Capitulum 26
Numérotation du verset
Dt. 26,1
Cumque intraveris
terram
quam Dominus Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris
eam atque habitaveris in illa
Numérotation du verset
Dt. 26,2
tolles de cunctis frugibus tuis1
1 tuis]
om. Weber
primitias et pones in cartallo
pergesque
ad locum
quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur
nomen eius
Numérotation du verset
Dt. 26,3
accedesque ad sacerdotem
qui fuerit in diebus illis
et dices ad eum profiteor
hodie coram Domino Deo tuo
quod ingressus sim terram
pro qua iuravit
patribus nostris
ut daret eam nobis
Numérotation du verset
Dt. 26,4
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius
ponet ante altare
Domini Dei tui
Numérotation du verset
Dt. 26,5
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum
qui descendit in Egyptum
et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero
crevitque in gentem
magnam ac2 robustam
2 ac] et
Weber
et infinite multitudinis
Numérotation du verset
Dt. 26,6
afflixeruntque nos
Egyptii et persecuti sunt imponentes
onera gravissima
Numérotation du verset
Dt. 26,7
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos
et respexit humilitatem nostram
et laborem
atque angustias
Numérotation du verset
Dt. 26,8
et eduxit nos de Egypto
in manu forti
et brachio extento in ingenti pavore
in signis
atque portentis
Numérotation du verset
Dt. 26,9
et introduxit ad locum istum
et tradidit nobis terram
lacte
et melle manantem
Numérotation du verset
Dt. 26,10
et idcirco nunc offero primitias
frugum terre quam Dominus Deus dedit3
3 Dominus Deus dedit] dedit Dominus
Weber
mihi
et dimittes eas
in conspectu Domini Dei tui
et adorato
Domino Deo tuo4
4 et - adorato Domino Deo tuo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,11
epulaberis5
5 epulaberis] et
praem. Weber
in omnibus bonis
que Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tue tu et Levites
et advena
qui tecum est
Numérotation du verset
Dt. 26,12
quando compleveris
decimam
cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio
dabis Levite
et advene
et pupillo
et vidue
ut comedant intra portas tuas et saturentur
Numérotation du verset
Dt. 26,13
loquerisque
in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levite et advene pupillo et vidue sicut iussisti mihi non preterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui6
6 tui]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,14
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet immunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut precepisti mihi
Numérotation du verset
Dt. 26,15
respice de sanctuario tuo et7 de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terre lacte et melle mananti
7 et] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,16
hodie Dominus Deus tuus precepit tibi ut facias mandata hec atque iudicia ut8 custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
8 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,17
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio
Numérotation du verset
Dt. 26,18
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia precepta eius
Numérotation du verset
Dt. 26,19
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est.
Capitulum 26
Numérotation du verset
Dt. 26,1
Cumque intraveris
marg.|
CUMQUE
INTRAVERIS.1 Sicut Israelite in terra promissionis {t. 1: Erfurt, f. 205rb; facsim., p. 409b} sue primitias iubentur offerre pro gratiarum actione quia erepti sunt de Egypto. Sic nos per spiritualem Iordanem, id est baptismum, terram Ecclesie intrantes, ponamus in cartallo conversationis nostre primitias operationis bone et offerramus Deo in altari fidei catholice ut sacerdos noster Christus suscipiat; ibique confiteamur Domino dicentes quod Syrus, qui interpretatur sublimis vel humectans, id est diabolus, persequebatur patrem nostrum, id est protoplastum, ut deceptum per superbiam, gulam et avaritiam Paradisi possessione privaret. Unde exul in Egypto huius mundi peregrinatus in parvo numero, quia multi idolatriam secuti sunt et pauci fideles remanserunt. Sed postquam lege data plures surrexerunt, scientiam et fidem unius Dei accipientes affliexerunt eos Egyptii, id est demones, onera peccatorum gravissima imponentes. Sed respexit Deus humani generis afflictionem et laborem et misit filium suum qui manus eius et brachium dicitur, ut eriperet de potestate tenebrarum et transferret in regnum lucis. Sic tradidit nobis terram lacte et melle manantem, id est presentem Ecclesiam ubi lac innocentie et facilis doctrine, unde nutriantur parvuli et mel dulcis et multiplicis sapientie unde satientur perfecti.
1 intraveris] + iu
Rusch
terram
interl.|
Ecclesiam
quam Dominus {t. 1: Erfurt, f. 205rb; facsim., p. 409b} Deus tuus tibi daturus est possidendam et obtinueris
interl.|
potenter victo hoste
eam atque habitaveris in illa
interl.|
«Domine quis habitabit in tabernacula tuo etc.»a
a Ps. 14, 1.
Numérotation du verset
Dt. 26,2
tolles de cunctis frugibus tuis2
2 tuis]
om. Weber
interl.|
virtutibus operibus
primitias et pones in cartallo
interl.|
vase vimineo
pergesque
interl.|
conversationis vel spiritus Dei
ad locum
interl.|
altare fidei
quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi invocetur
interl.|
«Quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit»b
b Act. 2, 21; Rm. 10, 13.
nomen eius
Numérotation du verset
Dt. 26,3
accedesque ad sacerdotem
interl.|
Christum secundum ordinem Melchisedech
qui fuerit in diebus illis
interl.|
id est esse, apparebit
interl.|
in tempore huius sacerdotis non est nox
et dices ad eum profiteor
interl.|
gratias agens non hominis
hodie coram Domino Deo tuo
interl.|
in conspectu Domini Dei
interl.|
secundum humanitatem
quod ingressus sim terram
interl.|
Ecclesiam
pro qua iuravit
interl.|
firmiter promittendo
interl.|
fide vel carne
patribus nostris
interl.|
Abraham, Isaac et Iacob
ut daret eam nobis
interl.|
filiis, unde terram in qua dormis tibi dabo et filiis tuis et semini tuo
interl.|
qui bona nostra offert patri mediator Dei et hominum
Numérotation du verset
Dt. 26,4
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius
interl.|
opere
ponet ante altare
interl.|
celeste
Domini Dei tui
interl.|
vel sui
Numérotation du verset
Dt. 26,5
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur patrem meum
qui descendit in Egyptum
interl.|
de Paradiso, hic est qui descendit ab Hierusalem in Hiericho et incidit latrones
interl.|
mundum nocte peccati tenebrosum
et ibi peregrinatus est
interl.|
dum sumus in corpore peregrinamur a Domino
in paucissimo numero
interl.|
ad comparationem infidelium
interl.|
unde: cum esset numero brevi paucissimi et incole eius
interl.|
fidelium
crevitque in gentem
interl.|
accepta lege
magnam ac3 robustam
3 ac] et
Weber
interl.|
sanctorum
et infinite multitudinis
interl.|
sicut stelle celi
Numérotation du verset
Dt. 26,6
afflixeruntque nos
interl.|
visibiles vel invisibiles
Egyptii et persecuti sunt imponentes
interl.|
peccatorum
onera gravissima
interl.|
anime
Numérotation du verset
Dt. 26,7
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui exaudivit nos
interl.|
clamantes
et respexit humilitatem nostram
interl.|
qui humilia respicit et alta a longe cognoscit
et laborem
interl.|
corporis
atque angustias
interl.|
mentis
Numérotation du verset
Dt. 26,8
et eduxit nos de Egypto
interl.|
de potestate tenebrarum
in manu forti
interl.|
filio invincibili et manifesto
et brachio extento in ingenti pavore
interl.|
Egyptiorum
in signis
interl.|
minoribus
atque portentis
interl.|
maioribus
Numérotation du verset
Dt. 26,9
et introduxit ad locum istum
interl.|
tam pretiosum, tam amenum
et tradidit nobis terram
interl.|
Ecclesiam
lacte
interl.|
facilis doctrine
et melle manantem
interl.|
dulcedine
interl.|
abundantem
interl.|
quod ipse incipit in nobis ipse perficit
Numérotation du verset
Dt. 26,10
et idcirco nunc offero primitias
interl.|
virtutum bonorum operum
interl.|
fructificantis anime vel conversationis sancte
frugum terre quam Dominus Deus dedit4
4 Dominus Deus dedit] dedit Dominus
Weber
interl.|
gratis
mihi
interl.|
servo
marg.|
QUAM
DOMINUS
DEDIT etc. Quasi non offero nisi quod dedit omne enim bonum a Deo est.
et {t. 1: Erfurt, f. 205va; facsim., p. 410a} dimittes eas
interl.|
commendabis servandas
interl.|
beneplacit nobis
in conspectu Domini Dei tui
marg.|
DOMINI etc. Qui quasi sub oculis servabit et reddet in illa die iustus iudex.
et adorato
interl.|
per talia sacrificia
interl.|
secundum illud Dominum Deum tuum adorabis etc.
Domino Deo tuo5
5 et - adorato Domino Deo tuo]
inv. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,11
epulaberis6
6 epulaberis] et
praem. Weber
marg.|
EPULABERIS. Spirituali convivio de quo dicitur: «Comedite amici et inebriamini charismi»c.
c Ct. 5, 1.
in omnibus bonis
interl.|
spiritualibus
que Dominus Deus tuus dederit tibi et domui tue tu et Levites
interl.|
imitatoribus tuis
marg.|
ET
LEVITES. Verus Dei minister assumptus ex hominibus et constitutus pro hominibus in his que ad Deum sunt.
et advena
interl.|
«qui vere dicit advena ego sum apud te et peregrinus sicut omnes patres mei»d
d Ps. 38, 13.
qui tecum est
interl.|
eiusdem voluntatis est in celo transit in terra
Numérotation du verset
Dt. 26,12
quando compleveris
marg.|
QUANDO
COMPLEVERIS. Hoc legis implesse Thobiam, sed qui longe erant a templo tertio anno collectas trium annorum, decimas dabant pauperibus et levitis qui secum morabantur.
decimam
interl.|
perfectionem
cunctarum frugum tuarum anno decimarum tertio
interl.|
in nomine trinitatis que perfectionem dat nobis
dabis Levite
interl.|
«Communicet is qui cathezizatur verbo ei qui cathezizat in omnibus bonis»e
e Gal. 6, 6.
et advene
interl.|
qui non habet hic manentem civitatem
et pupillo
interl.|
cui mortuus est pater diabolus
et vidue
interl.|
cui defunctus est mundus, beatus qui intelligit super egenum et pauperem, unde maxime autem ad domesticos fidei
ut comedant intra portas tuas et saturentur
Numérotation du verset
Dt. 26,13
loquerisque
interl.|
non te iactando sed te non ingratum ostendendo
in conspectu Domini Dei tui abstuli quod sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levite et advene pupillo et vidue sicut iussisti mihi non preterivi mandata tua nec sum oblitus imperii tui7
7 tui]
om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,14
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet immunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri obedivi voci Domini Dei mei et feci omnia sicut precepisti mihi
interl.|
parentalia significat que solebant observare gentes
Numérotation du verset
Dt. 26,15
respice de sanctuario tuo et8 de excelso celorum habitaculo et benedic populo tuo Israel et terre quam dedisti nobis sicut iurasti patribus nostris terre lacte et melle mananti
8 et] om. Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,16
hodie Dominus Deus tuus precepit tibi ut facias mandata hec atque iudicia ut9 custodias et impleas ex toto corde tuo et ex tota anima tua
9 ut] et
Weber
Numérotation du verset
Dt. 26,17
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis eius et custodias cerimonias illius et mandata atque iudicia et obedias eius imperio
Numérotation du verset
Dt. 26,18
et Dominus {t. 1: Erfurt, f. 205vb; facsim., p. 410b} elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris sicut locutus est tibi et custodias omnia precepta eius
Numérotation du verset
Dt. 26,19
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini Dei tui sicut locutus est.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_26)
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_26)
Notes :