Glossa ordinaria

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,1 

Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in verticem Phasga1 contra Hiericho
1 Phasga Weber ] scrips., Fasga Rusch
ostenditque ei Dominus omnem terram
Galaad usque Dan
Numérotation du verset Dt. 34,2 

et universum Neptalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iuda2 usque ad mare Novissimum
2 Iuda] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,3 

et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor.
Numérotation du verset Dt. 34,4 

Dixitque Dominus ad eum: hec est terra pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam.
Numérotation du verset Dt. 34,5 

Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab
iubente Domino
Numérotation du verset Dt. 34,6 

et sepelivit eum in valle
terre Moab contra Phogor. Et non cognovit homo sepulcrum eius usque in presentem diem.
Numérotation du verset Dt. 34,7 

Moyses
centum et viginti annorum
erat quando mortuus est non
caligavit
oculus eius nec dentes
illius moti sunt.
Numérotation du verset Dt. 34,8 

Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus.
Et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
Numérotation du verset Dt. 34,9 

Iosue
vero filius Nun repletus est
spiritu sapientie quia Moyses posuit super eum manus suas et obedierunt ei
filii
Israel feceruntque
sicut precepit Dominus Moysi.
Numérotation du verset Dt. 34,10 

Et non surrexit propheta
ultra in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem
Numérotation du verset Dt. 34,11 

in omnibus signis atque portentis que per eum misit3 ut faceret in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
3 per eum - misit] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,12 

et
cunctam manum robustam magnaque mirabilia que fecit Moyses coram universo Israel4.
4 Israel] + Explicit Liber Helleaddabarim id est Deuteronomium Weber

Capitulum 34

Numérotation du verset Dt. 34,1 
Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo in {t. 1: Erfurt, f. 214rb; facsim., p. 427b} verticem Phasga1 contra Hiericho
1 Phasga Weber ] scrips., Fasga Rusch
marg.| ASCENDIT  ERGO. Tam Moyses quam ceteri patres Veteris Testamenti per spiritum in altitudinem contemplationis levati, previdere potuerunt gratiam Novi Testamenti, que in Christo data est, et virtutum collatione et celestis regni perceptione sed eam in carne exspectare non potuerunt, in fide autem et spe mortui sunt2.A
A ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C
2 sunt] + ad inferos deducti, ubi exspectabant Redemptoris adventum, qui per sanguinem suae redemptionis inde eos liberaret PL113
ostenditque ei Dominus omnem terram
marg.| OSTENDITQUE  EI.   Terram promissionis vidit Moyses nec intravit, quia lex adventum Christi et doctrinam Evangelii verbis et figuris presignavit sed neminem ad perfectum duxit.B
B ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C
Galaad usque Dan
Numérotation du verset Dt. 34,2 
et universum Neptalim terramque Ephraim et Manasse et omnem terram Iuda3 usque ad mare Novissimum
3 Iuda] om. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,3 
et australem partem et latitudinem campi Hiericho civitatis Palmarum usque Segor.
marg.| OMNEM  TERRAM. Partem omnis terre quam ex altissimo monte potuit videre. Vel   omnem terram ostendit ei in spiritu.C
C ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C
Numérotation du verset Dt. 34,4 
Dixitque Dominus ad eum: hec est terra pro qua iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis et non transibis ad illam.
Numérotation du verset Dt. 34,5 
Mortuusque est ibi Moyses servus Domini in terra Moab
marg.| MORTUUSQUE  EST  IBI  MOYSES 4 etc. Nulli electorum parcit, et minima quoque peccata ulciscitur Deus etiam in amicis; undea: «Moyses et Aaron sacerdotibus eius», et addidit: Propitius fuisti eis et ulciscens in omnes adinventiones eorum».
a Ps. 98, 6.8.
4 Moyses] om. PL
iubente Domino
interl.| quia dispensatione Domini lex est finita succedente gratia
marg.| Lege scilicet finita que servivit Domino in tempore suo, urbs destructa et altare, nusquam sacrificia, nusquam libamina, nusquam sacerdos vel pontifex.D
D ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C-D
Numérotation du verset Dt. 34,6 
et sepelivit eum in valle
marg.| IN  VALLE. In monte mortuus est,   in valle sepultus est, quia lex tempore suo gloriosa fuit sed comparata Evangelio abscondita videtur et humilis; undeb: «Dedi eis praecepta non bona».E
E ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C.
terre Moab contra Phogor. Et non cognovit homo sepulcrum eius usque in presentem diem.
marg.| ET  NON  COGNOVIT  HOMO . Iudei autumant hoc factum, ne Iudei semper ad idololatriam proni mortuum colerent tamquam Deum. Sed secundum allegoriam tempus et modum finiendi legis in sola Dei prescientia significat esse abscondita, nec profunditatem sapientie Dei, vel secretum consilii alicui patere «quia incomprehensibilia iudicia eius et investigabiles vie eius»c.F
F ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504D-504A.
Numérotation du verset Dt. 34,7 
Moyses
centum et viginti annorum
interl.| post perfectionem mandatorum, scilicet que est in duobus preceptis caritatis
erat quando mortuus est non
caligavit
interl.| nube malitie
interl.| intuitus pie intentionis intellectus mentis a recto non deviavit
oculus eius nec dentes
interl.| ordo discretionis vel rationis non est depravatus vitiorum tempestate
marg.| MOYSES  CENTUM  ET  VIGINTI  ANNORUM. Si ab uno per naturalem ordinem usque ad quindecim singulorum numerorum summas coniunxeris, unum scilicet et duo et tria, et deinceps centum5 viginti fiunt. Quindenarius vero ex septem et octo conficitur, septem ad sabbatum refertur, octo ad circumcisionem, quia «octava die circumcidebatur puer». Si vero ad Novum Testamentum respicias, habes septem dona Spiritus sancti et in octavo resurrectionem Christi, centum6 viginti ergo eos significant qui vel in Veteri vel in Novo7 Testamento Legis et Evangelii precepta implere student.G
G ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 504C
5 centum] + et PL
6 centum] + et PL
7 vel in Novo] om. PL
marg.| MOYSES  CENTUM  ET  VIGINTI  ANNORUM. Hoc significat tam eum quam ceteros patres Veteris Testamenti post perfectionem mandatorum Dei, que est in duobus preceptis caritatis, per gratiam Christi et sanguinis redemptionem, eterne quieti et future vite aptos esse; quorum   oculus non caligavit , pie scilicet intentionis intuitus nubilo malitie8 non {t. 1: Erfurt, f. 214vb; facsim., p. 427b} fuit obscuratus, nec   dentes malitie   moti , quia non est perturbatus tempestate vitiorum, ordo discretionis eorum centum9 viginti sunt anni legislatoris quo numero confirmata est altitudo Salomonici templi. Primitiva quoque Ecclesia post passionem et resurrectionem, Dominique ascensionem hoc numero virorum gratiam Spiritus sancti accepit. Quindecim namque qui ex septem et octo constant, futuram vitam significant que nunc geritur in sabbato animarum10 perficietur in resurrectione corporum. In trigonum quoque quindenarius ductus, id est cum partibus suis adnumeratus, efficit centum viginti. Apte ergo centenario et vicenario electorum beatitudo in futura11* vita signatur, et tertium domus Dei cenaculum consummatur, quia post fidelium labores, post requiem animarum plena Ecclesie felicitas in resurrectionis gloria complebitur.H
H ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 505A-C
8 malitie] om. Rusch
9 centum] + et PL
10 animarum] + et PL
11 futura PL ] futuro Rusch
Numérotation du verset Dt. 34,8 
Fleveruntque eum filii Israel in campestribus Moab triginta diebus.
marg.| FLEVERUNTQUE . Quia regnavit mors etiam in eos qui non peccaverunt ab Adamd usque ad Moysen, ideo lacrime persequuntur ad inferos descendentem.I
I ¶Codd. : Rusch ; PL113 , 506A.
marg.| HIERONYMUS. Non mirum si Moysi et Aaron planctus exhibetur, quia etiam in Novo Testamento, super Stephanum fit planctus magnus. De Iacob quoque dicitur: «Planxerunt cum planctu magno et forti nimis». Iesus Nave sepultus refertur non defletus sub veteri namque lege omnes sub peccato tenebantur et quenque ad inferos descendentem lacrime presequebantur. Unde: «Regnavit mors ad Adam usque ad Moysen etc.»e In Iesu vero, id est in Evangelio, per quem paradisus aperitur, mortem gaudia persequuntur. Flentes usque hodie iudei nudis pedibus in cinere volutati sacco induti ex superstitione phariseorum prius cibum lentis accipiunt, signantes quasi edulio primogenita perdiderunt, et merito quia resurrectionem Domini non credentes, antichristi parantur adventui. Nos vero qui Christum induimus et regale sacerdotium et genus electum sumus, non debemus super mortuos contristari, immo de resurectione futura letari, quia completi sunt dies lugentium (f. 214vb) Moysen et dies Domini appropinquavit, de quo dicitur: «Melior est dies una in atriis tuis super millia»f. Unde Moyses ad Aaron et ad filios eius , qui relecti erant: «Caput vestrum non denudabitis et vestimenta vestra non scindetis». Quasi nolite lugere ne moriamini. Mors vestra peccatum est. Sacerdos magnus etiam ad patrem mortuum prohibetur accedere, ne anima sacrificiis Dei mancipata aliquo impeditur affectu. In Evangelio quoque dicitur: «Dimitte mortuos sepelire mortuos suos»g. In Levitico quoque additur: «De sanctis non egredietur et non contaminabitur sanctificatio Dei eius, quia sanctum oleum unctionis super eum est»h. Postquam enim in Christum credidimus et unctionem eius accepimus, non debemus exire de templo, id est proposito christiano, ut incredulitati gentium misceamur, sed intrinsecus esse, id est voluntati Domini ministrare.
e Rm. 5, 14.
f Ps. 83, 11.
g Mt. 8, 22.
h Cf. Lv. 21, 12.
Et completi sunt dies planctus lugentium Moysen.
interl.| in advenu Christi
marg.| ET  COMPLETI. Hinc videtur orta consuetudo ut fidelibus mortuis triginta diebus pietatis officia persolvantur.
Numérotation du verset Dt. 34,9 
Iosue
interl.| Christus Iesus qui succedit Moysi quasi finis legis
vero filius Nun repletus est
interl.| unde: «Requiescet super eum spiritus sapientie et intellectus spiritus consilii et fortitudinis etc.»i
i Is. 11, 2.
spiritu sapientie quia Moyses posuit super eum manus suas et obedierunt ei
marg.| POSUIT  SUPER  EUM. In scripturis suis testimonium perhibuit ei dicens: «Prophetam Deus suscitabit vobis etc.»j Unde: «Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi»k.
j Act. 3, 22.
k Io. 5, 46.
filii
interl.| predestinati ad vitam
Israel feceruntque
interl.| quia crediderunt in illum quem Dominus per Moisen populo suo promisit
sicut precepit Dominus Moysi.
Numérotation du verset Dt. 34,10 
Et {t. 1: Erfurt, f. 214vb; facsim., p. 428b} non surrexit propheta ultra in Israel sicut Moyses quem nosset Dominus facie ad faciem
interl.| non apostolis eum prefert quibus dicitur: «multi enim reges et prophete voluerunt videre que vos videtis»l
l Lc. 10, 24.
marg.| ET  NON  SURREXIT etc. Hoc (ut ferunt ) Hesdras de suo adiecit, qui bibliotecam a Chaldeis exustam divino sensu reparavit, et litteras quibus Iudei nunc utuntur invenit. Unde et velox scriba appellatus est.
marg.| ET  NON  SURREXIT  PROPHETA. Quia Moyses omnibus prophetis Veteris Testamenti prestantior, unde iudei arroganter dicunt: «Nos Moysi discipuli sumus». Sed posquam Dominus prophetarum venit incarnatus in mundum, omnis illa prior dignitas et umbra futurorum cessavit, quia lex et figura per Moysen data est, gratia et veritas per Iesum Christum qui est finis legis ad iustitiam omni credenti.
marg.| +[Bibliotheca interpretatur ‘librorum repositio’ [...] = <01.9883> Prologus ‘Bibliotheca interpretatur’]J.
Numérotation du verset Dt. 34,11 
In omnibus signis atque portentis que per eum misit12 ut faceret in terra Egypti pharaoni et omnibus servis eius universeque terre illius
12 per eum - misit] inv. Weber
Numérotation du verset Dt. 34,12 
et
interl.| misit scilicet ut faceret
cunctam manum robustam magnaque mirabilia que fecit Moyses coram universo Israel13.
13 Israel] + Explicit Liber Helleaddabarim id est Deuteronomium Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (Dt. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=07&chapitre=07_34)

Notes :