Capitulum 2
Numérotation du verset
Io. 2,1
Et die tertia1
1 tertia CorS1 Li449@ Li449 ΩS ΩV P14417] tertio Rusch Weber
nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat mater Iesu ibi.
Numérotation du verset
Io. 2,2
Vocatus est autem2 Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 autem
Li449@
Li449
Rusch
ΩS] + ibi et
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,3
Et deficiente vino
dicit3 mater Iesu ad eum: Vinum non habent.
3 dicit
Rusch Weber
] dixit ΩS
Numérotation du verset
Io. 2,4
Et4 dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est5,
4 Et Li449
Rusch
Weber]
om.
Li449@
|
5 est ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
Li449
|
mulier?
Nondum venit hora mea.
Numérotation du verset
Io. 2,5
Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
Numérotation du verset
Io. 2,6
Erant autem6 ibi lapidee hydrie
6 autem ΩS
Rusch
]
om. Li449@
sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas
binas vel ternas.
Numérotation du verset
Io. 2,7
Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
Numérotation du verset
Io. 2,8
Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt.
Numérotation du verset
Io. 2,9
Ut autem gustavit architriclinus
aquam vinum factam7
7 factam ΩS
Rusch Weber
] factum
Li449@
Li449
et non sciebat unde esset.
Ministri autem
sciebant qui hauserant8 aquam vocat sponsum architriclinus.
8 hauserant
Li449@
ΩS
Rusch
] haurierant
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,10
Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est.
Tu autem servasti bonum vinum9 usque adhuc.
9 bonum vinum ΩL ΩP
Li449@
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, def. ΩF
Numérotation du verset
Io. 2,11
Hoc fecit initium signorum
Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam
et crediderunt in eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Io. 2,12
Post hec10 descendit Capharnaum
10 hec ΩS
Rusch
] hoc
Weber
ipse et mater eius et fratres eius
et discipuli eius
et ibi manserunt non multis diebus.
Numérotation du verset
Io. 2,13
Et prope erat Pascha Iudeorum
et ascendit Hierosolymam Iesus11.
11 Iesus Ierosolymam
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, Ierosolymam
Li449@ Li449
Numérotation du verset
Io. 2,14
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
et nummularios sedentes.
Numérotation du verset
Io. 2,15
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
omnes12 eiecit de templo oves quoque et boves
12 omnes
Li449
ΩS
Rusch Weber
] + vendentes
Li449@
et nummulariorum effudit aes
et mensas subvertit.
Numérotation du verset
Io. 2,16
Et his qui columbas vendebant13
13 columbas vendebant ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
dixit: Auferte ista hinc14,
14 ista hinc]
inv.
ΩS
et15 nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
15 et Li449@ Li449 ΩS Rusch] om. Weber
Numérotation du verset
Io. 2,17
Recordati vero sunt discipuli eius
quia scriptum esta: Zelus domus tue comedit me.
0 Ps. 68, 10.
Numérotation du verset
Io. 2,18
Responderunt ergo Iudei
et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
Numérotation du verset
Io. 2,19
Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc
et in tribus diebus
excitabo illud.
Numérotation du verset
Io. 2,20
Dixerunt ergo Iudei:
Quadraginta et sex annis
edificatum est templum hoc
et16 in17 tribus diebus excitabis illud?
16 et ΩF ΩS ΩP] + tu ΩJ ΩL
Li449@ Li449 CorS2
Rusch Weber
|
17 in ΩF ΩJ ΩS
CorS2
Rusch Clementina
]
om. Li449@ Li449
ΩL ΩP
CorS2
(utraque correctio sine
IN
)
Weber
|
Numérotation du verset
Io. 2,21
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Numérotation du verset
Io. 2,22
Cum ergo
resurrexisset18 a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo19
18 resurrexisset ΩF ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
] surrexisset
Li449@ Li449
|
19 de corpore suo ΩF
Li449@ Li449
ΩJ ΩP ΩS
CorS2
(al. et paris. habent hoc sed secunda et plures sine
HOC DE CORPORE
scilicet
CUM AUTEM
esse
SIGNA EIUS
) ]
om.
ΩL
Rusch Clementina Weber
|
et crediderunt Scripture
et20 sermoni21 quem dixit Iesus.
20 et ΩF
Li449
ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
|
21 sermoni
Li449
ΩL ΩP ΩS
Rusch Weber
] + eius ΩF
Li449@
|
Numérotation du verset
Io. 2,23
Cum autem esset Hierosolymis
in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius
videntes signa eius22 que faciebat.
22 eius ΩF ΩJ ΩS
CorS2
(secunda correctio)
Rusch Weber
]
om. CorS2
(alia <correctio> et paris. sine)
Linz449@ Li449
ΩL ΩP
Numérotation du verset
Io. 2,24
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis
eo quod ipse nosset omnes.
Numérotation du verset
Io. 2,25
Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine.
Ipse enim sciebat quid esset in homine.
Capitulum 2
Numérotation du verset
Io. 2,1
Et die tertia1
1 tertia CorS1 Li449@ Li449 ΩS ΩV P14417] tertio Rusch Weber
marg.|
E
t die tertio
. AUGUSTINUS. Post ostensionem Christi per testimonia Ioannis ipse se miraculo ostendit.
marg.|
Et die tertio
. Significat tertio die, id est tempore gratie. Post tempus, id est ante legem et sub lege, Christum ad nuptias Ecclesie per carnem venisse.
nuptie facte sunt in Cana Galilee et erat mater Iesu ibi.
interl.|
Mater est figura Synagoge
Numérotation du verset
Io. 2,2
Vocatus est autem2 Iesus et discipuli eius ad nuptias.
2 autem
Li449@
Li449
Rusch
ΩS] + ibi et
Weber
marg.|
Vocatus est autem
. In quo ostendit non despiciendas nuptias quas fecit et sacramentum nuptiarum insinuat.
Numérotation du verset
Io. 2,3
Et deficiente vino
marg.|
Deficiente vino
. Vinum deficit ut mirabiliter vino de aqua facto virtus latentis deitatis appareat.
marg.|
AUGUSTINUS. Maior virtus est in creatione et gubernatione celi et terre et quod quotidie aqua pluvie per vites in vinum vertitur et quod ex parvo seminario fruges creantur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034va ; facsim., p. 228a} . Sed quia hec naturaliter fiunt iam ex usu viluerunt et ideo quedam etsi minora preter solitum nature sibi Deus servavit, per que virtus que in maioribus etiam operatur ad memoriam reducitur.
dicit3 mater {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034va ; facsim., p. 228a}
Iesu ad eum: Vinum non habent.
3 dicit
Ed1455
Rusch Weber
] dixit ΩS
Numérotation du verset
Io. 2,4
Et4 dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est5,
4 Et Li449
Rusch
Weber]
om.
Li449@
5 est ΩS
Rusch Weber
]
om. Li449@
Li449
interl.|
AUGUSTINUS. Quid est commune deitati mee et tibi matri secundum carnem?
mulier?
interl.|
Est nomen sexus
marg.|
Q
uid mihi et tibi est mulier.
AUGUSTINUS. In his non negat matrem - ut heretici dicunt - nec inhonorat eam qui parentes honorare precepit sed, illa exigente, miraculum facturus non agnoscit eam, quasi dicat: ex eo quod genuisti non operor hoc, agnoscam autem te pendens in cruce cum ut filius curam tui discipulo committam. Sed
nondum venit hora mea
, id est opportunitas, quia non debet esse passio nisi predicato evangelio, nisi virtute deitatis ostensa mundo, tunc erit hora, non necessitatis ut heretici calumniantur, sed voluntatis. Unde: «Potestatem habeo ponendi animam meam et iterum sumendi eam»a. Non enim auctor temporum fato temporis regitur.
a Io. 10, 18.
marg.|
Cana Galilee
, id est ‘zelus transmigrationis ibi nuptie’, quia hi sunt digni Christo qui fervore devotionis de vitiis ad virtutes, de terra ad celos transmigrant.
Mater ibi
cuius uterus thalamus fuit de quo sponsus processitb.
Vocatus est autem Iesus
desiderio precedentium patrum et discipuli ut ministri. In nuptiis ‘vinum defecit’, quia sensus legis per carnalem expositionem Phariseorum a sua prisca virtute ceperat deficere, sed Christus aquam in vinum convertit dum que carnalia videbantur spiritualia ostendit et superficiem littere plenam virtute celesti videri fecit. Christus enim in prophetis nondum manifestatus, quasi vinum in aqua latuit, sed cum: «aperuit eis sensum ut intelligerent Scripturas»c, ipsos vino inebriavit et mentes a carne alienavit. Scripture sunt lex et prophete et Psalmi: hee omnes secundum litteram aqua insipida, secundum spiritum vinum sunt.
Sex hydrie
, sex etates, quarum nulli defuit prophetia. Incepit enim ab exordio mundi. Et est prima etas ab Adam usque ad Noe, secunda usque ad Abraham, tertia usque ad David, quarta usque ad transmigrationem Babylonis, quinta usque ad Ioannem Baptistam, sexta usque ad finem mundi. In his ergo etatibus erant hydrie, id est corda hominum receptiva Scripturarum Dei parata, proposita in exemplum vivendi et credendi. ‘Lapidea’, id est fortia in Christo lapide.
Secundum purificationem Iudeorum
, id est quia illi populo Iudeorum lex data est, gratia per Christum omnibus facta est. Videamus que in singulis etatibus quasi hydriis aqua fuerit et quomodo in vinum mutatur. In prima Abel a fratre occiditur, et hic penam, ille laudem accipit. In hoc si quis innocentiam Abel sequitur et malitiam Cham fugit, aquam abluentem et reficientem bibit. Si vero in eodem Christum a Iudeis occisum intelligit, de aqua vinum bibit, sic in aliis omnibus huius etatis. In secunda Noe, in arca propter iustitiam salvatur. Mundus diluvio perit. Si quis hoc exemplo a vitiis se corrigit, aquam salutarem bibit, sed si in arca Ecclesiam, que cuncta animalia, id est omnes gentes, recipit in aque baptismum, intelligit et cetera huiusmodi, vinum bibit. In tertia Abraham obediens pro filio offert arietem qui hic discit obedientiam, bibit de tertia hydria aquam. Si quis in Isaac deitatem, in ariete Christi carnem intelligit, vinum bibit. In quarta David humilis regnat, Saul superbus abiicitur, in hoc si quis discit humiliari, aquam bibit. Si regnum Christi intelligit, vinum bibit. In quinta peccans populus captivatur, post reducitur, hinc si quis discit penitentia corrigi, aquam bibit. Si quis de captivitate peccati populum Dei per Iesum liberari intelligit vinum bibit. In sexta Christus circumciditur, offertur. In quo, si quis discit suis sacramentis subiici sicut Christus, ille aquam bibit. Si in vera octava depositionem totius mortalitatis et intrationemd ad Deum intelligit, vinum bibit.
b Cf. Ps. 18, 6: « In sole posuit tabernaculum suum ; et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo ».
c Lc. 24, 45.
d intrationem] sic pro ingressu ; cf. Glossa ordinaria (Ct. 5, 6 et 7,4) ; CCCM170.20, p. 289.23 ;
Petrus Lombardus
, Collectanea in omnes Pauli epistolas (Hbr. 4, 1), PL 192, 431. [FG2015]
Nondum venit hora mea.
interl.|
id est opportunitas ostendendi naturam quam ex te habeo, sed ostensa divina per miracula ostendetur, et humana natura per passionem
Numérotation du verset
Io. 2,5
Dicit mater eius ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite.
interl.|
etsi videtur negare filius, scit mater pietatem eius, et ideo fiducialiter imperat ministris
Numérotation du verset
Io. 2,6
Erant autem6 ibi lapidee hydrie
6 autem ΩS
Rusch
]
om. Li449@
interl.|
Vasa aquaria, ab hydor
sex posite secundum purificationem Iudeorum capientes singule metretas
interl.|
metron grece, latine ‘mensura’ dicitur
binas vel ternas.
marg.|
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034vb ; facsim., p. 228b} B
INAS VEL TERNAS
. AUGUSTINUS. Estimantis est hoc dicere ut ipsas diceret binas quas et ternas. Sunt ergo due mensure in Scripturis, dum Pater et Filius nominatur, et Spiritus qui necessario est communis Patri et Filio intelligitur, ut: «Omnia in sapientia fecisti, Domine»e id est in Filio, et: «Ego et Pater unum sumus»f. Terne dum, nominato Spiritu, Trinitas manifestius intelligitur ut: «Verbo Domini celi firmati sunt et Spiritu oris eius omnis virtus eorum»g et: «Baptizantes in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti. Amen»h. Aliter bine vel terne mensure sunt omnes gentes ad quas pertinent Scripture bine propter preputium et circumcisionem. Ipse etiam trine a tribus filiis Noe disseminate.
e Ps. 103, 24.
f Io. 10, 30.
g Ps. 32, 6.
h Mt. 28, 19.
Numérotation du verset
Io. 2,7
Dicit eis Iesus: Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum.
interl.|
quia nullum tempus fuit a salutari doctrina vacuum
marg.|
E
t impleverunt
. Quod iussu eius implete sunt hydrie significat quod etiam illa Scriptura a Domino est sed - dum in ea sub velamine, id est ad opertione littere, latet Christus - sapit aquam insipidam. Cum autem aufertur velamen est vinum inebrians. Potuit quidem vacuas implere vino qui cuncta creat ex nihilo, sed maluit de aqua vinum facere ut doceret se: ‘Non solvere legem sed implere’i, nec in evangelio alia facere vel docere quam que prophetia predixit.
i Cf. Mt. 5, 17: « Nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas: non veni solvere, sed adimplere ».
Numérotation du verset
Io. 2,8
Et dicit eis Iesus: Haurite nunc et ferte architriclino. Et tulerunt.
Numérotation du verset
Io. 2,9
Ut autem gustavit architriclinus
interl.|
princeps triclinii, est enim medium spatium domus a parietibus ubi sedebant convivantes
marg.|
ut autem gustavit
. Triclinium, id est tres ordines discumbentium altitudine distantes inter se, id est doctores continentes coniugati.
Architriclinus
aliquis legisperitus qui bibit spiritualem sensum legis. Unde spiritualem sensum in Scripturis aperire discipulis est aquam in vinum convertere, ut quando post resurrectionem: «Aperuit illis sensum ut intelligerent Scripturas»j.
j Lc. 24, 45.
aquam vinum factam7
7 factam ΩS
Rusch Weber
] factum
Li449@
Li449
marg.|
aquam vinum factam
. HIERONYMUS. Per aquam baptismus Ioannis, per vinum passio Christi. Unde et vinum prius fertur architriclino, id est Ioanni qui ante bibit passionem quam Christus.
et non sciebat unde esset.
interl.|
ut Paulus prius nescivit spiritum in littera
Ministri autem
interl.|
ut Isaias et ceteri
sciebant {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1034vb ; facsim., p. 228b}
qui hauserant8 aquam vocat sponsum architriclinus.
8 hauserant
Li449@
ΩS
Rusch
] haurierant
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,10
Et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit
interl.|
carnalis a veris ad falsa descendit
et cum inebriati fuerint tunc id quod deterius est.
interl.|
mundana prudentia prius docet homines blanda, deinde subdit inutilia et inhonesta
Tu autem servasti bonum vinum9 usque adhuc.
9 bonum vinum ΩL ΩP
Li449@
Ed1455
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, def. ΩF
interl.|
quia et olim bonum etsi in figuris, quasi in aqua occultum, nunc vero in evangelio manifestum
Numérotation du verset
Io. 2,11
Hoc fecit initium signorum
marg.|
Hoc fecit initium
etc. HIERONYMUS. In initio signorum que mortalis mortalibus erat daturus aquam vertit in vinum, sicut iam immortalis discipulis aperuit sensum, ut in lege et prophetis intelligerent Christum, ita carnales mentes prius sapore sapientie imbuit, postea resuscitatos maiori gloria completurus.
Iesus in Cana Galilee et manifestavit gloriam suam
interl.|
latentem deitatem
et crediderunt in eum discipuli eius.
Numérotation du verset
Io. 2,12
Post hec10 descendit Capharnaum
10 hec ΩS
Rusch
] hoc
Weber
interl.|
villa pulcherrima11 vel ager consolationis
11 sic
Rusch
marg.|
P
ost hec
etc. Post initium signorum de vino subdit aliud indicium divine maiestatis in eiectione vendentium de templo.
Typice
. Filius Dei ut humilis
descendit Capharnaum
, id est in mundum secundum quod habet matrem et fratres.
ipse et mater eius et fratres eius
interl.|
cognati magis fratres quam discipuli
et discipuli eius
interl.|
qui non fratres
et ibi manserunt non multis diebus.
Numérotation du verset
Io. 2,13
Et prope erat Pascha Iudeorum
marg.|
Et prope erat
etc. Pascha agimus, dum a vitiis a virtutes transimus ad hoc Iesus venit dum Ecclesiam quotidie visitat et actus cuiusque considerat et eos eicit qui inter sanctos, vel ficte bona vel aperte mala faciunt. Per boves qui arant predicatores doctrine celestis significantur, hos vendunt qui non amore Dei vel sed pro questu temporali predicant. Oves innocentes sua vellera vestiendis prebent. Per has signantur opera munditie et pietatis que venduntur, dum pro humana laude geruntur, spiritus ut columba apparuit. Unde per columbam Spiritus accipitur quam vendunt simoniaci. Nummos dant mutuo in Ecclesia qui non simulate celestibus sed aperte terrenis serviunt. Hi omnes eiciuntur de parte sortis sanctorum qui vel ficte bona, vel aperte mala faciunt et funiculis peccatorum modo flagellantur ad correctionem qui, si incorrecti permanserint, in fine ligabuntur. Oves quoque et boves eicit, quia talium vitam et doctrinam ostendit reprobam. Et mensas subvertit quia in fine ipse res quas dilexerunt destruuntur.
et ascendit Hierosolymam Iesus12.
12 Iesus Ierosolymam
Rusch Weber
]
inv.
ΩS, Ierosolymam
Li449@ Li449
interl.|
docet nos servare instituta illius Ecclesie ad quam venimus, si non fuerit contra fidem
marg.|
E
t ascendit
etc. Si ipse qui dedit decreta Dei custodit, docet quanta cura hominibus debet esse vacare orationibus et Dei sollemnitatibus. Bis legitur ad Pascha ascendisse, semel primo anno predicationis, nondum incarcerato Ioanne, unde hic agitur. Secundo cum ad passionem iret et in utroque vendentes eiecit de templo.
Numérotation du verset
Io. 2,14
Et invenit in templo vendentes boves et oves et columbas
interl.|
ut in sacrificiis offerentur, et erat avaritia sacerdotum
marg.|
Et invenit in templo
. Si in figurali templo, quod est domus orationis, prohibet negotiationem que honesta putatur cum sit de his que in templo offeruntur {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1035ra ; facsim., p. 229a} quanto magis prohibet potationes et cetera graviora?
et nummularios {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1035ra ; facsim., p. 229a}
sedentes.
interl.|
ne deessent pretia emptoribus
Numérotation du verset
Io. 2,15
Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis
interl.|
qui peccata peccatis addit quasi funem connectit quo flagelletur et ligetur
marg.|
De funiculis
. Funiculi quibus eiciuntur sunt incrementa actionum malarum. Unde Isaias: «Ve qui trahitis iniquitatem in funiculis vanitatis»k. Et Salomon: ‘Funiculis peccatorum suorum quisque constringitur’l.
k Is. 5, 18.
l Cf. Prv. 5, 22: « Funibus peccatorum suorum constringitur ».
omnes13 eiecit de templo oves quoque et boves
13 omnes
Li449
ΩS
Rusch Weber
] + vendentes
Li449@
interl.|
eiecit
et nummulariorum effudit aes
interl.|
id est omnem materiam venditionis
et mensas subvertit.
Numérotation du verset
Io. 2,16
Et his qui columbas vendebant14
14 columbas vendebant ΩS
Rusch Weber
]
inv. Li449@ Li449
interl.|
specialiter simoniaca damnatur heresis
marg.|
qui columbas
. Non solum vendentes columbas sed etiam alii domum Dei faciunt, domum negotiationis, id est: ‘Omnes qui querunt que sua sunt, non que Iesu Christi’m.
m Cf. Phil. 2, 21: « Omnes enim que sua sunt querunt, non que sunt Iesu Christi ».
dixit: Auferte ista hinc15,
15 ista hinc]
inv.
ΩS
interl.|
gratiam spiritus prohibet vendi quia gratia est
et16 nolite facere domum Patris mei domum negotiationis.
16 et Li449@ Li449 ΩS Rusch] om. Weber
interl.|
hic aperte se filium Dei dicit
Numérotation du verset
Io. 2,17
Recordati vero sunt discipuli eius
interl.|
hoc viso
quia scriptum est17: Zelus domus tue comedit me.
17 Ps. 68, 10.
interl.|
quia zelo domus Dei eiecit impios
marg.|
zelus domus
etc. Bonus zelus est fervor animi quo mens abiecto humano timore pro defensione veritatis accenditur, ab eo comeditur qui quelibet prava que viderit corrigere satagit, si nequit tolerare gemit.
Numérotation du verset
Io. 2,18
Responderunt ergo Iudei
interl.|
non audentes sibi resistere quia viderunt divinum quid in facie eius irradiare
et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis quia hec facis?
marg.|
quod signum ostendis
. Quia signum querunt quare solita commercia de templo eicitur et ait:
Solvite
, quasi: quia hoc templum significat templum corporis, in quo nulla est macula, et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.
Numérotation du verset
Io. 2,19
Respondit Iesus et dixit eis: Solvite templum hoc
interl.|
non imperat sed quasi diceret: vos solvetis
marg.|
S
olvite templum
. Quod de proprio corpore, quod est templum Dei, dicit Iesus:
Excitabo illud
etc. Iudei non intellexerunt ; licet ignorantes, divinitus respondent dicentes:
Quadraginta sex annis edificatum
etc. Quia non convenit lapidi sed homini suscitatio. Nam sexaginta sex18 diebus corpus Christi ut cuiuslibet hominis in ventre matris organisatur sed destructum a Iudeis a morte die tertio suscitatur. Quod ecce dictum nec apostoli intellexerunt donec die tertio suscitatus eis aperuit. Sed quod intelligere non poterant, patienter tolerabant quosque Spiritu sancto revelante resurrexisse eum viderunt. Unde exemplum accipimus ut quod intelligimus superbiendo ne amittamus, quodque intelligere subito non valemus vilipendentes ne despiciamus sed humiliter exspectemus orantes ac exercentes mentes nostras donec intelligamus. Nam is sermonum Dei et prophetarum mos est ut que videntur in eis nobis aperta clausa latent ne cito intellecta iactantiam generarent et exercitio acquisita, corrigendo delectarent. Nam carnali sensui clauduntur, spiritualiter autem laboranti et diligenter attendenti dantur ut ‘ne margarite proiiciende sint ante porcos, ne conculcentur’n.
n Cf. Mt. 7, 6: « Nolite dare sanctum canibus: neque mittatis margaritas vestras ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi dirumpant vos ».
18 sic
Rusch
et in tribus diebus
interl.|
scilicet in virtute Trinitatis
excitabo illud.
interl.|
ego ut Deus cum Patre
Numérotation du verset
Io. 2,20
Dixerunt ergo Iudei:
marg.|
dixerunt ergo
. Carnales carnaliter sapiebant, ille spiritualiter loquebatur quod evangelista nobis aperit: I
lle autem dicebat de templo corporis sui
.
Quadraginta et sex annis
marg.|
QUADRAGINTA etc. Anatole
19 grece: oriens, dysis: occidens ; arctos: septentrio ; mesembria
20: meridies. Prime littere horum quatuor nominum - id est alpha, delta, item alpha, my - continentur in nomine Ade qui est orbis21 terrarum et alpha significat unum, delta quatuor ; item alpha unum, my quadraginta et sunt simul
quadraginta sex
.o
o
¶Fons : Cf.
Anselmus Laudunensis
, Glosae super Io. 2, 20, CCCM 267, p. 48.286-296 <<
Heiricus Autissidorensis
, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. I, 50, CCCM 116A, p. 464.185-465.196 <<
Augustinus Hipponensis
, In Ioannis evangelium, tract. 10, par. 12, CCSL 36, lin. 1-11. <Parall
.
> Glossa ordinaria (Ps. 95, 13.XII).
19 Anatole] Anachole
cacogr. Rusch
20 mesembria]
scrips.,
misibrion
Rusch
21 orbis] obis
cacogr. Rusch
edificatum est templum hoc
marg.|
Edificatum est.
AUGUSTINUS. Edificatio Salomonis septem annis perfecta est. Reedificatio sub Zorobabel, impedientibus inimicis, quadraginta sex annis. Hic numerus convenit perfectioni dominici corporis quia, ut dicunt physici, tot diebus forma humani corporis perficitur. Hic numerus in litteris Ade invenitur, cuius nomen ex quatuor primis litteris climatum constat, que littere significant Adam dispersum per quatuor partes mundi in filiis suis. Hoc numero corpus Christi quod est ex Adam de {Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1035rb ; facsim., p. 228b} quo dicitur:
Solvite templum hoc
, sicut et illi diciturp: «Terra es et in terram ibis», in utero matris. Edificatur ut significet illum Adam qui dispersus erat colligendum esse de illis quatuor partibus in unum corpus Christi quod est Ecclesia. Unde diciturq electos esse congregandos «a quatuor ventis».r
p Gn. 3, 19 (Vetus latina) ; Vulg.: « Pulvis es et in pulverem reverteris ».
q Cf. Mt. 24, 31: « Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna et congregabunt electos eius a quatuor ventis, a summis celorum usque ad terminos eorum » ; Mc. 13, 27: « Et tunc mittet angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terre usque ad summum celi »., ut ref. Anselmus tantum. Cf. etiam 4Esr. 13, 5.
r
¶Fons : Cf.
Anselmus Laudunensis
, Glosae super Io. 2, 20, CCCM 267, p. 47.270-49.302 >>
Heiricus Autissidorensis
, Homiliae per circulum anni, pars hiemalis, hom. I, 50, CCCM 116A, p. 463.158-465.196 >>
Alcuinus
, In Io. 2, 20, PL 100, 776B -777B. Cf.
Augustinus Hipponensis
, In Ioannis evangelium, tract. 10, par. 11-12, CCSL 36, lin. . <Parall
.
> Glossa ordinaria (Ps. 95, 13.XII).
et22 in23 tribus diebus excitabis illud?
22 et ΩF ΩS ΩP] + tu ΩJ ΩL
Li449@ Li449 CorS2
Ed1455
Rusch Weber
23 in ΩF ΩJ ΩS
CorS2
Ed1455
Rusch Clementina
]
om. Li449@ Li449
ΩL ΩP
CorS2
(utraque correctio sine
in
)
Weber
Numérotation du verset
Io. 2,21
Ille autem dicebat de templo corporis sui.
Numérotation du verset
Io. 2,22
Cum ergo
interl.|
vel:
autem
resurrexisset24 a mortuis recordati sunt discipuli eius quia hoc dicebat de corpore suo25
24 resurrexisset ΩF ΩL ΩP ΩS
Ed1455
Rusch Weber
] surrexisset
Li449@ Li449
25 de corpore suo ΩF
Li449@ Li449
ΩJ ΩP ΩS
CorS2
(al. et paris. habent hoc sed secunda et plures sine
hoc de corpore
scilicet
cum autem
esse
signa eius
) ]
om.
ΩL
Ed1455
Rusch Clementina Weber
interl.|
corpus suum morte solvendum et a se suscitandum
et crediderunt Scripture
interl.|
prophetarum qui dixerunt Christum tertia die resurrecturum
{Rusch, t. 4: Erfurt, f. 1035rb ; facsim., p. 229b} et26 sermoni27 quem dixit Iesus.
26 et ΩF
Li449
ΩL ΩP ΩS
Ed1455
Rusch Weber
]
om. Li449@
27 sermoni
Li449
ΩL ΩP ΩS
Ed1455
Rusch Weber
] + eius ΩF
Li449@
interl.|
hunc scilicet solvite templum hoc
Numérotation du verset
Io. 2,23
Cum autem esset Hierosolymis
marg.|
C
um esset Hierosolymis
. Conventus adibat ut verbis et signis plures converteret et quia aliqui solis signis moti credebant in eum, vere quidem sed tamen ita ut possent postea in passione eius scandalizari, et quia nondum erant “renati ex aqua et spiritu”s, non erant digni quibus se crederet Iesus et familiariter cohabitaret. Sciebat enim quid esset in illis, melius quam ipse homo de se. Hec fides convenit catechuminis qui credunt in eum, sed quia non sunt renati, non creditur eis communio corporis et sanguinis Christi. De talibus erat Nicodemus qui credens dicit eum a Deo venisse propter signa que viderat, sed nondum renatus erat. Et ideo nocte venit, non die, quia nondum illuminatus celesti lumine.
s Cf. Io. 3, 5.
in Pascha in die festo multi crediderunt in nomine eius
interl.|
cur?
interl.|
propter signa
videntes signa eius28 que faciebat.
28 eius ΩF ΩJ ΩS
CorS2
(secunda correctio)
Ed1455
Rusch Weber
]
om. CorS2
(alia <correctio> et paris. sine)
Linz449@ Li449
ΩL ΩP
Numérotation du verset
Io. 2,24
Ipse autem Iesus non credebat semetipsum eis
interl.|
non quod essent aliquid facturi nolenti qui habet: «Potestatem ponendi animam suam»t etc., sed quia occulta in eis novit, et sciebat eos non firmiter credere
t Io. 10, 18.
interl.|
cur?
eo quod ipse nosset omnes.
interl.|
ut Deus
Numérotation du verset
Io. 2,25
Et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine.
interl.|
ita nosset ut a nullo quicquam acciperet, cum sciret de homine quod non ipse homo de se
Ipse enim sciebat quid esset in homine.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_2)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Io. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=58&chapitre=58_2)
Notes :