Nicolaus de Lyra

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 

Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:
Numérotation du verset Ex. 25,2 

loquere filiis Israel ut tollant mihi primitias:
ab omni homine qui offert
ultroneus,
accipietis eas.
Numérotation du verset Ex. 25,3 

Hec sunt autem que accipere debetis:
aurum
et argentum
et aes,
Numérotation du verset Ex. 25,4 

hyacinthum,
et purpuram,
coccumque bis tinctum,
et byssum,
pilos caprarum,
Numérotation du verset Ex. 25,5 

et pelles arietum rubricatas,
pellesque1 hyacinthinas2
1 pellesque] pelles Weber |
2 hyacinthinas Rusch ] ianthinas Weber |
et ligna
Sethim
Numérotation du verset Ex. 25,6 

oleum
ad luminaria concinnanda,
aromata3 unguentum
3 aromata] + in Weber
et thymiama boni odoris
Numérotation du verset Ex. 25,7 

lapides
onychinos et gemmas ad ornandum
ephod
ac rationale.
Numérotation du verset Ex. 25,8 

Facientque mihi
sanctuarium,
et habitabo in medio
eorum:
Numérotation du verset Ex. 25,9 

iuxta omnem similitudinem
tabernaculi quod ostendam tibi
et omnium vasorum
in cultum eius sicque facietis illud
Numérotation du verset Ex. 25,10 

arcam
de lignis Sethim
compingite,
cuius longitudo
habebit4 duos
4 habebit] habeat Weber
et semissem5 cubitos
5 et semissem] semis Weber
latitudo,
cubitum, et dimidium
altitudo, cubitum similiter ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,11 

Et deaurabis eam auro mundissimo intus et foris
faciesque supra coronam auream per circuitum.
Numérotation du verset Ex. 25,12 

et quatuor
circulos aureos
quos pones per quatuor arce angulos
duo circuli sint
in latere uno,
et duo
in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,13 

Facies quoque vectes
de lignis Sethim,
et operies eos auro.
Numérotation du verset Ex. 25,14 

Inducesque
per circulos qui sunt
in arce
lateribus, ut portetur in eis
Numérotation du verset Ex. 25,15 

qui semper erunt in circulis nec umquam extrahentur ab eis.
Numérotation du verset Ex. 25,16 

Ponesque in arca6 testificationem quam dabo tibi.
6 arca] arcam Weber
Numérotation du verset Ex. 25,17 

Facies et propitiatorium
de auro purissimo7: duos cubitos et dimidium tenebit longitudo eius, et8 cubitum ac semissem latitudo.
7 purissimo] mundissimo Weber |
8 et] om. Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,18 

Duos quoque cherubim aureos et productiles
facies ex utraque parte oraculi.
Numérotation du verset Ex. 25,19 

Cherub unus sit in latere uno, et alter in altero.
Numérotation du verset Ex. 25,20 

Utrumque latus propitiatorii tegant expandentes
alas,
et operientes
oraculum,
respiciantque se mutuo versis vultibus in propitiatorium
quo operienda est arca Domini9
9 Domini] om. Weber
Numérotation du verset Ex. 25,21 

in qua pones testimonium quod dabo tibi.
Numérotation du verset Ex. 25,22 

Inde precipiam et loquar ad te super10 propitiatorio
10 super] supra Weber
scilicet ac de11 medio duorum cherubim
11 de] om. Weber
qui erunt super arcam testimonii,
cuncta que mandabo per te filiis Israel.
Numérotation du verset Ex. 25,23 

Facies et mensam
de lignis Sethim
habentem duos cubitos
longitudinis
et in latitudine cubitum,
et in altitudine
cubitum
ac semissem.
Numérotation du verset Ex. 25,24 

Et inaurabis eam auro purissimo,
faciesque illi labium aureum
per circuitum,
Numérotation du verset Ex. 25,25 

et ipsi labio coronam
interrasilem
altam
digitis quatuor12
12 digitis quatuor] inv. Weber
et super
illam alteram
coronam aureolam.
Numérotation du verset Ex. 25,26 

Quatuor quoque circulos aureos
preparabis, et pones13 in quatuor angulis
13 pones] + eos Weber
eiusdem mense
per singulos pedes.
Numérotation du verset Ex. 25,27 

Subter coronam erunt
circuli aurei,
ut mittantur vectes
per eos,
et possit mensa
portari.
Numérotation du verset Ex. 25,28 

Ipsos quoque14 vectes facies de lignis Sethim,
14 ipsos quoque] ipsosque Weber
et circumdabis auro
ad subvehendam mensam.
Numérotation du verset Ex. 25,29 

Parabis et acetabula,
ac phialas,
thuribula,
et cyatos,
in quibus offerenda
sunt libamina
ex auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,30 

Et pones super mensam panes
propositionis
in conspectu meo
semper.
Numérotation du verset Ex. 25,31 

Facies et candelabrum
ductile
de auro mundissimo,
hastile eius,
et calamos
scyphos,
et spherulas,
ac lilia
ex ipso procedentia.
Numérotation du verset Ex. 25,32 

Sex calami
egredientur ex15 lateribus, tres ex uno latere,
15 ex] de Weber
et tres ex altero.
Numérotation du verset Ex. 25,33 

Tres scyphi quasi in nucis modum per calamos singulos, spherulaque simul, et lilia16: et tres similiter scyphi instar nucis in calamo altero, spherulaque simul17 et lilia18. Hoc erit opus sex calamorum, qui producendi sunt de hastili
16 lilia] lilium Weber |
17 simul] om. Weber |
18 lilia] lilium Weber |
Numérotation du verset Ex. 25,34 

in ipso autem
candelabro
erunt quatuor scyphi in nucis modum,
spheruleque per singulos, et lilia.
Numérotation du verset Ex. 25,35 

Spherule19 sub duobus calamis per tria loca,
19 spherule] spherula Weber
qui simul sex fiunt procedentes de hastili uno.
Numérotation du verset Ex. 25,36 

Et spherule20 igitur et calami ex ipso erunt
20 spherule] sphere Weber
universa
ductilia
de auro purissimo.
Numérotation du verset Ex. 25,37 

Facies
et lucernas
septem, et pones eas super candelabrum,
ut luceant
ex adverso.
Numérotation du verset Ex. 25,38 

Emunctoria
quoque, et ubi ea21 que emuncta sunt extinguantur,
21 ea] om. Weber
fiant ex22 auro purissimo.
22 fiant ex] fient de Weber
Numérotation du verset Ex. 25,39 

Omne pondus
candelabri
cum universis vasis
suis habebit talentum auri purissimi23.
23 purissimi] mundissimi Weber
Numérotation du verset Ex. 25,40 

Inspice, et fac secundum exemplar
quod tibi in monte monstratum est.

Capitulum 25

Numérotation du verset Ex. 25,1 
ad litteram
marg.| marg.| {729} Locutus est Dominus. Hic consequenter traditur descriptio tabernaculi et pertinentium ad ipsum. et primum circa hoc ponitur Domini preceptum, secundo intervenit impedimentum. 32. capitulo Tertio amoto impedimento describitur operis executio. 25. capitulo Et quarto tabernaculi erectio. 40. capitulo Circa primum primo ostenditur materie preparatio, secundo describitur tabernaculi et pertinentium ad ipsum forma et dispositioibi   : Facientque mihi   sanctuarium   . Circa primum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 25,2 
marg.| .1. Loquere filiis Israel. quia de oblationibus eorum debebat fieri tabernaculum.
marg.| .2. Ut tollant mihi primitias. In hebreo habetur terumah id est separationem, quia oblata separabantur a communibus usibus, quibus non poterant ultra applicari, sed tantum divino cultui.
marg.| .3. Ab omni id est spontaneus.
marg.| .4. Accipietis. et non aliter.
Numérotation du verset Ex. 25,3 
marg.| .5. Hec sunt. pro dictis operibus.
marg.| .6. Aurum et   argentum
Numérotation du verset Ex. 25,4 
marg.| Hyacinthum id est lanam, et sericum talis coloris sicut est lapis hyacinthus, cuius color assimilatur saphyro.
marg.| .7. Coccumque bis id est lanam et sericum coloris rubei. et bis tingebatur ut color esset intensior.
marg.| .8. Et byssum. Byssus est genus lini candidissimi. Ista enim fuerunt necessaria ad faciendum arcam et propitiatorium et alia, quorum aliqua erant de auro, aliqua de argento, aliqua de ere, et aliqua de ere et argento. et ad faciendum cortinas tabernaculi que erant de predictis, ut patebit infra.
marg.| .9. Pilos caprarum. de quibus facta sunt saga.
Numérotation du verset Ex. 25,5 
marg.| .10. Et pelles   arietum rubricatas   . dicit Iosephus, quod lana pellium erat tincta rubeo colore. Rabbi Salomon dicit quod erant frunite gallice tennees, dicta et ex hoc erant rubee.
marg.| marg.| {730} .11. Pellesque ianthinas id est tali colore tinctas secundum Iosephum. In hebreo habetur : Pellesque taxorum, ut dicit Rabbi Salomon et sunt animalia habentia pelles, varias multis coloribus, et de pellibus dictis factum fuit operimentum tabernaculi.
marg.| .12. Et ligna Sethim. ad faciendum tabulas tabernaculi et arce et mense et aliqua alia, ut videbitur infra, Si queratur unde in deserto habuerunt ligna Sethim, cum ibi non essent tales arbores ? Respondet Rabbi Salom dicens quod Iacob vidit in Spiritu Sancto, quod filii sui erant facturi tabernaculum in deserto post exitum de Egypto, et secum portavit in Egyptum semina et radices talium arborum, et ibi plantavit et nutrivit, precipiens filiis suis ut exeuntes de Egypto secum portarent, aurum autem et argentum habuerunt de Egypto, quam spoliaverunt et lapides pretiosos etc.
Numérotation du verset Ex. 25,6 
marg.| .13. Oleum ad   luminaria id est preparanda, ut possint ardere.
marg.| .14. Aromata ut. ad faciendum unctionem sacerdotum et vasorum et compositionis cremande in altari incensi.
Numérotation du verset Ex. 25,7 
marg.| .15. Lapides onychinos et   gemmas   ad   ornandum   ephod. In quo requirebantur duo lapides onychini.
marg.| .16. Ac rationale, etc. In quo requirebantur. 12. lapides quorum unus est onychinus.
Numérotation du verset Ex. 25,8 
marg.| .17. Facientque mihi   sanctuarium   . Hic ponitur tabernaculi et vasorum et ministrorum descriptio. secundo artificum electio. 21. capitu. Adhuc primo premittitur descriptio tabernaculi et vasorum, secundo ordinatio ministrorum, 28.capitulo. Circa primum ponitur primo descriptio eorum, qui erant intra tabernaculum, secundo ipsius tabernaculi in se, 26. capitulo, tertio agitur de his qui erant extra capitulo 27. Circa primum loquitur primo generaliter dicens. Facientque mihi sanctuarium id est tabernaculum, quod possit portare de loco ad locum.
marg.| .18. Et habitabo in medio eorum :. ita quod non oporteat eos pro sacrificiis redire ad montem istum.
Numérotation du verset Ex. 25,9 
marg.| {731} .1. Iuxta   omnem similitudinem   tabernaculi, etc. Ostendit enim dominus Moysi visione imaginaria tabernaculum cum omnibus ad ipsum pertinentibus, et secundum hanc similitudinem Moyses explanavit et descripsit artibus.
Numérotation du verset Ex. 25,10 
marg.| .2. Arcam de lignis Sethim   compingite    : cuius   longitudo   . Hic describitur in speciali, et primo ea que erant intra sanctum sanctorum, secundo que erant intra sancta,ibi : Facies et mensam. Circa primum dicitur. Arcam scilicet testamenti, que erat quasi scrinium sine pedibus.
marg.| .3. De   lignis   Sethim. que sunt imputribilia ut dicit Iosephus.
marg.| .4. Cuius longitudo habeat   duos   et semis   cubitos etc. id est duos cubitos et dimidium.
Numérotation du verset Ex. 25,10 
moraliter
marg.| {729} .1. Locutusque est Dominus ad Moysen, et cetera. In hoc capitulo describitur constructio arce testamenti, cum dicitur :
marg.| {731} .1. Arcam de lignis Sethim compingite, etc. Per arcam istam figurata fuit virgo Maria, in qua repositus fuit sanctussanctorum Iesus Christus, qui est rex et sacerdos et cibus fidelium. Et he tres conditiones figurate fuerunt per tria in arca reposita. sc. tabulas continentes legem, et significant regiam dignitatem, ad quam spectat ferre legem, et virgam Aaron, que significat sacerdotium : et manna que significat cibationem fidelium viatorum {732} in sacramento Eucharistie et beatorum in propria specie. Facta vero fuit hec arca de lignis Sethim qui sunt imputribilia, ad significandum puritatem beate virginis Marie, que fuit purissimamente et corpore, et etiam post mortem conservata a corporis putrefactione.
marg.| .5. Et de aurabis eam auro mundissimo intus. per caritatis fervorem.
marg.| Et foris. per conversationis honestatem.
marg.| .6. Faciesque   supra   coronam   auream   . nam ceteri sancti etiam supremi angelis sunt in celis sicut Dei ministri, ipsa vero sicut celorum regina.
Numérotation du verset Ex. 25,11 
marg.| marg.| {732} .5. Et deaurabis non per modum picture, sed laminis aureis operiendo : unde infra 34. dicitur. Vestita auro. et idem tenendum de omnibus illis que dicuntur in opere isto isto deaurata.
marg.| .6. Faciesque supra   coronam   auream   . Ista corona non erat rotunda, sed quadrata. Erat enim quoddam labium in parte superiore arce in circunitu elevatum, quasi spatio duorum digitorum vel quatuor super operculum arce, sicut fit in marginibus sacrariorum : dicitur tamen corona, quia erat per totum circuitum arce.
Numérotation du verset Ex. 25,12 
marg.| .7. Et quatuor   circulos   . secundum Iosephum isti circuli sic erant dispositi in quatuor angulis, ita quod erant versus superiorem partem arce sub corona, et quod vectes intrantes per circulos irent secundum longitudinem arce, et in hoc videtur concordare textus, quia ibi dicitur.
marg.| marg.| {733} .1. Duo circuli sint. latus autem arce communiter dicitur secundum longitudinem. Et secundum hoc spatium inter duos   vectes erat tantum unius cubiti et dimidii secundum latitudinem arce, que erat inter duos vectes.
marg.| Rabbi Salomon dicit, quod circuli sic erant dispositi in angulis, quod vectes transibant secundum latitudinem arce, et sic inter duos vectes erat spatium duorum cubitorum et dimidii secundum longitudinem arce, que continebatur inter duos vectes, et hoc videtur rationabilius : quia ad hoc ponebantur vectes, ut per illos arca portaretur a sacerdotibus, quando castra movebantur, quia oportebat quod sacerdotes deportarent eam propriis humeris : et propter pondus arce et contentorum in ea requirebantur ad minus quatuor homines, duo ante, et duo retro. Duo autem homines melius possunt aptari ad sustinendum vectes, unus iuxta alium in spatio duorum cubitorum et dimidii : quam in spatio unius cubiti et dimidii quia videretur nimis breve, ad hoc quod duo homines lateraliter simul incedentes portarent illam arcam. Nec illud obstat quod habetur in littera. Duo circuli sint   in latere uno quia in quadrato quod est altera parte longius, linee breviores ita vocantur latera quadrati, sicut et longiores, et eodem modo dicendum de lateribus arce quia erat quasi quoddam quadratum altera parte longius.
Numérotation du verset Ex. 25,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,15 
marg.| .2. Nec unquam. quia vectes semel immissi, non poterant de circulis amoveri, nisi pro reparatione, si esset ibi aliquid dissipatum in aliis autem portandis cum vectibus, vectes erant in circulis tantum tempore deportationis.
Numérotation du verset Ex. 25,16 
marg.| marg.| {734} .3. Ponesque   in arca testificati id est tabulas scriptas digito Dei, que erant testes inter Deum et populum, quod recepisset a Deo illa precepta.
Numérotation du verset Ex. 25,17 
marg.| .4. Facies et propitiatorium. Rabbi Salomon   . et Hebrei dicunt quod istud propitiatorium erat operculum arce, tum quia de alio operculo eius non fit mentio, tum quia describitur eiusdem longitudinis sicut et latitudinis sicut et arca. Aliqui alii doctores dicunt quod non erat operculum arce, sed erat tabula aurea superius elevata, quasi portaretur ab ipsis cherubin, qui erant in extremitatibus arce, ita quod esset quasi sedile ipsius Dei, et arce operculum esset quasi scabellum illius sedis, secundum illud. Qui super cherubin id est super propitiatorium ab ipsis cherubin sustentatum. Dicebatur autem propitiatorium, quia de illo loco audiebantur responsa divine pietatis, secundum vero dictum Rabbi Salomon operculum arce erat quasi sedes Dei : et pavimentum tabernaculi quod erat ante arcam, erat quasi scabellum sedentis.
Numérotation du verset Ex. 25,17 
moraliter
marg.| marg.| {733} .4. Facies et propitiatorium. Ipsa namque precibus suis Deum facit nobis propitium.
Numérotation du verset Ex. 25,18 
marg.| .5. Duo quoque cherubim, etc. Iosephus dicit quod habebant similitudinem quarundam avium, que numquam vise sunt ab hominibus, sed Moyses visione imaginaria vidit tales similitudines in sede Dei. Rabbi Salomon et alii doctores dicunt quod habebat similitudinem puerorum vel iuvenum habentium alas.
marg.| .6. Et productiles, etc. quia non erant facti opere fusorio, sed cum malio aurum deducebatur ad talem figuram.
marg.| .7. Ex utraque parte oraculi etc. id est propitiatorii quod dicebatur oraculum, quia per orationes impetrabatur divinum responsum quod inde audiebatur.
Numérotation du verset Ex. 25,18 
moraliter
marg.| marg.| {734} .5. Duos quoque cherubim aureos, etc. per quos designatur assistentia Angelorum huic virgini famulantium.
Numérotation du verset Ex. 25,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,20 
marg.| {735} .1. Expandentes alas, suas in altum non directe, sed oblique, et sic operiebant aliquo modo propitiatorium.
marg.| .2. Respicientque   se mutuo, etc. non directe ex adverso, sed vertentes aliquantulum vultus suos ad latus, unus contra alium ideo subditur :
marg.| .3. Versis vultibus in   propitiatorium   , quo operienda est arca. quia secundumRabbi Salomon propitiatorium erat operculum arce, secundum vero aliam opinionem hoc non dicitur quod esset operculum arce sed elevatum altius ut predictum est, et pro tanto dicitur hic operiri arcam.
Numérotation du verset Ex. 25,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,22 
marg.| .4. In de precipiam super   propitiatorio   . quia sicut dictum est erat quasi sedes Dei loquentis cum Moyse.
marg.| .5. Ac de medio duorum cherubin, etc. qui erant super arcam. Ex hoc dicit Rabbi Salomon quod duo cherubim stabant super operculum arce in extremitatibus eius. Alii autem doctores in quibus facta est mentio dicunt quod erant positi super pavimentum tabernaculi in extremitatibus arce, Dicuntur tamen hic esse super arcam, quia elevabantur in altum ultra altitudinem arce.
marg.| Ut autem predicta facilius capiantur descripsi ea in figura, verum tamen quia non possunt perfecte figurari in plano oportet quod imaginatio inspicientis suppleat illud quod non potest figurari hoc modo :
marg.| - figura arche propitiatorii et cherubim secundum Rabbi Salomon  : [figura 3]
- figura arche propitiatorii et cherubim secundum alios doctores et specialiter secundum Thomam de Aquino Prima Secunde : [figura 4]
marg.| Premissa descriptione arce propitiatorii et duorum cherubim, consequenter ponitur ratio predictorum et quantum ad pretiositatem materie, et speciositatem forme eadem ratio est in istis et in futuris operibus scilicet quia Deo cuius pulchritudinis et bonitatis non est finis, deputandum est ad eius cultum et ministerium illud quod in humanis invenitur pretiosissimum. et pulcherrimum. Unde Lv. 12. precipitur quod sacerdotes nullam maculam habeant. Quantum autem ad dispositionem predictorum considerandum quod totum tabernaculum quod erat longitudinis. 30. cubitorum et 10. latitudinis, dividebatur in duas partes inequales, quie pars occidentalis continebat decem cubitos per quadrum, et dicebatur sanctumsanctorum vel tabernaculum interius Alia pars versus orientem continebat. 20. cubitos in longum, et decem in altum et dicebatur sanctum vel sancta, sive tabernaculum exterius, et distinguebantur ista partes uno velo inter medio, ut diffusius postea videbitur. {736} Per tabernaculum exterius figurabatur inferior pars orbis, que est visibilis, scilicet celum sidereum et elementa, ut videbitur postea. Per tabernaculum interius representabatur superior pars orbis, que est nobis occulta, ubi est locus beatorum. Ibi autem sunt tria que figurabantur per tria predicta, que erant intra tabernaculum interius posita. Per propitiatorium enim quod quasi sedes Dei, ut predictum est, representabatur ipse Deus presidens omnibus, qui licet sit ubique per essentiam, presentiam et potentiam, tamen speciali modo est in loco beatorum per ad apertam visionem et fruitionem in illa autem sede non erat aliqua imago Domini ipsum representans, ad designandum quod ipsa deitas cuius sedes erat propitiatorium nullo modo est figuralis, secundum quod est in loco beatitudinis. Est autem ibi natura Angelica, que per cherubin representabatur. Erant autem duo ad designandum Angelorum multitudinem, et versis vultibus se respiciens, ad designandum eorum concordiam, secundum quod dicitur Iob. 25.a. Qui facit concordiam in sublimibus suis. Erant autem stantes ex utraque parte propitiatorii secundum unam descriptionem, secundum aliam vero non solum assistentes, sed etiam propitiatorium sustentantes ad designandum assistentiam Angelorum circa thronum Dei secundum quod dicitur Apoc. 7 capitulo Et omnes Angeli stabant in circumitu throni tanquam ministri ad obsequium parati. Tertium, quod est in illo loco beatorum, sunt rationes nobis occulte omnium effectuum visibilium, quia nihil fit in creaturis visibilibus quod non egrediatur de aula summi imperatoris, ut dicit Augustinus Rationes igitur huiusmodi sunt ibi clause, sicut et rationes effectuum in causis efficientibus. et hoc designabatur per arcam que erat clausa, intra quam tria continebantur scilicet manna, virga Aaron et tabule ad representandum tria que in humanis celitus collatis sunt precipua, scilicet vita que per manna designabatur, Tum propter eius dulcedinem, quia omnibus appetibile et dulce est vivere : Tum quia date fuit a Deo ad sustentandam vitam filiorum Israel existentium in deserto. Secundum est potestas regiminis. quia ubi non est gubernator populus corruet, ut dicitur Prv. 11.b. et hoc figurabatur per virgam Aaron. Tertium est sapientia, per quam vita et potestas regiminis diriguntur, et hoc figurabatur per tabulas in quibus precepta decalogi erant scripta. Hec enim est sapientia nostra et intellectus coram populus, ut dicitur Dt. 4.a. per quem dirigimur in agendis.
Numérotation du verset Ex. 25,23 
marg.| marg.| {737} .1. Facies et   mensam   . Hic consequenter agitur de his que erant in exteriori tabernaculo scilicet mensa et candelabro. de primo dicitur. Facies et mensam id est unam tabulam, cuius longitudo erat duorum cubitorum, latitudo unius cubiti. De spissitudine autem eius non fit mentio, sed dicunt aliqui, et est satis probabile, quod erat quatuor digitorum. Altitudo autem eius erat cubiti et dimidii, quod est sic intelligendum quod per quatuor pedes positos in quatuor angulis predicte tabule elevabantur in altum per cubitum et dimidium.
Numérotation du verset Ex. 25,23 
moraliter
marg.| {737} .1. Facies et   mensam etc. per hanc mensam propitiationis significatur ecclesia, in qua proponitur panis vite in sacramento Eucharistie, et figuratur per duodecim panes positos, in hac mensa, sicut unum perfectum figuratur per plura imperfecta.
Numérotation du verset Ex. 25,24 
marg.| .2. Et inaurabis eam. non pictura, sed laminis aureis undique circumtegendo eam, et pedes eius, et eodem modo accipiendum est hic sicut {738} in aliis ubi dicitur deaurabis.
marg.| .3. Faciesque illi labium aureum per circumitum. Istud labium erat quedam lamina aurea latitudinis duodecim digitorum, que erat affixa spissitudini tabule mense per circumitum, sicut fit in saccariis, que habent labium ex utraque parte, quando ex una parte pingitur ludus saccorum, ex alio parte ludus alearum. Latitudinis autem predicti labii que erat duodecim digitorum, spissitudo tabule cui erat affixum occupabat quatuor digitos medios per circumitum et quatuor digiti superiores elevabantur super tabulam, et alii quatuor erant sub tabula operientes partem superiorem pedum mense in circumitu. et hoc est quod dicitur.
Numérotation du verset Ex. 25,24 
moraliter
marg.| {738} .2. Et inaurabis eam   auro purissimo id est ferventi caritate. Unde Canticorum 1.a.a dicitur in persona ecclesie : « Ordinavit in me caritatem ».
a Revera Ct. 2, 4.
marg.| .3. Faciesque illi labium eneum, etc. Per labium in circumitu et coronam interrasilem et coronam aureolam intelliguntur tres corone reddende virginibus, doctoribus, et martyribus ecclesie.
Numérotation du verset Ex. 25,25 
marg.| marg.| {739} .1. Et ipsi labio   coronam   interrasilem altam quatuor digitis. quia altitudo quatuor digitorum inferiorum vocatur corona que erat in circumitu, licet non esset in figura rotunda, sed quadrata.
marg.| .2. Et super illam alteram coronam aureolam. In hebreo habetur auream, et loquitur de latitudine quatuor digitorum superiorum, que elevabatur super tabulam in circumitu. Dicitur autem opus interrasilem, quod habet aliquas sculpturas et spatia intermedia plana quasi rasa.
Numérotation du verset Ex. 25,26 
marg.| .3. Quatuor   quoque   circulos aureos preparabis, et pones eos, etc. qui erant infixi quatuor pedibus mense, versus partem superiorem pedum immediate sub corona inferiori.
Numérotation du verset Ex. 25,27 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,28 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,29 
marg.| .4. Parabis et acetabula id est vasa in quibus examinabatur incensum et simila de qua fiebant panes ad videndum, si talia essent apta ad sacrificium.
marg.| .5. Ac phialas in quibus examinabatur vinum et alia liquida.
marg.| .6. Thuribula et   cyathos etc. Duo vasa erant, in quibus ponebatur incensum {740} examinatum super panes propositionis, unum super sex panes positos unum super alium in mensa, et aliud super alios sex.
Numérotation du verset Ex. 25,29 
moraliter
marg.| {739} .4. Parabis et acetabula ac   phialas, etc. Per huiusmodi vasa diversa {740} significantur persone in diversis locis et statibus ecclesie que per misericordiam Dei sunt vasa gratie contentiva.
Numérotation du verset Ex. 25,30 
marg.| Dicebatur autem mensa propositionis, et similiter panes propositionis, eo quod sic disponebantur super mensam.
marg.| in hebreo autem habetur Panes facierum, quia secundum quod dicit Rabbi Salomon erant facti in figura quadrata altera parte longiore, et illa pars longior in utraque extremitate. Replicabatur in altum sicut fit aliquando in simenellis, nisi quod in simenellis fit talis replicatio in circumitu per modum corone. In panibus vero propositionis fiebat tantum in duabus partibus sibi oppositis et ille due replicationes vocabantur due facies.
marg.| Aliter dicitur et probabilius quod illi panes erant rotundi. Sed dicebantur panes facierum, quia ex utraque parte erant omnino similes, non enim coquebantur in furno, ita quod ex pavimento furni pars panis sibi iuncta contraheret aliquam dissimilitudinem ab alia, sed coquebantur sicut coquuntur hostie ad celebrandum, nisi quod vasa illa in quibus coquebantur panes propositionis erant aurea, et tante magnitudinis quod panis tenuis tantum, In eo poterat decoqui, et erant illa vasa sic facta quod panem interclusum faciebant omnino similem - ex utraque parte, et ideo dicebantur dicebantur] dicebatur P11972 panes facierum.
marg.| - figura mense propositionis cum panibus et thure supperposito in vase secundum Rabbi Salomon em etc. : [figura 5]
figura mense propositionis cum panibus et thure supperposito in vase secundum alios doctores : [figura 6]
Numérotation du verset Ex. 25,31 
marg.| {741} .1. Facies et candelabrum ductile de auro mundissimo id est cum martello, et non opere fusorie.
marg.| .2. Hastile eius id est stipes candelabri qui procedebat directe in altum in ferius habens tres pedes.
Numérotation du verset Ex. 25,31 
moraliter
marg.| {741} .1.  Facies et candelabrum, etc. per quod significatur Christus qui dicit Io. 8.b. Ego sum lux mundi.
marg.| De auro mundissimo. In quo designatur puritas a peccato. 1Pt. 2.d. Qui peccatum non fecit, etc.
marg.| {742} † Ductile. idem, factum cum martello, per quod significatur austeritatis tribulatio, in qua fuit Christus a principio vite usque ad finem.
marg.| Spherulas ac lilia, egredientur de lateribus. Tres ex uno latere. per que perfectionis et castitatis opera designantur.
Numérotation du verset Ex. 25,32 
marg.| Et sursum habebat sex calamos egredientes {742} de hastili : tres ex uno latere, et tres ex alio tendentes sursum obliqui quousque pertingerent ad altitudinem hastilis, unde infra 37 capitulo dicitur. Equum erat opus sex calamorum id est equaliter tendens sursum. In hastili vero erant quatuor scyphi, et in quolibet sex calamorum erant tres scyphi id est 22. simul.
marg.| {743} .1. Spheruleque simul et lilia. In hebreo habetur   pomellus et flos. Sed cuiusmodi flos fuerit, non habetur in textu. Et ex hoc quod dicitur in singulari, pomellus et flos quantum ad sex calamos laterales, dicit Rabbi Salomonquod in quolibet illorum non erat nisi unus pomellus et unus flos. In hastili vero quinque pomelli secundum ipsum, tres sub sex calamis orientibus de hastili hinc et inde, sicut dicitur in littera. Spherule id est pomelli sub duobus calamis per tria loca. Item duo alii, unius super calamos in superiori parte candelabri, et alius sub calamis inferiori parte candelabri.
marg.| Similiter erant ibi duo flores tantum, et hoc dicit, quia loquendo de hastili habetur in hebreo pomelli et flores. et pluralis numerus indeterminate acceptus binarium significat secundum ipsum, sed quia scyphi pomelli et flores non erant in candelabro nisi ad decorem secundum omnes doctores catholicos et Hebreos. Ideo dicunt alii et melius, ut videtur, quod inter duos scyphos erat unus pomellus et similiter unus flos et sic opus candelabri est decentius. Et quod in hebreo habetur in singulari, pomellus flos refertur ad quemlibet scyphum, prout exprimitur in translatione nostra cum dicitur.
Numérotation du verset Ex. 25,33 
marg.| marg.| {744} .2. In star nucis. Ex hoc dicunt aliqui, quod isti scyphi erant pomelli ita quod duo scyphi positi unus contra alium faciebant unum pomellum, per modum hic figuratum sed hoc non est verum, quia ubi translatio nostra habet spherulas, in hebreo habetur pomellos. Ex quo patet quod scyphi non erant pomelli. Item ubi translatio nostra habet. Scyphi in nucis modum, in hebreo habetur : Scyphi figurati, gallice neellez, quoniam non erant de opere plano, sed cum aliquibus figuris ad decorem, et ideo motivum predictum non valet, et ideo dicit Rabbi Salomon quod isti scyphi erant oblongi habentes pedes et erant sic dispositi in candelabro quasi calamus transiret per medium scyphi.
Numérotation du verset Ex. 25,34 
marg.| .3. In ipso autem candelabro id est hastili candelabri, quod vocatur hic candelabrum, quia est principalior pars candelabri.
marg.| .4. Quatuor scyphi in nucis modum   spheruleque   per singulos. per singulos scilicet scyphos   Et lilia
Numérotation du verset Ex. 25,35 
marg.| .5. spherule sub duobus calamis per tria loca,   qui   simul. et eodem modo intelligendum est de scyphis existentibus in sex calamis lateralibus.
Numérotation du verset Ex. 25,36 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Ex. 25,37 
marg.| .6. Facies et lucernas. ita quod ultimus scyphus qui erat in summitate cuiuslibet calami, erat sedes lucerne.
marg.| {745} .1. Ut luceant. Sic enim erat dispositum ellychinium cuiuslibet lucerne, quod flamma erat ex illa parte lucerne que respiciebat lucernam mediam, et sic flamma trium lucernarum unius lateris respiciebat ex ad verso flammam trium lucernarum alterius partis.
Numérotation du verset Ex. 25,37 
moraliter
marg.| {745} .1. Facies <et lucernas septem> etc. per quas intelliguntur septem dona Spiritus sancti in Christo, sicut predixit. Isaie 11.a.b Et requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientie {746} et intellectus, spiritus consilii et fortitudinis, spiritus scientie et pietatis replebit eum spiritus timoris Domini. Hec enim auctoritas ad litteram de Christo loquitur secundum doctores Hebraicos et Latinos.
b Is. 11, 2.
Numérotation du verset Ex. 25,38 
marg.| .2. Emunctoria. In strumenta sunt cum quibus amovebatur illud quod erat combustum de ellychnio, et residuum ellychnii aptabatur ad incendendum.
marg.| .3. Et ubi. vasa erant plena aqua, ubi ponebantur illa que erant emuncta, ne facerent.
Numérotation du verset Ex. 25,39 
marg.| {746} .4. Omne pondus. In hebreo habetur   Centenarium auri et similiter in sequentibus ad tabernaculum pertinentibus ubi translatio nostra habet talentum. Hebrei dicunt  Centenarium. Quanti autem sit ponderis, nescitur determinate. certum est tamen quod requirebatur magnum pondus auri pro tanto opere.
marg.| Rabbi Salomon dicit quod erat pondus centum et viginti librarum, secundum pondus Colonie. melius tamen credo dicendum quod non habetur huius rei certitudo, quia pondera auri et argenti multum variantur secundum tempora diversa et varias regiones.
marg.| Visis autem predictis figuris et inspectis mense et candelabri, prout possunt in plano figurari, potest textus sententie predicte de facili applicari.
marg.| Sequitur figura candelabri1 :
- figura cancelabri secundum Rabbi Salomon em [figura 7]
- figura cancelabri secundum alios doctores
[figura 8]
1 Sequitur figura candelabri P11972 ] om. Ed1590 Ed1603
Numérotation du verset Ex. 25,additio. 
marg.| {747} In capitulo 25. ubi dicitur in postilla : « Erant autem duo, ad designandum angelorum multitudinem », licet in hoc quod dicitur de cherubin mutuo se respicientibus intelligatur angelorum concordia, in hoc in quod dicitur ‘versis vultibus’ designatur {748} quod angeli semper habent intuitum ad Deum, qui representabatur presidens in propitiatorio, quod erat quasi sedes Dei, ut in postilla, et sic Deus representabatur esse in medio cherubin, ad quem angeli semper vultum vertunt. Unde, Mt. 18.b. : « Angeli eorum semper vident faciem patris mei » etc.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ex. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 27/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=04&chapitre=04_25)

Notes :