reddens maledictum pro maledictob
b Cf. 1 Pt. 3, 9: « In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles: non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis ».
et dixit eis: Unum opus feci et omnes miramini.
marg.|
Unum opus feci
. De uno miramini, quid si omnia videretis? Unum opus fuit quod totum hominem sanavit in sabbato, unde turbati sunt stulti observatores sabbati, sed convincit eos Moyses iubens circumcidere octavo die, quod aliquando occurrit in sabbato fieri et hoc est. Propterea ne quis turbetur si salus semper fit etiam in sabbato. Et sciant omnes semper debere fieri que salutis sunt.
Numérotation du verset
Io. 7,22
Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem
interl.|
que significat sanationem anime et corporis quam ego facio
marg.|
Circumcisionem.
Propter tres causas data fuit circumcisio. Primo, in signum magne fidi Abrahe. Secundo, ut per hanc a ceteris nationibus distinguerentur. Tertio, ut facta in virili membro per quod generatur creatura mortalium, castitatem mentis debere observari indicaret. Significat autem baptisma quo peccata dimittuntur et cor a cupiditatibus spoliatur.
non quia ex Moyse est
interl.|
excepta
sed ex patribus
interl.|
quia Abraham in sabbato prius accepit a Deo
et in sabbato circumciditis hominem.
interl.|
quo iubemini vacare si occurrit octavus dies iubemini circumcidere
Numérotation du verset
Io. 7,23
Si
interl.|
ergo
circumcisionem accipit
interl.|
que ad salutem instituta est, id est si in signo vere salutis non est violatio sabbati
marg.|
Si circumcisionem accipit
. Quasi vos qui in lege gloriamini contra legem que me nuntiat, de morte mea tractatis, sed non est contra legem quod totum hominem sanum feci in sabbato ego Dominus sabbatic. Custodia enim sabbati sicut cetera omnia propter salutem hominis sunt, sicut vos ipsi circumcidentes in sabbato, quia ad salutem pertinet non solvere vos sabbatum creditis.
c Cf. Mc. 2, 28: « Itaque Dominus est Filius hominis, etiam sabbati ».
homo in sabbato ut non solvatur lex Moysi mihi cur12 indignamini,
12 cur
Rusch
]
om.
Li449@ Li449 Weber
interl.|
qui vera in salutem operor
quia totum hominem
interl.|
id est humanum genus totum in novo Testamento
sanum feci in sabbato?
interl.|
curatus est ut sanus esset in corpore et crediderit sanus esse in mente
Numérotation du verset
Io. 7,24
Nolite iudicare
marg.|
Nolite iudicare
. Non debetis mihi irasci de salvatione hominis in sabbato, sicut non irascimini de circumcisione in sabbato quia non est iudicandum secundum faciem, id est actionem personarum ut quod licuit Moysi mihi non liceat sed iustum iudicium, id est secundum veritatem rerum qua cognita nec me nec Moysen damnabilis nec me contrarium illi dicetis. In quo illos arguit, nos instruit ne in iudicandis causis personas accipiamus non quod pro diversitate graduum {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042ra ; facsim., p. 243a} pro diversimode personas non honoremus.
secundum faciem {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042ra ; facsim., p. 243a} sed iustum iudicium iudicate.
Numérotation du verset
Io. 7,25
Dicebant ergo
marg.|
Dicebant ergo
. Quia etsi occultus ad festum ascendit, palam loquitur et apparet potestas que putabatur timiditas. Mirantur aliqui qua potentia non tenetur cuius mors tantopere querebatur, et nondum plene intelligentes eius esse potentiam, putant esse scientiam principium, quia cognoverunt eum esse Christum, unde sibi ipsis obiiciunt non esse hunc Christum cum ne modo sciat unde sit Christus, quia etsi per prophetas dicitur locus nativitatis et huiusmodi, tamen eterna nativitas eius ex Patre nescitur13. Unde propheta: «Generationem eius quis enarrabit?»d Unde Christus ad utrumque respondet et de infirmitate et de maiestate.
Et me scitis,
id est effigiem vultus mei,
et unde sim
nativitatem et parentes, quod est secundum carnem me noscitis sed non secundum divinitatem, quia: A
meipso non veni
. Nesciebant eum Dei Filium esse nec a Patre missum nesciebant etiam Deum Patrem qui verus est genitor ipsius veritatis. Sed unde possunt scire subdit: E
go scio eum,
ergo a me querite, id est me credite, quia
nemo novit Patrem nisi Filius et cui Filius voluerit revelare
.
d Is. 53, 8.
13 sic
Rusch
quidam ex Hierosolymis: Nonne hic est quem querunt interficere?
Numérotation du verset
Io. 7,26
Ecce14 palam loquitur et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
14 ecce
Rusch
] et praem. Li449@ Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 7,27
Sed hunc scimus unde sit,
interl.|
cuius filius sit
Christus autem cum venerit nemo scit unde sit.
Numérotation du verset
Io. 7,28
Clamabat ergo docens Iesus in templo15 et dicens: Et me scitis et unde sim scitis et a meipso non veni, sed est verus qui misit me quem vos nescitis16.
15 docens Iesus in templo
Rusch
] Iesus docens in templo
Li449@ Li449
, in templo docens Iesus
Weber
16 nescitis
Li449@ Li449 Rusch
] non scitis
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,29
Ego scio eum etsi dixero quia nescio eum,
interl.|
quod est impossibile
ero similis vobis mendax. Sed scio17 eum18
17 scio
Rusch
] ego
praem. Li449@
| sed scio] et ego scio
Li449
18 etsi … eum
Rusch
]
om. Weber
marg.|
Sed scio eum
. Ideo
scio eum quia ab ipso sum ipse me misit
. Breviter utrumque complectitur. A
b ipso sum
quia Filius de Patre, Pater non de alio et in carne me videtis, quia ipse me misit in quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.
quia ab ipso sum et ipse me misit.
Numérotation du verset
Io. 7,30
Querebant ergo eum apprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius.
interl.|
id est quia nondum volebat
marg.|
Hora eius
. Non quod necessitas sit facti sed opportunitas voluntatis. Voluit enim opportuno tempore nasci premissa longa serie preconum. Similiter predicato evangelio voluit opportuno tempore mori.
Numérotation du verset
Io. 7,31
De turba autem multi crediderunt in eum
interl.|
predicatione et miraculis moti simplices credunt et verba et facta Domini glorificant
et dicebant: Christus cum venerit numquid
interl.|
quasi: non
plura signa faciet quam que hic facit?
Numérotation du verset
Io. 7,32
Audierunt Pharisei
marg.|
Audierunt Pharisei
. Principes insani audito murmure quo Christus a turba glorificabatur, querunt occidere quem tamen nondum volentem apprehendere non potuerunt sed docentem audierunt.
turbam murmurantem de illo hec et miserunt principes et Pharisei ministros ut apprehenderent eum.
Numérotation du verset
Io. 7,33
Dixit ergo Iesus: Adhuc modicum
marg.|
Adhuc modicum
. Quasi: quod modo vultis post facturi estis, sed non modo quia adhuc modicum tempus vobiscum sum, quo dispensationem meam implere debeo, et tunc vado ad eum qui me misit tunc pati debeo. Et qui modo non vultis audire presentem et miracula facientem, queretis me post resurrectionem et ascensionem cum tanta miracula fient per apostolos mea virtute et cum tanta credet multitudo. Tunc enim compuncti de tanto scelere mortis Christi dixerunt Petro: «Quid faciemus?»e.
e Act. 2, 37.
tempus vobiscum sum
marg.|
Vobiscum sum
. Non ait: ‘Ero’ sed: ‘Sum’, quia etsi secundum quod homo mutat loca secundum quod Deus non mutat cum ubique sit. Unde alibi: «Filius hominis qui est in celo»f quasi dicit: loquens in terra.
f Io. 3, 13.
et
interl.|
tunc
vado ad eum
interl.|
id est per passionem ad eum vadit a quo tamen non recessit
interl.|
id est patiar, quia sponte patiar
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042rb ; facsim., p. 243b} qui me misit19.
19 me misit
Rusch
] inv.
Li449@
Li449
Weber
interl.|
post autem compuncti de scelere mortis mee
Numérotation du verset
Io. 7,34
Queretis me
interl.|
fide vel corporaliter
et non invenietis
interl.|
quare?
et ubi ego sum20
20 ego sum Li449
Rusch
]
inv. Li449@ Weber
interl.|
incommutabilis cum Patre
vos non potestis venire.
interl.|
nunc
marg.|
Non potestis
. Non ait poteritis sed potestis. Tales enim tunc erant qui {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042rb ; facsim., p. 243b} non possent, sicut et alibi dicit Petro: «Non potes me sequi modo sequeris autem postea»g, sic nec de istis datur desperatio.
g Io. 13, 36.
Numérotation du verset
Io. 7,35
Dixerunt ergo Iudei
interl.|
more suo verba Domini carnaliter intelligentes
ad semetipsos21
21 semetipsos
Li449@ Li449 Rusch
] se ipsos
Weber
interl.|
non ad ipsum
marg.|
Ad semetipsos
. Unde Domino dicere nescierunt et tamen illud quod futurum erat nescientes pronuntiaverunt. Quod et si non presentia per apostolos tamen iturus est ad gentes credituras.
quo hic iturus est quia non inveniemus eum? Numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes?
interl.|
id est ad gentes ad vana et diversa dispersas
Numérotation du verset
Io. 7,36
Quis est hic
marg.|
Quis est hic
. Cum ignorantes prophetassent veritatem, replicantes eandem questionem ostendunt se prophetasse ex ignorantia, ut potius ignorasse videantur quam prophetasse.
sermo quem dixit:
interl.|
hic replicant
Queretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire.
Numérotation du verset
Io. 7,37
In novissimo
marg.|
In novissimo
. Post dissensiones Iudeorum de Iesu et post verba que dixit quibus alii confunderentur, alii docerentur in ultimo die Scenophegie vocat non solum loquendo, sed et clamando ut qui sitit veniat ad eum.
autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens: Si quis sitit
interl.|
interius credere et diligere et verba Dei audire
marg.|
Si quis sitit
. Bibat Spiritum ut post exponit et cum biberit: F
lumina de ventre eius fluent aque vive.
Venter est conscientia cordis que bibito Spiritum purgata vivit et habet fontem. Et ipsa est fons vel fluvius qui manat benevolentia, dum proximo vult consulere qui bona sua putat sibi soli sufficere non fluit ille fons.
marg.|
HIERONYMUS. Audacter et tota libertate pronuntio, ex eo tempore quo apostoli Domino crediderent habuisse Spiritum sanctum, nec potuisse signa facere absque Spiritus sancti gratia, sed pro modulo atque mensura. Unde salvator clamavit in templo dicens:
Si quis sitit veniat ad me et bibat qui credit in me sicut dicit Scriptura flumina de ventre
etc.
Hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum
. Et in eodem loco infert: N
ondum enim erat Spiritus datus quia Iesus nondum erat glorificatus
. Non quod nunc non esset Spiritus sanctus dicente salvatore: ‘Si autem in Spiritu sancto eycio demonia’h sed qui erat in Domino nec dum notus in apostolis morabatur. Quam ob rem cum duceretur Iesus ad passionem negant et Christum se nescire iurant.
h Cf. Mt. 12, 28: « Si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones, igitur pervenit in vos regnum Dei ».
veniat ad me et bibat.
interl.|
affectu amoris et passibus fidei recedendo ab amore mundi et hoc est venire ad eum
Numérotation du verset
Io. 7,38
Qui credit in me sicut dicit22 Scriptura23:
22 dicit
Li449@
Li449
Rusch
] dixit
Weber
23 Cf. Is. 55, 1.
interl.|
Isaiei
i Cf. Is. 55, 1.
Flumina de ventre eius fluent aque vive.
interl.|
exponit ad quem vocasset potum
Numérotation du verset
Io. 7,39
Hoc autem dixit de Spiritu
interl.|
Sancto
quem accepturi erant
interl.|
quando post resurrectionem insufflavit et post ascensionem in igneis linguis dedit
credentes
interl.|
accepturi
in eum. Nondum24 erat Spiritus datus25
24 nondum
Li449@ Rusch
] nondum enim
Li449
, non enim
Weber
25 datus Li449@ Li449 Rusch] om. Weber
marg.|
Nondum enim erat
. Etsi prophete acceperunt eundem Spiritum et Ioannes iurant et alii ante resurrectionem Christi, tamen erat alius modus donationis futurus apertior et plenior. Post resurrectionem enim quando primum apparuit apostolis, insufflavit in faciem eorum qui flatu primo homini animam indidit et de limo erexit. Significans ergo se esse eundem insufflavit Spiritum apostolis, ut de luto exsurgerent. Deinde post ascensionem plenius Spiritum misit in igneis linguis, ut omnes gentes docerent sicut illi tunc omnibus linguis sic nunc unitas Ecclesie loquitur omnibus linguis a qua unitate precisus non habet Spiritum.
quia Iesus nondum erat26 glorificatus.
26 erat
Li449@
Li449
Rusch
] fuerat
Weber
interl.|
resurrectione et ascensione
marg.|
Quia Iesus
. Postquam autem baptizantur Spiritu sancto et effunditur gratia Spiritus sancti in eis, tunc libere loquuntur ad principes Iudeorum: «Oportet obedire magis Deo quam hominibus»j mortuos suscitant, inter flagella letantur, sanguinem fundunt et aliis suppliciis coronantur. Nondum ergo erat Spiritus in apostolis, nec {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042va ; facsim., p. 244a} de ventre eorum fluebant gratie spirituales, quia nondum fuerat Dominus glorificatus. Que sit autem talis gloria ipse in sequentibus aperit dicens: «Pater clarifica me claritate quam habui apud te antequam mundus fieret»k.
j Act. 5, 29.
k Io. 17, 5.
marg.|
Christus nisi resuscitatus ut sua resurrectione nostram ostendens et vitam quam amemus, Spiritum dare noluit ut in resurrectione nostra flagret caritas et spreta vita que non est vera et omnibus caducis que sunt eius caritatem migremus ad veram vitam. Si ergo credimus in eum qui resurrexit a mortuis et nobis datur Spiritus a novo homine ut novi simus.
Numérotation du verset
Io. 7,40
Ex illa ergo27 turba
27 ergo
Rusch Weber
] + hora
Li449@
Li449
interl.|
cum hoc loqueretur et invitaret credentes nata est de illo in turba dissensio
cum audissent hos sermones eius dicebant:
interl.|
aliqui
Hic est vere propheta.
interl.|
hi ceperant bibere
Numérotation du verset
Io. 7,41
Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant:
interl.|
hi nondum inceperant bibere, nescientes hec esse impleta in Christo qua prophete predixerant, quia erat in Nazareth Galilee nutritus
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1042va ; facsim., p. 244a} Numquid a Galilea venit Christus28?
28 venit Christus
Li449@
Li449
Rusch
] inv.
Weber
interl.|
qui noverant in Nazareth nutritum nativitatis locum non attendunt
Numérotation du verset
Io. 7,42
Nonne Scriptura29 dicit quia ex semine David et de30 Bethleem castello ubi erat David venit Christus?
29 Cf. Mi. 5, 2.
30 de Li449@ Li449
Rusch
]
om.
Weber
Numérotation du verset
Io. 7,43
Dissensio itaque facta est in turba propter eum31.
31 in turba - propter eum
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 7,44
Quidam autem ex ipsis volebant32 apprehendere eum
32 volebant
Rusch Weber
] voluerunt
Li449@ Li449
interl.|
non tantum credere nolebant sed persequi volebant
sed nemo misit super illum manus.
interl.|
quia nondum ipse voluit
Numérotation du verset
Io. 7,45
Venerunt ergo
marg.|
Venerunt ergo
. Missi ad capiendum eum redierunt immunes a crimine pleni admiratione divine doctrine testes.
ministri ad pontifices et Phariseos et dixerunt eis illi:
interl.|
Pharisei
Quare non adduxistis eum?
Numérotation du verset
Io. 7,46
Responderunt ministri:
interl.|
qui missi fuerunt
Numquam sic locutus est homo
interl.|
prius
sicut hic loquitur33.
33 loquitur
Rusch
] homo
Weber
, homo loquitur
Li449@ Li449
interl.|
quia erat Deus et homo
Numérotation du verset
Io. 7,47
Responderunt ergo eis Pharisei:
interl.|
hoc testimonium repellentes
Numquid et vos seducti estis?
interl.|
quod delectati estis sermonibus eius
marg.|
Numquid et
etc. Laudabiliter seducti erant qui dimisso malo infidelitatis transierant ad fidem. Qui docent legem contemnunt eum qui misit legem, sed qui non noverant legem credunt in eum qui dedit legem, ut impleatur quod dicitur ut: ‘Non videntes videant et videntes ceci fiant’l.
l Io. 9, 39: « Et dixit Iesus: In iudicium ego in hunc mundum veni: ut qui non vident videant, et qui vident caeci fiant ».
Numérotation du verset
Io. 7,48
Numquid aliquis ex principibus34 credidit in eum aut ex Phariseis?
34 aliquis - ex principibus
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 7,49
Sed turba hec que non novit legem. Maledicti sunt.
Numérotation du verset
Io. 7,50
Dicit Nicodemus ad eos ille qui venerat35
35 venerat
Rusch
] venit
Li449@ Weber
interl.|
volens illuminari
ad eum36 nocte
36 eum
Rusch Weber
] Ihesum
Li449@
Li449
interl.|
timens sciri
qui unus erat ex ipsis:
interl.|
non tamen incredulus
Numérotation du verset
Io. 7,51
Numquid lex nostra
marg.|
Numquid lex
. Quia illi perversi37 nolebant prius38 esse damnatores quam cognitores iste vero putabat quod si patienter eum presentem audirent, forsan essent similes ministris qui maluerunt credere quam tenere. Auctoritate ergo39 legis vult eos inducere ut eum prius velint audire.A
37 perversi] perverse
Ox151
38 prius]
om.
Ox151
39 ergo]
om.
Ox151
iudicat hominem nisi prius audierit ab ipso40 et cognoverit quid faciat?
40 prius - audierit ab ipso
Li449@ Rusch
]
inv. Li449 Weber
Numérotation du verset
Io. 7,52
Responderunt et dixerunt ei:
interl.|
ex preiudicio cordis sui
Numquid et tu Galileus es?
interl.|
id est Galileo seductus
marg.|
Et tu
etc. ‘Galileus’ dicebatur Iesus quoniam de Nazareth erant parentes eius.
Scrutare Scripturas41
41 scrutare Scripturas
Rusch
] scrutate Scripturas
Li449@ Li449
, scrutare
Weber
interl.|
cum sis legis doctor
et vide quia a Galilea propheta42 non surgit.
42 a Galilea - propheta
Rusch
]
inv. Li449@ Li449 Weber
interl.|
tamen Dominus prophetarum, inde surrexit qui dicitur ‘Nazareus’
Numérotation du verset
Io. 7,53
Et reversi sunt
interl.|
nullo perfecto negotio
unusquisque in domum suam.
interl.|
malitiam suam
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_7)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_7)
Notes :