Glossa ordinaria

Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 

Si fuerit causa
inter aliquos et interpellaverint
iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitie palmam
dabunt quem impium condemnabunt impietatis
Numérotation du verset Dt. 25,2 

sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
Numérotation du verset Dt. 25,3 

ita dumtaxat ut quadragenarium numerum
non excedant ne fede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
Numérotation du verset Dt. 25,4 

non ligabis
os bovis
triturantis1
1 triturantis] terentis Weber
in area
fruges tuas
Numérotation du verset Dt. 25,5 

quando habitaverint
fratres simul et unus ex eis
absque liberis
mortuus fuerit uxor
defuncti
non nubet alteri
sed accipiat2 eam
2 accipiat] accipiet Weber
frater eius
et suscitabit
semen fratris sui
Numérotation du verset Dt. 25,6 

primogenitum3
3 primigenitum] et praem. Weber
ex ea filium nomine illius appellabit
ut non deleatur nomen eius ex Israel
Numérotation du verset Dt. 25,7 

si4 autem noluerit
4 si] sin Weber
accipere
uxorem
fratris sui
que ei lege debetur
perget mulier
ad portam civitatis
et interpellabit maiores
natu dicetque non vult frater
viri mei suscitare semen5 fratris sui in Israel
5 semen] nomen Weber
nec me in coniugium sumere
Numérotation du verset Dt. 25,8 

statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
Numérotation du verset Dt. 25,9 

accedet mulier ad eum coram senioribus
et tollet
calciamentum
de pede
eius spuetque in faciem illius
et dicet sic fiet6 homini qui non edificat domum fratris sui
6 fiet] fit Weber
Numérotation du verset Dt. 25,10 

et vocabitur nomen illius in Israel domus Discalciati7
7 Discalciati Cava... Ω M ΩJ ΩS Rusch Ed1530 ] Disculciati Amiatinus ... Weber
Numérotation du verset Dt. 25,11 

si habuerint inter se iurgium viri
et unus contra alterum
rixari ceperit volensque uxor
alterius eruere
virum suum
de manu fortioris
miseritque8
8 miseritque] miserit Weber
manum et apprehenderit verenda eius
Numérotation du verset Dt. 25,12 

abscides manum illius nec flecteris super ea9 ulla misericordia
9 ea] eam Weber
Numérotation du verset Dt. 25,13 

non habebis
in sacculo diversa pondera maius et minus
Numérotation du verset Dt. 25,14 

nec erit in domo tua modius maior et minor
Numérotation du verset Dt. 25,15 

pondus habebis iustum et verum et modius equalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 25,16 

abominatur enim Dominus eum qui facit hec et aversatur omnem iniustitiam
Numérotation du verset Dt. 25,17 

memento que
fecerit tibi Amalech
in via
quando egrediebaris ex Egypto
Numérotation du verset Dt. 25,18 

quomodo occurrerit tibi
et extremos
agminis tui
qui lassi
residebant
ceciderit
quando tu eras fame
et labore confectus et non timuerit Deum
Numérotation du verset Dt. 25,19 

cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem
et subiecerit cunctas per circuitum nationes
in terra
quam tibi
pollicitus est
delebis nomen eius sub celo
cave ne obliviscaris.

Capitulum 25

Numérotation du verset Dt. 25,1 
Si fuerit causa
marg.| SI  FUERIT  CAUSA. AUGUSTINUS. Septuaginta: Si autem fuerit altercatio inter homines et accesserint ad iudicium et iustificaverint iustum iudices subaudis et reprehenderint impium et erit si dignus fuerit plagis qui impie agit. Constitues eum in conspectu iudicum et fagellabunt eum ante se secundum impietatem eius; Numero quadraginta: Flagellabunt eum et non apponent. Notandum quia impium dixit quem non morte, sed paucis plagis iussit puniri. Putant enim quidam non esse impietatem que fit in hominem vel adulterium, quod tamen morte punitur sed est levis impietas que verbere digna est. Est et gravis que morte digna est, sic et peccata que non in Deum, sed in hominem videntur admitti quedam sunt digna morte quedam verbere.
inter aliquos et interpellaverint
interl.| ipsi
iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitie palmam
interl.| victoriam
dabunt quem impium condemnabunt impietatis
Numérotation du verset Dt. 25,2 
sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modus
Numérotation du verset Dt. 25,3 
ita dumtaxat ut quadragenarium numerum
marg.| QUADRAGENARIUM  NUMERUM. Quadragenarius denario quater ducto perficitur nos vero de quatuor elementis secundum corpus consistimus, precepta decalogi per denarium accipiuntur. Iubet ergo iudicium vel vindictam in qua carnis peccatum plectitur secundum precepta ordinari et omnia precepta in decalogo vult intelligi.
marg.| ISIDORUS. In quadragenario hoc tempus figuratur quo Ecclesia per quatuor mundi partes diffusa sub decalogo vivit. Quadragenario numero delinquentes cedimus si in hoc tempore penitentie verberibus flagellamus. Debet ergo peccator temporalibus flagellis atteri ut in iudicio purgatur valeat inveniri. Beatus homo qui corripitur a Domino nulla enim in eternum animadversio affligere poterit quos hic penitentie disciplina percussit. Si pro peccatis hic cedimur, illic sine peccato invenimur.
non excedant ne fede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuus
Numérotation du verset Dt. 25,4 
non ligabis
interl.| id est victum non subtrahes predicatori ut totus vacet orationi et predicationi
interl.| predicantis
marg.| OS  BOVIS. ISIDORUS. In bove vita operantium exprimitur, de quo dicitur: «Dignus est operarius mercede sua»a. Vult ergo scriptura prestari carnalia a quibus accipimus spiritualia, qui occupati in doctrina non possunt sibi providere necessaria.
a 1 Tim. 5, 18.
triturantis1
1 triturantis] terentis Weber
interl.| corda auditorum vel rigorem scripturarum
in area
interl.| Ecclesia
fruges tuas
interl.| scripturas
Numérotation du verset Dt. 25,5 
quando habitaverint
marg.| QUANDO  HABITAVERINT. AUGUSTINUS. Septuaginta: Si autem habitaverint fratres in unum et mortuus fuerit unus ex eis, semen autem non fuerit ei, uxore defuncti fratris non appropinquante, frater eius intrabit ad eam et accipiet uxorem sibi et cohabitabit ei. Et erit infans quicumque natus fuerit, constituetur ex defuncti nomine et non delebitur nomen eius ex Israel. Videtur tamen lex precepisse hoc ut suscitetur semen fratri qui defunctus est. Quia autem ait: constituetur ex defuncti nomine dictum videtur ut qui nascitur nomen habeat defuncti cui propagatur. Unde nobis visum est magis secundum adoptionis morem, solvere in Evangelio questionem de duobus patribus Ioseph, quorum unum memorat Mattheus, scilicet qui eum genuit; alterum Lucas cuius scilicet filius erat, quia nullius eorum Ioseph nomen accepit, nisi forte intelligatur constituetur ex defuncti nomine non ut nomen eius accipiat, sed ut ex nomine eius, id est tamquam filius non eius a quo genitus, sed eius cui semen suscitatur. Quia autem dictum non delebitur nomen eius ex Israel, potest intelligi non quod nomen eius puer accipiat, sed qui non (f. 204vb) sine prosperitate mortuus esse videbitur. Et ideo permanebit nomen eius, id est memoria. Neque enim si ipse filium genuisset, nomen suum ei imposuisset ut nomen eius non deleretur ex Israel. Sed sine liberis ex hac vita non migraret et hoc iubetur ex uxore eius impleri, quod ipse non potuit. Nam et si frater non fuisset propinquus ducebat uxorem mortui, sicut Boom Ruth ut semen excitaret ei de quo uxor non pepererat. Qui tamen de illa natus est, ex nomine defuncti constitutus est, quia eius filius dictus est ne nomen eius deleretur, non tamen eius nomine appellatur. Abundantius ergo duobus modis solvi potest evangelica questio ut unus eorum ita fuerit propinquus alteri ad ducendam uxorem eius ut alios presentes atque maiores iste, alios ille habere potuerit. Nam si fratrum filii fuissent, unum avum habuissent, sed secundum Mattheum Mathan est avus Ioseph, secundum Lucam Mathat. Quod si quis putat tantam esse similitudinem nominis ut a scriptoribus una littera erratum sit ut fieret tamquam parva et pene nulla diversitas. Quid diceret de istorum patribus? Nam secundum Lucam Mathat filius fuit Levi, secundum Mattheum Mathan filius Eleazar. Ita sursum versus diversi sunt patres et avi et maiores usque ad Zorobabel qui fere est vicesimus sursum versus a Ioseph apud Lucam, apud Mattheum undecim. Qui propterea idem esse creditur, quia pater eius apud utrumque Salatheil dicitur. Fieri tamen potuit ut alius esset eodem nomine habens eiusdem nominis patrem cuius et ille quia deinde sursum versus diversi sunt; apud Lucam quippe Zorobabel habet avum Neri; apud Mattheum Ieconiam et inde nulla est consonantia usque ad David; apude Mattheum per Salomonem; apud Lucam per Nathan. Difficile autem videtur non fuisse aliquem propinquiorem qui duceret uxorem fratris sui quaque qui ex David esset consanguineus tam longinquo gradu cum sit David apud Lucam pene quadragesimus a Ioseph; apud Mattheum viginti septimo. Vel si propinqui ex sanguine seminarum ad hoc querebantur, fieri potuit ut aliquis ita propinquus Ioseph generuit de uxore propinqui sine liberis defuncti et esset ei alter ex natura pater, alter ex lege. In patribus verbo et avis et maioribus nulla appareret propinquitas quia non maribus sed feminis propinquerent, sed si tia esset nec David unus pater occurreret aut si quis potuisse contendit, opponimus quod non consuevit scriptura feminas in genealogia pro maribus ponere, unde nullas evangelista interposuit. Ubi enim commemorantur matres, non commemorantur nisi cum patribus. Ideo autem propinquior defuit ad uxorem defuncti sibi copulandam ut origo cognationis David reperitur aut adoptio fecit alterum patrem quem possete habere Ioseph.
fratres simul et unus ex eis
interl.| Christus qui ait: «Ite nunciate fratribus meis»b
b Mt. 28, 10.
absque liberis
interl.| quia adhuc electorum numerum non implevit
marg.| ABSQUE  LIBERIS. Passus est et ascendit in celum adhuc synagoga sterili permanente.
mortuus fuerit uxor
interl.| Ecclesia
interl.| synagoga
defuncti
interl.| Christi
non nubet alteri
interl.| philosopho vel heretico
sed accipiat2 eam
2 accipiat] accipiet Weber
interl.| in suam
marg.| SED  ACCIPIET  EAM. Qui regere valet, cui nolenti in faciem mulier expuit. Qui enim donis spiritualibus non curat prodesse aliis huius etiam bonis Ecclesia exprobans quasi in faciem iactat salivam.
frater eius
interl.| apostolorum chorus
et suscitabit
interl.| predicando, hortando
semen fratris sui
interl.| fideles, sanctos, filios Dei
interl.| fidem scilicet et bona opera ex synagoga
Numérotation du verset Dt. 25,6 
primogenitum3
3 primigenitum] et praem. Weber
interl.| sanctum
ex ea filium nomine illius appellabit
interl.| ut christianus dicatur a Christo
ut non deleatur nomen eius ex Israel
Numérotation du verset Dt. 25,7 
si4 autem noluerit
4 si] sin Weber
interl.| si doctor noluerit consulere Ecclesie
accipere
interl.| ut regat
uxorem
interl.| Ecclesiam
fratris sui
interl.| Christi
que ei lege debetur
interl.| divina institutione
perget mulier
interl.| id est Ecclesia
ad portam civitatis
interl.| ubi fiunt iudicia
et interpellabit maiores
interl.| sanctiores et digniores
natu dicetque non vult frater
interl.| sacerdos vel episcopus Ecclesie sponsus
viri mei suscitare semen5 fratris sui in Israel
5 semen] nomen Weber
interl.| inter sanctos videntes Deum
nec me in coniugium sumere
Numérotation du verset Dt. 25,8 
statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipere
Numérotation du verset Dt. 25,9 
accedet mulier ad eum coram senioribus
et tollet
interl.| quia proximi curam neglexit
calciamentum
marg.| CALCIAMENTUM. De quo dicitur calciati pedes in preparatione Evangelii pacis. Si ut nostram sic curam proximi gerimus, utrumque pedem calciamento munimus, qui vero suam cogitans utilitatem proximorum neglexit, quasi unius pedis calciamentum cum dedecore amittit.
de pede
marg.| DE  PEDE. Id est mercede predicationis privatum ostendet. Doctor enim pedes calciati sunt, quia exemplis precedentium patrum muniti gressus predicationis eorum imitati sunt. (f. 205ra) Utroque pede calciatus est qui sibi et aliis prodest.
{t. 1: Erfurt, f. 205ra; facsim., p. 409a} eius spuetque in faciem illius
interl.| manifeste improperabit et contemptu dignum ostendet
et dicet sic fiet6 homini qui non edificat domum fratris sui
6 fiet] fit Weber
interl.| Christi
Numérotation du verset Dt. 25,10 
et vocabitur nomen illius in Israel domus Discalciati7
7 Discalciati Cava... Ω M ΩJ ΩS Ed1455 Rusch Ed1530 ] Disculciati Amiatinus ... Weber
Numérotation du verset Dt. 25,11 
si habuerint inter se iurgium viri
interl.| disputationem de fide
et unus contra alterum
marg.| ET  UNUS  CONTRA  ALTERUM. Catholicus hereticusque quorum perpetua contentio quia dispar intentio. Alter enim falsitatem, alter defendit veritatem et resistere oportet errori ne sibi stultus sapiens videatur.
rixari ceperit volensque uxor
interl.| subiecti
alterius eruere
interl.| heretica pravitas
virum suum
interl.| hereticum
de manu fortioris
miseritque8
8 miseritque] miserit Weber
marg.| MISERITQUE. Per falsam ignominiam vel actionem abominandam voluerit catholici conversationem maculare vel doctrinam diffamare.
manum et apprehenderit verenda eius
interl.| anathemate
interl.| operationem impudicam
marg.| VERENDA. Infirmiora membra Ecclesie, scilicet volens blandiendo decipere vel insultando deridere.
Numérotation du verset Dt. 25,12 
abscides manum illius nec flecteris super ea9 ulla misericordia
9 ea] eam Weber
interl.| crudeli
Numérotation du verset Dt. 25,13 
non habebis
interl.| Id est non doceas agere quod non vis facere quia Iesus «cepit facere et docere»c
c Act. 1, 1.
marg.| NON  HABEBIS. In Levitico idem contra dicitur. Salomon quoque ait: pondus magnum et pusillumd, et inde mensure duplices immunde sunt apud Deum.
d Cf. Sap. 6, 8.
marg.| ISIDORUS. Non habebis in sacculum . Spiritualiter quoque studendum est ne diversa pondera in corde habeamus, id est districtionis regulam nobis mollientes eos quibus verbum Dei predicamus districtioribus preceptis quasi gravioribus ponderibus observamus. Quod cum facimus diverso pondere preceptorum Domini mercedem frugemque appendimus, unde abominatio Domino pondus duplex.
in sacculo diversa pondera maius et minus
Numérotation du verset Dt. 25,14 
nec erit in domo tua modius maior et minor
Numérotation du verset Dt. 25,15 
pondus habebis iustum et verum et modius equalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibi
Numérotation du verset Dt. 25,16 
abominatur enim Dominus eum qui facit hec et aversatur omnem iniustitiam
Numérotation du verset Dt. 25,17 
memento que
marg.| MEMENTO  QUE. Tradunt hebrei quod leprosos et semine fluentes et alios extra castra positos interfecerit Amalech et hos dicunt esse extremos agminis Domini.
fecerit tibi Amalech
marg.| Amalech lingens sanguinem. Hi sunt demones qui nobis per baptismum de spirituali Egypto exeuntibus adversantur et in virtutibus extremos et in itinere huius vite lassatos peccata suggerendo student occidere. Hos cum Dominus facultatem dederit omnino debemus subvertere et suggestiones eorum omni modo subvertere vel delere ne si aliquas reliquias sicut Saul servaverimus, quasi inobedientes cum eis subvertamur.
in via
interl.| vite presentis
quando egrediebaris ex Egypto
interl.| spirituali
Numérotation du verset Dt. 25,18 
quomodo occurrerit tibi
interl.| quasi elo frendens
et extremos
interl.| primos non audent invadere
agminis tui
interl.| exercitus ecclesiastici
qui lassi
interl.| tedio laborum
residebant
interl.| euntes occidere non potest. «Beati enim qui ambulant in lege Domini»e
e Ps. 118, 1.
ceciderit
interl.| gladio spirituali
quando tu eras fame
interl.| verbi Dei fame et labore confecti facile occiduntur
et labore confectus et non timuerit Deum
interl.| qui factus est ut nullum timeret
Numérotation du verset Dt. 25,19 
cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem
interl.| ab infestatione demonum adepta victoria
et subiecerit cunctas per circuitum nationes
interl.| demonum qui circumeunt querentes quem devorent
in terra
interl.| promissionis
quam tibi
interl.| cum esses in Egypto
pollicitus est
interl.| hoc Samuel et Saul impleverunt
delebis nomen eius sub celo
interl.| sanctorum habitaculo
cave ne obliviscaris.
interl.| hoc preceptum



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_25)

Notes :